Lucius Paulus Aemilius Macedonicus | Publius Scipio Aemilianus |
Paulo Aemilio consule, Romam venerunt legati a Ptolemaeo rege Aegypti, qui, pulso fratre majore, Alexandriam tenebat. Nam Antiochus rex Syriae, per speciem reducendi in regnum majoris Ptolemaei, Aegyptum invadere conabatur. Jam navali proelio vicerat minorem Ptolemaeum, et Alexandriam obsidebat; nec procul abesse videbatur quin regno opulentissimo potiretur. Legati sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt. Oratio fuit etiam miserabilior quam habitus. Orabant senatum ut opem regno Aegypti ferret. Moti patres legatorum precibus, extemplo legationem miserunt, cujus princeps Caius Popilius Laenas, ad bellum inter fratres componendum. Jussus est Popilius adire prius Antiochum, deinde Ptolemaeum, eisque denunciare ut bello absisterent: qui secus fecisset, eum pro hoste a senatu habitum iri.
Prope Alexandriam Antiocho occurrerunt legati, quos advenientes Antiochus amice salutavit, et Popilio dextram porrexit; at Popilius suam regi noluit porrigere, sed tabellas, in quibus erat senatusconsultum, ei tradidit, atque statim legere jussit. Quibus perlectis, Antiochus dixit se, adhibitis amicis, consideraturum quid faciendum sibi esset. Indignatus Popilius, quod rex aliquam moram interponeret, virga, quam manu gerebat, regem circumscripsit; ac: "Prius, ait, quam hoc circulo excedas, da responsum, quod senatui referam." Obstupefactus Antiochus, cum parumper haesitasset: "Faciam, inquit, quod censet senatus." Tum demum Popilius dextram regi tanquam socio et amico porrexit. Eadem die, cum Antiochus excessisset Aegypto, legati concordiam inter fratres auctoritate sua firmaverunt. Clara ea legatio fuit, quod Egyptus Antiocho adempta, redditumque regnum patrium stirpi Ptolemaei fuerat.
Lucius Paulus Aemilius Macedonicus | Publius Scipio Aemilianus |