De tumulis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De tumulis
1490 - 1500
editio: incognita
fons: incognitus

Carmina

DE TUMULIS

AD PETRUM COMPATREM NEAPOLITANUM

DE TUMULIS LIBER PRIMUS[recensere]

I[recensere]

Hactenus Idalios cantus, leve carnieri, in umbra
lusimus ad thalamos, blande Hymenaee, tuos.
Nunc, age, quis titulo dignus iuvenisve senexve
seu mulier seu vir sive puella, canam;
dumque cano, interea flores lege, collige myrtos,
Uranie, et multa sparge sepulcra rosa,
sparge et opes, Cliari blanda, tuas, age et ipsa, Patulci,
sparge tuas, spargas, Antiniana, tuas.

Est suus et tumulis honor, est sua cura sepulcris,
ipsa quidem accensa testificanda face:
urite odoratos ignes, redolentia dona,
quaeque et Arabs mittit quaeque Sabaeus ager.
Dum manes condo tumulis, tu, caste sacerdos,
tange aram et patrios rite precare deos;
nec muto cineri non et bona verba precesque
debentur, querulis verba sonanda modis.
Vos quoque, pallentes umbrae, solacia cantus
haec capite; et manes flebile carmen amant.
At tu flebilibus numeris haec adice, Petre
Compater, ut certa membra quiete levent,
floreat ut sua cuique croco venerabilis urna,
frondeat ut viridi myrtea silva coma.


II Tumulus Ursi Ursini comitis Nolae ac ducis Asculi.[recensere]

Non artes tibi Romanae, non gloria belli
defuit aut magno principe dignus honor,
non fortuna domus clarique a stirpe parentes,
Urse, nec antiqua nobilitate genus;
praestans ingenio, praestans et viribus idem
corporis, ingenii sed gravitate prior.
Illustris titulos dedit et tibi Nola, dedere
oppida multa tuo recta sub imperio;
defuit ah tantum vitae pars optima, namque
mors properans medio tempore te rapuit.
Sed tibi victrices Musae statuere sepulcrum,
ne mors ipsa tuas deleat exsequias.

III Tumulus Alfonsi Davali marchionis Piscariae.[recensere]

Arma manu tibi capta et vieto ex hoste trophaea
haec tibi marmora erunt, haec tibi erunt tituli;
hoc tibi Mars statuit, statuit Bellona sepulcrum,
o Davale, haec cineri debita busta tuo.

His, Alfonse, iaces ornatus et obrutus armis:
arma tibi tumuli, tela tibi tituli.


=== IV Tumulus Iulii Parmerii equitum praefecti. ===

<poem>
Da, tuba, terribilem sonitum, tibicenque, canoro
aere tona: hos tumulos clangor et arma decent
Iulius hic situs esf strepitus iuvat et iuvat ensis
clavaque, Parmerium bellica parma iuvat.
Gaudet et his heros concentibus; en canit umbra 5
ad numeros, placidos ducit et ipsa choros.
Nunc rursum, tuba, nunc, tibicen, fera murmura rursum
ingemina, ut cantu marmora pulsa sonent:
hic honor ad tumulos magnorum et saxa virorum
debetur, Martis sic stata sacra iubent. 10

Pro patria hic cecidit: manes, gaudete sub urna,
gaude et Iuleis, umbra ferox, tumulis.
Pro patria occubuit pugnans murisque cruento,
dum stetit, hostiles reppulit ense manus.
Nos plausum simul ore damus, simul aere canoro 15
Parmerio: haec patrius mur.era poscit amor.



Hactenus Idalios cantus, leve carnieri, in umbra
lusimus ad thalamos, blande Hymenaee, tuos.
Nunc, age, quis titulo dignus iuvenisve senexve
seu mulier seu vir sive puella, canam;
dumque cano, interea flores lege, collige myrtos,
Uranie, et multa sparge sepulcra rosa,
sparge et opes, Cliari blanda, tuas, age et ipsa, Patulci,
sparge tuas, spargas, Antiniana, tuas.

Est suus et tumulis honor, est sua cura sepulcris,
ipsa quidem accensa testificanda face:
urite odoratos ignes, redolentia dona,

quaeque et Arabs mittit quaeque Sabaeus ager.
Dum manes condo tumulis, tu, caste sacerdos,
tange aram et patrios rite precare deos;
nec muto cineri non et bona verba precesque
debentur, querulis verba sonanda modis.

Vos quoque, pallentes umbrae, solacia cantus
haec capite; et manes flebile carmen amant.
At tu flebilibus numeris haec adice, Petre
Compater, ut certa membra quiete levent,
floreat ut sua cuique croco venerabilis urna,
frondeat ut viridi myrtea silva coma.

V Tumulus Hydruntinorum civium.[recensere]

Colloquuntur Viator, Genius et Sacerdos.

VIATOR

In fronte est tumuli scriptum : « Sacer est locus », intus
tibia funereos deflet eburna modos.

GENIUS

Ore favete omnes; manes sua funera deflent
infleti, ob patriam qui cecidere suam.

VIATOR

Ingratos patriae mores. Sparsere cruorem
prò patria: patrius cur male gratus amor?

GENIUS

Ossa, solo quae sparsa iacent, nunc colligit Hydruns,
colligit et rigidis viscera passa rubis.
Parche iam, manes, planctu miserandaque cessent
murmura; narri tumulis rite paratur honor.

Die, age, die bona verba, senex, iam conde sepulcro
viscera et in tumulis ossa repone sacris.

SACERDOS

Ossa, subite pios loculos et inite sepulcrum,
viscera, sacratas rite subite domos,
prò patria occubuistis adacto in pectora ferro;
vos patria ipsa suis prosequitur studiis.
Ite piae ad superos animae, postquam ossa quierunt :
ossa quieta manent; ite, piae, ad superos.
Vobis parta quies coelo, nova patria coelum est;
ite, piae, ad superos, en agite, ite, animae.
Hoc posita est tumulo pubes Hydruntia, coelum
est data cui propriis patria prò meritis.

VI Tumulus Hippolytae Mariae ducissae Calabriae.[recensere]

Viator loquitur.

Hippolytam quisquis videat miretur, ut illam
ipse quidem credat Pallada vel Venerem;
talis ea in tumulo est; illi sic prorsus ademit
mors nihil, ut dicat Pallada seu Venerem.
Permanet et decor atque oris praestantia culti,
huius ut atque huius iam fluat ore melos;
permanet et sua maiestas, popularis et aurae
ille quidem vere conciliator amor,
ut simul et Venerem referatque et Pallada, ut illi
insit et bine Pallas, insit et inde Venus.
Non hic Hippolyte iacet, at Pallasque Venusque;
at tumulus nec habet Pallada nec Venerem,
nec iacet Hippolyte tumulo. Mihi parcite, divae:
Pallas et Hippolyte cum Venere hic recubant,
cum Venere Hippolyte recubat, cum Pallade et ipsa 15
Hippolyte, ut divae tres tumulo hoc iaceant.

VII Tumulus Cicellae puellae Surrentinae.[recensere]

Quo decor, heu, quo gratus honos, quo tanta venustas,
quo nitor ille abiit, culta Cicella, tuus?

Omnia mors rapuit, quaeque et natura Venusque
contulerant, quaeque ars, heu, brevis hora tulit.
In cineres, heu, versa iaces; vix nomina servant
saxa tibi, longo post abolenda situ.

Seu tantum cinis es seu nil seu labilis umbra
sive es in aetherio forma recepta polo,
has violas cape supremos et turis honores,
fleta diu nuribus, flenda, Cicella, viro.

VIII Tumulus Myrtilae puellae.[recensere]

Amator ad sepulcrum queritur.

Hic soli mihi fiere licet; tu, laurus, et una
myrtus, ades, paucis et, lapis icte, notis.
Parve lapis, quem flore novo, quem ture Sabaeo
et veneror multa tum prece, tum lacrima,
tu mea, tu miseri tumulo male contegis isto
gaudia, et exsultas, saeve, dolore meo;
redde meos, mihi redde meos, redde, improbe, amores.
Quid iuvat e lacrimis immaduisse meis?
Immadeas, maduisse iuvet, si non mea flendo
lumina siccatae deficiunt lacrimae;
sed lacrimas tibi habe, nec enim queror, accipe odores,
accipe cum fletu munera mixta suo.
Unguenta atque rosam et costum properate, puellae,
et violam et cunctas spargite veris opes,
spargite opes Arabum; lacrimas ego; tu, lapis, illas
ebibe et in rorem, lumina, abite novum.

Rore novo madeat tellus, quae contegit ossa,
ossa pios manes, numen et ossa meum.
At tu perpetua, laurus, quae fronde virescis,
tu, myrtus, de qua Myrtila noraen habet,
fundite odoratos flores silvamque perennem
ad tumulum, lacrimis crescite et usque meis,
crescite: iam in latices, liquidum iam solvor in amnem,
iam fiuo; sed fluidum me tamen urit amor.

IX Tumulus Venerillae puellae a Pontano adamatae.[recensere]


Ipsa loquitur.

Hos tumulos ne temne, precor, ne temne, viator:

sic tua contingant gaudia, siquid amas;
da requiem et cineri: virgo iacet, buie sua quondam
regna ferus cessit matre volente puer.
5 Spirabat veneres oculis, afflabat amores
ore, sinu charites, blanditiasque genis;
contulerat studium formae nihil, et tamen illi
saepe coraam finxit pinxit et ora Venus;
consuluit speculum numquam: Cytherea negarat,
io ne flammam e facie duceret ipsa sua;
risisset: blandi passim comitantur amores,
ridebat fuso gratia et ipsa sinu.
Hanc iuvenes arsere, senes cupiere, puellae
optavere marem; qiw videt, ille perit.

Persephone invidit vellitque a vertice crinern :
illa cadit, cecidit forma decorque simul.
Ipse Amor, ipsa Venus misero incubuere feretro,
planxerunt Charites pectora nuda manu.
Ut spolia eflìgiemque videt Plutonia coniunx,
poenitet, et specie vincitur invidia.
Fannia dieta fuit vati, Venerilla puellis.
Quisquis amas, tumulo serta rosamque dato.

X Tumulus Munditianae puellae.[recensere]

Munditiana, tibi funus peperere hymenaei;
ipse Hymen luctus taedaque et ipse fuit.
Te Maiae primum nuptam videre kalendae,
te postrema dies, heu, male condit humi.
Mense malas olim Maio nupsisse puellas
fama est et Maias omen habere faces.
Munditiana, tibi est Hymenque et funera Maius,
et Maius violas det tibi detque rosas.

XI Tumulus Leontis Tomacelli.[recensere]


Marinus frater ad sepulerum queritur.

Quae Phoebo, quaenatn Aoniis est cura puellis?
Phoebe, vale, valeant Aonidesque tuae,
o pereant herbaeque tuae sucique valentes
et pereant cantus, sit sine voce lyra.
Ergo obiit Leon? Ah tumulus tegit iste Leonta?

O rigeant lauri silvaque, Phoebe, tua,
arescatque Helicon, sitiat liquor Hippocrenes,
nec tibi sint arcus nec tibi, Phoebe, coma.
Clamabat puer infelix: « Succurrite, Musae,
ferte et aquas; o, me, Castalis unda, iuva».
Sed nec Castalides veniunt ad vota vocatae,
nullus Castalio, nullus ab amile liquor.
Tabescit sensim frater; sua iura reJiquit
natura: « O tete, frater amate, sequor».
Quid frustra ad tumulum quereris, Tornacene? Leonta
nec tegit hic tumulus nec cinis est reliquus.

XII Tumulus Francisci Aelii.[recensere]

Viator et Genius colloquuntur.

VIATOR

Quis iacet hoc tumulo?

GENIUS

Nullus iacet. Hunc sibi vivus
Aelius, hanc statuit post sua fata domum.

VIATOR

Cur interque herbas interque virentia culta,
qua nitet aurata citria silva coma?

I


GENIUS

Hanc illi silvani Musae, hos statuere recessus,
quo post umbra suo gaudeat in thalamo.

VIATOR

Quid, quod et Assyrii spirant de marmore odores?
Quid, quod et Assvrio nardus honore fragrat?

GENIUS

Illos Assyriis Charites de collibus, hanc et
detulit Assyria Gratia ab usque plaga,
hoc illi meritum Musae post fata rependunt.

O scriptor Latia nobilitate lyra.

XIII Tumulus Fràncisci Puderici ex nobilitate Neapolitana[recensere]

Quis sibi, quis tumulum vivus parat? Anne sepulcro,
mortem dum metuit, dum cita fata, cavet?
Franciscus tumulum statuit Pudericus et ipsis
consulit exsequiis et sibi busta parat;
nec mortem timet aut mortis mala, sed quod honorem
deberi hunc cineri funeribusque putat.

Nani mortem vitae pretium finemque laborum
iudicat et vitae posterioris iter:
sunt testes vitae tumuli finemque fatentur
, esse quidem alterius, principium alterius.
Nunc urbem colit et Musas; post dona sepulcri
Elysiumque colet Pieriasque domos.


XIV Tumulus Marulli Poetae.[recensere]

Pontanus ipse loquitur.

Hoc vacuura tibi Pierides statuere sepulcrum,
et Graia et Latia, dare Manille, lyra;
ipse etenim Aonia in silva atque Heliconis in antris
laetus agens illic otia grata teris;
illic formosae ludunt ad plectra puellae
et tecuin ad choreas carmina lecta canunt
et tibi responsant silvae Peneiaque antra,
plaudit et Ogygio roscida ripa lacu.

Nil praeter nomen tumulo. Per opaca vagaris
culta, per Elysium, docte Marulle, nemus;
bine tibi se ad cantum adiungit formosa Corinna,
cantat et ad calamos Delia culta tuos.
IUinc compositos exercet Cynthia saltus,
exercet raros Lesbia blanda ehoros.
Nec Parca eripuit, Musae rapuere Marullum,
Amidi ne fieret grata rapina deae.
Sis felix igitur Musis Comes et tua Musae
Ambrosio foveant membra adamata sinu.

XV Tumulus Marini Tomacelli ex nobilitate Neapolitana.[recensere]

Dum timet heredes nullos Tomacellus et ipsis
consulit exsequiis, dum cavet ipse sibi,
lume tumulum sibi constituit vivusque locavit
et dixit: « Lapidi sint sua verba meo.

DE TUMULIS LIBER SECUNDUS[recensere]

I Ad Petrum compatrem neapolitatum[recensere]


Spargite aquam, date tura focis; lugubria ad aras
verba sonent, miseris verba ferenda modis.
Tristior et Lemures cantus iuvat et iuvat ipsa
naenia funereis emodulata sonis.

5 Pax vobis, tenues umbrae, requiesque sepultis,
sit dolor et nullus, nullaque cura sitis,
perpetuae sint et noctes somnique perennes;
o felix, sopor hic cui venit ante diem.
Aeternum dormite, umbrae, aeternumque silete;
io sit sopor aeternus, perpetuumque vale.
Tu vero cape et haec obitus solacia, Petre
Compater, a tenebris obsite Cymmeriis,
quod tibi non opus est medico, non auspice nummo,
quodque opera dives nullius ipse egeas,

15 aeternum sine me, et mecum post ipse valeto,
Compater, antiquis annumerando viris.

II Tumulus Luciae Pontanae filiae.[recensere]

Pontanus pater ad sepulcrum queritur.
Liquisti patrem in tenebris, mea Lucia, postquam
e luce in tenebras, filia, rapta mihi es.
Sed neque tu in tenebras rapta es; quin ipsa tenebras
liquisti et medio lucida sole micas.
Coelo te natam aspicio: num, nata, parentem 5

aspicis? An fingit haec sibi vana pater?
Solamen mortis miserae te, nata, sepulcrum
hoc tegit ; haud cineri sensus inesse potest ;
siqua tamen de te superat pars, nata, fatere
felicem, quod te prima iuventa rapit. io
At nos in tenebris vitam luctuque trahemus:
hoc pretium patri, filia, quod genui.

III Adriana mater queritur ad Luciae filiae tumulum.[recensere]

Nata, cape hos calathos depexae et munera lanae,
cum lana et calathis accipe et has lacrimas;
nata, et acus et fila cape et cape linea texta,
cumque his atque illis accipe et has lacrimas;
nata, colum fusosque cape et simul indita lina, 5

cumque colo et fusis accipe et has lacrimas;
nata, cape has et bracteolas, haec aurea dona,
cumque his atque illis accipe et has lacrimas,
accipe et hos crines atque haec tibi munera grata,
flabellum et tenues accipe forficulas; 10


accipe et hos crines, cumque his et scrinia et aureos
accipe verticulos, accipe gemmeolos;
accipe et hos crines, cumque his bombycina texta
et zonam et pictum hoc accipe reticulum ;

15 accipe, nata, meos crines lacrimasque meosque
exspecta et cineres, Lucia, et inferias.

IV Tumulus Violantis puellae.[recensere]

Viator et Genius colloquuntur.

VIATOR

Quaenam hic virgo iacet?

GENIUS

Cuius de funere maerens
fregit Amor pharetram dissecuitque genas.

VIATOR

Quis Comes in tumulo est?

GENIUS

Lusus, veneresque, iocique.

VIATOR

Quis tam demisso qui madet ore?

GENIUS

Decor.

VIATOR

Quod nomen?

GENIUS

Violantis.


V1ATOR

Origo nominis unde est?

GENIUS

Surgebant violae, fixit ubi illa pedem.

VIATOR

Immanem Lachesin, quod nunc rapis. Heu brevis est flos,
quem neque ros posthac, lympha nec ulla riget.

V Tumulus Elisae Agnesiae.[recensere]

Ariadna fìlia exsequias solvit.

Quae potui lacrimans persolvi funera, mater,
et tibi, quae nollem, fìlia dona dedi.
Nani tecum, quamvis primo cum flore iuventae,
optarim cineres contumulasse meos;
sed vetuere deae, natura saevior illis, 5

et proprio quod non ense iacere licet.
Haec Ariadna tibi solvit cum coniuge grato:
aeternum ac felix, mater Elisa, vale.

VI Tumulus Leonardae Pontanae aviae maternae.[recensere]

Viator et Manes colloquuntur.

VIATOR

Di manes, salvete; an quas hic conditis umbras?

MANES

Salve, hospes; sanctam condimus hic animam.

VIATOR

Quis titulus?

MANES

Leonarda iacet Pontana sepulcro,
post centum ac denas conditur hic segetes.

VIATOR

Custodes quis vos statuit?

MANES

5 Probitasque pudorque.

VIATOR

Constituit tumulos an dea?

MANES

Constituit.

Religio tumulos statuit; iuvere puellae
Pierides, quoniam cura nepotis erat.

Tu requiem cineri optato, sic fata quiescant
et tua. Visne aliud?

VIATOR

10 Iamque valete, abeo.

VII Tumulus Nellae Materterae.[recensere]

Pontanus loquitur.

Nec patria profugus puer exutusque bonorum,
Nella, tibi aut tumulos aut pia iusta dedi,
nec prò blanditiis lacrimas, prò munere vitae
mortis dona tuo persolui cineri.
Nella, vel affectus matris, vel munus obibas,
Nella, mihi nutrix Nellaque mater eras.

Nunc procul a patria senior iam dona feretri
et iusta et cineri debita persoluo:
aeternum mihi, Nella, vale ac requiesce sepulcro
et valeant cineres et mihi, mater, have.

VIII Tumulus Caeciliae aviae paternae[recensere]

Pontanus loquitur.

Pax umbrae requiesque urnae, quae contegit umbram;

tura adolete, sacri spargite fontis aquam.
Salve, avia, aeternumque vale, cape grata nepotis
munera nec lacrimas speme nec inferias.
Caecilia, et tibi sit tellus levis et fluat urna
ambrosia, ambrosius stillet et usque liquor,
et tibi perpetuum spiret ver, servet et urnam,
quam tu servasti cum pietate, fides.

IX Tumulus Turpiliae puellae.[recensere]


Casta fuit, formosa fuit comisque puella ;
Turpiliae verum nomina iniqua tulit.
Moribus ornavit nomen raroque pudore,
cum fuerit thalami candor honosque tori.


X Tumulus Corvina e morosae feminae.[recensere]


Hic posita est Corvina suo attuniulata marito,
in tumulo et thalamo litigiosa cohors.
Anne cohors, ubi vir iaceat cum coniuge solus,
ille suae consors coniugis, illa sui?
5 Dum clamant dumque inclamant, dum stridet uterque,
hic boat, illa ululat, fit tibi piena cohors.
Iam strepitant; irata cohors iam currit ad arma;
clamor ad astra volat telaque trunca sonant.
Non litem, sed bella putes. Iam fragmina tundunt
io marmora, iam tumulo saxa rotata crepant;

heu, clamat Corvina, gemit percussus Homaster:
« Paeona de Stygiis, ite, ciete vadis».
Sed nec Paeone opus; docti sua vulnera curent.
Vos fomenta piis fundite prò lacrimis.

XI Tumulus Cerberi hominis furacissimj.[recensere]

Cerberus hic situs est, latrat sed ad ostia nullus;
scilicet indicio ne sit, id ipse timet.
Fur erat et furtis vitam ducebat; at illuni
devorat in tenebris improba turba canum.
Umbra petit manes, quam Cerberus ore trifauci
devorat haud Stygias passus inire domos.
Furibus haec poena est: furti reus ostia Ditis
non intret, rabido praeda sit ille cani.


XII Tumulus Miellae puellae in adulterio occisae.[recensere]

Heu, quid amor, malecastus amor, quid crimina possint,
ipsa manu doceo caesa Miella viri.
Haerebam misera in gremio male saucia amantis,
et mea languentis presserat ora sopor:
irrumpit gladio coniunx. Heu vieta sopore 5

vix sensi arinatas in mea fata manus.
Eiectam furtim, exsequiis bustoque carentem
tristis in ignota condidit hospes bumo;
tabueram. Intestata diu nec crimina passus
Hymen immundas excit in ossa sues. 10

Eruor infelix, populi nota, dedecus urbis,
meque trahunt rabidae per loca taetra ferae ;
quaeque Miella fui, nomen sum nacta Suillae.
Disce, puella, tuo casta manere toro.

XIII Tumulus hominis mendici.[recensere]

Nulla mihi vivo domus, at nane certa sepulto est;
vitaque paupertas, mors mihi divitiae.
Vita mihi exilium, requies at certa sepulcrum ;
nudus eram vivus, mortuus ipse tegor.

XIV Tumulus Violinae puellae.[recensere]


Ipsa loquitur.

Piata mihi tumulum praebent violaeque sepulcrum
fronde tegunt: mirum si Violina vocer?
Non mihi ture opus est aut nardo aut Arabe myrrha;
myrrha mihi et nardus turaque sunt violae.

XV Tumulus Urbanae puellae male sepultae.[recensere]


Ipsa queritur.

Ruri quidem iaceo, cum sit mihi nomen ab urbe;
nec titulus nec sunt nomina vera mihi.

Poena mihi est tumulus, poena est rurale sepulcrum,
quaeque quies aliis, est mihi supplicium.
5 Pro viola porrum, prò ture atque Arabe costo
cepa datur, cepis obsita semper humus;
meque sues meque et verres vexantque capellae,
inquinat et tumulos ingluviosus anas.
In primis me turbat anus, quae carmine longo
io evocat et manes, evocat atque Erebum.
Vos alio cineres, alio traducite nostros,
quaeque Urbana fui, rustica ne iaceam.


XVI Tumulus Scanderf.baei hominis bibacissimi.[recensere]

Genius et Viator colloquuntur.

GENIUS

Funde urnam ad tumulos, funde et vinalia testa:

ebrius hic numquam, sobrius lite neutiquam,
ebrius hic semper, semper quoque sobrius idem.

VIATOR

Die mihi quisnam hic sit.

GENIUS

Scanderebaeus erat.

XVII Tumulus trium grammaticorum.[recensere]

Pontamis ipse loquitur.

Paschalis iacet hic, docuit qui grammata nieque
instituit puerum nescius insciolum.

Melchior huic successit ineptus, et inde Cataldus:
tris hos vix unus ferre potest tumulus.

llle valet pugnis, ast alter robore luctae,
hic clamore grues vicerit atque anates.

Ite procul, Musae, puerum me quae nequiistis,
his a grammatici Nestoreum eripite.

XVIII Tumulus Feilicis hominis mercatoris.[recensere]

Felix hic iaceo, male felix, quem neque coniunx
nec natus sepelit nec soror aut genitrix,
non pater aut frater. Rapidae excerpsere volucres
praedaque sum cupidis, heu, data vulturiis.

5 Dum variis inhio lucris, fora multa frequento,
et vitam et partas eripit hostis opes.
Linquor praeda avibus ; nullum tegit ossa sepulcrum ;
sola per ignotos umbra vagatur agros,
donec me tumulo pastor donavit et alno:
io « Infelix, scripsit, hac requiescit humo ».
Felix cum fuerim, numquam post fata quievi,
infelix donec scriberer in tumulo.

XIX Tumulus Petri Compatris iucundissimi poetae.[recensere]

Ipse et Viator colloquuntur.

PETRUS

Die tumulo pia verba; feres pretium; iacet hic, qui
nec sensit lites iurgiave ulla domi.

viator

Macte vir ingenio, spiret ver, floreat urna,
dent pacem et cineri numina: da pretium.


PETRUS

Do pretium: fuge vincla tori, fuge iura mariti; 5

non tibi erunt lites iurgiave ulla domi.

VIATOR

Ducta est, coniugium subii: succurre marito.

PETRUS

Ducta est Parthenopae si tibi, vive Senis.

VIATOR

Macte, iterum tibi ver spiret, tibi fìoreat urna,
et pascant manes Attica niella tuos. io

PETRUS

Compater liane legem statuiti conubia vita;
conubiis namque est addita rixa comes.

XX Tumulus Iacobi Pontani patris Ioviani Pontani.[recensere]

In tumulo situs est vatis pater; hoc satis esset;
sed pater ipse suis laudibus auctus erat,
cui gentilis lionor, cui linguae ornatus et oris
atque togae atque hastae, cui vel utrumque decus.
Non est quod tumulo exoptes; coelum ille petivit ;
sed venerare piis ossa reposta locis.
Ante diem rapuit Iacobum mors. Filius illi
infans quae nequiit, dat modo iusta senex.


XXI Tumulus Penthesileae SOROR1S.[recensere]

Pontanus frater loquitur.

Septennem te fata, soror, rapuere parenti,
dum tener in cunis ubere matris alor.
Non sensi tua fata; tamen consueta petebam
oscula, consuetos blanda per ora modos.
Saepe sinum dulcisque iocos tenerosque cachitinos
et vultum et gratis illita verba sonis,
saepe etiam lacrimis, quod abes, et voce querebar,
in soninis etiam saepe petita mihi;
et risi, quod ades, devi, quod abire parabas,
uberaque ex ipso reppulit ore dolor.
Senserat hoc nutrix; fingit vocem ipsa sororis:
admovi repetens ubera ad ora mihi.

Hoc potui, soror, in cunis praestare sepultae;
nunc titulum et lacrimas verbaque fratris habe.
Sparge, puer, viola tumulum, diflundite nardum,
fumet odorato myrrhaque tusque rogo;
accipeque et lacrimas fratris, soror, accipe questus,
atque etiam, atque etiam, Penthesilea, vale.

XXII Tumulus Christianae matris.[recensere]

Pontanus filius ad illius sepulcrum.

Optabunt tibi, Christiana, Musae ad bustum bene, nec mihi negabunt ad matris tumulos adesse denti. Has lactis pretium tibi quotannis ex voto lacrimas, parens, dicamus ; hos questus tibi prò labore et aestu, prò puerperii damus dolore, prò casta simul institutione, prò linguae studiis bonique cultu, et desiderium tui perenne et suspiria pectoris vovemus cum luctu, gemitu, dolore et aestu.

Nec Musae numeros negant querenti. Quod vivis bene, quod deos vereris, quod castum colis et probas modesta, hinc te Pierides puellae amarunt, amavit dea virginum magistra, atque hinc te ad socios choros vocarunt, inter quos agis et beata ludis.

</poem>

XXIII Pontanus filis ad feretrum Christianae matris[recensere]

Has te ego ad inferias, mater, voco: tu mea, mater,
accipe cum fletu munera mixta suo.
Te natus vocat ad feretrum : tu munera nati
accipe et has lacrimas, accipe et hos gemitus.
Quid natum, mater, fraudas spe? Nec mihi denti
eximis aut lacrimas, eximis aut gemitus?
O dulces matris vultus, o mollia corda:
mater adest, matrem iam peto, iam teneo,
iam ridet nato mater, iam brachia tendit,
iam teneo amplexus, ipse ego iam teneor.
Heu, natum mater, natum fugit immemori heu, nil
ipsi ni manes et levis umbra sumus.

XXIV Tumulus Ariadnae Saxonae neapoutanae.[recensere]

Viator, Genius et Hyacinthus colloquuntur.

VIATOR

Unde rosae ad tumulos, unde haec violaria? Numquid
hi tumuli et violas et peperere rosas?

GENIUS

Ver tribuit sua iura, simul tribuere Napaeae
huic cineri ; hinc violas, hinc peperere rosas ;
ipsae et Acidalio Charites de fonte liquorem,
ipsa et Acidalio rorat ab amne Venus.
Hinc violae florent, hinc roscida lilia canent,
hinc tener ipse tuo flore, Hyacinthe, nites;
et nitet et queritur maerenti flore Hyacinthus
suspiratque novo iure dolore puer.
En audis? Miseranda volant suspiria et udis
e foliis sese flebilis aura ciet.

HYACINTHUS

Formosae quondam dominae mihi cura vacabat;
hinc mihi tuta aestas, hinc mihi mitis hiems.
Me dominae faciles digiti studiumque colebant;
ver mihi sic semper rosque perennis erat.
Exstinctam flerunt nymphae, Venus aurea questa est,
terque comam vellit, ter scidit ipsa genas;
inde mihi et nitidus cecidit flos et mihi tristis
venit hiems, periit qui fuit ante nitor.

VIATOR

Felices tumuli, cinis at felicior. En tu
die, puer: unde novus, qui tibi venit, honos?


HYACINTHUS

Arebam dominae interitu, sed coniuge adempta
ver mihi de lacrimis subvenit usque suis;
hic tumulo ex oculis rorem diffundit amicum,
hic cinerem ex oculis imbre fluente rigat.
Hinc redeo in florem, flos lune ad busta resurgit,
scribitur et foliis nota querela meis.

V1ATOR

Felices tumuli, cinis at felicior. Heu, quae
sors dominam eripuit, maeste Hyacinthe, tibi?

HYACINTHUS

Invidia eripuit dominam. Lucrinide in unda
dum lavat et calidis nuda fovetur aquis,
obstupuit forma nymphae Misenia et atro
invidia infestas felle venenat aquas.

Hinc rapta est. Flevere deae lacriinisque dolorem
testatae; ad tumulos inde perennis honos;
e lacrimis violae lacrimisque rosaria vernant
et mihi de lacrimis hic quoque crevit honor.

VIATOR

Usque fluant lacrimaeque tibi violisque rosisque
umbraque flebilibus usque rigetur aquis:
die, age, de lacrimis sate flos, die, o puer alte
de lacrimis, titulum dulceque nomen herae.

HYACINTHUS

Ula tori bene fida comes custosque pudici,
cuique et acus placuit, cui placuere coli,
quaeque focum castosque lares curavit et arae
et tura et lacrimas et pia serta dedit,
in prolem studiosa parens et ainabilis, uni
quae studuit caro casta piacere viro,
hic posita est Ariadna. Rosae violaeque nitescant
qua posita, et lacrimis hic mihi surgat honos.

VIATOR

Urna crocum dotninae fundat, distilJet amomum
ad tumulum et cineri spica Cilissa fluat.

XXV PONTANUS CONIUNX[recensere]

AD TUMULUM ARIADNAE SAXONAE UXORIS.


Quas tibi ego inferias, coniunx, quae munera solvam,
cum lacrimae et gemitus verbaque destituant?
Pro veteri tamen officio, prò munere lecti
annua lustrato dona feram tumulo:
tura, puer, laticesque sacros. Tu verba, sacerdos,
die bona et aeternos rite precare deos.
Rite sacras adolete faces. Mihi mortua vivis,
uxor, et in nostro conderis ipsa sinu,
(viva mihi ante oculos illa obversatur imago)
et mecum lusus deliciasque facis,
viva domum cultosque Lares remque ordine curas,
viva, Ariadna, domi es, viva, Ariadna, toro es,
mecum perque hortos et culta vireta vagaris
et mecum noctes, mecum agis ipsa dies.

Sic mihi viva vales, sic est mihi grata senectus,
ut tua mors lasso vita sit ipsa seni.
Haec ipse ad feretrum ; at tecum mens ipsa moratur,
tecum post paucos laeta futura dies.
Interea cape et haec miserae solacia mortis,
atque in perpetuimi, fleta Ariadna, vale.

XXVI Tumulus Lucii Francisci filii.[recensere]


Pontanus pater queritur.

Has aras pater ipse deo templumque parabam,
in quo, nate, nieos contegeres cineres.
Heu, fati vis laeva et lex variabilis aevi ;
nana pater ipse tuos, nate, struo tunaulos.
Inferias puero senior natoque sepulcrum
pono parens: heu, quid sidera dura parant.
Sed quodcumque parant, breve sit, namque optima vitae
pars exacta mihi est, cetera funus erit.
Hoc tibi prò tabulis statuo pater, ipse dolorimi
heres: tu tunaulos prò patrimonio habe.

XXVII Lucio Francisco fimo Pontanus[recensere]

PATER INFERIAS SOLV1T.

Has, Luci, tibi et inferias tibi et annua solvo,
annua vota piis, hei mihi, cum lacrimis,
haec, Luci, tibi et ad tunaulos positunaque feretrum
dona pater multis perluo cum lacrimis.
Haec dona inferiasque, heu heu, hunc nate capillum
incanamque comam accipe et has lacrimasi
his lacrimis, his te inferiis, hoc munere condo.
Nate, vale aeternuna, o et valeant tumuli;
quin et hient tumuli et tellus hiet et tibi metile
reddat et una duos urna tegat cineres.


XXVIII Tumulus Isoldaematronae fecundissimae.[recensere]

Felix prole sua felixque nepotibus urna hac Isolda iacet clara puerperiis, quam nati nataeque, cohors numerosa nepotum, imposuit feretro, condidit in tumulo.

5 Inscribi hoc iussit busto: « Mea funera curent quae mea deque meis viscera visceribus». Quadraginta igitur strato imposuere feretro, flet reliqua ad notum turba minuta rogum.


XXIX TUMULUS BARCAE ANCILLAE.[recensere]

Ipsa loquitur.

Pathma mihi in patria nomen tellure, Ioanna
hic fuerat, Mauro Barca vocata seni ;
servivi Mauro, ingenuam me patria vidit,
hic domini Laribus ius vel herile dedi.

5 Munditiis placui dominae fusoque fideque,
demerui dominum sedulitate mea,
nec Musis non cara fui; me cannine Musae
donarunt, tumulo qui mihi venit honos.
Dulcis hero, dulcisque et herae. Charitum quoque cura,
io et cura Aonidum scita Ioanna fui.
Ipsa manu dominae feretro composta supremas
excepi lacrimas, quas mihi fudit herus;
quemque sinu tenerum fovi, cui garrula lusi
ad cunas, locat hac natus herilis humo.

15 Ille mihi inferias il le et funebria solvit,
digne parens nato, digne parente puer.
Terra mihi, sit at aura levis natoque patrique,
sis memor et Barcae, sis, mea dulcis hera.

XXX Tumulus Lucilii Pontani.[recensere]


Vixit dies quinquaginta.

Praefica loquitur, Puellae respondent.

PRAEFICA

Infanti lacriniam ad tumulos fioremque, puellae,
spargite, nam et vestro est dignus honore rogus.

PUELLAE

En fiores, nardum ad tumulos balanumque liquamus;
Ipsae etiam lacrimae sponte per ora fluunt.


PRAEFICA

Nil infans ore infanti, vix vagit; at ipsae 5

munera vestra piis sedulae obite modis.

PUELLAE

Lucili, libi lux nomen dedit et dedit ipsa
mater Stella tibi, stellaque luxque simul;
eripuit nox atra, nigrae eripuere tenebrae.
Vixisti vix quot litera prima notat. io
Hosne dies? Breve tamne tibi lux fulsit? Et aurae
maternum in nimbis sic tenuere iubar?
Infelix fatum, puer heu male felix; heu, qui
nec puer es, nec lux; nec, nisi inane, quid es?

PRAEFICA

Sit vobis ver perpetuum ac sine nube, puellae; 15

Lucili et cineri spiret inustus odor.

XXXI TUMULUS INFANTULI VAGIENTIS.[recensere]


Viator et Genius colloquuntur.

VIATOR

Mira fides, tumulo vagit puer. Ecqua sub urna
umbra gemit? Miseris en gemit umbra modis.
Praesidet buie tumulo quisnam geniusve deusve?
Unde haec tam querulo vox geminata sono?

GENIUS

Hic infans iacet Umbrenus, miserabilis infans,
vivit morte sua, crimine matris obit.

Haec urso assuescens, urso fit mater. Ibidem
morte obita mortem poena secuta sua est,
ut puer in tumulo vivat, petat improba mater
ut Styga, et bine Stygias nocte reportet aquas,
quis puerum in tumulo pascat. Vagitus bic inde est;
poena obitus matri, vita quidem puero.

XXXII Tumulus Varianae puellae.[recensere]

Carbo solvit inferias.

Hos habet infelix tumulos Variano, nec ulli
iuncta toro, nulli iuncta puella viro.
Ut posita est loculis, miseri post funus amantes
munera cum lacrimis multa dedere suis;
primus et e cunctis Carbo maestissimus illi
constituitque aras et stata sacra facit,
condidit et loculis manes lavitque sepulcrum
de lacrimis: lacrimae tristia busta rigant.
« Nona dies aderat; florent ad marmora thymbrae,
thymbra tegit tumulos, marmora thymbra tegit,
conveniunt et apes et niella liquentia carpunt;
dictaque Thymbraea est, quae Variana fuit».
Haec tibi Carbo tuus, Thymbraea; bine niella sepulcro
lecta legunt et apes, lune tibi et illa fluunt.

XXXIII Tumulus Neaerae puellae.[recensere]


Petrus Summontius celebrat exsequias.

Hos cineres brevis urna (at non leve nomen in urna
scribitur: hic posita est pulcra Neaera) tegit.
Ah, crudele genus divorum: hic pulcra Neaera
est posita? Hos cineres et brevis urna tegit?
At non urna brevis tegit, aut leve nomen in urna est; 5
quam Charites servant Pieridesque deae,
illam Petrus amat Summontius, hicque Neaeram
plorat et ad tumulos sertaque dat tumulis.
Ast Petrum Charitesque colunt Musaeque tuentur;
inde nec urna brevis, nec leve pondus habet. 10
Sis felix, longumque vale, dis grata Neaera,
et tibi defunctae crescat amantis amor.

XXXIV Tumulus Laurae Arceliae[recensere]

uxoris Antonii Panhormitae.

Elysiae nunc te valles et opaca vireta,
Elysius nunc te, Laura, recessus habet,
nunc interque hederas interque virentia serta
coniugis optato, Laura, fovere sinu.
Ille canit: tua ab ore viri dum lumina pendent,
interea Elysius spicula tergit Amor,
quis castas iterum figit sub corda puellas
et renovat fidi vincula coniugii,
quis rursum Evadne, rursum quoque Penelopea
et rursum veteres sentit Elisa faces.

Gaude, Laura, tuo rursum coniuncta marito,
tuque, marite, novam gaude et inire fidem.
Antoni Elysiae cfelebrant hymenaeon et aurae,
et Laurae castos florida prata toros.
Vivite, felices umbrae, thalamoque iugali
laeta agite et parili numera obite fide.

XXXV Tumulus Lunae puellae.[recensere]

Ipsa loquitur.

Ne me, ne, rogo, terra tegat; sinito aera apertimi,
degravet et cineres tegula nulla meos;
in lauri hic tantum titulus sit cortice: «Luna
hinc abii ad superos; non mihi terra placet».
Manibus et Lunae pateat coelum, ossaque et artus
condas sub tacito tu, Charitee, sinu.


XXXVI Tumulus Eupleae puellae naufragae.[recensere]

Ipsa queritur, Vates respondet.

EUPLEA

Hic Euplea vagor tumulo sine; me maris unda eicit et sedes, hei mihi, terra negat. Nunc misera affligor scopulis, nunc obruor alga, nec recipit tellus, nec mare, nec scopuli. Aere iactamur, rapidis iactamur ab auris, 5

nec mihi sunt sedes, nec loca certa mihi; nulla quies umbrae miserae nullusque receptus, non nebulae, non me nubila nigra tegunt. Iactor in incertum fessis Euplea carinis explosa et nautis. Hei, mihi quid reliquum? 10

VATES

Sit modus, o Euplea. Tuus te portus et ipsum accipiet litus terraque amica, tibi et dabit inferias coniunx cineremque piabit et cineri et tumulo debita persoluet. Interea tibi dant lacrimas, Euplea, carinae 15

litoraque ipsa suis maestà sonant numeris flebileque ad tumulum vates canit et tibi carmen dedicat. O felix umbra et amica, vale. </poem>

XXXVII Tumulus Puraf. matronae.[recensere]

Ipsa loquitur.


Ne manes, ne terra tegat; sinite umbra vagetur.
Nostra quidem certum non habet umbra locum,
non sedes mihi certa. Dies noctesque vagamur;
exilio requies nec datur ulla meo.
Ipse error mihi poena, viros quod tempore in uno
et colui una duos extuli et una duos.
De me igitur servare fidem ac retinere pudorem
atque unum de me discite inire torum.
Nomen erat mihi Pura; heu, quod nec pura nec insons
vixi. Nunc vitae crimina morte luo.

XXXVIII Tumulus Veronillae puellae.[recensere]

Ipsa loquitur.

Salva tibi sit ut urna, precor, quae ad flumina pergis;

tu vero, ut mihi sit urna, precare, levis.

Siste ; mora est brevis; hoc lege: « Veronilla, quiesce,
manibus et bene sit, et bene sit cineri ».
Mutua sed faciam : bene sit tibi, sit bene natis,
sit quoque cum placido lis tibi nulla viro.

XXXIX Tumulus Sanctiae puellae Neapolitanae.[recensere]

Ipsa virum suum pictorem alloquitur.

Quod vitam sine me, coniunx, invitus agebas,
in lucem ipse artis munere restituis;
sic tibi nec sine me vita est ingrata futura,
nec mors, quam fuerat, tam sit acerba mihi.
Sed neque me ad lusus aut oscula grata vocabis,
mutua neve etiam verba referre putes ;
nani corpus pictura refert, non corporis usum,
atque haec nunc vates, Sanctia non loquitur.

XL Tumulus Castak matronae parum pudicae.[recensere]

Casta viros habuit septem, quos extulit omnes:
hoc aegre est, quod non extulerit totidem.
In tumulo scribi hoc volui, quod nomine Casta,
numquam casta viri manserit in thalamo.

XLI Tumulus Francisci Hauriae Stabiani[recensere]

PROBI AC LITERATI ADULESCENT1S.

Manibus hoc sacrum est; manes ne laede, viator,
sed terram cineri, quaeso. precare levem.
Hauria Franciscus iacet hic, iacet ipsa voluptas,
deliciasque orbis invida claudit humus.
Heu fatis invise puer fallaxque parentis 5

spes et germatiae cura dolorque tuae;
tune puer, miserae subito tam erepte parenti,
heu nimium misero mors properata tibi est.
Quod si certa suas referunt post semina messes,
nimirum haec casiam turaque terra dabit. 10

XLII Tumulus Milvii hominis rusticani.[recensere]

Falco pater mihi, Corvus avus, materque Columba,
Pica avia est; quid plus? Milvius ipse vocor.
Ne ne sarcophago condas, sit in amore bustum ;
Nidus sit tumulus, nidot et ipse iuvat.

XLIII Tumulus infantuli innominati.[recensere]

Nascitur hic obiitque simul, simul ipse sepultus:
vita obitusque simul, nomea at unde habeat?

XLIV Tumulus Focillae puellae.[recensere]

Frigidulo iaceo in thalamo, licet ipsa Focilla,
Ligna nec exstincto est qui ferat ulla foco.

XLV Tumulus Gallae sterilis feminae.[recensere]

Galla fui, Gallo coniunx bene iuncta marito;
veruni nec pullos, ova nec ulla dedi.

XLVI Tumulus Hyae inertissimi hominis.[recensere]

Numquam vixit Hyas, sed Hyas hoc conditur antro;
si vixit numquam, mortuus est nec Hyas.

XLVII Tumulus Erris nani.[recensere]

Et tumulus brevis est, titulus brevis, et breve nomen
et iacet hic nanus, nanula testa tegit.

XLVIII Tumulus Ichthyphagi[recensere]

Pro tumulo scopulus, pars est mihi funeris alga,
in remo titulus: « Hic riget Ichthyphagus ».

XLIX Tumulus Aganippi equi.[recensere]

Ipse stellificatus loquitur.

Et mihi Pegasides favere et me quoque coelo
illustrat stellis Pegasus ipse suis:
Pegasides meritum referunt in vatis honorem,
quem vexi et totiens restituì incoluinem ;
Pegasus hospitio recipit, quod et Aona siccum 5

vatis ope et largis ipse replevit aquis.
Hinc simul et vescor divino gramine et una
. ambrosiae exstinguo rore fluente sitim;
inde etiam Charites nomen fecere Aganippo,
et tumuli et coeli dignus habetur honos. io

L Tumulus aviculae Liguris.[recensere]

Pontanus loquitur.

Pro cavea e vitro tumulum cape teque sepulcro
hoc tege, perspicua conspidenda domo,
hoc, ales mea, te tege; sic mihi mortua vives,
o Liguri. Hic tumulus sit tibi prò cavea;

5 pendeat e lauro tumulus, quem proxima myrtus
vestiat intactis semper opaca comis.

Dum vitro spectanda nites et viva putaris,
certatim volucres ad tua busta volant
et tibi nur.c plaudunt pennis, nunc voce liquenti
io cantabunt blando carmina blanda sono.
Hoc tibi funus erit, cineri sua dona volucres
ista ferent. Liguris semper amata, vale.

LI

Deploratio sturni.

Pontanus queritur.

Cantabas mecum ad citharam dulcisque querelas
fingebas vario garrulus ipse sono,
fingebas et me variantem carmina plectro
ore tuo et noster saepe recurrit amor.

5 Ipse tibi numeros monstro, numerumque recenses;
ipse tibi carmen, carmen et ipse refers.
Saepe etiam rostro invitas pungisque tacentem,
praecinis et querulos, quos sequar ipse, modos.
Invidit mihi te nigri Iovis invida coniunx,
io quae laetum nobis nil sinit esse diu,
nil tenerum, nil dulce diu. Bone sturne, bone ales,
lenis avis, bellum quid queat esse diu?
Ah desiderium ac lacrimas quas, sturne, relinquis,
ipse diu luctus, ipse future dolor.
15 At contra Elysium per te nemus et pia vernant
arva, sonant cantu prata canora tuo,
ac tenebrosum iter horrenda et via tristis Averni
sentit nescio quid gutture dulce tuo.
Tu modo, cum remeant nocturna ad somnia manes,
20 nocturnis venias manibus ipse comes,

et mecum in somnis dulces meditare querelas
ad citharam et solitos perstrepe in aure sonos.

LII

Tumulus vocis amatoriae.

Vox ipsa et Viator colloquuntur.

VOX

Claudite me in tumulo.

VIATOR

Quaenam es?
vox

Vox.

VIATOR

Cuia es?

vox

Amantis.

VIATOR

Quid clamas?

vox

Heu heu.

VIATOR

Die, age: cur geminas?
vox

Bis quoniam periit mihi Luna.

viator

Et quaenam ea Luna est?

vox

Una quidem Phoebi est, una soror Charitum.

VIATOR

Quonam abiit periitque simul ? Quid utramque gravaris ? 5

VOX

Utraque nam periit; illaque et illa gravat.

Quae Phoebi, ad superos abiit; Chariteia ad amnes
Hesperiae; haec atque haec, hei mihi, bis periit.

VIATOR

Utraque num est eadem?

vox

Una est et simul utraque et ambae.

VIATOR

io Unane cum periit, num periere duae?

vox

Quin eadem Luna est, eadem simul utraque et ambae :
unaque bis periit, utraque cum periit.

VIATOR

Cur nec amans petit et coelum et petit aequor? It ipse
ad Styga quaesitum; perdita Styx recipit.

15 Placabit manes cantu victorque redibit,

Lunaque erit terris reddita, Luna mari.

Cur tumulo cupis ipsa tegi?

vox

Ne sentiar; ipsa
ne fuga sit coelo cognita neve mari,
ne se aether praedae accingat neu pontus ad arma,
20 Lunaque sit pelago praeda, sit ipsa polo.

VIATOR


Ne doleas, mea vox, taceas; tibi consule, nostro et
conde sinu: hoc pectus urna erit, hoc tumulus.

LIII Lyra Orphei auxilium implorat a nimpha[recensere]


« Nympha, tene, o age nympha, tene: meme rapit unda;
nympha, tene, o meme, candida nympha, iuva. »
« Quid quereris? Quid et ipsa times? » « Timeoque querorque
Bistonides matres Bistonidesque nurus.
Orphea diripuere, lyram iecere per undas,
meque vehunt amnes, me maris unda vehit.

IIla ego, proceras summis e montibus ornos
quae traxi et rigidas post mea plectra feras,
quae potui Stygium cantu moilire tyrannum,
tristificum flectens in mea vota canem, 10

illa ego Threicias fugio miseranda cohortes.
Me, dea, me tacito, meme, age, conde sinu.
E11 properant; dumque ipsa loquor, me fila relinquunt,
plectra cadunt : meme pectore conde tuo. »

Illa querebatur, Thressae properare cohortes; 15

nec mora, quae fuerat iam lyra, factus olor.
Excita nani lacrimis nati properabat ad Hebrum,
flebat et attonito Calliopea gradu,
utque lyram et chordas vidit sine honore fluentes:
«Me miseram, haec nati sunt monumenta mei; 20

Iuppiter, exclamat, misero succurre nepoti,
meme Amymallonidum, me petit ecce manus;
haecine avus pateris?» Vix haec: de fìumine cycnus
evolat et niveus per vada cantat olor.
Forma petit coelum, coelo micat aurea; plectrum 25

mansit humi, mater quod studiosa legit,
condit et in tempio, tituli simul addit honorem:
« Threiciae hic sita sunt plectra superba lyrae.
Parnassus tenet haec, casto Parnassus in antro
servat et incolumi stant veneranda fide ». ™

LIV Tumulus infantuli bis mortui et numquam editi[recensere]

Mortuus ipse bis, at numquam editus, inferor urnae; nam semel exstincta matre quidem morior : mox utero matris caeso divellor et infans rursum obeo, Infelix, nomine quod careo.

</poem>

LV Tumulus Thermionillae meretriculae.[recensere]

 
Hunc tumulum (siquis tumulum vocet hunc, ubi Nais
silvicolis habitat Nais amata procis),
hunc tumulum cultaeque nurus teneraeque puellae
et multo veniens ture frequentai anus.

5 Nai, doce causam, nam te pars tangit honoris.

Sic ego; sic roseo Naias ore refert:
« Docta lyra, docta et cantu, spectanda choreis
et praesignis acu Thermionilla fuit.
Hanc multi petiere et multos ipsa petivit,
io ausa dare et cunctis, ausa rogare prior.
Cui pretium sine honore fuit, primaque iuventa
exegit gratis munus amoris amans;
inde, ubi ruga genas laxaverat, advocat artes
sedula et ignotas temptat inire vias.

15 Munera dat blandasque preces ad munera iungit
et precibus gratos adicit apta modos.

Ante hanc indoctae iacuere ad vota puellae
et nulli motus, linguaque muta fuit;
prima leves agitare nates tremulumque movere
20 scit femur et gratas continuare vices,
et docet inter opus miscere ad gaudia rixas
et querulum murmur verbaque digna iocis,
oscula nunc repetita dare ac repetita referre,
et nunc pugnaces opposuisse manus;
prima Arabum molli de pectore fudit aniomum,
Paestanam et Cypria miscuit arte rosam,
et levem erasa vellit lanugine pubein,
ut nunc ars haec sit, qui rudis usus erat.
At postquam confecta situ, confecta senecta
tabuit et nullum comperit arte locum.
urbe procul lieta molles concessit in hortos,
deliciasque petit, nude Priape, tuas.
Sacra deae multa cum religione ministrat
et pieno felix pectore numen habet.
Hanc adeunt quaecumque optat vel amare recusat
atque redit votis utraque piena suis;
ipsa velit, faciles educit carmine partus,
fecundam et, sterilis quae fuit ante, facit;
ipsa velit, saevas compellet amare novercas
Hippolyto partes sollicitante suas.
Longum est enumerare; Cytaeida vicit et illam,
quae potuit fratris spargere membra sui,
quae potuit nautas in mille novare figuras:
tantum illi carmen Marsicaque herba dedit.
Mine tumulum cultaeque nurus teneraeque puellae
et multo veniens ture frequentat anus.
Ipsa ministeriis data sum comes et mea certe
nota fides; uni fidit et illa mihi.
Si meritum quaeras: utraque est accepta Priapo,
prostratae et pretium virginitatis habet ».

LVI Tumulus Harmosynes puellae Neapolitanae.[recensere]



Harmosyne iacet hic. Fractos quos aspicis arcus
et sparsos crines atque sine igne faces:
arcus fregit Amor, Charites sparsere capillos,
exstinxitque suas ipsa Erycina faces.
Quae tumulo increvit laurus myrtique rosaeque:
Pieridum e lacrimis noveris esse satas.
Harmosyne exstincta est, sensusque exstinctus amandi
nemo arnat, et numen desiit esse Venus.
Infelix, quid agas, vates? I, desere coetum
et pete inhumanis lustra habitata feris,
frange lyram, contemne deos, lucemque perosus
noctem ama et a somnis gaudia posce nigris.
<(poem>

===LVII Tumulus Drusillae puellae formosisimae===

<poem>
Amans queritur.

Tune etiam, Drusilla, iaces? Tene improba Clotlio
abstulit? An dubitem numina et ipsa mori?
Tecum deliciae, tecum Charitesque iocique
et decor et cultus mnnditiaeque iacent.
Blanditias Charitesque omnes exstinxit avarum
funus et ex ipso est funere inermis Amor.

Otia Amor, Venus otia agit: discedite, amantes,
bella vacant, iuvenum libera corda vacent.

Sed nec bella vacant, nec Amor sua perdidit arma;
transtulit in superos tela facesque Venus.
Nunc superos, Drusilla, feris, nunc spicula mittis,
tela oculis, oculis retia et ore paras.
Iuno Iovem, Cytherea, tuum complectere Martem ;
coelum amat. An cessas, Drusula? Tende, feri:
lunonem spernet coniunx, Dirceius Heben,
ius tibi cedet Amor, cedet et arma Venus.
Iura dabis superis; superi tua iussa sequentur;
ipsa sedes, vulgus sternitur ante pedes.
Sed nec iura dabis, nec di tua iussa sequentur;
ipsa iaces, tellus et brevis ossa tegit. 20

Laetatur Iuno, cuius prece sedula Clotho
sustulit. I, formae crede, puella, bonis.


LVIII Tumulus Angellinae Suellai: Senensis.[recensere]

Pontanus queritur alloquens amatores.
Ne coelo Idalium sidus, ne quaerite, amantes:
occidit, ipsa latet vieta dolore Venus.
Lugent te, Angeliina, deae, flet Grada Amorque
deseruit tristes tristis et ipse Senas,
exstinxitque faces puer excussitque pharetram, 5

et Decor informes traxit in ore notas.
Munditiae Cultusque nigra sub veste feretro
intulerant; ducit funera acerba Pudor.
Ut posita est tumulo, Caiae planxere puellae,
abrupit flavas Blandia nympha comas. 10

Has inter Iunipra gravi superata dolere
maestà silet : lacriinae pillerà per ora fluunt ;
ipsa lavat corpus lacrimis ungitque liquore,
quem niger e lento palmite fundit Arabs;
ipsa vale extremum peragit dum, voce retenta
concidit et visa est se quoque velie mori.
Di factum aspexere; brevi nani tempore surgit
Iunipra e lacrimis, iuniper, orta tuis.
Mansit Arabs odor in ligno, de cortice amaras

quae referat lacrimas, nunc quoque gutta cadit. 20
Qui sparsi crines tumulo iacuere sepultae,
nunc vestit ramos horrida fronde coma.
Dis pietas, Iunipra, tua est accepta; sorori
contingit per te namque perennis honos.

LIX Tumulus Iacobi Solymaei medici Salernitani.[recensere]

Musas invocat ad exsequias.

Quae liquidos Silari fontes quaeque arva Salerni
irrigua et doctis tecta habitata viris,
quae lauros, nymphae Aonides, Peneida silvam,
Amphrysi et colitis nota in amore vada,
ne, Musae, ne, Pierides, dum condimus umbram,
Paeonio abnuite carmina vestra seni.
Non suci tibi defuerant, Solymaee, nec herbae,
quaeque docent Coi scripta probata viri;
et tamen ut de plebe aliquis, de sorde togata
occidis et vili contumulare solo.
Ne nomen tamen intereat, quo fama supersit,
accipe quae cineri sint monumenta tuo:
« Par Phoebo, par Phoebigenae atque Machaone maior
et melior, tegitur hac Solymaeus hurao».

=LX Pontanus uxorem Adrianam in somnis alloquitur[recensere]

Nocte quidem, coniunx, tecum vagor et tua mecum
umbra venit; sic nox luxque diesque mihi est.
luce autem sine te tenebris obversor et ipse
me sine sum; sic lux nox tenebraeque mihi est.
O valeant luces, lateat sol; sic mihi, coniunx,
vives, sic moriar vivus et ipse tibi.

LXI Pontanus uxorem salutat et lauram in hortis ab illa olim satam[recensere]

Cum lauru tibi crescit honos, tua nomina laurus
servat; nani dextra crevit et illa tua.

Officium officio pensat gratissima laurus,
quique fuit nymphae, nunc quoque sensus adest.
Cum lauru inihi salve iterum, coniunx mea, salve
coniuge cum, laurus, fronde et honore pares;
ite pares nomenque una servate per aevum
et mihi frondenti serta parate coma.

LXII Tumulus Ioannis Ioviani Pontani.[recensere]

Viator et Fama colloquuntur.

VIATOR
Die age, quid tumulos servas, dea?

fama

Nostra tuemur
Iura.

viator

Deos cinerum num quoque cura tenet?
fama

Haec mihi prima quidem cura est.

viator
Quid concutis alas
usque?
FAMA
Fugo tenebras, quo vigeant tumuli.

VIATOR
Quid sibi, quae collo pendet, tuba?

FAMA
Nomen amico
dat cineri; ad tumulos hac ego gesta cano.

VIATOR
Die agedum, manes cuius hi?
FAMA
Vatis; at urnam
officio posuit docta Minerva suo.
Hos tumulos Iovianus habet; quae serta virescunt,
lecta suis manibus disposuere deae.

Sed manes ne quaere die: per amoena vagantur
prata, sonat riguae sicubi murmur aquae;
nymphae assunt et adest dulcis Charis; aurea cantu
fila movent; leni concinit aura sono.

Nocte illum complexa fovet nitidissima coniunx;

fervet et a nulla parte refrixit amor;
haec illi comes in tenebris, quas vincit amoris
lucida fax: gemina luce coruscat amor.