Jump to content

Dialogues of Roman Life/Certāmen Discōrum

Unchecked
E Wikisource
XI. Certāmen Discōrum
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 X. Lūdendi Venia XII. Naufragium 
XI. CERTĀMEN DISCŌRUM
Scaena: Campus Martius.
Aenēās (Graecus)Brūtus (Rōmānus)Pueri Arbitri.

Aenēās. Totiēs tu apud me gloriātus es te mīrum quendam esse artificem in certāmine discorum. Age, experiāmur qui vir sīs.

Brūtus. Nihil dētrecto, si quid libet. Nunc tu, ut dīci solet, in plānitiem equum prōvocas.

A. Et tu senties me non esse asinum.

B. Utrum placet ut alter cum altero congrediamur, an māvis adiungi socios.

A. Illud mālo, nē qua pars victōriae cadat aliis.

B. Istūc et ipse mālo ut laus tōta sit mea.

A. Hi pueri, ut arbitri, ludum spectabunt.

Pueri. Spectabimus quam libenter!

B. Placet. Sed quam palmam feret victor, aut quae victo erit poena?

A. Quīn haud bene est prō pecūniā certare.

B. Tu Graecus es, ego Romanus. Dēcertēmus pro suae uterque[1] gentis gloriā.

A. Si vīcero[2], tu ter exclāmābis, ‘Flōreat Graecia.’

Si victus—quod absit!—fuero, totidem verbis celebrabo tuam Romam.

B. Age, placet conditio.

A. Adsit fortūna!

Quoit Throwing. (From statues in the Vatican.)

B. Quando perīclitantur hoc ludo duae clārissimae gentes, sint aequāles disci.

A. Nōsti saxum illud quod haud procul prōminet?

B. Nōvi.

A. Ea erit mēta:[3] haec erit līnea.

B. Esto: sed sint, inquam, disci pares.

A. Minus discernas ōvum ab ōvo[4], vel fīcum a fīcu. [Pueris.] Nonne pares, o pueri?

Pueri. Pares, ut nobis quidem vidētur.

A. Meā non rēfert utrum mālīs: ēlige, Brūte.

B. Mitte. … Ita. Iam ego mittam.

A. Heus, mi Brute, tu mihi non bracchium, sed balistam habēre vidēris: ita torques discum.

B. Satis rotāsti bracchium: tandem mitte. O vīres Herculeas! Sed tamen vinco.

A. Nisi scelerātus ille lapis mihi pedem offendisset, te praeverteram.[5]

B. Consiste in disci tui vestīgio.

A. Crēde mihi, non ūtar dolo malo. … Cupio virtūte, non fraude vincere: nam dē glōriā certāmen est. … Bene vertat![6]

B. [Sibi.] ‘Timeo Danaos’[7] … [Aeneae.] Ingens, ingens profecto iactus. A. Velim tum rīdeas eum vīceris. Adhūc paene pares sumus.

B. Nunc res agitur. Utrius discus propius saxo ceciderit, is vīcerit, … Vīci; cantā!

A. Sed dēfīniendum erat quoto ludo constāret victōria.

B. Dēfīniant arbitri.

Pueri. Tertio.

A. Placet.

B. Quid ais? Agnoscisne victōrem?

A. Tibi fortūna magis adspīrāvit. Nec vīribus neque arte ego tibi cessero. … Sed quod arbitri prōnuntiāverint, id sequar.

Pueri. Romanus vīcit. Et hoc glōriōsior est victōria quod tālem artificem vīcerit.

B. Nunc cantā, Graecē.

A. Sum raucus.

B. Hōc Graecis novi nihil est. Sed tamen ululā.

A. Flōreat Roma ter!

B. Immo ter hoc erat canendum.

A. Sitīmus: bibāmus! Ibi perficiētur cantus.

B. Non recūso, si ita vidētur arbitris.

B. Ita commodius est. Melius canet Graecus collūto gutture.

Pueri. Melius arbitri quoque!

 X. Lūdendi Venia XII. Naufragium 
——————
Notae
  1. uterque, in apposition with nos implied in decertemus. Note the order of the word, which is common in such phrases.
  2. vicero, Fut. perf. tense. The English idiom is the pres. tense: ‘I win,’ not ‘shall win’, still less, ‘shall have won.’
  3. Ea erit meta, not id erit meta, although saxum is referred to. In such cases Latin makes the subject demonst. pronoun agree in gender with the complement: so, hic labor, hoc opus est.
  4. ovum ab ovo. As we say in English, ‘as like as two peas in a pod.’
  5. praeverteram, ‘I had passed you.’ To correspond with pluperf. subjunc. offendisset, strict grammar would require praevertisset. The irregularity is meant to mark how nearly the thing happened. So in English ‘I had’ instead of ‘I should have’. Cf. dialogue VI, iusserat.
  6. bene vertat. Supply deus for subject. Trans. ‘good luck!’
  7. Timeo Danaos: the line of Vergil goes on, ‘et dona ferentes’ (even when they bring gifts).