De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Primum Civile Bellum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caius Marius Lucius Cornelius Sylla Fairytale right blue.png

Tunc Romae primum civile bellum ortum est. Cum enim Sylla consul contra Mithridatem regem Ponti missus fuisset, ei Marius illud imperium eripuit, fecitque ut loco Syllae imperator crearetur; qua re commotus Sylla cum exercitu Romam venit, eam armis occupavit, Mariumque expulit. Marius in palude aliquandiu delituit; sed ibi paulo post deprehensus, et, ut erat, nudo corpore caenoque oblitus, injecto in collum loro raptus est, et in custodiam conjectus. Missus etiam est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus majestate deterruit. Cum enim hominem ad se gladio stricto venientem vidisset: "Tune, inquit, Marium audebis occidere?" Ille attonitus ac tremens, abjecto ferro, fugit. Marius postea, ab eis etiam, qui prius eum occidere voluerant, e carcere emissus est.

Marius accepta navicula in Africam trajecit, et in agrum Carthaginiensem pervenit. Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor Sextilii praetoris, qui hanc provinciam administrabat. Marius ab eo, quem nunquam laeserat, aliquod humanitatis officium exspectabat; at lictor decedere eum provincia jussit, nisi vellet in se animadverti. Torvis oculis eum intuens Marius nullum dabat responsum. Interrogavit igitur eum lictor, ecquid praetori vellet renuntiari. Cui Marius: "Abi, inquit, nuntia te vidisse Caium Marium in Carthaginis magnae ruinis sedentem." Duplici exemplo insigni eum admonebat de inconstantia rerum humanarum, cum et urbis maximae excidium, et viri clarissimi casum ob oculos poneret.

Profecto ad bellum Mithridaticum Sylla, in Italiam rediit Marius efferatus magis calamitate quam domitus. Cum exercitu Romam ingressus, eam caedibus et rapinis vastavit; omnes adversae factionis nobiles variis suppliciorum generibus affecit: quinque dies, totidemque noctes ista scelerum omnium duravit licentia. Hoc tempore admiranda sane fuit populi Romani abstinentia: cum enim Marius objecisset domos occisorum diripiendas, nemo fuit qui ullam ex his rem attingeret; quae populi misericordia erat tacita quaedam Marii crudelitatis vituperatio. Tandem Marius senio et laboribus confectus in morbum incidit, et ingenti omnium laetitia vitam finivit. Cujus viri si expendantur cum virtutibus vitia, haud facile dictu erit utrum in bello hostibus, an in otio civibus fuerit infestior: quam enim rempublicam contra hostes virtute servaverat, eam togatus ambitione evertit.

Erat Mario ingenuarum artium et liberalium studiorum contemptor animus. Cum aedem Honoris de manubiis hostium vovisset, spreta peregrinorum marmorum nobilitate artificumque Graecorum peritia, eam vulgari lapide per artificem Romanum curavit aedificandam. Graecas etiam litteras aspernabatur, quod, inquiebat, suis doctoribus parum ad virtutem prodessent; at idem fortis, validus et adversus dolorem confirmatus. Cum ei varices in crure secarentur, vetuit se a alligari. Acrem tamen fuisse doloris morsum ipse ostendit; nam medico alterum crus postulanti noluit praebere, quod majorem esse remedii quam morbi dolorem judicaret.

Fairytale left blue.png Caius Marius Lucius Cornelius Sylla Fairytale right blue.png