Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Livius Drusus

Unchecked
E Wikisource
 Publius Rutilius Rufus Caius Marius 

Marcus Livius Drusus patre consulari genitus, relictum sibi patrimonium profusis largitionibus dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se ad largiendum quidquam reliquisse praeter caelum et coenum. Unde cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. Tribunus plebis primo senatus causam suscepit; sed audax et vehemens, ut propositum assequeretur, leges perniciosas tulit: quibus cum Philippus consul obsisteret, ei Drusus in comitio ita collum obtorsit, ut plurimus sanguis efflueret e naribus; vique addita contumelia, non cruorem, sed muriam de turdis esse dixit. Philippus enim deliciarum amans turdorumque imprimis edax habebatur. Alium etiam virum consularem eisdem legibus pariter adversantem ait Drusus se de saxo Tarpeio praecipitaturum.

Nec observantior erga senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eum misisset ut in curiam veniret: "Quare, inquit Drusus, non ipse senatus ad me venit in Hostiliam propinquam rostris?" Paruitque tribuno senatus: quibus rebus factum est ut Drusus nec senatui, nec plebi placeret. Unde cum e foro magna hominum frequentia stipatus rediret, in atrio domus suae cultello percussus est; cultellus lateri ejus affixus relictus est, auctor vero necis in turba latuit: Drusus intra paucas horas decessit. Quem ne morti quidem proximum ea deseruit superbia, quae eum in exitium impulerat; cum extremum jam redderet spiritum, circumstantium multitudinem intuens: "Ecquando, inquit, amici, similem mei civem habebit respublica?"

Hunc vitae finem habuit juvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero quidem, ferias unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem coepit reos judicibus commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuli insidiae pararentur, ejusque vita in maximo esset periculo, Drusus, re cognita, Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia: cum enim domum aedificaret, promitteretque architectus, si quinque talenta sibi darentur, ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo, inquit Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis tantum, sed ab omnibus etiam civibus possit perspici."

 Publius Rutilius Rufus Caius Marius