De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Lucius Papirius Cursor

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Spurius Posthumius Publius Valerius Laevinius Fairytale right blue.png

Lucius Papirius, cum dictatorem se adversis ominibus contra Samnites profectum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus est, ac prius Quinto Fabio magistro equitum edixit ut sese loco teneret neu absente se manum cum hoste consereret. Fabius post dictatoris profectionem, opportunitate ductus acie cum Samnitibus conflixit. Neque melius res geri potuisset, si adfuisset dictator. Non miles duci, non dux militi defuit. Viginti millia hostium eo die caesa traduntur. Haud multo post dictator advenit plenus minarum iraeque. Statim advocata concione spoliari magistrum equitum, virgasque ac secures expediri jussit. Tum Fabius militum fidem implorare coepit. Clamor in tota concione est ortus: alibi preces, alibi minae audiebantur. Itaque res in posterum diem est dilata.

Magister equitum noctu clam ex castris Romam profugit, quem dictator ipse secutus est. Vocato senatu iterata contentio est; prehendi Fabium Papirius jussit. Tum Fabii pater ad populum provocavit. Populus Romanus ad preces et obtestationem versus, oravit dictatorem ut veniam adolescentiae Fabii daret. Ipse adolescens ejusque pater procumbere ad genus dictatoris coeperunt, iramque deprecari. Tot precibus cessit Papirius.

Is fuit vir non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit. Idem comis et iocorum studiosus. Quadam die inambulans ante tabernaculum, praetorem Praenestinum, qui per timorem segnius suos in proelium duxerat, vocari jussit, et postquam eum graviter increpuit: "Lictor, expedi, inquit, secures," et cum praetorem vidisset metu mortis attonitum: "Agedum, lictor, inquit, exscinde radicem hanc incommodam ambulantibus." Deinde praetorem mulcta dicta dimisit.

Fairytale left blue.png Spurius Posthumius Publius Valerius Laevinius Fairytale right blue.png