Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Quintus Metellus Macedonicus

Unchecked
E Wikisource
 Lucius Mummius Achaicus Quintus Metellus Numiducus 

Quintus Metellus a domita Macedonia dictus Macedonicus missus est adversus pseudo-Philippum, hominem humili loco natum qui se Persei regis filium mentiebatur, eaque fraude Macedoniam occupaverat. Fabulam autem hujusmodi finxerat: praedicabat se ex Perseo rege ortum, et ab eo fidei cuiusdam viri Cretensis commissum, ut in belli casus, quod tunc ille cum Romanis gerebat, aliquod veluti semen stirpis regiae reservaretur; datum ei insuper libellum signo Persei impressum, quem puero traderet, cum ad puberem aetatem venisset. Mortuo Perseo, se Adrumeti educatum usque ad duodecimum aetatis annum, ignarum fuisse generis sui, eumque existimavisse patrem a quo educaretur. Ab eo tandem morti proximo detectam fuisse originem suam, sibique libellum traditum. Erat praeterea juveni forma, quae Persei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio fudit, et die triumphi ante currum egit.

Postea Quintus Metellus bellum in Hispania contra Celtiberos gessit; et cum urbem, quae erat caput gentis obsideret, jamque admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat brevi dijecturus videretur, humanitatem certae victoriae praetulit. Vir quidam in obsessa civitate nobilis, nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppido filiis. Irati cives Rethogenis filios Machinae ictibus objecerunt. Nihil motus periculo filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnatione desisteret; at Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris crudeli nece interfici: atque hujus mansuetudinis fructum tulit; namque multae aliae urbes admiratione hujus facti se sponte ei dediderunt.

Metellus, cum urbem Contebriam viribus expugnare non posset, ad fallendum hostem convertit animum, et viam reperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: modo hos occupabat montes, modo ad illos transgrediebatur. Cum interim et suis et hostibus ignota esset causa cur sic sua mutaret consilia, a quodam amico interrogatus quid ita incertum belli genus sequeretur: Absiste, inquit Metellus, ista quaerere; namque tunicam meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Postquam vero et exercitum suum ignorantia et, hostes errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contebriam reflexit, eamque inopinatam et attonitam oppressit.

Raram Metelli Macedonici felicitatem multi scriptores concelebrant: ea quidem ipsi omnia contigerunt, quae beatam vitam videntur efficere. Fortuna eum nasci voluit in urbe terrarum principe: parentes nobilissimos dedit; adjecit animi eximias dotes et corporis vires, quae tolerandis laboribus sufficere possent; multa decora in ejus domum congessit: nam cum ipse consul, censor etiam augurque fuisset, et triumphasset, tres filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem quartum autem praetorem; tres quoque filias bene nuptas. Hunc autem vitae cursum consentaneus finis excepit; nam Metellum ultimae senectutis spatio defunctum, et leni mortis genere inter oscula complexusque natorum extinctum filii et generi humeris suis, per urbem sustulerunt, et rogo imposuerunt.

 Lucius Mummius Achaicus Quintus Metellus Numiducus