De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Lucius Cornelius Sylla

E Wikisource
 Primum Civile Bellum Lucius Lucullus 

Lucius Cornelius Sylla patricio genere natus, bello Jugurthino quaestor Marii fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset Ejusdem tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis, quas occupaverat, decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse jussit.

Sylla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sylla dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adjecit nomina. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sylla Felicem se edicto appellavit: cumque ejus uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cujus modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cujus injurias Sylla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."

Sylla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbo pediculari correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris graecis atque latinis eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cujusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, jussit Sylla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Caii Marii, cujus, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen projecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.

 Primum Civile Bellum Lucius Lucullus