Caius Lutatius | Paulus Aemilius et Terentius Varro |
Annibal, Amilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus, odium in Romanos perenne juravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum bellum Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causam belli quaerens, Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent, et Annibalem mali auctorem sibi dedi postularent. Tergiversantibus Poenis, Quintus Fabius legationis princeps, sinu ex toga facto: "Hic ego, inquit, porto bellum pacemque; utrum placet, sumite." Poenis bellum succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum dare se dixit. Poeni accipere se responderunt, et quo acciperent animo, eodem se gesturos.
Annibal, superatis Pyrenaei et Alpium jugis, in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius dictator, Annibalis impetum mora fregit; namque pristinis edoctus cladibus, belli rationem mutavit. Per loca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae se committebat: castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Frumentatum exeunti Annibali opportunus aderat, agmen carpens, palentes excipiens. Ita ex levibus proeliis superior discessit, militemque coepit minus jam aut virtutis suae aut fortunae poenitere.
His artibus Annibalem Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidus sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boum cornibus alligavit, eaque principio noctis incendit: metus flammae relucentis ex capite boves velut stimulatos furore agebat. Hi ergo accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrebant. Romani, qui ad speculandum concurrerant, miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Annibal ex angustiis evasit. Dein Annibal, ut Fabio apud suos crearet invidiam, agrum ejus, omnibus circa vastatis, intactum reliquit; at Fabius omnem ab se suspicionem propulsavit: nam eumdem agrum vendidit, ejusque pretio captivos Romanos redemit.
Haud grata tamen erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cauto timidum, pro considerato segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius magister equitum dictatorem criminando illum in ducendo bello tempus terere, quo diutius in magistratu esset, solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictarori magistrum equitum imperio aequavit. Quam injuriam aequo animo tulit Fabius, exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum postea Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cujus subito adventu compressus Annibal receptui cecinit, palam confessus abs se Minucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt: "Nubes ista quae sedere in jugis montium solebat, tandem cum procella imbrem dedit." Minucius periculo liberatus Fabium, cui salutem debebat, patrem appellavit, eique deinceps parere non abnuit.
Postea Annibal Tarento per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere juvenes nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Annibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Eos laudavit Annibal, monuitque ut redeuntes pascentia Carthaginiensium pecora ad urbem agerent, et praedam veluti ex hoste factam praefecto et custodibus portarum donarent. Id iterum saepiusque ab eis factum, eoque consuetudinis adducta res est, ut quocumque noctis tempore dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Annibal eos nocte media cum decem millibus hominum delectis secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota juvenum vox vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum belluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Annibal cum suo agmine ingreditur. Romani passim trucidantur. Livius Salinator Romanorum praefectus, cum eis, qui caedi superfuerant, in arcem confugit.
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum, urbem obsidione cinxit. Romanos plurimum adjuvit res levis momenti. Praefectus praesidii Tarentini deperiebat amore mulierculae cujus frater in exercitu Fabii erat. Miles, jubente Fabio, pro perfuga Tarentum transiit, ac per sororem praefecto conciliatus, eum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri quam praefectus custodiebat. Eo adjuvante, Romani muros inscenderunt. Inde proxima porta refracta Fabius cum exercitu intravit. Annibal, audita Tarenti oppugnatione, ad opem ferendam festinavit; cumque ei esset nunciatum urbem captam esse. "Et Romani, inquit, suum Annibalem habent: eadem qua ceperamus, arte Tarentum amisimus." Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam retinuisset, diceretque eum sua opera Tarentum recepisse. "Certe, respondit Fabius, Tarentum nunquam recepissem nisi tu perdidisses."
Quintus Fabius jam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in ejus castra veniret, filius obviam patri progressus est; duodecim lictores pro more anteibant. Equo vehebatur senex, nec appropinquante consule descendit. Jam ex lictoribus undecim verecundia paternae majestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem jussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens: "Non ego, fili, inquit, tuum imperium contempsi, sed experiri volui an scires consulem agere." Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est; sed insita ejus ingenio prudentia, bello quod tum gerebatur, aptissima erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit.
Caius Lutatius | Paulus Aemilius et Terentius Varro |