Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Quinctius Cincinnatus

Unchecked
E Wikisource
 Menenius Agrippa Caius Marcius Coriolanus 

Aequi consulem Minucium atque exercitum ejus circumcessos tenebant: id ubi Romae nunciatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in altero consule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quatuor jugerum colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderunt. Salute data invicem redditaque, Quinctius togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam jussit, ut senatus mandata togatus audiret.

Postquam absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, quantus terror in exercitu sit exponunt. Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibus lictoribus domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphans ingressus est. Ducti ante currum hostium duces, militaria signia praelata: secutus est exercitus praeda onustus; epulae instructae ante omnium domos. Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex menses acceperat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.

 Menenius Agrippa Caius Marcius Coriolanus