Caius Popilius Laenas | Tertium Bellum Punicum |
Publius Scipio Aemilianus Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos, a tenera aetate Graecis literis a Polybio praestantis ingenii viro eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam majores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas juvenes Romani eo tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio versatus; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.
Scipio Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae dejecisset. Scipio multo majus etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani: nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus dux juvenem pro concione laudatum murali corona donavit.
Caius Popilius Laenas | Tertium Bellum Punicum |