XXXIV | XXXVI |
35. DE FRIDERICO DUCE AUSTRIE
FRIDERICUS DUX Austrie comitatum tyrolensem sortitus est; ubi cum aliquamdiu fuisset regereturque a terre baronibus nec ullam in se potestatem haberet, affectus tedio novare res voluit. Prius tamen, que mens esset populi, libuit percontari. Mutato igitur habitu sepe incognitus nunc tabernas, nunc rusticos adibat sciscitabaturque, quasi alienus, quomodo terra gubernaretur. Multaque nunc de ducibus, nunc de baronibus, nunc de principe interrogabat, cumque audisset laudari principem vituperarique barones, letus quia favorem populi secum haberet, audere aliquid voluit. Erat capitaneus patrie, qui gentes omnes habebat, nomine Henricus, qui fuit magnus duellator et accusatores suos, qui dicebant eum voluisse patriam prodere duci Hernesto, duellando vicit et occidit. Faciebat autem portari sibi feretrum cum candelis accensis. (sed is tandem veneno absumptus dicitur, cum duellum instaret cum fratre episcopi brixinensis, et bona eius confiscata.) nobiles de Halfzteuer extra patriam ademptis castris exclusit. Tum pomposus ibat magna subditorum stipante caterva. Interrogavit quis ille esset; dictum est. Tum dux ' Hic mihi dux videtur; ego quidem nullius pretii sum. ' Suscepto igitur gladio quasi ensifer esset sequebatur magistrum curie. Ille admonitus ducem sequi quasi familiarem, versus in eum ' En ' inquit ' Fridericule, quandonam eris sapiens, qui sic me sequeris? ' tum ille ' Tum ' inquit ' ero sapiens totus, cum tu ex toto stultus eris. ' paucisque diebus post illum omni potestate nudavit nec illum quisquam ex populo iuvit. Exhinc nobilem quendam alium, qui eum ad tribunal cesareum evocarat, omnibus castellis privavit, quamvis essent fortissima et quedam quatriennio expugnaverit. Cum Alexandro tridentino episcopo plures lites habuit eumque terra expulit, post restituit. Is Fridericum Cesarem et fratrem eius Albertum (nam ex fratre nepotes erant) sub tutela diu habuit eorumque terras rexit, sed finita tutela regnum ivuenibus restituit ipseque in patriam se recepit. Hic cum Iohanne papa pacta iniit, que nec cesari nec constantiensi concilio placuerunt; voluit enim illum in terris suis tute tenere; ob quam rem, cum Iohannes ex Constantia fugiens Scafusium venisset nec fieri aliquid contra eum posset, imperiale edictum contra se habuit pluresque civitates perdidit, que et hodie sub imperio sunt. Ab hoc sepe Sigismundus Cesar pecunias extorsit.
Is cum cesar ex Roma reverteretur, illud proverbium fecit: ' Ludovice, Henrice, Friderice, ad pulpitum, quia magister venit. ' Is uxorem habuit ex domo brunsuicensi, ex qua filium habuit, quem uxor vocari Sigismundum voluit; qui nunc dux est. Fuit homo luxurie incontinens, matronis ac maritis se commiscuit alienis, sed ancillis magis. Pecunias amavit atque idcirco Venetis, qui aliquid dabant, numquam inimicari voluit.