De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Caius Marius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Marcus Livius Drusus Primum Civile Bellum Fairytale right blue.png

Caius Marius humili loco natus militiae tirocinium in Hispania duce Scipione posuit; erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem, et impigram ad pericula et labores alacritatem. Scipio, cum inspicere voluisset quemadmodum ab unoquoque equi curarentur, Marii equum validum et bene curatum invenit: quam diligentiam imperator plurimum laudavit. Quadam die cum forte post cenam Scipio cum amicis colloqueretur, dixissetque aliquis, si quid Scipioni accidisset, ecquemnam alium similem imperatorem habitura esset respublica? Scipio, percusso leniter Marii humero, "Fortassis istum", inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.

Marius legatus Metello in Numidia, criminando eum adeptus est consulatum, et in ejus locum suffectus. Bellum Jugurthinum a Metello prospere coeptum confecit. Jugurtha ad Getulos profugerat, eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Getulos et Bocchum aggressus fudit. Castellum in excelsa rupe positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus bello defessus legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad regem remissus, qui Boccho persuasit ut Jugurtham Romanis traderet. Jugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est, quem Marius triumphans ante currum egit, et in carcerem coenosum inclusit, quo cum Jugurtha veste detracta ingrederetur, os diduxit ridentis in modum et stupens similisque desipienti exclamavit: "Proh! quam frigidum est vestrum balneum!"

Marius post expeditionem Numidicam iterum consul creatus est, eique bellum contra Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes ab extremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant. Gallia exclusi, in Italiam transgressi sunt; nec primum impetum barbarorum tres duces Romani sustinuerant; sed Marius primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus assecutus proelio oppressit: vallem fluviumque medium hostes tenebant, unde militibus Romanis nulla aquae copia: aucta necessitate virtus causa victoriae fuit; namque Marius sitim metuentibus ait digitum protendens: "Viri estis: en illic aquam habebitis." Itaque tam acriter pugnatum est, tantaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent, quam sanguinis barbarorum.

Deletis Teutonibus Caius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parte Italiam ingressi, Athesim flumen non ponte nec navibus, sed ingesta obrutum sylva transiluerant; quibus occurrit Marius. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros sibi suisque fratribus postulantes. Ignorabant scilicet Teutonum cladem. Cum Marius ab eis quaesivisset quos illi fratres dicerent; Teutones nominaverunt. Ridens Marius: "Omittite, inquit, fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt." Legati sensere se ludibrio haberi, ultionemque Mario minati sunt, statim atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt, inquit Marius, decetque vos hinc non discedere, nisi salutatis vestris fratribus." Tum vinctos adduci jussit Teutonum duces qui in proelio capti fuerant.

His rebus auditis, Cimbri castris egressi ad pugnam prodierunt. Marius aciem ita instituit, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centum et octoginta hominum millia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cum viris fuit: illae enim objectis undique plaustris altae desuper, quasi e turribus, pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem ad Marium miserunt libertatem orantes, quam cum non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo, e crinibus suis facto, ab arboribus jugisque plaustrorum subrectis pependerunt. Ferant unam conspectam fuisse quae pedibus suis duos filios, seipsam vero ex arbore suspenderat.

Fairytale left blue.png Marcus Livius Drusus Primum Civile Bellum Fairytale right blue.png