Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/16

Checked
E Wikisource
DE LEONARDO ARETINO
saeculo XV

 XV XVII 

16. LEONARDUS ARETINUS, domi non obscuro loco natus, litteras sub Coluccio Pierio, qui tunc Florentinorum cancellarius erat, edidicit. Postea sub Manuele Chrisolora Constantinopolitano, qui sub Iohanne papa seu Alexandro Italiam intraverat priscumque modum scribendi ac ciceronianum morem induxerat, magis profecit. Nam Coluccius ineptias quasdam sui seculi retinebat; itaque superatus est a Leonardo, qui etiam in quibusdam epistolis ad eum scribens suorum eum erratorum admonet suadetque, ut squalorem illum sui temporis deserat.

Patiuntur nempe et littere mutationem; nam alie sunt uno, alie alio tempore. Ab ipsis etenim lingue latine repertoribus ornatus dicendi et studia litterarum continuo creverunt usque ad tempora Ciceronis, ubi vere plenitudinem acceperunt nec amplius crescere potuerunt, cum iam essent in culmine. Manserunt igitur postea per plures annos ac usque ad Ieronimum atque Gregorium viguerunt, non tamen absque minutione, exin perierunt funditus; nec enim post illa tempora qui ornate scripserit reperitur. Post Franciscus Petrarcha aliquantulum splendoris litteris dedit, sed Emanuel maiorem attulit lucem, quem secutus est Leonardus.

Hic post in apostolicum secretarium receptus est ac cum Iohanne et Martino Constantie fuit. Deinde mortuo Coluccio Florentini eum in cancellarium receperunt. Scripsit hic admodum ornate. Ex operibus Aristotelis Ethicam, Economicam ac Politicam traduxit in latinum; nec enim priorem probat translationem. Vitam Ciceronis ex pluribus auctoribus conscripsit, ex Plutarcho virorum illustrium plures Vitas in latinum vertit. Zenofontem quoque traduxit ac Basilium. Primum punicum bellum ex diversis auctoribus confecit. De laudibus florentine urbis opusculum edidit. Scripsit Esagogas, scripsit Gesta Florentinorum, scripsit De temporibus suis, De re militari, De utilitate disputationis, De gestis Gothorum.

Cum Nicolao Nicolo Florentino singulari usus est amicitia; postea tam magne inter eos contentiones exarserunt, ut nec summi pontificis opera, qui id maxime optabat, reconciliari potuerint. Hinc Invectivam in Nicolaum Leonardus edidit. Nicolaus autem non scribendo, sed loquendo carpebat illum; is enim, quamvis doctissimus esset magnique iudicii ita, ut inter omnes arbiter de scientia reciperetur essetque latinus et grecus, numquam tamen vel scripsit vel locutus est latine; diffidebat enim ingenio suo. Nec se aliorum iudiciis committere volebat, cum ipse in omnes esset maledicus nec cuiusquam opus probaret; nullum enim viventem commendavit, ex mortuis solum quatuor: Platonem, Virgilium, Ieronimum et Oratium. In libris autem circiter quatuor milia aureorum moriens reliquit.

Cum Leonardo floruerunt Ambrosius de Angelis, qui fuit Camaldulensium magister generalis, qui et ipse plurima ex grecis operibus in latinum vertit, qui, Basileam missus orator ab Eugenio, gravem et luculentam orationem habuit; qui Sigismundum ex iussu apostolico in Hungaria visitavit ac postea reversus in pace mortuus est. Floruit et Guarrinus Veronensis, qui apud Ferrariam oratoriam docet pluresque discipulos erudivit, qui et Plutarchum De alendis liberis latinum fecit. Hoc etiam tempore magnus est habitus Poggius, qui licet grece lingue ignarus fuerit, nulli tamen in dicendo fuit inferior. Hic apud Constantiam in secretarium receptus est apostolicum, ubi et de morte Ieronimi

Bohemi elegantem scripsit epistolam. Cum Guarrino de Scipione et Iulio contendit; cumque ipse Scipionem preponeret, ille autem Iulium, plura utrimque scripta sunt. Scripsit De avaritia elegantem tractatum, quamvis ipse more hominum, qui aliena potius quam sua pernoscunt vitia, nequaquam liberalis putetur. Scripsit De infelicitate principum, De nobilitate, scripsit et Confabulationes, que suis moribus potius quam fame conveniunt. Is cum iam senex uxorem adolescentulam admodum pulcram duxisset atque ab amicis increparetur, qui tunc artem uxoriam inciperet quando desinendum, opusculum non infacetum neque inornatum An seni sit uxor ducenda composuit. Hoc tempore etiam Andreas Mediolanensis ex ordine Augustinensium, quem Senis audivi, Historiarum scriptor floruit. Tumque et Antonius Raudensis ex ordine Minorum, qui librum de elegantia latini sermonis composuit, tum et Bartholomeus de Monte Politiano, quem Martinus papa in secretarium recepit atque adeo dilexit, ut unicum eum referendarium habuerit illique soli omnia crederet. Huic cum aliquando importunus quidam supplicasset causam suam expediri nec desisteret rogare, ' Quid agis? ' inquit; ' malum caput habes. ' Tum ille: ' Et tu malos pedes.'; erat enim claudus Bartholomeus. Nec iratus scommate mox homini causam absolutam dedit. Tum quoque Iohannis Laurispe nomen ac Antonii Panormite magnum est habitum.

Sed omnes scribendo superavit Aretinus; nam simillimus Ciceroni fuit nec etas nostra parem invenit. In dicendo tardiusculus erat et nisi premonitus nihil dicere potuisset; ubi namque ex tempore locutus est, quasi amens videbatur. In carmine quoque nihil potuit; nam etsi artem habuit. Venam tamen nature non habuit.

Huic mortuo in cancellaria Florentinorum Carolus Aretinus successit. Latinis ac grecis litteris madidus est, carmen elegans facit nec minor est in oratione soluta. Huius primi versus, quos viderim, fuerunt ex Homero traducti, qui Bellum murium ac ranarum referunt, sed iam vir grandior factus maturiora conscribit.

Apud Senenses hoc tempore cancellarius fuit Bertus Antonii filius, vir etiam elegans. Sed postea novum morem invenerunt Senenses et, quod nusquam est, officium cancellariatus annuum fecere, ut tunc cesset, cum ceptum erat cognosci. Post apud Senenses crevit Franciscus Patritius, quem admodum peritum dicunt; nam linguam utramque novit et oratorias artes edocet.