Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/10

Checked
E Wikisource
DE FRANCISCO SFORTIA
saeculo XV

 IX XI 

10. DE FRANCISCO SFORTIA

FRANCISCUS SFORTIA, prioris Sfortie filius, mortuo patre admodum ivuenis Philippi ducis mediolanensis adiutus pecunia milites convocavit

[Page 18]

atque positurus cum eis rationem libros mutui afferri iussit, in quibus omnes fere milites es magnum patri debebant, dixitque illis: ' Commilitones, mei patris mortem scitis; illi plura debebatis, sed ego heres sum et quod patri debuistis, iam mihi deberetis. Sed libero ego vos omnes ere omnique vinculo, quo patri tenebamini. Estote igitur liberi ut, cuicumque servire velitis, sit vestrum. Si mecum continuare vultis, libenti animo vos recipiam nec verebor meum corpus vobis committere qui paternum custodivistis, sed fortunam meam omnem vobis credam vosque uti duces sequar, qui longam militiam sub patre cum honore degistis.'

Quo sermone simul et beneficio libertatis allecti milites nullum se alium passuros imperatorem clamant quam eum, cuius patris se militie cingulis ornarint. Factus est ergo communi omnium voce dux exercitus novaque militie sacramenta recepit.

Exinde Martino pape Franciscus servivit missusque contra Braccium victoriam apud Aquilam obtinuit tenuitque patris dominia que in Regno habuit, Beneventum, Troiam, Manfredoniam pluraque opida usquequo rex Alfonsus Regno potitus eum privavit. Post hec Franciscus in Lombardiam se recepit, ubi eum Philippus dux magnifice honoravit titulumque domus sue Vicecomitum et arma tradidit; filiam quoque unicam, nomine Blancham, quamvis illegitimam, in matrimonium promisit; qua spe sepe eum frustratus est. Huius plura in Lombardia fuerunt clara belli facinora. Contra ducem Sabaudie Philippi tulit insignia Sabaudiensesque fugavit; marchionem Montisferrati, qui cum Venetis sapiebat, dominio expulit multisque in locis gloria rei militaris enituit. Itaque par contentio inter ipsum Nicolaumque Piceninum erat. Quamvis enim dux militie Nicolaus esset, non tamen inferiorem se Franciscus putabat, qui gener principis habebatur. Sed vetus odium, quod inter Sfortiam Bracciumque fuit, nondum erat extinctum. Hinc vocati sunt Bracciani, hinc Sfortiani. Franciscus istis, Nicolaus illis prefuit, cuius locum Franciscus Piceninus subivit. Dilectius tamen in Longobardia nomen Francisci fuit quam Nicolai; nam hic Tuscus, ille ex Romandiola Semilombardus habebatur.

Tum vero spes successionis favorem populi Francisco conciliabat. Post hec cum Franciscus in Marchiam contra Eugenium mitteretur, ut provinciam nomine concilli susciperet, is eam sibi vendicavit; nec enim ex duce bene contentus recesserat. Dixerat quoque, si oculum perdidisset Mediolani, pro eo non rediret. Multe inter ipsum discordie et Nicolaum fuere, numquam tamen bellare totis viribus contigit; nam commissarii ducales impediebant. Concordatus post Franciscus cum Eugenio Marchiam suscepit in titulum. Totisque viribus insecutus est ducem ac Venetis et Florentinis adhesit, ex quibus ingentem auri summam quotannis recepit. Vexillifer quoque Ecclesie creatus est; post et omnium Venetorum imperator creatus in bello contra Philippum eminere non est aspernatus. Itaque revocatus est ex Tuscia Piceninus magneque copie utrimque parate sunt vastatique agri ubique.

Ad extremum quasi suspitionem Venetis incussurus dux Mediolani, dum bella parant, de pace tractat ac Franciscum comitem omnium arbitrum differentiarum eligit. Fortasse non putavit Venetos accepturos filiamque suam secreto, que iam matura esset, dare sibi promisit et pro dote urbem cremonensem. Sed Veneti perspecta Francisci erga se fide simulque Florentini et Ianuenses arbitrium acceptarunt; quod non sine damno ducis factum est, cum is magna dominii parte multatus fuerit: Franciscus uxorem recepit et Cremonam in potestatem, ubi solemnes cum Blancha nuptias celebravit. Tuncque a principibus Italie cepit illustris vocari, tamquam non sua virtus, [sed] coniugis origo eum illustraret. Post in Marchiam se recepit, ubi a rege Aragonum infestatus interdum succubuit, interdum vicit, fratrem denique in Esculo qui rebellavit amisit cum pluribus militibus; adhuc tamen potentior est in Marchia. Vir enim consilii potens, corpore pulcer, in equo splendidus, tardus ad iram, in re qualibet maturus. Quia quicquid habet, militum est, parum sibi retinet, militiam splendidam habet.

Is cum esset in agro bononiensi insidias passus est; nam Baldassar Aufidius, qui tunc Bononie preses erat ac militiam regebat summi pontificis, capere eum dolo voluit Nicolaumque Piceninum in subsidium advocavit. Sed non annuit Piceninus Franciscumque premonuit. Itaque incidit Aufidius, homo nequam, in laqueum quem fecerat, captusque in Butrio in carcere firmano necatus est magnisque suppliciis affectus. Verum quia de Baldassare fecimus mentionem, non ab re est unum eius sceleratissimum factum referre. Antonius de Bentivoliis, eques et iuris interpres, domo nobilis ac princeps patrie, per factionem diu extra Bononiam, annis circiter quatuordecim (nam quamdiu Martinus rexit numquam intrare patriam potuit, sed in curia cum stipendiis tenebatur) ut vero Bononia ad Eugenium rediit, et ipse domum repetiit. Convenire igitur cives, visere eum domi, congratulari reduci, hortari ut maneat, mittere munera, sequi eum quocumque iret. Tum Baldassar veritus ne hic sibi urbem subiiceret, ut sunt Bononienses dominandi cupidi et, quamvis hinc se iactent stulti, hominem ad se vocat in pretorium quasi consilium initurus secum. Venit homo atque, ut ante capellam fuit, in palatio arreptus a satellitibus per scalas tractus est nec permissus loqui vel unum verbum. Absque confessione, absque communione, sine ullo spatio penitentie intra palatium circa limen porte truncatus est uixque dicere potuit ' Adiuva me, Dei genitrix. '

Hoc factum adeo civibus displicuit ut tantus vir nobilis, potens, doctus, precipua bonitate preditus, non confessus neque condemnatus sic necaretur, ut paulo post civitas ipsa Eugenio rebellaverit Piceninoque se tradiderit, quo tempore et Anibal, filius Antonii illegitimus, urbem intravit multasque cedes fecit ac postea cum Baptista de Cannetulo excluso Picenino urbem rexit. Sed nec ipse diu vixit; nam postea Baptista eum occidi fecit et tunc pars de Bentivoliis insurgens Baptistam ipsum interemit pluresque quorum neci dedit, combussitque domos. Et sic nunc civitas stat, quamvis ex more suo non diu mansura credatur.