XXIIi | XXV |
24. DE FRIDERICO DUCE AUSTRIE
FRIDERICUS DUX Austrie, Hernesti filius ex matre polonica, que dux Mazovie fuit, mortuo patre sub tutela Friderici senioris, Austrie ducis, cum Alberto fratre et Anna sorore fuit. Hunc cum aliquando Sigismundus Cesar vidisset apud Albertum generum gravitatemque morum et singularem, que in eo prelucebat, modestiam contemplatus esset, ' Nimirum, ' inquit ' nisi meus hic successor sit. ' Is ut iuveniles attigit annos, miro amore incensus est visendi Ierosolimam sacrumque Christi sepulcrum visitandi; necdum enim vigesimum secundum impleverat annum. Armata igitur apud Tergestum triremi lecta fida societate Ierosolimam navigavit, ubi sub forma servi sacra quevis loca visitavit militiamque meruit ac mira navigandi celeritate atque fortuna usus est.
Exinde reversus, cum paulo post Fridericus, qui tutor eius fuerat, obiisset, profectus cum fratre in Athesim tutelam et ipse Sigismundi ducis, Friderici senioris filii, suscepit, quem secum in Austriam adduxit. Post hec mortuo iam Alberto, cum regina in Hungaria dominaretur Elizabet, Albertus frater puerum Ladislaum, quem Albertus senior in ventre uxoris reliquit, ad Fridericum deduxit ac sic eius quoque tutelam Fridericus accepit omniaque dominia austrie domus tamquam senior in potestatem recepit.
Post hec et ipse in Romanorum regem electus est; nam neque potentior tota Germania princeps nec prudentior in illa etate putabatur. Is tamen cum esset Vienne militesque, qui et Alberto et Elizabet serviverant, pecuniam peterent nec impetrare possent ac propterea patrie minarentur, convenientes Australes seditionem fecerunt atque in armis surgentes vi petunt ex rege, quod antea precibus impetrare non potuerant. Itaque magnum auri pondus tradere oportuit, si liber fieri Fridericus voluit. Que res animum regis plurimum ab Australibus alienavit et a Viennensibus, qui et ipsi nobilem quendam cum salvo conductu regio decapitarunt.
Exinde orte sunt inter Fridericum regem et fratrem eius Albertum graves discordie, ut sunt nonnulli malevoli, qui etiam fraternum sanguinem disiungere nituntur. Discordiarum huiusmodi habiti sunt precipui auctores Petrus Cotra episcopus zagabriensis et Corradus Zeler, prepositus viennensis, quorum alter Friderici, alter Alberti cancellarius erat. Alberto duci adhesit Ulricus comes Cilie. Itaque tum in Stiria, tum in Carniola grande exarsit bellum. Non tamen propterea retentus est Fridericus, quin ad imperium proficisceretur aquensemque coronam susciperet; disposuit namque duces, qui fratri ac comiti Cilie resisterent tuerenturque patriam, et ipse cum magna nobilium multitudine iter ad imperium suscepit. Ladislaum regem Hungarie pupillum ac Sigismundum ducem apud Grez interim custodiri, nutriri mandavit. Itaque fuit regis animus ingens ut, quamvis bello gravi teneretur, non tamen ire ad imperium neglexerit. Eo tempore iam scisma ortum erat in ecclesia; concilium namque basiliense Eugenium papam summo pontificio sese dixerat abdicasse et Amedeum Sabaudie ducem substituisse vocasseque Felicem. Rursus quoque Eugenius dissolvisse se basiliense concilium patresque, qui ibidem remansissent, scismaticos et hereticos declarasse. Itaque cum venisset Francfordiam Fridericus Cesar, aderant utriusque partis legationes petebantque cesarem ad se quisque trahere. Ego quoque tum Francfordiam cum Basiliensibus veni; nam Felicis secretarius eram. Ubi per episcopum chimensem, virum doctissimum, in notitiam cesaris sum deductus rogatusque an sibi servire vellem in officio secretariatus. Dixi me sub alterius obsequio degere nec illo inscio de me aliquid posse promittere, sed petiturum a Felice licentiam; quam si obtinerem, libenter ad cesarem me transferrem. Licentiam autem postmodum Basilee obtinui atque illic regis curiam intravi, in qua iam annis tribus servio, et utinam mihi faustum felixque sit.
Cesar postquam audivit legationes, captans consilium quid agendum esset, invenit electores divisos; nam quinque ex eis petebant regem statim se pro Eugenio declarare. Coloniensis non aperiebat consilium suum, sed dicebat videri sibi prius in Aquis recipiendam esse coronam; nam, si antequam coronetur, partem unam amplectatur, ab alia mox reputabitur hereticus negabiturque cesar, quia factus in scismate sit. At prius recepta corona ab ambabus partibus reputabitur imperator et cum maiori poterit se auctoritate declarare; subditi quoque libentius eius sequentur declarationem. In coronationem quoque, que fieret post, possent evenire impedimenta, que pars lesa prepararet. Ac nunc cum quilibet bene speret, nemo impediet coronationem. Velleque se dixit cum omni potentatu suo cesarem ducere ad coronam. Placuit cesari Coloniensis consilium. Dimisit itaque interea chimensem et augustensem episcopos cum Thoma Asselbach, doctore theologo, ceterique electores alios dimiserunt, qui partes ambas seorsum audirent. Ibi ergo Nicolaus Panormitanus pluribus diebus concilii basiliensis atque Felicis nisus est tueri ius, scripsitque tunc grandem tractatum De auctoritate ecclesie. Tum quoque et Nicolaus Cusanus et Iohannes de Carvaial, viri docti, partes Eugenii tribus diebus tueri studuerunt. Sed Iohannes de Carvaial ivit ad coronationem, et Nicolaus remansit. Similiter et Arelatensis ivit cum rege dimissis Panormitano et Sancti Calixti. Ivit itaque cesar ad coronam, in cuius comitatu septendecim principes fuerunt, equites autem ultra viginti milia, armatusque urbem intrans cum magna pace coronatus est, quamvis Arelatensis, qui ceremoniis intererat, iussus fuerit abire; nec enim leodiensis episcopus, qui ibidem ordinarius est, passus est hominem, quem reputabat excommunicatum, interesse divinis. In reditu vero per Thomam Asselbach facta est cesari atque electoribus relatio de his, que dicta fuerant in factis ecclesie et scismatis. Resque tam dubia reddita est, ut non sit visum cesari declarationem fieri absque concilio. Concluserunt itaque principes inter se mittendos oratores ad Eugenium et ad Basileam, qui hortentur partes ambas ad concilii congregationem, mittendum quoque ad reges et principes, ut et ipsi quoque consentiant concilium haberi pro unione ecclesie, idque infra anni spacium fieri debere. Quod si partes non consentirent, nihilominus rex tamquam advocatus ecclesie cum assistentia principum electorum concilium convocare deberet. Missi ergo sunt Basileam episcopus chimensis, Iohannes Nayperg et Thomas Asselbach, qui apud Basilienses obtinuerunt non uti postulatum erat, sed concilium velle se pro pace et unione ecclesie ad unum locum aptum transferre. Ad Eugenium missi sunt Gaspar Slik, qui tum primum in cancellarium imperialem receptus erat et Ulricus Sonnebergius, secretarius regius, cum pluribus aliis. Ex parte electorum, sicut etiam ad Basileam, electores miserant. Sed ab Eugenio non potuit obtineri concilii congregatio, sed data est responsio aliquantulum dura. Ait enim nescire se, quo pacto cum rege et electoribus posset celebrare concilium neutralitatem quandam servantibus, quam Christi fides ignorat. Sed habere se Florentie concilium et illuc eundum esse. Velle tamen illud plenius congregare respondereque regie petitioni. Nec in suis responsis Eugenius vocavit regem Fridericum, sed solum electum. Hoc autem dicebat se ideo facere, quia non fuisset per eum approbatus; moris enim esse, ut reges Romanorum quam primum electi essent significarent id pape, et papa tunc per suas litteras electionem approbaret. Sic periit imperium, postquam in manu Theutonicorum fuit, cum tamen Octo imperator plenam potestatem habuerit ordinandi apostolicam sedem. Hec responsa debebant in Noremberga ad festum Purificationis referri in presentia regis et electorum, ut ibi plenius deliberaretur. Interim scriptum est et principibus omnibus magnis ac communitatibus in christianitate, quas litteras ego composui; nam iam unus eram ex neutralibus. Reges tamen cum sentirent cum Eugenio et eius litteris essent instructi, negaverunt se in aliquo concilio consentire, quod ipse Eugenius non indiceret. Fridericus autem ex Francfordia recedens per Maguntiam, Vormaciam, Spiram Argentinamque ascendit partesque suas Elsacie visitavit. Cumque venisset prope Basileam, intrare urbem noluit, ne partem inter contendentes de papatu se facere videretur. Sed transeunte eo extra civitatem ad duos iactus baliste inter Sancta Elisabet et civitatem universus populus sibi obviam exivit. Tum et cardinales et prelati omnes excepto Felice eum in campis exceperunt et ad longam viam associarunt.
Ipse exinde Rinfeldiam ac post Thuregum profectus est, ubi Thuricenses relictis pristinis odiis, que adversus Austrie domum habebant, Suicensium federa reliquerunt ac cum domo Austrie fedus percusserunt, ex quo post cedes admodum multas perpessi sunt. Rex autem per terras Suicensium Bernam venit atque exinde Sabaudiam Gebennasque visitavit, ac exinde Borgundiam et Bisuntium, in quibus locis mirifice honoratus est. Tumque in reditu magnis civium precibus rogatus Basileam intravit, sed neque congregationis locum adire voluit nec alloqui concilium. Felicem autem privatim visitavit, quem non ut papam veneratus est, sed quasi patrem propter etatem et sacerdotium.
Exinde per Constantiam in Athesim venit et tunc ego curiam eius intravi. Ibi oratores mantuani principis atque ferrariensis investituram petiverunt; obtinuit Mantuanus, Ferrariensis vero repulsam habuit; nam pater eius solum erat investitutus ad vitam. Tum quoque Albertus dux Bavarie sub vexillis investituram obtinuit.
Exhinc missi sunt oratores ad Norembergam, qui in festo Purificationis referrent, que inventa apud partes fuissent ivitque Chimensis et Gaspar Slik; sed in Noremberga voluissent regem interesse. Ideo nihil conclusum est, sed rursus dilata res per plures dietas. Rex autem per Salburgam descendit ibique archiepiscopo et duci Henrico principatus insignia dedit.
Venitque tandem prope Viennam, ubi dux Albertus preter suorum consilia (nec enim fratri reconciliatus erat) obviam fratri processit, et ambo se per manus ducentes preter spem omnium Viennam intrarunt tota obviam et virorum et mulierum multitudine exeunte. Post dictum est Alberto, ut ad Novam Civitatem veniret; nam ibi res sua transigeretur. Dum rex in imperio fuerat, duces eius feliciter rem gesserant ac propterea mitior erat Albertus, simul et coronatum preter spem et opinionem hominum fratrem venerabatur.
Conclusa est autem in Nova Civitate pax. Pecunia quedam tunc et quotannis danda fuit. Que tenebat opida, teneret Albertus; alia que in potestate regis essent, quotiens illuc iret Albertus, aperta sibi essent ut domino; sed mutare presidia non posset aut rectores. Post hec venerunt oratores ex Hungaria Iulianusque legatus ex parte Ladislai regis Polonie, qui se regem Hungarie dicebat, episcopus vacciensis et Nicolaus Placoschi, decanus cracoviensis, homo fastu plenus. Hi petebant Romanorum regem, ut auxilia Hungaris preberet contra Turcos euntibus utque comes Cilie dimitteretur illesus ac Ladislaus banus ex captivitate, qui esset baro Hungarie. Ad hec responsum est placere regi, quod Turci quocumque fieri posset modo castigarentur; sed videri sibi, ut prius pax universalis in regno fieret, cum essent partes potentissime invicem dissonantes. Oratores autem regis ostendebant se parvi facere eam partem, que Ladislao obediret. De comite Cilie responsum est illum esse Austrie subditum, scireque regem quonam pacto cum ipso acturus esset. De Ladislao, quia tantum offendisset, ut merito sic puniendus esset. Nec mediatio Iuliani legati quicquam tunc operari potuit ulterius. Interim venerunt Hungari ex parte obedientie Ladislai, ad quos rex obviam ivit usque Hainburgam; nam illic condicta fuerat cum eis dieta et illuc venit archiepiscopus strigoniensis cum magna societate. Qui postmodum Viennam conducti sunt ibique cum eis agitatum de modis tractandi et gubernandi partem, que Ladislao obediebat. Et tunc Ladislaus banus, qui captivus erat, dimissus est cum quibusdam conditionibus.
Tum quoque et Bohemi venerunt Viennam cum magna multitudine, inter quos precipue fuerunt Ulricus de Rosis, Mainardus de Nova Domo et Giskra conclusumque cum eis fuit, sicut alias Albertus cum eis concluserat. Sed Giskra contradixit remque apud Bohemos in reditu sic turbavit, ut usque nunc pendeat. Post hec et comes Cilie ad voluntatem regis concordatus est, tum et Leonardus Pataviensis et Nicodemus Frisingensis sub vexillis investiti sunt. Post hec cum iterum instaret tempus diete in Noremberga tenende super factis ecclesie, missi sunt Chimensis et Gaspar ac Thomas Asselbach cum plena potestate, ut concluderent in rebus ecclesie, sive declaratio facienda esset, sive aliud quid ulterius deliberandum, excusarentque regem quod personaliter non accessisset propter res hungaricas. Sed oratores ipsi cum aliis convenientes non potuerunt de declaratione fienda concordare visumque est in tanta re necessariam esse presentiam cesaris ac principum. Scriptum ergo est regi, ut illuc ire vellet diemque sibi eligeret; quod si cesar cito iret, oratores eum expectarent vocarentque electores. Sed rex, qui tunc in Carinthia fuit, scripsit se non posse ante festum Ascensionis dominice ascendere, ad quam diem certam promittebat ascensionem suam; quam tamen usque ad Assumptionem beate Virginis protelavit. Interea et Athesini Sigismundum ducem repetebant; iam enim dicebant puerum annos transcendisse pubertatis et eo etatis venisse, ut per se regere posset simulque tempus adesse, quo rex promisisset eum restituere atque se inscripsisset. Rex autem interim cum Sigismundo novas inscriptiones fecerat, per quas adhuc sex annis puerum et eius dominia regeret. Tunc enim quartum et vigesimum annum attingeret ac per se ipsum bene regeret. Sicque voluit remanere. Athesini autem dicebant illas novas inscriptiones a puero parum sapienti factas non valere simulque dicebant eum non liberum. Rex replicabat ' Si stultus est puer, minime sibi dominium committi debet meque uti maiorem domus Austrie regere convenit; si prudens est, valent procul dubio, que ab eo facta sunt. Nec ego illi vim ullam facio; nam liberior mecum est quam esset vobiscum. ' illi autem indignati reversi sunt in Athesim moxque secuta rebellio est exclusique officiales regis et novus regendi modus inventus. Inter alia vero statuerunt, ut veniente ad eos Sigismundo consiliarii sibi iurati per patriam darentur, cum quibus deberet regere et, si vellet restituere terram cesari, posset illorum fretus consilio. Missi sunt exhinc oratores in Athesim, sed minime intromissi sunt. Tractatum cum eis est in limitibus, sed nihil inventum est, quod regi placeret. Post quoque Iohannes Nayperg et comes Cilie alios tractatus inierunt, sed cum ubique libertati domus Austrie preiudicari videretur, nihil conclusum est.
Rex tunc per Stiriam, Carinthiam Carniolamque ibat nova fidelitatis iuramenta recipiens cumque Labacum venisset Pancratium militem, Guilelmum Taz secretarium et me misit, qui iuramenta Tergestinorum nomine suo reciperemus. Idque peregimus tantoque favore recepti fuimus, ut et ipse post rex illuc se reciperet festa carnisprivii celebraturus.
Interim Athesini tota Athesi expugnata Tridentum invadunt, quod tunc regio nomine tenebatur. Urbi in auxilium venit Galeazius comes de Archo. Civitas divisa erat; nam pars Athesinis favebat, pars regi. Dum rex deliberat auxilium mittere, illi dietim acrius impugnant civitatem. Ad extremum cives inimice factionis re cum hostibus composita arma sumunt Athesinosque intromittunt. Milites qui tunc erant in civitate in arcem se recipiunt, sed et Iohannes Comitaw, qui arcem tenebat, Bohemus, arcem prodidit auroque vendidit. Milites tamen regios absque pretio dimitti curavit ac sic Athesis tota in potestate inimicorum fuit. Multi postea et in Austria et in Noremberga tractatus habiti sunt; sed nihil unquam conclusum est, et adhuc res pendet.
Priusquam hec agerentur, cum Polonus et Hungari omnino bellum contra Turcos gerere vellent, per medium Iuliani biennales indutie concluse sunt inter regem nostrum et Hungaros. Ob quam rem cum ex Carniola redisset cesar iamque ad eum Iacobus archiepiscopus treverensis venisset tum ut sciret in rebus ecclesie quid agendum, tum ut concordiam, que pretractata erat inter ducem Borgundie et Saxonie, ߤ rex confirmaret ߤ. Quod tamen fieri non potuit, sed ad Norembergam res est dilata.
Compositis in Austria rebus cesar preter opinionem omnium Norembergam perrexit. Quem cum omni multitudine Leonardus Pataviensis primo in Ebersper, id est Monte Aprorum, et post in Patavia honorifice suscepit, pavitque omnem eius exercitum habundanter. Inter alia vero, quod mirum erat, cum essent in Augusto calores maximi, glaciem ex ieme servatam poculis infudit. Regem autem in Norembergam secuti sunt dux Albertus, Sigismundus, comites de Scaunberg duo, comes alius, dominus de Valse et comes Cilie Ulricus paulo post tempore.
Dum hec agebantur, interim multa prelia inter Suicenses et Turicenses fuerant, sed Suicensibus adherebant Bernenses pluresque alii et Basilienses, qui noviter cum eis fedus percusserant. Tenebatur itaque obsidio ante civitatem dietimque nova fiebant homicidia. Sed Turicenses exeuntes aggressi sunt inimicos tantaque strages data est, ut ex utraque parte circiter viri octingenti ceciderint. Tum et burgimagister Turegi, miles egregius, furens in armis manu sua viginti viros interemit; ad extremum et ipse occidi potuit, capi non potuit. Huius cadaver Suicenses aperientes cor eius dimiserunt vaccinamque caudam intromittentes ' Venerare, ' inquiunt ' mortue, quod viuus sprevisti. ' in anum vero pavonis caudam mittentes (nam arma sunt Australium) ' Ecce ' inquiunt ' quod amasti; iam stercoriza super. ' ibi tum furor tantus erat Suicensibus, qui campum obtinuerunt, ut sedilia ex cadaveribus facerent ac ex illis comederent carnesque assarent, sicut ab his didici, qui interfuerunt. Non tamen obtinere urbem Suicenses potuerunt; nam marchio de Rotolim in auxilium venit.
Interim scripserat rex Romanorum regi Francie de crudelitate Suicensium et quomodo intendebat ascendere ad imperium remque istam ulcisci. Quare si contingeret vocari Armeniacos, qui in regno eius militabant, hortabatur, ut in eo casu licentiam eius impertiretur. Tum forte inducie fuerunt inter Anglicos et Gallicos et, quia Armeniaci Galliam vastabant, placuit eos emittere, ut regnum alleviaretur. Itaque venit dalphinus dixitque se a rege vocatum, et nunc dicebat partem illam Gallie, que Reno propinquat, sui iuris esse, nunc nobilibus contra rusticos auxiliari velle, captoque opido Montis Beligardi in Elsaciam descendit, ubi omnia ferro et igne vastavit bellumque cum Suicensibus habuit, de quo suo loco dicemus. Misitque oratores ad Norembergam ad regem petens stationes, ubi iemare possit, stipendia quoque tum et Sigismundum relaxari. Responsio commissa est duci Alberto, qui iam illas in partes missus erat, ut ex arbitrio suo ageret. Mandaverat quoque rex ne Armeniaci reciperentur, sed nobiles patrie in odium Suicensium eos intromiserunt penamque dederunt; nam et uxoribus et castris spoliati sunt. Cumque plurima de Armeniacorum crudelitate in Noremberga narrarentur iamque constaret regem Francie quicquid imperii esset ultra Renum vendicare velle (nam dalphinus Argentinensibus et Basiliensibus minabatur multaque promittebat, si ab imperio recederent, et rex ipse obtenta civitate tullensi, que est imperii, ac verdunensi metensem expugnabat), decrevit imperator cum electoribus armis dalphinum expellere, moxque conscriptus exercitus est, vexillumque imperii Ludovico duci Bavarie ac comiti Palatino missum.
Quod ubi rex Francie sensit, per medium archiepiscopi treverensis et coloniensis inscio rege Romanorum tractatum est, ut dalphinus ex Alamania recederet; quod factum est. Sed multos in exitu amisit, quia regis Romanorum auctoritate non erat pax firmata. Interim de rebus ecclesie diu tractatum est rexque suos et electores suos ad examinandam rem deputarunt. Ex parte regis Chimensis, Thomas, Ulricus et ego fuimus; elector quilibet duos habuit, aliorum principum quilibet unum. Cumque dietim conventus fieret, nihil conclusum. Ad extremum ipsi per se soli electores cum cesare fuerunt et Gaspar cum rege. Tum Coloniensis carthusiensem quendam introduxit, qui plorans dixit per conscientiam suam nec Eugenium se papam tenere, nec aliam fidem habere nisi concilii basiliensis. Tandem ventum est, ut quivis votum suum diceret, rogatusque est rex prior dicere. Is ait nullam se meliorem viam scire ad pacandam ecclesiam quam Eugenio obedire uti pape, cum quo esset tota christianitas, nec curandum esse de paucis, qui Felicem sequerentur; nam hi aut se humiliarent aut exterminarentur. Hunc secutus est maguntinus archiepiscopus et marchio brandeburgensis. Coloniensis vero, Treverensis et dux Saxonie aiebant non esse deserendum basiliense concilium (nam veritatem foveret) nec multitudinem sequendam esse, sed iustitiam. Qui ex parte Palatini erant (nam ipse aberat ob rem Armeniacorum) dicebant nihil in discordia se posse facere, sed in concordia omnia posse. Iterum ergo deputati convenientes plures modos ad pacem excogitarunt.
Tunc rex cedulam quandam componi fecit, per quam volebat iterum continuari neutralitatem ad octo menses, in fineque temporis indici concilium in Constantia. Itaque interim rogarentur per oratores Eugenius, ad quem ego missus fui per regem, et Basilienses, ad
[Page 70]
quos ivit Thomas Asselbach, ut consentirent et indicerent in Constantia concilium generale pro pace ecclesie. Cedula autem regis habebat: Si ad Kal. Octobris, que tunc in octavum mensem distabant, ambe partes concurrerent, ibi concilium celebrandum esse; quod si altera refutante parte una tantum adesset, cum ea, que adesset, rex Romanorum cum electoribus ceterisque Germanie principibus concilium ibi esse fateretur et obediret; quod si Basilienses ante id tempus advenirent, salvum conductum haberent et reputarentur sicut in Basilea. Post lapsum autem termini verum concilium representare putarentur. Verum nec Eugenius per me rogatus, nec concilium, cui Thomas supplicavit, petitionibus his annuunt; nam neque Treverensis et Coloniensis ac dux Saxonie id in Noremberga susceperunt. Meo autem iudicio malo usi sunt concilio Basilienses; nam si petitioni regie annuissent, iam victores essent. Sed forsitan Deo non placebat, quia fata aliter ordinant. Ex his ergo missi sunt oratores ad Norembergam, ut referrent que acta essent cum partibus, Chimensisque eo profectus est. Due tunc diete statute sunt: una per regem in Mergaten, altera per electores in Francfordia. Et in Mergaten convenerunt, qui regi adherebant. Postea deliberati iverunt Francfordiam terrueruntque illos, qui ad aliam intentionem convenerant. Tandem cum multa hinc inde dicta essent cumque diceretur generale concilium haberi non posse, quia nec partes nec principes consentirent, conclusum est ad annum teneri in Noremberga nationale concilium, in quo conveniant omnes prelati Germanie et videant finaliter, quid in hac re sit agendum. Sed neque hoc cesari placuit existimanti id quod erat; nam ad concilium tale non venissent, qui sunt de obedientia Eugenii, quia non intrarent concilium sua auctoritate non congregatum. Qui vero concilii partem tenerent, eo venirent et sic nihil posset obtineri nisi quod Basiliensibus placuisset. Ob quam [rem] disturbata est hec deliberatio ac cum aliis tractatibus missus est Chimensis ad electores, qui adhuc pendent. Interim autem dux Albertus, qui missus erat per regem in Sveviam, viriliter contra Suicenses pugnavit eosque ex obsidione rapesuillensi removit ac ex obsidione lafbergensi disturbavit ac ex Sechingen. Sed ex Rinfeldia cum opidani rebellassent amovere nequivit, quum ipsi machinis ingentibus arcem, que erat in medio Reni super ingenti saxo, expugnarent. Tum quoque dux Sabaudie Ludovicus, quamvis per regem monitus, ne se Suicensibus coniungeret, diffidato Alberto copias suas contra eum misit; erat enim Bernensibus confederatus, qui sibi contra Armeniacos validum auxilium miserant. Hic adhuc a rege feudum non receperat. Post reditum ex Noremberga rex estate sequenti contra Gunzenses castra movit, qui ruptis induciis patriam infestabant. Erant autem in Hungaria. Hos rex brevi tempore cum pluribus circumvicinis castellis obsedit, expugnavit, cepit. Timueruntque Hungari ne rex cum exercitu Budam pergeret, atque idcirco missis atque remissis nuntiis statuerunt ad regiam venire Viennam veneruntque archiepiscopus strigoniensis, episcopus vesprimiensis, Nicolaus vaivoda transilvanus, Ladislaus banus, Emericus de Marcellis, Giskra pluresque alii nobiles viri, quorum petitio fuit, ut puer Ladislaus ad Albam Regalem denuo coronandus daretur. Sed cum hoc non videretur tutum, numquam potuit haberi concordia infectaque re Hungari recesserunt. Nec adhuc quem velint regem habere concordarunt inter se, et sic res se habet.
Hic sororem suam maiorem duci Saxonie electori maritavit, cuius fratri dedit filiam regis Alberti. Germanam autem suam minorem per Gasparem Slik, Iohannem de Nayperg et Iohannem magistrum camere, cum diu domi tenuisset, Carolo marchionis badensis filio in matrimonium coniunxit. Hic transmutatis religiosis ordinis Predicatorum Nove Civitatis monasterium illic fecit Bernarditarum. Hic instituit, cum sacramentum per civitatem portaretur, quatuor clericos cum vexillis et velis associare sacerdotem, quibus ex publico salarium daretur.