Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/30

Checked
E Wikisource
DE EBERARDO REGE PORTUGALLIE
saeculo XV

 XXIX XXXI 

30. DE EBERARDO REGE PORTUGALLIE

EBERARDUS REX Portugallie multis preliis adversus Castellanos feliciter commissis (nam inter vicinos odia raro desunt) regnum suum in pace firmavit. Exin classem magnam instruens simulat se in Olandiam profecturum quasdamque illic ulturum iniurias. Ac dum navibus armatis iuventus congregata est et classi imposita, iubet vela dari, cumque dextrorsum eundum significaret, ad levam precipit navigia duci atque in Africam proficiscitur urbemque Saracenorum, Ceptam nomine, magnam atque opulentam, ex improviso aggreditur ingressusque vi cedem magnam intulit potiturque preter opinionem omnium victoria ingenti. Quidam aiunt eum in Olandia classem struxisse atque illinc adductam quasi ad aliud opus in Portugalliam detulisse in Africam. Illud certum est eum Ceptam obtinuisse ac cesis fugatisue cultoribus primis novos incolas imposuisse; nam et hodie quoque Portugallenses in potestate urbem habent magnoque stipendio custodiunt.

Fuit hic rex in omnibus magnificentissimus, animo vastus et amans iustitiam. Hic filium admodum parvum moriens reliquit, Iohannem nomine, qui hodie rex est indolis egregie, sed sub tutoria potestate; nam infans Petrus, patruus eius, dux Coimbrie, eum impuberem gubernat filiamque suam illi coppulavit in matrimonio, quamvis admodum coniuncti sint.

Is Petrus iuventutis sue tempore multam orbis partem peragravit veniensque ad Sigismundum Cesarem in Hungaria diu cum eo fuit ac in pluribus bellis contra Turcos multa exhibuit virtutis sue experimenta; cui pro stipendio viginti milia auri pondo quotannis dabantur. Exin quoque propter egregia eius facinora propterque alia, que facturum se promittebat, marchionatus trivisanus concessus est. Sed postea cum promissa non adimpleret, rursus Sigismundus marchionatum ipsum Venetis concessit; sed Fridericus demum iterum Petro infanti marchionatum tradidit, cum oratores eius usque in Austriam venissent. Huius soror in matrimonium tradita est Philippo duci Borgundie, mulier alti animi magnique cordis, de qua suo dicemus loco.