Jump to content

Dialogues of Roman Life/Catilīna et Manus Coniūrātōrum

Unchecked
E Wikisource
XXVI. Catilīna et Manus Coniūrātōrum
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 XXV. Colloquium a Iūliā et Sulpiciā Vocabulary 
XXVI. CATILĪNA ET MANUS CONIŪRĀTORUM
Scaena: Ātrium aedium Romanarum.
Catilīna et Cethēgus inter se loquuntur.

[Ineunt, capitibus cucullis obvolūtis, Autrōnius, Varguntēius, Longīnus, Curius, Lecca, Bestia, Fulvius, Gabīnus, et servi.]

Aut. Salvē, Lūci Catilīna.

Var. Salvē, Sergi, vir clārissime.

Long. Salve, Publi Lentule.

Cur. Salve, Cornēli.

Lec. Gāi Cethēge, salve.

Ceth. [Contemptim loquens.] Salvēte, dēsidia et loquācitas, pro viris atque animis!

Cat. Quīn, cāre Gāi,—

Ceth. An oculi tibi nondum aperti sunt? Num audēs res ipsas aspicere?

Cat. [Cēteris.] Huīc rei totus inservit, amici, et vos culpat quod sēro convēnistis.

Ceth. Nisi nos sommo et ōtio dēdissemus, nisi servis nostris ipsi inservire vellēmus—

Cat. Velim parcas[1] tālibus verbis.

Ceth. Nē Aquilo quidem ipse, ut isti, frīgidus.

Cat. Cethege—

Bes. Si per te, virum tam fervidum, licebit, omnia bene agemus.

Cat. Nimis fulmineus es, Gāi nōbilissime.—Puer, cave omnes claudantur fores, neu quis ex hae parte aedium nobis appropinquet. [Exit servus.]—Vos, īte: sacerdōtem iubete servum mactare quem hāc nocte notāvi, et cum eum vocavero, sanguinis[2] adferre. Interim curate ut extra maneatis.

[Exeunt servi.]

Var. Quid est, Autrōni?

Aut. Longīne?

Long. Curi?

Cur. Lecca?

Var. An nihil sentīs?

Long. Horror quīdam insolitus me capit! Nescio quid sit. [Tenebrae repente factae sunt.]

Lec. Aut sōl retro it, aut sensu careo.

Cur. Haud aliter quam in Atrei epulis.

Ful. Etiam densior fit cālīgo.

Len. Flamma scīlicet Vestālis[3], ut mihi videtur, extincta est! [Subterrāneus audītur tanquam multorum gemitus.]

Gab. Quid sibi vult iste gemitus?

Ceth. Nihil nisi aegrorum somnia. Ignem ex nobis ipsis excūdimus, et diem redūcamus.

[Gemitus iterum.]

Aut. Iterum sonat!

Bes. Tanquam tota urbe gemente.

Ceth. Quod ipsi fingimus, id timemus.

[Ignea lūx fulget.]

Var. Ista lūx, quid est?

Cur. Prōspicite.

Len. Māior videtur maiorque.

Lec. Unde venit?

Long. Manus sanguinea pīnum tenet flagrantem suprā Capitōlium! Ecce nobis signum dat!

Cat. Optimum est auspicium! Fās nobis inceptum inīre!

Ceth. Cālīgine adversā nēquiequam obstante! Ne diūtius aspexeritis! Et diem et nos ipsos perdimus. Consilium pergāmus! Ēloquere, Lūci, exspectantibus. Cat. Vos, Romanorum clarissimi! Quod in summis discrīminibus, variis in perīculis, vos praebuistis et fortissimos et constantissimos, ideo audācior vobiscum consilium inībo. Quot quantosque perpetietur labōres respublica, nisi nos repetemus lībertatem, nisi ferrea vincula, Romanis scīlicet in cervīcibus imposita, nos discutiemus! Nonne rempublicam in manu habent perpauci? Nonne dīvitiae cum Asiānae, tum Africānae istis in thēsauros, non cīvitati in aerārium referuntur? Nos cēteri, quamvīs clari, quamvis probi, quamvis fortes, ita in numero plēbis aestimamur ut honōre et auctōritate careamus, ut a lictōribus[4] summoventibus terreamur! Istis quis honor, quis magistrātus non est? Nobis incommoda, offensiōnes, repulsae, perīcula! Id quod quamdiu, animi fortes et magni, perferetis? Nonne satius erat nos semel in armis mori, quam animam miserrimam cum dēdecore haurire? Fidem si qua est et hominum et deorum obtestor, in nobis posita est potentia! Nobis corpora pollent, animi vigent. In istis omnia per dīvitias dēsidiamque effēta. Rei certus exitus!

Ceth., Long. Ī tu, perge: nos sequēmur.

Cur., Bes. Perge, Sergi fortissime.

Cat. Res nostrae in malum, spēs nostrae in dies etiam in pēius ruunt. E somno excitāmini: expergiscimini: lībertatem toties optātam prensate. En fāma, dīvitiae, glōria vos manent. Fortūna ipsa vobis haec ostendit mūnera. Me vel mīlite vel imperātōre ūtimini. Nec mens mea nec membra vestrae rei dēērunt. Cum consul ero, procul dubio, nisi me fides fallit et vos servi esse quam līberi mālētis, quae vultis omnia efficiam.

Ceth. Liberi, liberi!

Long. Libertatem!

Cur. Libertatem flāgitamus omnes!

Cat. O viros generōsos! Īlicet sacrāmento vērissimo nos obligēmus, quo firmius sit consilium!

Aut. Atqui, nondum inito consilio, licet sāne quaerere qua conditione haec arma sint sūmenda.

Var. Vēra: et per quas copias victōria sit reportanda.

Cat. Quid? An putatis, amici, me vos iussurum esse tanquam Boream prehendere?[5] Sed vobiscum reputate quam omnīno sēcūram jam se habeat respublica. Totus senātus dormītat: copiae cunctae forīs. Alteri exercitui qui in Hispānia est praeest Cn. Piso, alteri, qui in Maurētānia, Nūcerinus, quorum utrumque nostrae rei coniunctissimos habeo. Nobis nullo modo resisti poterit. Deinde respicite praemium. Prīmum, aes aliēnum nobis solvetur. Dehinc, divites, ut apud Sullam, proscribentur, bona omnia publicabuntur. Illa domus tua est, ille ager

Drinking Cups. (From specimens in the British Museum.)

hūius, illae aquae, illi horti illīus. Fulvio hic honor, Curio hic magistratus contigit: haec prōvincia Varguntēio, illa Cethēgo illi audācissimo: Lentulo Roma. Orbis terrarum, amīci, participes eritis, magistātuum, sacerdōtiorum, fēlīcitatis, dīvitiarum, inserviente vobis Catilīna. Fāc tu, Curi, velīs dēdecus vindicare nominis e senātōrio loco mōti, iam tempus adest, — Iam tandem parātiores estis, cives: atque animos cerno in ōribus alacriores. [Servo.] Heus tu, fer vinum et sanguinem.

[Ineunt cervi, qui crātēra ferunt.]

Long. Quid!

Cat. Servi occīsi sanguinem vino miscendum curavi. Omnes quisque suum crātēra impleant! Hic ego omnibus sacra incoho. O utinam iam caelo tonaret, quo certiores fierent omnes homines et factum magis laudarent! Manus mea, firma esto. Nē ūnam quidem guttam effūderis. Si huic incepto dēēro, ut servi hūius, sīc sanguis meus hauriatur, sīc ēbibatur.

Long. Sic meus! Len. Et meus!

[Bibit.]

Aut. Et meus! Var. Et meus!

Cat. Si sciens fallo, tum me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam, remque meam pessimo lēto adficiat! In haec verba iūrent, postulo, omnes qui adestis!

[Iurant omnes.]

Ceth. Cratera mihi magis impleas! En sanguinem hunc bibo, ut vel Catonis, vel Tulli, istīus novi hominis, et idem votum āc Catilina facio.

Cur. Ego quoque. Lec. Et ego.  Bes. Et ego.

Ful. Et ego. Gab. Et nos omnes.

[Bibit.]

Cat. Iam perfectum est negōtium, et omnes sumus corrōborati. — [Servo.] Furcifer, quid labōras?

Puer. Nihil.

Cat. Puer, si tāli ōre rursus videris, pede meo tuam animam ēlīdam. Scelus! — Coniūrati nobilissimi, hāctenus res prospere cadit. Suffrāgia tantum vestra comitiis consulāribus exspecto, et quae omnia per amicos ad me creandum puncta[6] ferri possunt. Creatus consul, rebus et vestris et meis totus studebo. Intereā, ut ‘arva gelu cum claudit hiems’, obmūtecscamus. Quoties aliquid horrendi homines invādit, inopinato et magno sonitu venit.

Ceth. Ōrācula das, O Sergi.

Len. Dīvīne Catilina!

[Exeunt.]
Consul with Lictors. (From bas-reliefs in the Uffizi.)

 XXV. Colloquium a Iūliā et Sulpiciā Vocabulary 
——————
Notae
  1. Velim parcas: parcas is a jussive (or ordering) subjunctive, made indirect by the preceding velim: lit. ‘spare, I would wish it.’ Trans. ‘pray spare.’
  2. sanguinis, partitive genitive: ‘some of his blood.’
  3. flamma Vestalis. Vesta, goddess of the hearth and of fire, was worshipped in her temple under the symbol of the eternal fire. If this fire went out, it was regarded as a great national disaster.
  4. lictoribus. Lictors were attendants of magistrates who marched before these officers in public places, and warned all passers by to stand aside and make obeisance.
  5. Boream prehendere. A proverbial expression for attempting the impossible: like, ‘to make bricks without straw.’
  6. puncta. Punctum = dot on a voting tablet, hence ‘vote.’