Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/17

Checked
E Wikisource
DE BERNARDINO SENENSI
saeculo XV

 XVI XVIII 

17. DE BERNARDINO SENENSI BERNARDINUS SENENSIS nobilibus ortus natalibus eloquentie studiis adolescentiam suam ac iuri pontificio tradidit nec caruit vitiis, que illa fert etas. Post spiritu Dei tractus mundo renuntiavit erogatisque bonis suis erga pauperes religionem ingressus est ac ordinem divi Francisci sub rigida observatione professus. Ubi cum aliquamdiu corpus suum macerasset, ne gratiam sermonis, quam sibi Deus tradiderat, in cassum teneret, predicationis verbi Dei officium assumpsit diuque in Lombardie partibus coram populis predicavit multosque homines a malis operibus abstraxit et ad frugem vite melioris adduxit. Nam et in Mediolano et in Papia, in Bononia, in Verzellis, in Padua, in Verona, in Venetiis, in Trivisio tamquam profeta auditus est; erat enim in dicendo facetus mirisque modis homines nunc ad lacrimas, nunc ad risum trahebat, flectebatque mentes hominum, quocumque volebat. Vitia sic exterminabat, ut quoslibet in eorum horrorem adduceret; virtutes vero sic commendavit, ut earum amorem quibuslicet induceret. Et quoniam vita eius sancta erat sine animi macula, qui vivebat in paupertate, nudis pedibus ambulans, unica tunica ex lana contentus, qui perseverabat in ieiuniis et orationibus, miro modo populos alliciebat, fidemque eius faciebat oratio. Precipuam enim mores faciunt fidem; nam probis viris et magis et facilius de omnibus simpliciter credimus. Hic et feminas deponere ornamenta capitis, coronas, serta, crines alienos et homines fugere docebat; aleam ludosque malos intantum trahebat, ut omnia huiusmodi sibi afferri et in publico comburi iuberet. Is quoque in tabella pictum nomen IESUS deferebat hominibusque adorandum ostendebat multumque suadebat ante hostia domorum hoc nomen depingi. Ob quam rem accusatus est coram Martino pontifice, sed minime convictus; nam quecumque is dicebat, et vera erant et sancta. Quia tamen hanc novitatem nonnulli male recipiebant, iussus est hoc nomen ne amplius populis adorandum offerret, ne plus illi quam sacramento eucaristie impenderetur honoris. Quod tamen ipse minime asserebat.

Is cum Senis predicaret, me intantum commovit, ut paululum abfuerit, quin et ego religionem suam ingrederer. Sed amicorum preces me retraxerunt; quod pro meliori recipio; nescimus enim, quid nobis magis expediat.

Huius vestes muliercule totque simpliciores homines, cum transiret, tamquam sanctas tangebant. Cum Senis in foro predicaret, ingens turbo pluviam magnam minaretur vellentque omnes recedere, quia sub divo erant timebantque pluviam, ' State', inquit ' viri!', et genibus flexis adoravit Deum iussitque in virtute Iesu nubem abire. Quo facto solutis absque pluvia nubibus prior serenitas rediit. Is postmodum Rome predicavit; sed primo contemnebatur ab his, qui non audiverant eum. Cumque nonnulli causa irrisionis potius quam devotionis eum accederent, mutata opinione numquam eius sermonem deserebant. Ex quo factum est, ut tota eum Roma audiret cardinalesque ac papa eius sermoni interessent magnusque et mirabilis apud omnes haberetur.

Hic cancellos, qui erant ante domos civium, destrui mandavit; erat enim moris [ut] qui hominem occidisset, dum in sua domo atque cancellis maneret, per rem publicam capi non posse, sed licere adverse parti illum vi expugnare. Itaque plura sic fiebant homicidia, que Bernardinus prohibuit. Perusii quoque mos erat in annos singulos cives inter se lapidibus pugnare armatos corio, in quo prelio quotannis plurimi interficiebantur. Sed et hoc Bernardinus vetuit. Cum inter eos predicaret, obtutit se diabolum eis ostensurum pluribusque diebus populum hac spe suspendit. Itaque veniebant omnes ad sermonem visuri diabolum. Post plures dies ' Servabo ' inquit ' quod promissum est; et cum unum promiserim diabolum ostendere, multos ostendam. Respice invicem alter alterum, et sic videbitis diabolos; nam vos ipsi diaboli estis, qui opera diaboli facitis. Scriptum est enim Ex operibus eorum cognoscetis eos. ' Et sic eorum eis vitia exprobravit gravemque exhinc sermonem habuit. Post hec mortuo senensi episcopo vocatus est per civitatem Martinusque sibi consentiebat, sed ipse nullo pacto episcopatum acceptare voluit dicens gratias esse diversas; aliis enim datam esse sermonis gratiam, aliis regendi. Similiter et duos alios episcopatus recusavit. Ad extremum cum annis circiter quadraginta singulis fere diebus populis predicasset, apud Aquilam urbem migravit ad Dominum, ubi corpus eius reconditum infinitis hodie miraculis claret, et duo item pro eius canonizatione sunt obiecta apud romanum pontificem consistoria. Asinus, quem ipse aliquando fessus via solebat ascendere quique suos libros deferebat, cum Senas venisset a mulieribus depilatus est, que ob memoriam Bernardini aliquid de suo habere volebant.

Ocularia eius Philippus dux Mediolani sibi transmitti curavit; nam dolorem oculorum patiebatur. Fuit homo macerrimus; nam ieiuniis se extenuavit, sed semper iocundus et ilaris erat nec unquam facies eius visa est tristis, nisi tamen de aliquo crimine publico doleret. Facetiis multis utebatur.

Plures reliquit suarum virtutum imitatores, e quibus precipuus fuit Albertus de Sarteano, qui eloquentiam doctus sub Guarrino litterisque secularibus apprime instructus et ipse postea Minor factus sub Bernardino eloquentiam Dei didicit predicavitque populis cum magna gratia. Hunc et Eugenius pontifex maximus Ierosolimam misit, ut specularetur facta soldani. Qui reversus et Egipti et Indie negocia, uti se haberent, edocuit et quomodo vinci possent monstravit. Iacobus quoque ex Marchia ordinis Minorum huius Bernardini discipulus fuit, qui multis gentibus verbum Dei annuntiavit attenteque auditus fuit. Is Hungariam intravit cumque linguam ignoraret, per interpretem turbas alloquebatur magnamque audientiam et gratiam apud omnes adeptus est. Is cum de uanitate mulierum atque virorum apud Budam sermonem haberet, caput mortui secum in pulpito habuit et, cum diu de vanitate humana dixisset, ut tandem nihil esse hominem ostenderet, caput mortui ostendit et inquit ' Gloriamini quantum vultis, homines; ut in hanc formam pulcritudinemque revertamini, necesse est. ' Cum seditio Bude foret et Hungari contra Theutonicos surrexissent totaque civitas in armis esset, crucifixum is secum attulit hortatusque est, ut dimissis odiis ob reverentiam crucifixi pacem haberent. Sed Hungari tamquam felicius pugnaturi et monacum et crucifixum extollentes insecuti sunt Theutonicos ingentemque cedem fecerunt.

Tempore Bernardini clari predicatores habiti sunt Antonius de Massa, qui grecis et latinis litteris eruditus erat, qui generalis Minorum magister fuit ac post sue urbis episcopus interiit. Hic cum de paupertate sermonem haberet tediaque paupertatis exponeret ' Nemo ' inquit ' quot mala paupertas secum ferat dicere posset, nisi qui expertus est, ut ego, qui diu frusta panis comedi. Sed nunc gratias Deo ago, qui me ad integrum panem reduxit. ' Interrogatus quoque an cardinalis fieri uellet ' Affer ' inquit ' capellum tuncque tibi respondebo.’ Claruit tunc et Angelus de Senis, qui et ipse generalis Minorum magister fuit, multe eloquentie magneque doctrine pater. Tunc etiam Gabriel de Spoleto, qui etiam post episcopus fuit, magnus verbi Dei predicator est habitus; fuit autem et theologus et philosophus prestans, sed impari cum Bernardino sanctitate. Ob quam rem nec tantam audientiam habuit et sibi clanculum invidebat in sermonibusque detrahebat. Hic Senis disputationem publicam habuit, qua hereticum esse asseruit, siquis negaret Deum facta infecta reddere posse; atque ad omnia, que in contrarium fiebant argumenta, dicebat id esse de potestate ordinata, se autem de absoluta loqui.

Is etiam dicebat obligatum esse hominem adimplere quecumque bona facere voluisset, ac sic inferebat, siquis aliquam religionem intrare voluisset et postea penituerit, absolvi non posse, nisi adimpleret quod semel voluisset. Que res cum me tangeret, (nam et ego volui aliquando religionem intrare) Bernardinum usque Romam petii consuluique; qui id se negavit umquam comperisse bonamque mihi mentem fecit.