Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/29

Checked
E Wikisource
DE IOHANNE REGE CASTELLE AC LEGIONIS
saeculo XV

 XXVIII XXX 

29. DE IOHANNE REGE CASTELLE AC LEGIONIS

IOHANNES REX Castelle ac Legionis in [eius] regni exordio plurima cum Aragonensibus bella gessit; namque cum Alfonsus et fratres eius ex Castella sint, ius sibi tenendi regendique patriam arbitrabantur, donec rex Iohannes etatem haberet. Milites autem baronesque Castelle in contrarium nitebantur; nec enim regno suo dominari Aragonenses volebant. Hinc bella quamplurima fuerunt multeque cedes, dum Castellani modo vincunt, modo succumbunt. Ad extremum tamen rex Iohannes obtinuit virtute potissimum et \industria Alvari de Luna, qui postea apud eum primum locum tenuit. Tum et Henricus, magister Sancti Iacobi, ex Castella depulsus est omniaque castra amisit. Multa hic cum Saracenis, qui regnum Granate obtinent et undique suis provinciis aucti sunt, bella gessit sepiusque trophea ex hoste reduxit nunc per se, nunc per suos duces. Exinde cum barones regnum unum esse Alvarum qui cuncta regeret, cui rex crederet, qui pacem bellumque faceret quique rex videretur potius quam consiliarius [intellexissent,] invidere ceperunt vocatisque in regnum Aragonensibus regem invadunt atque obsidione cingunt primogenitumque eius ab eo separant; pauci cum rege manent. Tum sepulchrum Alvari, quod erat in ecclesia toletana, ingenti et pretioso opere constructum metalloque perfectum diruunt pissidesque inde faciunt, unde lapides in hostes iaciant. Cogitur itaque rex Alvarum dimittere atque a latere suo separare. Qui in quandam arcem munitissimam se conferens furori cessit ac sic regimen terre in manibus Iohannis regis Navarre fuit ac fratris eius, magistri Sancti Iacobi. Rex autem Castelle solum coronam nudumque regis nomen habuit. Hinc rursus cum rex novos tractatus haberet cum Alvaro velletque rursus administrare, per barones detentus est iuramentoque adactus, ne certam provinciam exiret, custodieque circa eum habebantur. Intra limites autem monasterium fuit, quod Iohannes cardinalis Sancti Petri habuit in commendam. Hic cardinalis regem invitat secum ut prandeat. Advenit rex. Post prandium in hortum itur solusque cum rege cardinalis interrogat an captus sit et que iuramenta prestiterit. Affatur totum rex. Tum ille subditorum iuramentis non teneri regem dicit, suadetque fugam et subsidia pollicetur, affueruntque mox equites, quos Alvarus misit. Tum rex custodiam exivit vocatis ad se nobilibus, qui manserant in fide. Ex consilio Alvari rursus in dominium venit Alvarumque maiorem fecit, unde rursus bella cum Aragonensibus orta sunt et pluribus regni baronibus, qui Alvaro invidebant. Sed ultimo prelio Iohannes rex Castelle victor evadens magnam cedem in Aragonenses dedit. In quo prelio vulneratus rex Navarre mortuus est. Quid sequatur iam videbunt alii et nos, si Dei ex benignitate vixerimus.

Huius avus rex Henricus, cum ad eum oratores regis Martini venissent interrogassetque quidnam suus consanguineus ageret et an bene regnum, et illi respondissent mirum in modum bene regere et ab omnibus diligi regem Martinum optimamque de ipso spem esse, nam diebus singulis tres missas audiret, ' Ite, ' inquit ' dicite consanguineo meo nihil me de ipso bene sperare, si sic facit; reges enim non missarum audiendarum causa creantur, sed ut iniurias a subditis propulsent regnique pacem custodiant. Nec parum fuerit unam in anno missam audire regem, si iustitiam ac iudicium fecerit; nam propter missarum auditionem abduci ab administratione iustitie contra officium est.'