Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Quintus Sertorius

Unchecked
E Wikisource
 Lucius Lucullus Cnaeus Pompeius Magnus 

Quintus Sertorius ignobili loco natus, prima stipendia bello Cimbrico fecit, in quo honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus Cimbros pugna licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando trajecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit ejus opera bello sociali: dum enim nullum periculum refugit, alter ei oculus effossus est; idque ille non dehonestamentum ori, sed ornamentum merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae fortitudinis insignia, ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari; se vero, quotiescumque in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus scilicet ob rempublicam acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi occurrere, qui non esset laudum suarum admirator.

Postquam Sylla ex bello Mithridatico in Italiam reversus, coepit dominari, Sertorius qui partium Marianarum fuerat, in Hispaniam se contulit. Ibi virtutis admiratione et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum, qui in eis locis consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu collecto, quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit. Missus deinde a Sylla Metellus a Sertorio fusus quoque ac fugatus est. Pompeium etiam, qui in Hispaniam venerat ut Metello opem ferret, levibus proeliis lacessivit Sertorius. Is enim non minus cautus quam acer imperator universae dimicationis discrimen vitabat, quod imparem se universo Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris damnis fatigabat.

Cum aliquando Sertorii milites pugnam inconsulte flagitarent, nec jam eorum impetus posset cohiberi, Sertorius duos in eorum conspectu equos constituit, praevalidum alterum, alterum vero admodum exilem et imbecillum: deinde equi infirmi caudam a robusto juvene totam simul abrumpi jussit; validi autem equi singulos pilos ab imbecillo sene paulatim velli. Irritus adolescentis labor risum omnibus movit; senex autem, quamvis tremula manu, id perfecit quod imperatum sibi fuerat. Cumque milites non satis intelligerent quorsum ea res spectaret, Sertorius ad eos conversus: "Equi caudae, inquit, similis est hostium exercitus: qui partes aggreditur, facile potest opprimere; contra nihil proficiet qui universum conabitur prosternere."

Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usui fuit, ut obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius assuefecerat se vocantem audire et euntem sequi. Dianae donum esse omnibus persuasit, seque ab ea moneri quae facto opus essent. Si quid durius vellet imperare, se a cerva monitum praedicabat, statimque libentes parebant. Cerva in quadam hostium incursione amissa est ac periisse credita; quod aegerrime tulit Sertorius. Multis post diebus a quodam homine inventa est. Sertorius eum, qui id sibi nuntiabat, tacere jussit, cervamque repente in locum, ubi jus reddere solebat, immitti. Ipse vultu hilari in publicum progressus, dixit sibi in quiete visam esse cervam, quae perierat, ad se reverti. Tunc emissa ex composito cerva, ubi Sertorium conspexit, laeto saltu ad tribunal fertur, ac dexteram sedentis ore lambit; unde clamor factus, ortaque omnium admiratio est.

Victus postea a Pompeio Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit. Multos ob suspicionem proditionis crudeliter interfecit; unde odio esse coepit exercitui. Romani moleste ferebant quod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque haberet corporis custodes. In hac animorum aegritudine non deserebant Sertorium, quem necessarium sibi ducem judicabant, sed eum amare desierant. Deinde in Hispanos quoque saeviit Sertorius, quod ei tributa non tolerarent; ipse etiam Sertorius curis jam et laboribus fessus, ad obeunda ducis munia segnior, ad luxum et libidines declinavit. Quare, alienatis omnium animis, jussa imporatoris contemnebantur; tandem facta adversus eum conjuratione, Sertorius in convivio a suis est interfectus.

 Lucius Lucullus Cnaeus Pompeius Magnus