VII. Aedēs Rōmānae | IX. Peregrīnātio—B |
Gaius. Fuitne tibi hōc iter faustum et commodum?
Licinius. Sīc satis: sed nihil tūtum est ā lātrōnibus.
G. Pedes advenīs, an eques?
L. Partim pedestri itinere, partim vehiculo, partim equo, partim nāvigio.
G. Quo in statū sunt rēs Germānicae?
L. Magnae bellōrum minae sunt.
G. Ista, publica fātis cūranda relinquāmus. … Tuae rēs quo tandem in statu sunt?
L. Mediocri tantum.
G. Nōn cēpisti igitur quod captābas!
L. Vēnābar quidem, sed īrātā Diānā.[1]
G. Nihil reliquum est spei?
L. Spei permultum, sed rei nihil.
G. Prōconsul nihil ostendit spei?
L. Tōtas spei nāves, sed praetereā nihil: prōmīsit quidem multa, nihil dedit.
G. Ergo spē alendus est animus.
L. Sed hāc non nūtrītur venter. Nam qui spē aluntur, sunt[2], nōn vīvunt.
G. Hōc tamen eras ad iter expedītior, quod nihil erat oneris in zōnā.
L. Fateor: atque otiam tūtior. Nēmo enim minus latrōnes timet quam pauper. Sed ego mālim et onus et perīculum.
G. Nihilne tibi ademptum est in viā?
L. Mihine? Quid, quaeso, ēripiās nūdo?[3] Quīn licuit mihi vacuo viātōri per tōtum iter canere—et ēsurīre.
G. Quā nunc hinc abīs?
L. Rectā[4] domum, penātes iamdiu non vīsos salūtātūrus.
G. Precor ut illīc omnia laeta offendas.
L. Utinam ita velint superi! Ecquid interim exstitit novi domi nostrae?
G. Nihil, nisi quod auctam reperies familiam. Nam canis tua Cleopatra peperit tibi catulos absenti.
L. Bene nuntias. At ego tibi prō istōc nuntio polliceor mūnusculum.
G. Quodnam?
L. Ēn, accipe.
G. Tibi servā tuum mūnusculum! Mihi saxōrum satis est domi!
VII. Aedēs Rōmānae | IX. Peregrīnātio—B |