Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Lucius Scipio Asiaticus

Unchecked
E Wikisource
 Publius Cornelius Scipio Africanus Publius Scipio Nasica 

Lucius Scipio frater Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre, contra Antiochum missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme millia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et jaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in Lydiam concessit. Tum Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.

Postea Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Tunc Tiberius Gracchus, licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cum Scipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in domum Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni collata est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio noluit accipere.

 Publius Cornelius Scipio Africanus Publius Scipio Nasica