De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Tarquinius Superbus, Romanorum rex septimus et ultimus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Tarquinius Superbus, Romanorum rex septimus et ultimus
1775

Fairytale left blue.png Servius Tullius, Romanorum rex sextus Junius Brutus, Romanorum consul primus Fairytale right blue.png

Tarquinius superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus hostes domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris in se saevitiam querens. Benigne a Gabinis exceptus est, et paulatim eorum benevolentiam fictis blanditiis alliciendo, dux belli electus est. Tum e suis unum ad patrem mitit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuncio filii nihil respondit, sed in hortum transiit; ibique inambulans, sequente nuncio, altissima papaverum capita baculo decussit. Nuncius fessus expectando redit Gabios. Sextus, cognito silentio patris simul ac facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit, patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea Tarquinius superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis juvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendant. Pergant inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare judicatur. Paucis interjectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et conjuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque, et in exitium regum conjurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium indictum.

Fairytale left blue.png Servius Tullius, Romanorum rex sextus Junius Brutus, Romanorum consul primus Fairytale right blue.png