Quintus Sertorius | Secundum Civile Bellum |
Cnaeus Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Cnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res juveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districto ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media conjecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit.
Pompeius eodem bello civili partes Syllae secutus, ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Syllae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Syllam iter intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit, aut sibi adjunxit. Quem ubi Sylla ad se accedere audivit, egregiamque sub signis juventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.
Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Syllae inimico occupatam reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset, ad supplicium duci jussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac muliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret, sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput in sordido loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium Siculae cujusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset quae sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.
Transgressus inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit, et Africam subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei litterae a Sylla redditae sunt, quibus jubebatur exercitum dimittere, et cum una tantum legione successorem exspectare. Id aegre tulit Pompeius: paruit tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis multitudo obviam ivit. Sylla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine appellavit: nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare, quam occidentem: quo dicto innuebat Syllae potentiam minui, suam vero crescere. Ea voce audita, Sylla juvenis constantiam admiratus, exclamavit: Triumphet, triumphet.
Metello jam seni et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius, ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sed multis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit. Altero proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is jam senex ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sertorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit.
Cum piratae maria omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos, cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cnaeum Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adjecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in ejus locum substituetis?" acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.
Confecto bello piratico, Cnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamen nocte Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adjumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius projectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus est.
Pompeius deinde Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse judicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt: Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus jam senex.
Quintus Sertorius | Secundum Civile Bellum |