Jump to content

Dialogues of Roman Life/Aedēs Rōmānae

Unchecked
E Wikisource
VII. Aedēs Rōmānae
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 VI. Tecti Larisque Dēsīderium VIII. Peregrīnātio—A 
VII. AEDĒS RŌMĀNAE

Puero Britanno, ē nostrātibus ūni, Rōmam, ut apud divum Augustum erat, magicā quādam arte translāto, puer Romanus amīcē et cōmiter ūtitur.

Rōmānus puerBritannus puer.

Rom. Puer. Quanti hunc vīcum nostrum aestimas?

Brit. Puer. Mihi quidem rēs hebes et insulsa vidētur.

R. Cūr ita? Nam prope omnes Rōmāni vīci huicce similes sunt.

B. Quia, puto, inānes sunt mūrī, et fenestrae perpaucae: ad hōc, fores satis incomptae.

R. Esto. Fores prōpellāmus, atque ineāmus.

B. Ā, quanto pulchrius!

R. Iam intus sumus. Quid est quod libenter vides?

B. Nitent parietes: pictae tabellae sunt formōsissimae.

R. Apud nostrātes hūiusmodi tabellae etiam pauperum domos ornant.

B. Utrum pictūra est in ligno, an in textilī?

R. In neutro, sed in tectōrio[1] in mūrum inducto.

Domus Romana
Domus Romana
The Interior of a Roman House

B. In hācce, puto, pictor finxit quendam pānem in foro vendentem.

R. Finxit, Ēn pānis secundus[2] in parvā mensā.

B. O rem lepidissimam!

R. In hāc villa: in illā cēna.

B. Nonne in illam Mēdēam induxit? Fābulam ab Euripide celebrātam perlēgi.

R. Habēs, o Britanne. Sed mīror quod tū linguam Graecam intellegis.

B. Apud nostrātes puerōrum alii Graecam discunt, alii Germānam.

R. Vidēsne canem illum humi iacentem?

B. Video. Quam aptē et graphicē expressus est! pictusne est hīc quoque?

R. Non pictus. Compositus est ex parvis tessellis[3] marmoreis in tectōrium dēmersis.

B. Omnīno mīrē! Tē nōn duce, inīre recūsem.

R. Hōc est conclāve quod maximum habēmus. Placetne?

B. Etiam. Satis amplum. Sed ubi supellex?

R. In ātrio vix opus est supellectilī.

B. Estne in medio piscīna?

R. Impluvium appellāmus. Cum pluit, hūc cadit imber.

B. Atque ibi, ultrā impluvium? Procul dubio āra est.

Cave canem
Cave canem
Cave Canem. (Mosaic on a pavement in a house in Pompeii.)

R. Bene, o Britanne. Haec āra est Larium.[4]

B. Statuas marmoreas prope parietem video. Quōrum species sunt?

R. Aliae Deōrum, aliae māiorum.

B. Quae sunt illae mīrae imāgines quae sē ex armāriis ostendunt?

R. Hae etiam vultūs māiōrum clārōrum exprimunt.

B. Omnibusne vestris māiōribus imāgines sunt?

R. Haud ita: sed eīs tantum quī summum exercērent magistrātum. Sed prōdeās, sīs.

B. Quo nōmine hōc conclāve appellas?

R. Tablīnum hōc est, quā pater meus sedēre solet.

B. In istis armāriis quid est?

R. Tabulae paternae et, mēhercle, aes paternum. Quam velim tantum quantum mihi placēret capere!

B. Mihi quidem pater dēnārium[5] in septēnos dies dat.

R. Vēra? … At quem aspicis patris est lectus lucubrātōrius in quo et legit et scrībit. … Nē rectē īveris, sed laevā manū.

B. Quōmodo? Vis aulaca redūcam?

R. Immo mē sinās. Hōc est trīclīnium.

B. Parvulum est, āc dīmidio minus nostro.

R. Haec rēs quadrāta est mensa.

B. Ita est; similis est nostrae, At quō[6] lecti isti?

R. In hīs recubant convīvae, in lecto terni.

B. Quam lauti sunt lecti aereis crūribus ornāti!

R. Tu quoque velim reclīnes et paullum requiescas.

B. Tori vel lautissimi. Quā māteriē farti?

R. Lānā: sed pulvīni, plūmā.

Tricilinium of a Roman House. (From a Pompeian house.)

B. Vestes quoque strāgulae pulcherrimae sunt.

R. Ita vēro: purpurā Tyriā tinctae.

B. Īdem tripodas admīror[7] in quibus vāsa stant. R. Quā ratiōne tot rērum vōces Latinae tibi nōtae sunt?

B. Tripodas Pompēiānos vīdī in tabellis pictos.

R. Ecquid tibi in hōc trīclīnio inūsitātum est?

Bronze Lamp. (Original from Pompeii.)

B. Lychni isti, ut mihi vidētur. Suntne ē metallo ficti?

R. Rectē iūdicās. Aerei sunt, plūrimi Corinthii.

B. Formōsissimi. Sed ubi sellae?

R. In māterno cubiculo sellam mox vidēbis. … Sed ēn iterum in ātrio sumus. Istud priscum est solium.

B. Mīrē altum stat. Et subter est sellula.

R. In solio sedet pater cum māne salūtātiōni[8] amīcorum sē dēdit. … Vīsne autem meum cubiculum intrāre?

B. Valdē velim.

R. Ātrium transeāmus. Iam intres, sōdes.

B. Frīgidum et amoenum est. Sed lectus quam ineptus!

R. Ineptum dīcis? Lectine longē alii apud Britannos?

B. Alii. Tuus in zōthēca in pāriete structā: meus in medio cubiculo stat.

R. Ecquid aliud est dissimile?

B. Est. Nam supellectilis paene nihil habes. Duo armāria sōlum video.

R. Vestīmenta mea insunt. … Sed fatisceris. In hortum eāmus. Rectē, trans tablīnum, sōdēs.

B. Valdē mē dēlectat hortus.

R. Peristȳlium eo appellātur quod stȳli hortum circumeunt. In mūro est postīcum quod in angiportum dūcit. Quīn sedes?

B. Quam libenter in tāli horto operam dem pensis!

R. Ecquid vīni et ūvārum vīs?

B. Grātias ago. … Sed hōra quota est?

R. Undecima[9], crēdo.

B. Ita est? In Britanniam sine morā eundum est. … Iterum grātias, frātercule Rōmāne. — Cómis in amīcum fuisti.

Ground Plan of a Roman House.

A, The front door. B, The Atrium with the impluvium in the centre. C, The household altar. D, The dining room. E, The tablinum, study, or office. F, Passage to the garden. G, The garden. aaa, Chambers. b, The roadway in front of house.

R. Quando tē in Britannia vīsam?

B. Mox, mī amīce, sī mē adiuvābit Mercurius.[10]

 VI. Tecti Larisque Dēsīderium VIII. Peregrīnātio—A 
——————
Notae
  1. In tectorio. This refers to a kind of painting, common at Rome, called fresco, because the subjects were painted al fresco (Italian), that is, on the fresh surface of damp stucco.
  2. panis secundus. An inferior kind of bread: cf. our ‘seconds’ flour.
  3. tessellis. Roman remains show many examples of pavimentum tessellatum: ‘mosaics’ is the modern word.
  4. Larium. Lares or Penates was the name given to the group of two Penates and one Lar (good spirit of the dead of the family) which stood near the household hearth.
  5. denarium, A silver coin which originally contained ten (decem, dēni) asses; about 10d. English.
  6. quo, ‘to what purpose.’
  7. Idem … admiror, ‘I also admire.’ Idem in agreement with subject or object is often used in this adverbial sense.
  8. salutationi. At Rome the salutatio was the custom of paying morning calls: the clientes (or dependents) of a patronus, especially, used to pay a duty call.
  9. Undecima. Roughly about 9 p.m., as the day began to be reckoned from 6 a.m.
  10. Mercurius, the god who aided any kind of cleverness.