Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/12

Checked
E Wikisource
DE LEONELLO MARCHIONE EXTENSI
saeculo XV

 XI XIII 

12. DE LEONELLO MARCHIONE EXTENSI

LEONELLUS MARCHIO Extensis Nicolai filius, quamvis non integer genere, integerrimus tamen virtute patri successit. Qui sub Guarrino edoctus et carmen facere et epistolam scribere optime novit. Filiam Iohannis marchionis Mantue duxit uxorem; qua mortua illegitimam regis Aragonum filiam suscepit. Hec cum ad eum venisset per Venetias transitum habuit, et in Realto propter populi magnitudinem plures submersi sunt; nam latera pontis ceciderunt. Is patriam suam in magna pace gubernat; qui etsi non reputatur patri equaliter liberalis, tamen eque prudens est et magis castus; coniuge namque contentus est, admodum diligitur.

Cum Fridericus Cesar me Romam ad pontificem Eugenium misisset, mandata mihi ad hunc dedit; ideo me in reditu eum visere decrevi, quem comperi in villa, cui Portus est nomen. Arx ibi est admodum insignis, sunt et extra arcem domus egregie, quas Nicolaus pater ad voluptatem paraverat. Is ubi me adesse sensit, iussit in domo paterna me recipi atque parari prandium, quod sumptuose fecit. Post dum adhuc consederem, exivit hic arcem puerosque suos pila ludentes contemplabatur, quasi me expectans; ad quem cum venirem, suavibus verbis receptus sum. Communicata sunt illic inter nos que cesar mandaverat; nam res magni erant ponderis, et sic ad horas duas collocuti sumus.

In sero venit frater eius admodum pulcer, Borsius nomine, quem Ferrarienses quasi deum colunt. Hic forma plusquam dici potest pulcra est, facetus et modestus, liberalitate insignis, robustus corpore, nulla in eo menda est. Multa mihi is retulit cesari communicanda plurimumque ob reverentiam cesaris me honoravit. Revertebatur is tunc a rege Aragonum, cum quo mensibus sex fuerat. Post ego iter arripiens in Alamaniam redii.