Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/34

Checked
E Wikisource
DE LADISLAO REGE POLONIE
saeculo XV

 XXXIII XXXV 

34. DE LADISLAO REGE POLONIE

LADISLAUS REX Polonie, natione Tartarus, infidelis (nam gentilis erat) propter regnum habendum secta sua dimissa christianum se fecit. Quid enim regni causa non faciunt homines? tunc in regno erat Wilhelmus dux Austrie, qui reginam filiam Caroli regis Hungarie in uxorem habuerat et regnum Polonie in dotem receperat. Sed Poloni gentilem potius quam theutonicum regem habere volentes Ladislaum vocant, Wilhelmum expellunt reginamque veteris regis coniugem novo regi tradunt. Sed illa concubinam se, non coniugem dicens numquam sponte illi coniacuit nec ex eo prolem habuit, mortuaque est. Exhinc alia sibi coniunx data est, ex qua iam centemnis sobolem suscepit, Catonem in hoc et Maxenissam superans, nisi adiutorem habuerit. Bellum huic atrox cum Prutenis fuit. Nam circiter ducenta hominum milia in ilio prelio fuere veneratque in eius auxilium Vitoldus dux Lituanie. Circumventi erant Poloni, dum inordinati essent. Sed Pruteni nolentes uti occasione mittunt araldos, qui Polonos instruant de suo adventu parentque se in bellum, animosius consilium magis quam Prudens. Quis enim hostem iam diffidatum moneat? mittuntur quoque signa: regi cirothece, Vitoldo ensis. Rex Polonie territus (nam missam audiebat) nescit, quid respondeat. Sed Vitoldus ' Accipio ' inquit ' libens munera Prutenorum; nam et hunc gladium pariturum mihi hodie victoriam spero. ' parantur igitur mox cohortes. Committitur prelium. Iam Poloni in fugam versi erant magnaque cede sternebantur. Sed Vitoldus hortatus suos prelium instaurat redireque Polonos in prelium iubet tantumque viriliter instat, ut fugatis Polonis suos victos victores fecerit. Obtruncati sunt in eo bello quadrigenti milites Ordinis cum magistro et infiniti alii, moxque tota fere Pruscia excepto Castro Beate Marie in potestatem Polonorum venit. Sed Ulricus eos postea expulit, de quo suo loco dicemus. Is Ladislaus cum Sigismundo plures lites habuit de regno Bohemie, sepius se intromisit, sed numquam obtinuit. Mortuus est duobus filiis relictis, Ladislao et Casimiro, quorum alter Poloniam, alter Lituaniam sortitus est. Rumor tamen est hos fuisse cuiusdam militis filios, non regis.