Quintus Metellus Macedonicus | Marcus Aemilius Scaurus |
Quintus Metellus consul cum Jugurtha Numidarum rege bellum gessit: is a Micipsa adoptatus, duos ejus filios fratres suos interfecerat, ut solus Numidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia et societate populi Romani semper permanserat. Postquam igitur Romae cognitum est nefarium Jugurthae scelus, placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu in Africam navigavit, et cum hoste manus conseruit. Qua in parte Jugurtha affuit, ibi aliquandiu certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit. Ceteri vero ejus milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Jugurtha in oppidum munitum perfugit. Paucis post diebus Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit: Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen Numidici fecit.
Postea Quintus Metellus censor factus est, ejusque egregia fuit censura, et omnis vita plena gravitatis. Cum ab inimicis accusatus, causam de pecuniis repetundis diceret, et ipsius tabulae circumferrentur judicibus inspiciendae, nemo ex illis fuit qui non removeret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitare videretur verumne an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Cum Saturninus tribunus plebis legem senatus majestati adversam et reipublicae perniciosam tulisset, Metellus in eam legem jurare noluit, eaque de causa in exilium actus est. Honestum Rhodi secessum invenit ibique litteris operam dedit. Ita vir fortissimus de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique salus patriae dulcior quam conspectus fuit.
Metelli filius precibus et lacrymis a populo impetravit ut pater ab exilio revocaretur. Is forte ludos spectabat, cum ei redditae sunt litterae, quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu, reditum illi in patriam datum esse. Nihil eo nuncio moveri visus est: non prius e theatro abiit, quam spectaculum ederetur; non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte ostendit, sed summum gaudium intra se continuit, parique vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeo moderatum inter secundas et adversas res gessit animum! Tantus vero ad eum advenientem concursus est factus, ut dies totus consumptus sit in gratulationibus illum ad portam urbis excipientium; inde in Capitolium ascendentem, et lares repetentem universa propemodum civitas deduxit.
Quintus Metellus Macedonicus | Marcus Aemilius Scaurus |