Quintus Metellus Numiducus | Publius Rutilius Rufus |
Marcus Aemilius Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater ejus, quamvis patricius, ob rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium faceret; sed cum eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit. Consul factus, severum se pro tuenda militari disciplina praebuit; disciplinae exemplum admiratione dignum referebat ipse in eis libris quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi posuerat castra, arbor esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte exercitu, arbor intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori, quod se transeunte sederet et assurgere jussus non paruisset, vestem scidit, sellam fregit, et ne quis ad eum in jus iret, edixit.
Marcus Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius, misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filii in acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae, ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quid verecundiae in animo superesset. Non tulit juvenis ignominiae dolorem et moerore confectus interiit.
Marcus Scaurus, cum esset summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem retinuit. Varius quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem opprimere conatus est. Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimis juvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi facultate, paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurum senatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperium prodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti gravitate periculum intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab illa actione depulit.
Quintus Metellus Numiducus | Publius Rutilius Rufus |