Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/33

Checked
E Wikisource
DE IACOBO SCOTORUM REGE
saeculo XV

 XXXII XXXIV 

33. DE IACOBO SCOTORUM REGE

IACOBUS SCOTORUM rex, cum puer admodum navigaret, in manus Anglicorum incidit captusque regi Anglie Henrico traditus; nam perpetue sunt inter Scotos Anglicosque inimicitie; nam nec Scoti superare Anglicos queunt, qui multo sunt plures, nec Anglici subiicere sibi Scotiam possunt. Si enim parvum exercitum ducunt, obstantes inveniunt; si numerosum, in terra sterili nutrire nequeunt; fugiunt enim ad silvas montesque nec domus aut suppellectilia habent, que timeant perdere, ut qui plerumque in terra dormiunt vivuntque carnibus. Hinc predari gaudent Scoti, timent Anglici, nec bellum adversus eos gerunt nisi pro defensione. Inter Scotiam Angliamque vasta terra deserta est, dum undique fiant rapine. Parvum flumen disterminat regna, sed tumescente mari navibus domandum est. Fui ego illis in locis, dum ad hunc Iacobum legationem haberem concilii atque pape pro liberatione cuiusdam spoliati; quod obtinui.

Is Iacobus per annos undecim in captivitate tentus est sperantibus Anglicis per medium eius Scotiam humiliare. Quod cum non procederet, datur Iacobo in uxorem neptis cardinalis Anglie, qui dictus est Henricus, quem ditissimum aiunt; nam et regnum Anglie aliquanto tempore gubernavit, et oves habet infinitas, ex quibus lanas vendit, nec mercaturas, etiam usurarias, per interpositas personas exercere veretur. Huius ergo neptem, quam alii filiam dixerunt, in uxorem Iacobus duxit promisitque Anglicis perpetuam pacem, ac sic in regnum reversus est. Quo cum venisset, precipuos regni barones feriri atque in foro truncari [iussit,] quod ipsi regnum gubernantes minus curiosi de sua liberatione fuissent, non tamen tenere pacem valuit; nam cupidus rapine inops populus inhiansque Anglicorum divitiis pacem mox rupit, missaque sunt sepe Gallicis auxilia ex Scotia contra Anglicos. Is cum aliquot annis regnasset, ab uno ex suis cubiculariis, qui occisorum baronum proximus erat, dum nocte quadam secessum petit gladio confossus est, relictoque puero Iacobo successore interiit, cum prius filiam maiorem dalphino regis Francie, que nunc mortua dicitur, coniunxisset in matrimonium. Regnum post eius mortem per reginam et aliquot barones ac presertim comitem de Doglos gubernatur; nam Iacobus rex adhuc puer est.

Fuit autem Iacobus, de quo scribimus, parvo corpore pinguique, oculis claris, sed torvis, iracundus ac vindicte cupidus.