De viris illustribus (Pius II)/18

E Wikisource
DE MARIANO SOZINO
saeculo XV

 XVII XIX 

18. DE MARIANO SOZINO MARIANUS SOZINUS Senensis in iure civili pontificioque admodum claruit. Scripsit autem super decretalibus, scripsit De sortibus pluraque volumina edidit, que hodie commendantur. Fuit eloquens, carmen fecit elegans, prosa scripsit ornate, pinxit scripsitque manu propria admodum pulcre. Cum iuvenis fuit pila lusit, iaciebat lapidem, luctari scivit, in musicis et litteris novit, saltavit. Omnia scivit, que hominem liberum scire phas est, sed cantare ignoravit. Geometriam, arismetricam astrologiamque novit. Tum vero in agendis rebus peritissimus fuit que res apud suos cives eum suspectum reddidere. Nec enim ex his erat, qui civitatem regerent, sed ex Duodecim, qui nihil officiorum illic habere possunt, ut est in civitatibus, que partialitates habent. Hunc Eugenius pontifex maximus advocatum consistorialem creavit libenterque in romana curia habuisset, sed cives eum non permisere.

Eius tempore floruerunt apud Senenses in iure civili ac pontificio Petrus Pecius, quem ego preceptorem habui; tum Petrus de Michaelibus, qui in regimine civitatis lingue beneficio magnum se fecit. Tum Thomas Doccius multa memoria pollens, ac Bartholomeus Burgensis, qui magno ingenio claruit. Post crevere patrueles mei Iacobus Tholomeus et Gregorius Baroncellus.

Ex extraneis Salustius Perusinus, quem audivi, et Benedictus Barsius ac Rosellus Antonius et Florianus Bononiensis.