Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/11

Checked
E Wikisource
DE NICOLAO MARCHIONE EXTENSI
saeculo XV

 X XIII 

11. DE NICOLAO MARCHIONE EXTENSI

NICOLAUS MARCHIO Extensis patri, quamvis illegitimus esset, successit. Ferrariam, Mutinam Regiumque tenuit. Ottonem Parmensem, virum magnificum ac in armis potentem, per ministrum Sfortie interfecit eiusque sibi dominia usurpavit. Vir magni consilii fuit. Cum inter Philippum ducem Mediolani ac Venetos perpetue lites essent et immortalia odia is, quamvis esset medius suaque dominia cum Venetis et duce confinarent, ita tamen se habuit, ut non isti vel illi amicus, sed mediator crederetur; immo et sepe arbiter inter utramque partem fuit. Nam et quotiens de pace tractaretur, plerumque apud Ferrariam transigebatur et oratores habebantur. Ex quo factum est ut, quamvis tota Gallia Padana, que nunc Lombardia dicitur, bellis flagraret, sola Ferraria et adiacentes partes subdite pace fruerentur. Quicumque enim transitum voluit admissus est, si sine damno transiret. Veneti, qui diu terram Polesini tenuerant, eam sibi restituerunt.

Tanta in iustitia et pace subditos suos tenuit ut, quamvis filias et uxores eorum ad concubinatum sibi assumeret, tamen ab omnibus amaretur. Fuit vir pinguis, letus, facetus, voluptati deditus. ex ore eius auditum est nullam voluptatem se scire qua non uteretur, si posset. concubinas habuit admodum multas, ex quibus plurimos liberos suscepit. Rustici et cives non egre tulerunt filias suas ab eo rapi, cum scirent possibile esse filium qui ex illa nasceretur regnare. Uxores legitimas duas habuit; ex ultima etiam prolem suscepit, sed non sibi in regno substituit. Fuit admodum felix, sed non sivit fortuna eum semper esse felicem; nam filius, quem ex concubina susceperat, admodum pulcer et moratus primam eius uxorem adulavit ac ex illius provocatu cognovit. Quod cum marchio comperisset, usus magis rigido quam sapienti consilio et filium et coniugem truncari capite iussit durumque sibi et suis civibus spectaculum prebuit; que res cursum sue felicitatis interrupit.

Is postea Leonellum fratrem illius in dominio sibi substituit, quamvis illegitimum et quamvis proles legitima esset. Quod cum Giliolus, vir potens apud eum, improbaret, neci datus est. Marchio ipse Nicolaus Mediolanum vocatus gubernationem nomine ducis suscepit ibique mortuus est, in omni vita felix, si filii calamitas et coniugis crimen non intervenisset; sed sic fata volunt. Fatuus preterea est, qui suam spem in voluptate collocat; finis enim voluptatis penitudo est. Is moriens successionem Leonelli filii adamavit.

Hic vir litterarum studia plurimum amavit favitque ingeniis; Hugonem namque Senensem, qui fuit omnium medicorum sue etatis princeps, quo nemo in cathedra melius legit nec in cameris iocundius egros visitavit, cum magna stipe ad se vocavit pluraque sibi tradidit et possessiones et domos ac ipsum et familiam ditavit. is quoque Guarrinum Veronensem grece ac latine peritissimum oratorem, ut suos instrueret filios, ad se accersivit ditatumque in magno honore habuit. Nec Iohannem Laurispam Siculum utriusque lingue peritum neglexit, sed eum Meliaduci filio prothonothario magistrum tradidit ac possessionibus et beneficiis ditavit. Qui hodie secretarius est apostolicus.