De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Spurius Posthumius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Valerius Corvinus Lucius Papirius Cursor Fairytale right blue.png

Spurius Posthumius consul cum bellum adversus Samnites gereret, a Pontio Thelesino duce hostium in insidias inductus est: is namque simulatos transfugas misit qui Romanos monerent Luceriam Apuliae urbem a Samnitibus obsideri. Non erat dubium quin Romani Lucerinis, bonis ac fidelibus sociis, opem ferrent. Luceriam duae viae ducebant, altera longior et tutior, altera brevior et periculosior. Festinatio breviorem elegit. Itaque cum in insidias venissent, qui locus Furculae Caudinae vocabatur, et fraus hostilis apparuisset, retro viam qua venerant repetunt; at eam hostium praesidio clausam inveniunt: sistunt igitur gradum, et omni spe evadendi adempta, intuentes alii alios diu immobiles silent; deinde erumpunt in querelas adversas duces, quorum temeritate in eum locum erant adducti. Ita noctem tum cibi, tum quietis immemores traduxerunt.

Nec Samnites ipsi quid sibi faciendum in re tam laeta sciebant. Pontius accitum patrem Herennium rogavit quid fieri placeret. Is, ubi audivit inter duos saltus clausum esse exercitum Romanum, dixit aut omnes esse occidendos, ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos esse incolumes, ut beneficio obligarentur. Neutra sententia accepta fuit: interea Romani necessitate victi legatos mittunt qui pacem petant. Pax concessa est ea lege ut omnes sub jugum traducerentur. Itaque paludamenta consulibus detracta, ipsique primi sub jugum missi, deinde singulae legiones: circumstabant armati hostes exprobrantes illudentesque. Romanis e saltu egressis lux ipsa morte tristior fuit: pudor fugere colloquia et coetus hominum cogebat. Sero Romam ingressi sunt et se in suis quisque aedibus abdiderunt.

Deliberante senatu de pace Caudina, Posthumius sententiam dicere jussus: "Turpi sponsione, inquit, qua me obstrinxi, non tenetur populus Romanus, quando ejus injussu facta est; nec quidquam ex ea praeter corpus meum debetur Samnitibus. Eis dedite me nudum vinctumque: in me unum saeviant; exsolvam religione populum." Senatus hanc animi magnitudinem admiratus Posthumium laudavit, ejusque sententiam secutus est. Traditus est igitur Posthumius fecialibus, qui eum ad Samnites ducerent. Vestis ei detracta; manus post tergum vinctae sunt; cumque apparitor, verecundia maiestatis, Posthumium laxe vinciret: " Quin tu, inquit ipse Posthumius, adducis lorum, ut justa fiat deditio?" Tum ubi in coetum Samnitium venit, facta deditione, Posthumius fecialis femur genu, quanta potuit vi percussit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum: fecialem a se contra jus gentium violatum; eo justius bellum adversus Samnites fore. Accepta non fuit Samnitibus ista deditio, Posthumiusque in castra Romana inviolatus rediit.

Fairytale left blue.png Valerius Corvinus Lucius Papirius Cursor Fairytale right blue.png