Tiberius Gracchus et Caius Gracchus | Quintus Metellus Macedonicus |
Cum Corinthii adversus Romanos rebellassent, eorumque legatis injuriam fecissent, Lucius Mummius consul, conscripto exercitu, Corinthum profectus est. Corinthii, veluti nihil negotii bello Romano suscepissent omnia neglexerant. Praedam, non proelium cogitantes, vehicula duxerant ad spolia Romanorum reportanda. Conjuges liberosque ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Quam vecordiam celerrima poena consecuta est; nam proelio ante oculos suorum commisso caesi, lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. Conjuges et liberi eorum de spectatoribus captivi facti praeda victorum fuere. Urbs ipsa Corinthus direpta primum, deinde tuba praecinente diruta est: populus omnis sub corona venditus; dux eorum victus domum refugit eamque incendit; conjugem interfecit, et in ignem praecipitavit; ipse veneno interiit.
Erat Corinthi magna vis signorum tabularumque pretiosarum, quibus Mummius urbem et totam replevit Italiam nihil vero in domum suam intulit: sed harum rerum adeo rudis et ignarus erat Mummius, ut, cum eas tabulas Romam portandas locaret, edixerit conducentibus, si eas perdidissent, novas esse reddituros. Una eximii pictoris tabella ludentibus alea militibus alvei vicem praestitit. Quae tabella deinde, cum praeda venderetur, ab Attalo rege sex millibus nummorum empta est. Mummius pretium admiratus, ex alieno judicio pulchritudinem tabellae suspicatus est, atque venditionem rescidit et tabellam jussit Romam deferri.
Tiberius Gracchus et Caius Gracchus | Quintus Metellus Macedonicus |