De viris illustribus (Pius II)/23

E Wikisource
DE ALBERTO DUCE AUSTRIE
saeculo XV

 XXII XXIV 

23. DE ALBERTO DUCE AUSTRIE

ALBERTUS Dux Austrie, Alberti filius, mortuo patre sub tutela Vilhelmi, Austrie ducis, patruelis sui, ac deinde sub regimine Leopoldi, etiam Austrie ducis, permansit; nam puer erat. Cum vero iam pubertatis annos attigisset repetereturque a subditis, Leopoldus eum diligentius custodiebat nec facilis ad restituendum erat; ob quam rem non parve discordie orte sunt. Demum vero dominus de Valse antiquior sub specie venationis Albertum secum accepit ducensque ipsum Viennam de manibus tutoris extraxit, ac sic iuvenis dominationem accepit ususque plurimum est consilio eius, qui se liberaverat. Crevit autem Albertus, ac Elizabet, filiam Sigismundi regis, in uxorem accepit, feminam admodum pulcram, que secum cum magna pudicitia vixit. Exinde cum Bohemi heresim induissent vicinosque omnes bellis terruissent, solus hic Moraviam et Austriam potenti brachio tutatus est, nec minora damna Bohemis intulit quam ab eis perceperat.

Erat enim sedulo in armis currusque Bohemorum more in aciem educebat assiduisque laboribus militem suum ad exercitium rei militaris induraverat. Itaque unum ex omnibus vicinis Albertum, Austrie ducem, Bohemi timuerunt; nam et sepe prostrati ab eo et sepe fugati sunt.

Cum denique Sigismundus socer interisset, mox Hungari eum in regem vocavere, similiter quoque et Bohemi. Itaque parvo tempore duo hec sibi maxime regna obvenerunt. Sed cum in Hungariam perrexisset coronarique deberet, fuerunt complures nobiles, qui se nihil de sua electione scivisse contenderent, nec eum in regem volebant. Quibus Budam venientibus is obviam exivit iratosque nobilium animos tanta humanitatis exibitione pacavit coronatusque est cum omni pace. Interim et electores imperii audita Sigismundi morte eundem Albertum in regem Romanorum elegerunt miseruntque sibi decretum usque Viennam.

Quo tempore et ego illuc veneram cum novariensi antistite, qui ducis Mediolani legatus erat et me in societatem ex Basilea vocaverat. Hic multa consilia fuerunt an recipi imperium deberet; nam Hungari contrariari videbantur; nec enim bene provideri et imperio et regno suo per unam personam rebantur. Sed vicit alia pars, que acceptationem suadebat.

Exinde rex Polonie molestus esse cepit Alberto favereque Ussitis; tunc enim catholici Bohemi Alberto omnes obediebant, heretici autem resistebant. Venit itaque in Bohemiam Albertus cum magno exercitu (nam septuaginta vel eo amplius milia equitum secum habuit) coronatusque est Prage. Post cum Ussite ac Poloni dicerent regem in urbe morari nec exire in campos, diffidavit rex Polonos obtulitque eis campum ante Tabor, ubi et castra posuit, mansitque pluribus diebus ut, si collatis signis hostes pugnare vellent, copiam haberent; sed illi numquam in aciem sese explicuerunt. Stabant autem ante Tabor, ut in omni necessitate se possent in urbem recipere, nec ad bellum, sed ad furta egrediebantur. Exinde cum impossibilis expugnatio civitatis videretur, dissoluta est obsidio incensaque castra; nam satisfecisse iam iudicabatur detractioni Polonorum, qui aiebant regem in campum exire non audere; quod magis eis imputari poterat.

Primus inter eos erat Tazsco, vir prudens ac magnanimus, sed male conscientie qui, etsi se non participare in erroribus Ussitarum diceret, ut tamen magnus esset, tueri potius hereticos voluit quam cum catholicis sentire; quippe infidelium princeps esse malebat quam inter fideles mediocris. Sciebat autem se primum inter hereticos esse, inter christianos plures esse qui se superarent. Idem ergo multis bellis particularibus Albertum lacessivit, multis incendiis Bohemiam affecit et forsitan, si is solus voluisset, totum regnum pacem habuisset. Is quoque ad Fridericum Cesarem venit, quem Vienne vidi, virum pinguem, caluum, stature parve, loquacem, letum. Sed cum alii in concordia essent cum Friderico, solus iste dissensit reversusque Pragam, ut erat eloquens, plebem a devotione Friderici regis avertit. Sed postea peste absumptus est hereticorum damno non parvo.

Albertus autem cum aliquamdiu in Bohemia fuisset, reversus Viennam in Hungariam repedavit; ubi cum esset, Bude ingens clamor populi subortus est contra Theutonicos. Arreptis namque armis Hungari per civitatem crassabantur atque ubi Theutonicos reperiebant, illico trucidabant. Tum et domus mercatorum expugnabant. Itaque fuit ingens timor omnibus Theutonicis. Rex in arce se tenebat trepidum ac cum regina contendebat, que sic eum duxisset. Barones quoque hungari non satis fidebant populo. Itaque per plures horas cedes rapineque facte sunt pluresque Theutonici occisi. Sed Ladislaus banus, magnus in Hungaria baro regineque coniunctus sanguine, ascendens equum per urbem ivit multisque precibus furorem populi mitigavit; nam pietate gravis ac meritis apud eos censebatur. Exinde dicunt Hungari Teucris esse resistendum, qui totum regnum dilaniant. Albertus facturum se offert vocaturumque principes Alamanie aliosque christianos, ut facilius expelli possint inimici. Dicunt Hungari satis esse virium in Hungaria, sed solum ordinem et caput deesse. Quod si rex eat in bellum, et ordo et caput erit; nec vocandos esse extraneos, ubi domestici per se satis possunt. Hoc autem faciebant, quia timebant in eorum regno nimis crescere Theutonicos. His quoque regina consentiebat; nam plurimum letabatur, cum plus honoris sibi quam viro impendi videret; Hungari enim eam honorabant, quia et linguam sciebat et heres regni fuerat, Albertum autem propterea susceperant, quia vir esset, nec amabant Theutonicum, presertim hungari sermonis nescium. Illa insuper mulier callida fuit et astuta et in corpore femineo virilem gestabat animum maritumque suum quaque volebat trahebat. Induxit ergo virum, ut consiliis Hungarorum acquiesceret.

Paratur exercitus iturque in campum. Recipiuntur loca palustria fetidaque; ibi nec vini nec ciborum copia fuit. Mandatum publice est, ut advenientibus victualibus nemo ausus esset tangere, nisi regina prius mandasset; de rege nulla mentio erat. Exinde cum essent hostes in propinquo, diffugerunt Hungari Albertumque regem cum paucis dimiserunt; qui vix evasit, multa uxori improperans. Tanta inordinatio ibi fuit ut etiam ad lectum regine iacentis Hungari irent. Ipse Albertus indignatus animo reverti Viennam statuerat ac congregato exercitu Hungarorum ulcisci perfidiam; sed contracto ex insueto calore morbo et quia nimis mellones voraverat inter redeundum obiit, atque ut cito creverat, cito defecit.

Fuit vir magne stature, venationis cupidus, in armis promptus, facere quam dicere malebat, non ipse per se multum cernens, sed acquiescens consiliis eorum, quos bonos existimavit, nigra facie oculisque terribilibus, malorum omnium hostis.

Ad hunc cum electores imperii ambassiatores misissent rogarentque, ne Gaspar Slik in cancellarium reciperet, ' Si mihi imperium credunt electores, ' inquit ' cur non ferunt, ut cancellarium mihi deligam?'

[Page 59]