Dialogues of Roman Life/Peregrīnātio—B

E Wikisource
IX. Peregrīnātio—B
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 VIII. Peregrīnātio—A X. Lūdendi Venia 
IX. PEREGRINATIOB
Scaena: Forum Rōmānum.
MarcusCanidius.

Marcus. Redīsti ab Africā prōcērior.

Canidius. At equidem māllem dītior.

M. Imberbis abieras, redīsti barbātulus. Sed quid sibi vult frons caperāta?

C. Ut est fortūna, sīc est corporis habitus.

M. Num adversa? C. Nunquam magis.

M. Doleo vicem tuam. Sed quid istūc mali est?

C. Universae pecūniae naufragium fēci.

M. In mari?

C. Non: sed in lītore, nondum nāvem ingressus.

M. Ubinam?

C. In lītore Africāno.

M. Bene est quod ipse nōbīs vīvus ēnatāsti. Praestat pecūniae iactūram facere quam vītae.

C. Vītā fāmāque incolumi, periit pecūnia.

M. Vīta nullo modo reparāri potest, pecūnia facile alicunde reparābitur. Qui malum hōc accidit?

C. Nescio, nisi quod sīc erat in fātis meis.

M. Vides igitur, mi Canidi, doctrīnam āc virtūtem tūtissimas esse dīvitias.

C. Pulchrē, Marce, tu quidem philosophāris: ego interim hōc molestissimum fero.

M. Bono animo es. Mox mortuus eris!

 VIII. Peregrīnātio—A X. Lūdendi Venia