De schismate Donatistarum/7

E Wikisource
LIBER 7
Saeculo V

editio: Migne 1844
fons: Corporum


 Liber VI Liber VIII 


LIBER SEPTIMUS.[recensere]

In hoc novissimo libro continetur, Traditores qui in primo libello sub nominibus suis et locis et confessionibus sunt demonstrati, non grave peccatum habuisse, qui necessitate, non voluntate peccaverint, bono unitatis etiam tales in communione recipi potuisse. I. Donatistas minus noxios esse et ad communionem facilius admitti posse, quam eorum parentes traditionis reos. --Post Traditores ostensos et sanctam Ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias, et post peccata vestra, quae a Deo increpari meruerunt ordine suo; et iteratio sacramentorum, et praesumptiones vestrae, et terrores, ostensi sunt: jam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat: sed quoniam post invidiae silvam securibus veritatis abscissam, video adhuc vestras vel vestrorum provocationes pullulare, quas vos audio dicere, ad unam communionem non oportuisse quaeri, cum filios traditorum vos esse constiterit; ad ea pauca respondeam. Revera sufficiebat sibi Ecclesia Catholica habens innumerabiles populos in provinciis universis: sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed Deo vestra separatio non placebat: quoniam divulsa fuerant unius corporis membra: et contra voluntatem Dei, fratres a fratribus errabatis. Quamvis domesticum judicium in parentibus vestris operatum sit, ut ultro recederent qui pro admissa traditione abjici debuerant: nullum judicium celebratum est, sed sententiae est operatus 100 effectus. Pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in Concilio Numidiae confessi sunt: sed ne invidia esset , excusata est judicandi severitas; dum majores vestri ultro invenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo, quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur. Illi namque si illo tempore, bono pacis unitas fieret, et si ad Ecclesiam Catholicam sponte venissent: non sicut vos, quos non sine voluntate Dei adductos esse constat, ut rediretis unde erraveratis (quamvis adhuc erretis), si ad Catholicam (ut dixi) sponte venissent, quia traditores fuerant: de talibus recipiendis dubitarent forsitan nostri majores; sed nobis laetandum est, quod tales usque ad nostra tempora minime duraverunt. Ergo hodie negotium novum est, dum vobiscum res, non cum illis agenda est. Quamvis ab ipsis ad vos videatur haereditaria macula esse transmissa: tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus vestris, secundum judicium Dei, qui locutus est per Ezechielem Prophetam, dicens: Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccat, sola punietur (Ez. XVIII, 4). Quae res jam et antiquis saeculis, in ipsis natalibus mundi probata est, dum non pertinuit ad Seth filium Adae, patris admissum. Sed ne quis dicat alio loco scriptum esse, dicente Domino: Mala patrum usque in quartam progeniem redditurum (Exod. XX, 5). Illius sunt procul dubio ambae voces; sed non ad unum populum sonat utraque. Prima est per Moysem ad certum genus hominum: secunda, per Ezechielem ad alterum genus hominum. Dum sciret Deus Judaeos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25): de praescientia Deus vidit pro magnitudine culpae parum fuisse quod dicturi erant; et ut competentibus poenis lueretur offensio, ipsis Judaeis comminatus est, dicens: Se mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. Ergo haec vox ad solos Judaeos specialiter pertinet. Caeterum, illa ad Christianos, qua dignatus est promittere non vindicare in filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur. Temporibus unitatis, principes vestri qui probantur ista fecisse, jam e vivis excesserant, vobis quasi haereditariam maculam relinquentes, quam prius Deus a vobis providentia sua sic diluit, dum inter patres et filios (sicut supra diximus) separavit. Igitur quia tradere peccatum est, videant parentes vestri, quid in judicio Dei respondeant: vestrum tamen (quia aliis temporibus estis) peccatum esse non potest. II. In Ecclesia Dei usque ad diem judicii bonos et malos reperiri, et hos esse tolerandos. --Inde est quod vos jamdudum in communionem nostram voluimus recipere, quia vos illo tempore non peccastis, sed principes vestri. Nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero judicare: quia scriptum est in Evangelio, Christo dicente: Nolite judicare, ne judicetur de vobis (Matth. VII, 1): maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inveniri. Nam si sunt qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione Dominica, si sine causa indulgentiam postulant, dicentes Deo Patri: Dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittinius 101 debitoribus nostris (Matth. VI, 12; Luc. XI, 4): cum Joannes Apostolus, et omnium conscientias prodat, et suam resignet his verbis: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus; nos ipsos decipimus; et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): cujus dicti rationem in quarto libro manifestius explanavimus. Sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos, non licet ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, Evangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager qui est totus orbis, in quo est Ecclesia, et seminator Christus; qui praecepta dat salutaria. E contrario, homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat importuna peccata: et in uno agro nascuntur diversa semina; sicut in Ecclesia non est similis turba animarum. Ager suscipit semina bona vel mata: est diversitas seminum; sed creator unus omnium est animarum: unus dominus agri, ubi nala sunt zizania: duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet; ipsum Deum Dominum. Illius est terra: illius sunt bona semina: illius est et pluvia. Ideo vos adductos recipere in unitate consensimus; quia nobis non licet vel separare, vel repellere: quamvis peccatores in uno agro nobiscum natos, una pluvia, hoc est, uno baptismate nutritos: quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare: quia separatio sine exterminio fieri non potest: ne dum evellitur quod opus non est, conculcetur quod opus est. Pariter jussit Christus in agro suo per totum orbem terrarum; in quo est una Ecclesia, et sua semina crescere et aliena. Post crementa communia, venturus est judicii dies, qui messis est animarum, sedebit judex Filius Dei, qui agnoscit quid est suum et quid alienum. Illius erit eligere quid condat in horreo, et quid tradat incendio: quos ad interminata tormenta destinet: et quibus promissa praemia repraesentet. Agnoscamus nos omnes homines esse: nemo sibi usurpet divini judicii potestatem. Nam si sibi totum vindicet quivis Episcopus, dicatur quid in judicio acturus est Christus? satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno judex esse desideret. Professio denique nostra est bono pacis vos non repellere. Nefas est enim, ut Episcopi faciamus quod Apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt vel semina separare, vel de tritico zizania evellere. III. Exemplo apostoli Petri uti posse Donatistas ut eis delur venia. --Quod si de recipiendis vobis Catholica dubitaret, nonne vos debuistis unitatis assequi formam? sed exempla in Evangelio lecta proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri; ex qua, forma unitatis retinendae vel faciendae descripta recitatur. Equidem malum est contra interdictum aliquid facere: sed pejus est unitatem non habere cum possis. Quam unitatem, ipsum Christum videmus praeposuisse vindictae suae, qui magis omnes discipulos suos voluit in uno esse, quam quod offensus fuerat vindicare: dum nollet se negari, promisit se apud Patrem negaturum esse, qui se negaret, et cum haec ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat si post quod negavit, solam veniam consequeretur, et praeferri Apostolis omnibus meruit, et claves regni coelorum 102 communicandas caeteris, solus accepit. Bono unitatis, sepelienda esse peccata hinc intelligi datur, quod beatissimus Paulus Apostolus dicat, charitatem posse obstruere multitudinem peccatorum: Onera (inquit) vestra invicem sustinete (Gal. VI, 2); et alio loco ait: charitas magnanimis est: charitas benigna est: charitas non zelatur: charitas non inflatur: non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4 et 5): et bene dixit. Haec enim omnia viderat in apostolis caeteris, qui bono unitatis, per charitatem noluerunt a communione Petri recedere, ejus scilicet qui negaverat Christum. Quod si major esset amor innocentiae, quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negaverat magistrum, et Dei Filium Dominum. Possent non communicare (ut supra dictum est) beatissimo Petro: possent contra illum recitare verba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud Patrem, eum qui se coram hominibus negasset. Ad quam formam debet diligenter attendi: de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo veniam tribuat, si illud commemorare videor quod factum constat et legitur: dubito dicere peccasse tantam sanctitatem; sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare, et flevit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla intervenisset offensio. Potuit utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret quod doleret: sed ideo in uno titulo ejus multa videntur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere Deo servari. Et nescio an in altero hoc genus peccati, tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. Quisquis enim forte in aliqua persecutione negavit Filium Dei, in comparatione beati Petri videbitur levius deliquisse si negavit quem non vidit; si negavit quem non agnovit, si negavit cui nihil promisit; si semel negavit. Nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes quem se homines dicerent, unus dixit Eliam; alter dixit prophetam: tunc Christus dixisse legitur: Vos quem me dicitis esse? et ait illi Petrus: Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 15 et 16). Pro qua agnitione laudari ab eo meruit: Ecce caeteris non agnoscentibus Filium Dei, solus Petrus agnovit. Deinde sub die passionis, cum diceret Christus: Ecce teneor et fugietis omnes (Matth. XXVI, 32). Tacentibus caeteris, solus se promisit non recessurum: de praescientia Filius Dei ait: Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis (Ibid. 34). Additum est aliud ad pondus peccati, promissum scilicet quod non erat impleturus. Postea quam in domum Caiphae ductus est Christus, ad mensuram delicti complendam, de tanto numero nullus alius interrogatur praeter beatum Petrum: interrogatus primo negat; interrogatus iterum negat; tertio dixit se Christum omnino non nosse: et cantavit gallus; non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. Denique doluit amare, et flevit ubertim. Ecce, ut supra dictum est, caeteris non agnoscentibus, solus agnovit: caeteris non promittentibus solus promisit: caeteris nec semel negantibus, ter solus negavit; et tamen bono unitatis, de numero Apostolorum separari non meruit. Unde intelligitur omnia ordinata esse providentia Salvatoris, ut ipse acciperet claves. Interclusa est malitiae via, ne apostoli animo licentiam judicandi conciperent, et severe contemnerent eum qui negaverat Christum. Stant tot innocentes, et peccator accipit claves, ut unitatis negotium formaretur. Provisum est ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores, et quae necessaria est unitas, esse non posset. Haec si commemoraretis, communicare cupientes; quando vos Catholica pio sinu suscipere dubitaret Ecclesia? cum constet vos non traditores esse, sed filios traditorum. IV. Donatistis non autem Catholicis convenire quod dictum est de muscis morituris. --Nam aliqui ex vobis volentes nos populis suis contemnendos ostendere; etiam illud miscent tractatibus suis quod a Salomone propheta dictum est: Muscae moriturae exterminant olei suavitatem (Eccl. X, 1): Et muscas morituras nos appellant: et oleum nominant, illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi conditur; quod chrisma postquam conditum est nominatur. Antequam fiat, adhuc oleum est natura simplex; fiet suave, dum 103 de nomine Christi conditur. Ergo tres res sunt quas Salomon propheta nominavit: oleum, suavitatem, et muscas morituras exterminantes suavitatem. Istae tres res loca sua habent in ordine: primo loco est oleum: secundo suavitas de confectione: tertio, muscae morientes exterminantes suavitatem. Quisquis est talis tractator ex vobis, probet quomodo nos muscas morituras appellat. Si apud vos putatis esse confectionem quae det oleo suavitatem: apud vos est oleum et suavitas. Numquid nos exterminamus oleum vestrum, ut merito nos muscas morituras appelletis? quod vestrum est, apud vos est. Et si a vobis ad nos aliquis transitum fecerit; sic a nobis servatur, quomodo a vobis dimittitur: quomodo dicitis quia nos sumus muscae moriturae suavitatem olei corrumpentes, cum post vos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis suavitatem olei corrumpi posse: aut possumus aliquid, et damus oleo suavitatem: aut si nos, ut vultis, nihil possumus: remansit oleum tale esse, quale et natum est: quomodo dicitis quia nos sumus muscae moriturae, corrumpentes suavitatem olei? Igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est quale et natum est: confectum, suavitatem ex nomine Christi accipere potest. Quomodo possumus uno facto et conficere, et corrumpere? restat ut si oleum de se suave sit, vacet quod agitur ab hominibus si ab homine in nomine Christi conficitur. Non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere. Vobis absentibus si conficimus, non corrumpimus. Si corrumpimus, quis ante nos confecerat quod corrumperemus? Quare ne vacet dictio Prophetae (si ita est), intelligite quia vos estis muscae moriturae. Vos enim exterminastis non quod natum est, sed quod confectum est, suavitas enim legitur non natura posse corrumpi. Oleum enim simplex est, et nomen suum unum et proprium habet: confectum jam chrisma vocatur, in quo est suavitas, quae cutem conscientiae mollit, exclusa duritia peccatorum: quae animum innovat lenem: quae sedem Spiritui Sancto parat, ut invitatus illic, asperitate fugata, libenter inhabitare dignetur. Haec est suavitas olei, quam possunt muscae moriturae corrumpere. Si nos exterminaremus a vobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis: sed dum quod a vobis unctum est, tale servamus, quale suscipimus; muscae moriturae esse non possumus. Sed dum vos invidiae tempestatibus impulsi, quasi in oleum caditis; vos exterminatis in rebaptizatione suavitatem olei illius quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis, ad salutarem et veram intelligentiam. Vos exterminatis rem ubi oleum fuit et suavitas. Nos quomodo potuimus corrumpere suavitatem, quae ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis. Proh dolor! non sine morte vestra, exterminastis quod fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quae pereuntes exterminant: quia mors est peccatum, quod non habet indulgentiam. Scriptum est quia qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei, nec hic, nec in futuro saeculo (Matt, XII, 32). Ergo cum et falso nos muscas appelletis, et omnia quae a nobis fiunt, dissolvero properetis, et nos contemnendos aut despiciendos esse dicatis, vobis solis sanctitatem vindicantes: innocentiam proponitis vestram, ut promittatis vos aliena posse donare peccata. Videtis igitur non de nobis, ut disputatis, sed de vobis dixisse beatissimum Paulum apostolum: Erunt (inquit) homines 104 seipsos amantes, cupidi, gloriantes sibi, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti: pacem non custodientes, sine affectu, detractores, immites, sine benignitate, etc. (II Tim. III, 2). V. Donatistas non autem Catholicos Jamnae et Mambrae similes esse. --Nam et illud quale est, quod pro arbitrio tuo Moysi vobis imponere voluisti personam, contra quem Jamnem et Mambrem obstitisse commemorat apostolus Paulus. Si ita est, quae apud vos veritas inveniri potest, cui Catholica videtur obsistere, aut quod apud nos esse mendacium poteris approbare? in una communione esse cum toto orbe terrarum? numquid poteris approbare mendacium? symbolum verum et unicum retinere et defendere, numquid poteris approbare mendacium? Cathedram Petri et claves regni coelorum a Christo concessas, ubi est nostra societas, numquid poteris approbare mendacium? in ipsa lectione quae commemorasti inter ipsas personas, considera ordinem rerum, et qui fuerit prior attende. Utique Jamnes et Mambres secundo loco sunt, qui contra Moysem et veritatem falsis artibus militare voluerunt: et antecesserat Moyses, cujus virtutes impugnare frustra conati sunt. Ut Moyses prior est, sic et Catholica prior est: ut Jamnes et Mambres repugnantes obstiterunt, sic et vos rebelles contra veram Catholicam militatis. Quid est ergo quod nomina et nobis et vobis mutare voluistis, nisi ut te sociis tuis comparares aequalem? Sunt enim aliqui ex vobis qui obliti aut ignari praeteritorum temporum in nos dicant quae pertineant ad eos qui jamdudum de Catholica lapsi Majorinum ordinaverunt; illi scilicet auctores schismatis et traditionis. Cum adhuc retinerent pacem antequam exterminarent Deo placitam unitatem, fuerunt lumen mundi, et sal terrae merito appellabantur. Dum docerent pacem, adhuc pacifici vocabantur: antequam inflati essent, beati erant, de paupertate spiritus, pars erant condimenti: beati erant, dum mites, pars fuerant condimenti: beati erant dum justi, pars erant condimenti: beati dum pacifici, totum fuerant condimentum. Posteaquam erroris divitias dederunt spiritui et pulmonibus suis, et facientes schisma, immites inventi sunt: et minus misericordes dum impie membra Ecclesiae diviserunt: et injustitiam secuti, regnum Dei pro fastidio habuerunt: et dividendo Ecclesiam noluerunt esse pacifici, ipsi facti sunt sal infatuatum, ex quo nihil condiretur, quod Deo de suavitate placuisset. Et cum hoc malum pertineat ad principes vestros, a quibusdam sociis tuis aliter disputatur, ut dicant insipientes fuisse eos qui agnoverunt vel sero veritatem, et ab schismate recedentes, agnita matre Catholica secuti sunt pacem. Hos putant aliqui vestrum errasse: hos existimant quasi infatuatos a sapientia recessisse. Unde apparet vos omnes eodem modo errare in nominibus transferendis; dum et tu Jamnem et Mambrem pacificis catholicis comparasti, et vos schismaticos Moysi quod a veritate alienum est: et aliqui socii tui insipientes, de sapientibus judicare voluerunt, 105 ut dicant fatuos factos esse pacificos; et parentes suos de dissensione infatuatos esse intelligere noluerunt. VI. Qua ratione et cur Macarius ad communionem admissus fuerit. --Jam ad illum locum invidia vestra dilabitur, ut dicatis Macarium post illa facta communioni non debuisse misceri: sed magis a catholicis episcopis abstineri. Primo, communionis unum est nomen, sed diversi sunt modi: aliud est communicare episcopum cum episcopo, et aliud communicare laicum cum episcopo. Tunc erat grave si Macarius quod fecisse dicitur, sua voluntate fecisset; quod qui faciunt, factum judiciis publicis et Romanis legibus vindicatur. Ille est enim homicida, qui nulla necessitate cogente, nulla jussione, nulla potestate, sed furore adactus, de voluntate sua fecerit quod prohibent leges. Caeterum, Macarius quod fecisse dicitur, vobis provocantibus fecit: nec episcopus fuit, nec in officio episcopali versatus est, nec manum alicui imposuit, nec sacrificium obtulit. Unde cum eum constet alienum fuisse ab episcoporum actibus, nullus episcopus ab eo qui cum episcopis non obtulit videtur esse pollutus. Restat ut dicatis eum cum populo communicasse: et locutum eum esse aliquid in populo constat, sed insinuandae alicujus rei causa, non tamen tractandi quod est episcoporum; ille enim nude 106 locutus est, si quid loqui potuit. Contra episcopalis tractatus probatur ab omnibus sanctitate vestitus, salutatione scilicet geminata. Non enim aliquid incipit episcopus ad populum dicere, nisi primo in nomine Dei populum salutaverit. Similes sunt exitus initiis. Omnis tractatus in Ecclesia a nomine Dei incipitur, et ejusdem Dei nomine terminatur. Quis vestrum audet dicere Episcoporum more, Macarium populum salutare? Igitur cum nec salutaverit antequam aliquid loqueretur, nec salutare ausus sit, postquam locutus est, nec manum imposuerit, nec sacrificium Deo ritu Episcopali obtulerit: quid est quod dicitis pollui potuisse episcopale collegium, cum ab omni episcoporum officio Macarium videatis alienum? Vestigio veritatis hoc loco calcata iterum vestra caput levare videtur invidia. Dicitis enim nec inter laicos eum communicare debuisse. Equidem constat, eum, ut Paulus apostolus probat, ministrum fuisse voluntatis Dei. Et quid mirum? si et judices pagani ministri voluntatis Dei aestimari meruerunt, Apostolo dicente: Non sine causa judex gladium portat (Rom. XIII, 44). Est enim minister voluntatis Dei: nam et Macarius in suo judex fuisse videbatur. Quod si non erat judex in eo quod fecit, secundum leges Romanas a judicibus in eum debuit vindicari. Aut si dicitis nec sic eum communicare debuisse: nos tamen non videmus quia debuit abstineri, qui id tale fecit quod factum est a Moyse, quem post viginti tria millia hominum occisa, Deus non contemnendo abstinuit; sed ut secum loqueretur iterum invitavit. Nos non videmus abstinendum fuisse eum qui fecit quod Phinees, quem paulo ante memoravi, qui ab ipso Deo pro homicidio laudari meruit. Non videtur magis nobis abstinendus fuisse is a quo id factum est quod ab Elia propheta qui tot falsos prophetas occidit: nam et illos falsos vates fuisse jam supra probavimus. VII. Macarium etiamsi reus fuisset, a communione pelli non potuisse. --Sed ut haec exempla sileantur, dicamus et nos quod dicitis reum fuisse Macarium: quod si fuit, accusatore silente, a nobis non licuit abstineri. Scriptum est enim ante cognitam causam neminem esse damnandum. Dicite, quis eum accusavit, et auditus non est? dicite Macarium confessum esse culpam, et nostram siluisse sententiam? sumus enim qualescumque judices in Ecclesia, quod et ipsi non negatis; quod nos judices esse veros debere fuisse contenditis. Non enim possumus facere quod non fecit Deus, qui in judicio suo personas separare dignatus est: nec eumdem voluit esse accusatorem et judicem. Non enim potest quis in una causa, eodem momento duas portare personas, ut in eodem judicio et accusator esse possit et judex. Quod Deus nec per omnipotentiam fecit: ut nobis judicandi formam ostenderet, docuit reum sine accusatore non debere damnari; aut accusatorem eum esse, qui judex in ea causa futurus est. Denique inter ipsa principia saeculorum dum hominum esset renovellata nativitas; dum a Cain frater Abel esset occisus, 107 lectum est: et vocavit Deus Cain, et interrogavit eum ubi esset frater ejus (Genes. IV, 9); ille peccatum duplicans, quasi ignorantem faceret Deum, nescire se dixit. Et quando posset nescire aliquid Dominus, sub cujus oculis et vultu sunt omnia quae geruntur? et tamen Deus sine accusatore non judicat: et interrogat utique quod noverat. Et vos vultis ut abstineremus quem non vidimus aliquid mali facientem, et qui nullum habuerit accusatorem. Video hoc loco quid invidia submurmuret vestra. Dicitis enim non nos latuisse quod factum est. Fatemur nos audisse, sed peccatum erat damnare eum quem nemo est ausus accusare. Sed si dixeritis quia non nos latuit factum, dicite Deo quare interrogavit, qui viderat parricidium. Nec illud a nobis fieri oportuit, quod Deus facere noluit qui sententiam noluit dicere nisi reo. Redde accusatorem; alioquin non posset justa esse sententia, nisi ipse qui judicaturus erat accusaret. Ideo ait: Ecce sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Genes. IV, 10). Quare et vos cum minime probare possitis ab aliquo apud nos accusatum esse Macarium, nostrumnon potestis damnare judicium. N. B. Huc usque liber septimus ex codicibus manuscriptis et prima editione Balduini; quae sequuntur habentur in altera ejusdem editione, ex Tiliano, ut ait, codice, quem nobis videre non contigit. Sed quia desunt in quatuor codicibus quibus usi sumus, videnturque aliena a mente Optati, nec stylum ejus sapere, ea ut immerito Optati orationi inserta, sustulimus e textu. Ne quid tamen nostro operi deesset, quod ad Optatum pertinere videretur, hic illa describenda esse censuimus.

Traditionis crimen elevatur.--Post haec verba, pag. 100, initio: « Illi namque si illo tempore, bono pacis, » sequentia habentur: unitatem facere debuerant, etiam et ipsi ab Ecclesia non fuerant repellendi, in quibus necessitas excusaverat voluntatem. Non enim aliqui illorum sponte tradiderant, aut hoc peccatum cum caeteris delictis poterit coaequari. Quidquid enim Deus fieri noluit, ore suo prohibuit, quo modo dixit: non occides, non moechaberis, etc. (Exod. XX, 13). Potuit etiam hoc prohibere quod a parentibus vestris admissum est: sed quoniam aliud est quod facit animus, aliud est quod operatur eventus, quidquid de voluntate potest ab homine fieri, hoc meruit prohiberi; quidquid necessitas peccat, non potest magnis viribus accusari: denique voluntas habet poenam, necessitas veniam: homicida, scelus dum nemo cogit potest et facere, potest et non facere: adulterium moechus, dum de foris nemo compellit potest admittere, potest et non admittere, et caetera hujusmodi in quibus liberum habetur arbitrium. Ideo prohibita dum geruntur, judicio destinantur, non interdicta dum aliqua necessitate fiunt: forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere. Denique hoc delictum quod quasi capitale potuit objici parentibus vestris, si illo in tempore nudarentur, aut in judicium vocarentur, possent sibi exemplo non uno succurrere, ubi primis temporibus aut tabulae legis fractae, aut libri traditi esse leguntur vel incisi et incensi, et nemo damnatus est. Si (ut supra dixi) parentes vestri illo tempore nudarentur, si accusari potuissent, sine dubio dicerent, se nihil amplius fecisse a Moyse legislatore, quamvis non sibi similent, sed inter se repugnent necessitas et voluntas, cum eodem nomine legis parentum vestrorum et Moysi una fuerit causa. Possent dicere parentes vestri illud se de necessitate fecisse, quod Moyses prior fecerit de voluntate. Qui cum populo indignaretur, non consideravit quia Deus digito suo scripserat: et plus est quod scriptum est in coelo, quam quod in terra: et non est unum quod fecit Dei digitus, et quod scripsit calamus humana manu compositus. Moyses ferebat quod per nubem acceperat, et parentes vestri tradiderunt quod data mercede confecerant: recte se parentes 108 vestri defenderent, docentes capitale crimen non esse, si id fecisset unusquisque eorum magno metu perterritus, quod Moyses fecisset iratus: et non legimus Dominum indignatum esse Moysi, nec vindicasse confractas tabulas quas manu sua perscripserat, nec peccator appellatus est, nec punitus. Sic lex a Deo profecta est, ut aqua de fonte dilabitur, aut poma quae de arbore salva radice carpuntur: non perit quod erogatum est, si in origine sua salvum est. Denique Moyses post tabulas sparsas legis et comminutas non damnari meruit, et Sina postea montem revocatus adscendit, et loqui cum Deo iterum meruit, et secundum legem innovatam accepit, quam prodiit titulus libri qui Graeco vocabulo Deuteronomos scribitur: ecce non perit in lege, quod salvum fuerat in origine. Sed ne cui videatur Moyses habuisse meritum, ut de colloquio quamdam apud Deum fiduciam, et ideo Deum non iratum esse, et hoc si ita esset, semper amicitia meritum suum et fructum exigere debebat: quare in eum postea vindicatum est, quod offendit? nonne ut ostenderetur leve fuisse illud, quod iratus admiserat. Lex in Deo sana fuit; et postquam ab homine cum tabulis lapideis fracta est: devotio quae ab homine debebatur ubi exhibita non est, Moyses illam poenam meruit, ut medio itinere moreretur, ne terram promissionis intraret: unde constat non magnum peccatum posse computari, quod in praesenti exemplo potuit impune committi. Haec si a parentibus vestris dicerentur, quis eis communionem negare potuisset? quid si et illa consequentia exempla proponerent, in quibus legitur, innovata lex cum haberetur in arca, et populus Israel in praelio vinceretur. Lex quae in arca consilio populorum in hostes allata est, quae ab ipsis Presbyteris et caeteris filiis Israel defendi non potuit, et inimicis est tradita, dum minus est reportata: tradita lege qui afferendam dixerant, fugerunt timidi, et non leguntur postea in vindicta aliquid passi. Si a parentibus vestris haec ratio redderetur, quis eos a communione sua repellere potuisset? Quid si nec illa exempla tacuissent principes vestri? quibus legitur Baruch librum legis quem ex ore Jeremiae prophetae exceperat, tradidisse scribae Judin, et a principibus regis jussum esse ut et ipse Baruch qui exceperat, et Jeremias per quem Deus locutus erat, fugerent et laterent. Jeremias dictabat, Baruch tradidit, fugerant ambo; ad Joachim regem liber allatus est, qui Rex cum ante se pro qualitate temporis frigidi arulam habuisset ardentem, et librum a Judin scriba recitatum non libenter audivisset, subinde concisum minutatim ignibus imponebat. Et non iratus est Deus vel Jeremiae qui fugerat, vel Baruch qui cum eo fugiens tradiderat: quibus si Deus iratus esset, ad Prophetam aliquem alterum loqueretur: non ad alterum, sed ad ipsum Jeremiam locutus est: sic enim legitur: Et factus est sermo Domini ad Jeremiam postquam combussit Rex capitulum libri, et sermones quos scripsit Baruch ex ore Jeremiae; dixit Deus ad Jeremiam: accipe tibi chartam alteram et scribe omnes sermones tuos qui tunc erant scripti in libro quem combussit Joachim Rex Judae (Jerem. XXXVI, 27). Ecce nec Deus iratus est, nec qui arserat perit, nec Baruch punitus est, nec Jeremias a Deo contemptus est; unde apparet, quod in hac re gravis numquam fuerit culpa quam numquam potuit sequi vindicta. Si haec parentes vestri allegarent, quis illos a communione revocare potuisset? Denique cum videret Deus et a Moyse legis tabulas fractas, et arcam hostibus derelictam, et post traditionem Baruch librum legis et incisum esse et combustum, indicavit providentiam suam, et promisit se legem jam non in tabulis scribere, nec in libris, sed in ipso interiori homine, hoc est, in mente et in corde uniuscujusque credentis; quomodo scripserat in corde Noe, Abrahae, Isaac, et Jacob, et caeterorum patriarcharum quos constat legitime sine lege vixisse. Quam rem probat et beatus apostolus Paulus dicens: Scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Post legem a Moyse fractam et a filiis Israel hostibus derelictam, et offerente Baruch ad Joachim regem, et concisam et incensam ante tempora christiana, ubi postea melius scripturus erat, legem indicavit Deus per Prophetam dicens: Quoniam hoc est testamentum meum, quod disponam domui Israel et domui Judae, et post dies illos dicit Dominus: dans leges meas in corde eorum et in mentibus eorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31). Promisit hoc jamdudum et proxime reddidit temporibus Christianis. Ergo jam secundo loco est charta, secundo loco membranae. Si a Deo lex ibi 109 scripta est unde tradi non possit, ut parentes vestri qui jam in Trinitate crediderant, quamvis libros tradiderint, nec corda nec mentes tradiderint suas in quibus Deus legem suam scripsit, sicuti se scripturum esse promiserat. Ubi est ergo, frater Parmeniane, quod dixisti penitus exustam a traditoribus legem? ecce nec penitus exusta est, nec ex toto sublata, dum et in cordibus credentium manet, et librorum millia ubique recitantur: unde apparet te parentes tuos, quamvis per ignorantiam, frustra accusare voluisse. Igitur si parentes vestri ad tempora unitatis occurrerent tot exemplis rationabiliter redditis, et ipsi a communione repelli non possent quando vos quos constat traditores non esse, sed filios traditorum, cum patrum et filiorum et personae discernantur et nomina, inter quas personas si non sit communis culpa, non potest una esse sententia. Quamquam et si illorum unitas fieret, ad Ecclesiam catholicam sponte venirent. Caetera habentur in nostra editione (Dupiniana scilicet), pag. 100.

Post haec verba pag. 100 versus medium: « Si quid a filiis forsitan delinquatur, « sequentia habentur: Cum et temporibus Moysi sine cujusquam poena lex iterata sit, et arca Testamenti ab hostibus ultro sit reddita, et ab Jeremia Deo praecipiente charta sit altera scripta: quare putatur apud majores vestros solos capitale fuisse peccatum, in quo per tot exempla nemo damnatus est? Nam si lex ideo data est, ut homines docerentur, non ut ipsa lex quasi pro Deo coleretur, post factum patrum vestrorum nullum damnum passa est turba credentium; unusquisque eorum sub metu codices suos perdidit. Nam lex quae necessaria fuerat, valet apud doctores populorum et cultores Dei. Bibliothecae refertae sunt libris; nihil deest Ecclesiae; per loca singula divinum sonat ubique praeconium; non silent ora lectorum; manus omnium codicibus plenae sunt; nihil deest populis doceri cupientibus, quamvis lex non magis pro doctrina quam pro futuro judicio scripta esse videatur, ut sciat peccator, quid pati possit, si minus juste vixerit. Denique scriptum est et legitur: quod justis lex data non sit (I. Tim. I, 9); quia unusquisque justus ipse sibi lex est (Rom. II. 14 et 15); et alio loco idem beatus apostolus Paulus dicit: quia lex non facit justos, sed ipsa amat justitiam. Semper in omnibus rebus efficientibus effecta quaeruntur: vacat lex quae efficit, si per compendium paratum est quod efficitur. Denique Abrahae non dictum est: crede, sed ultro credidit: in quo sine lege, legis effectus impletus est: non legitur: audivit Abraham legem et credidit, sed legitur: credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3). Et primis temporibus Noe Patriarcha nihil egit unde justus fieret, et justus electus est, qui fabricata arca feliciter in diluvio navigaret. Longum est ire per singulos qui sine lege inventi sunt justi. Haec si a vestris parentibus suo tempore dicerentur, quis eos a communione sua repelleret? quid si dicerent non debere silentio praeteriri quod Apostolus de extralegalibus ait: Gentes quae legem nesciunt, ea quae legis sunt, faciunt: habent enim legem scriptam in cordibus suis. Nam et multi probantur in lege peccasse, et multi bene sine lege vixisse. Lex et homo duae res sunt, sed pares esse non possunt: non enim homo factus est propter legem, sed lex data est propter homines. Nusquam video damnum illatum Deo, dum et origo legis apud eum manet: et postquam scriptura vestris parentibus tradita esse dicitur, nihil deest, omnia membra legis sana sunt, salva sunt, recitantur: nihil minus est de lege et docere, et doceri cupientibus. An illud erat magis necessarium ut occideretur homo, ne scriptura aliqua traderetur? quid quod nec homines occisi sunt, et omnes scripturae non desunt? non est unum lex et Deus. Si pro Deo moriendum fuerat, qui et resuscitare mortuos, et reddere praemium potest, liber non traditus de duobus his nec alterum potest. Impedit igitur necessitas vires suas. Non minus videmus negligentiam frequenter operari, quam necessitas operata est. Nam si membranae aut libri, quibus scriptura legitima continetur, in totum debent illaesa servari, quasi non damnantur aliqui negligentes; non est longe tradere a male ponere, aut male ferre: alter in domo librum posuit, quae domus incendio concremata est: damnetur qui negligenter posuit, si damnandus est qui postulandum librum territus dedit: damnentur etiam illi qui neglectas membranas aut libros ita posuerunt, ut eos domesticae bestiolae, hoc est, mures ita corroserint, ut legi non possint: damnetur et ille qui ita in domo posuit ut nimietate pluviarum 110 sic tecta aliqua stillicidia deliquarent, ut omnia humore obliterata legi non possint: damnentur et illi qui ferentes libros legis temerarii se rapacibus undis fluminum crediderunt, et se liberari cupientes scripturas in undis e suis manibus dimiserunt. Ergo si scriptura una est, et hanc qui servare non potuit reus est; alter undis tradidit, alter rosoribus bestiis dereliquit, alius stillicidio corrumpenda neglexit, alter metu mortis territus homo homini dedit: si unum est, quod ab omnibus admittitur, quare eligitur, qui damnetur, cum levior culpa sit traditoris quam negligentis: qui ante mures posuit aut sub stillicidio reliquit, voluntate negligens fuit; et qui in fluvio perdidit, de temeritate peccavit; qui metu mortis aliquid tradidit, homo homini dedit; integrum erat apud dantem, integrum apud accipientem. Si qui accipit, flammis tradidit, peccatum magis accendentis est non tradentis. Haec si a majoribus vestris dicerentur, quando illos repellere a nostra communione possemus? Si etiam Antiochi regis tempora commemorare voluissent, quibus omnes Judaei coacti sunt ut libros in incendium darent, et ita universa scriptura data est, ut apex unus in aliquo libro minime remansisset. De Judaeis illo tempore nemo damnatus est, nec a Deo vel ab aliquo Angelo in quemquam Judaeum est ulla dicta sententia, quia peccatum fuerat imperantis et minantis, non populi cum tremore et dolore tradentis. Qui Antiochus ne aliquid primitivo populo nocuisse videretur, statim providit Deus, ut per unum hominem Esdram, qui lector eodem tempore dicebatur, tota lex sicut antea fuerat ad apicem dictaretur. Sic tyrannus Antiochus fructum malignitatis suae habere non potuit, dum praeter septem fratres et unum seniorem carnem suillam manducare detrectanctes, nullum Judaeum occidit, et lex perire non potuit. Sic et parentes vestri tempore suo nec ipsi occisi sunt, et libri legis Dominicae toti ubique recitantur. Si parentes vestri (ut supra dixi) haec dicerent, quis illos in suam communionem non intrepide accepisset, ubi, ut dictum est, peccaverat necessitas, non voluntas: temporibus unitatis Principes vestri, caetera ut, pag. 100 editionis nostrae (Dupinianae).

Post haec verba, eadem pagina, paulo post medium: « Sed Principes vestri, » sequentia habentur: Nam peccator talis quales fuerunt vestri majores, si ad Ecclesiam veniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris Ecclesiae. Nec quasi ex toto sanctus, caetera ut in nostra editione (Dupiniana), pag. 100.