LIBER II |
LIBER PRIMUS.
[recensere]INDEX CAPITUM.
Respondet iisdem reponentibus, incredibile prorsus esse Christum Deum et hominem humana tantum natura visum ac patibulo adfixum vitam finiisse: ostenditque, Neque demum ea miracula a scriptoribus nostris aut Neque patitur auctor sibi objici, opem a diis ferri non malis quidem, sed bonis piisque hominibus. Christus enim malis omnibus aequaliter ac bonis succurrit. Vera praeterea esse Christi miracula ostendit adhuc Arnobius At ille, inquiebant ethnici, crucis patibulo affixus interiit. Quid inde? Non enim mors Christi, sicut nec Pythagorae nec Socratis, ejus doctrinae egregiisque factis ullum attulit detrimentum. Quid vero, quod nulla mortis infamia innocens homo, quemadmodum Aquilius, Trebonius et Regulus, inuri umquam potest? Quid insuper irrisione magis dignum hac argumentatione gentilium, qui Liberum a Titanibus discerptum, Aesculapium fulmine percussum, Herculem vivum combustum aliosque morte violenta sublatos Si vero, inquit Arnobius, fas fuit ethnicis, quosdam in Illum autem verum Deum rerum omnium esse opificem ex effectibus probat Arnobius; Apolline, Mercurio aliisque omnibus fictitiis numinibus antiquiorem, infinitum, Absurdum vero dictu esse demonstrat, iram cadere in deos immortales, nullamque simul aequitatem iisdem inesse, si ob illatas sibi a Christianis injurias, earum poenas tam ab ipsis quam ab insontibus, ut aiebant, ethnicis ullo absque discrimine repetierint. Concluditque Demonstrat quoque tam certum esse crudelia bella ab Atlanticis, Assyriis, Bactrianis, Persis, Graecis, Trojanis et Romanis, a Nino, Zoroastre, Xerxe, Alexandro Magno, aliisque olim gesta fuisse, quam constare, Profitetur Arnobius a se susceptum opus, ut saepius inculcatam calumniam propulsaret, qua ethnici propter abdicatum a christianis falsorum numinum cultum eos publicarum omnium calamitatum auctores esse falso ac temere accusabant . . .
Cap. 1, 2. Manifestum itaque facit, a christianae religionis exordio, nihil in rerum natura, nihil in privatis publicisque hominum negotiis, aut mutatum aut relaxatum et dissolutum.
Cap. 2, 3. Ethnicos refutat objicientes, impietate christianorum deos offensos, mundum pestilentia aliisque calamitatibus obruere: ex ipsis enim gentilium historiis compertum est homines ante auditum umquam christianorum nomen aut iisdem aut etiam gravioribus cladibus fuisse vexatos.
Cap. 3, 4. illa post Christi ortum imminuta fuisse.
Cap. 5, 6. Inquirit, cur tot tantisque malis ex ethnicorum sententia mundus prematur. Docet vel haec ad causas naturales referenda esse; vel mala videri hominibus, omnia commoditate sua metientibus, quae certe toti naturae et mundo utilia sunt.
Cap. 7-12. Quam praepostere autem ethnici mala omnia in Christianos trecentis circiter abhinc annis exortos refundenda esse clamitarent, variis rationibus scite coarguit.
Cap. 13-16. has ridiculas criminationes sola aruspicum, ariolorum et valum avaritia esse confictas.
Cap. 17-24. Respondet ethnicis objicientibus deos ideo in homines saevire, quia Christiani novum cultum in terrarum orbem invexerant. Hinc edocet, in quo potissimum totius Christianae religionis summa consistat.
Cap. 25, 26, 27. Exinde arguit meliorem esse Christianorum causam, quam eorum, qui falsa numina reverentur. Patrem enim illum adorant, a quo ipsimet gentilium dii, si qui sunt, accipere debuerant quidquid numinis et majestatis habere creduntur.
Cap. 28. ingenitum, immortalem, aeternum.
Cap. 29, 30, 31. Cuilibet a natura insitum esse asserit, ut hunc agnoscat regem summum et omnium moderatorem: quin et animalia et saxa ipsa, si forte loquerentur, id aperte palamque clamarent. Frustra igitur ethnici Jovem summum Deum praedicant, quem scilicet solito hohominum more natum noverunt, cum tamen summus Deus ingenitus sit atque aeternus. Cap. 31-35. Occurrit ethnicis Christianos insimulantibus, non quod Deum omnipotentem venerentur, sed quia hominem natum et infami crucis supplicio interemptum Deum esse contendant.
Cap. 36, 37. deorum numerum referre propter collata sibi, ut putabant, beneficia: quanto magis Christus honore divino ab hominibus habendus est, qui illis multa majora et infinita abundantissime contulit?
Cap. 38, 39. superstitioso cultu honorabant?
Cap. 40, 41. Christus porro a summo Rege ad nos missus innumeris, quae patravit, miraculis tam certo quam evidenter verus esse Deus comprobatur. Christi miracula summatim exposita, ex quibus divinitas ejus adstruitur.
Cap. 42-47. Neque his opponi poterant curatae ab ethnicorum diis infirmae nonnullorum hominum valetudines. Nam, hoc interim gratis dato, certum est, a nullo umquam gentilium Deo, sicuti a Christo, aegris hominibus, sola adhibita manu aut voce, redditam sanitatem.
Cap. 48. ex illa prorsus mirabili potestate, quam dedit etiam infimae plebis hominibus, quaelibet solo ipsius nomine prodigia edendi.
Cap. 49-52. Et sane quantae magnitudinis et potestatis sit ipse Christus, sublimis et ab intima radice Deus, tametsi hominibus olim incognitus, vel solis quae, ipso moriente, facta sunt miraculis evidentissime demonstratum est.
Cap. 53. Christi miraculorum veritas comprobata primum ex testibus locupletissimis, Christi discipulis, qui certo capitis periculo ea publicarunt et posteris tradiderunt: deinde vero ex eo, quod Christiana religio iis stabilita et confirmata, brevissimo tempore in toto terrarum orbe suscepta est.
Cap. 54, 55. scripta mendaciter aut nimium exaggerata probat Arnobius. Quin etiam tam vera sunt, quae nostris in Libris de Christo scripta fuere, quam falsa, quae gentiles de diis suis tradiderunt.
Cap. 56, 57. Retundit Arnobius ethnicos urgentes, hinc scripta sua esse antiquiora atque idcirco veriora, illinc vero nostra fuisse ab indoctis hominibus sermone rudi atque impolito exarata.
Cap. 58, 59. Satisfacit auctor ethnicis, qui a Christianis postulabant, cur Christus, si Deus sit, humanam formam induit et more humano est interemptus.
Cap. 60, 61, 62. Christum ad sanandos erudiendosque homines, tanta lenitate, quanta libertate passum esse se ab impiis occidi.
Cap. 63. Quapropter Arnobius acriter arguit ethnicos, qui tametsi tyrannis divinos deferrent honores aliosque omni impietatis ac sceleris genere contaminatos summis extollerent laudibus statuisque donarent; solum nihilominus Christum, verum, maximum ac maxime salutarium nuntium, iniquissimo atque implacabili odio persequebantur.
Cap. 64. Quid enim iniquius, inquit, et crudelius, quam virtutum omnium Dominum mortisque extinctorem bello acerbissimo semper lacessere, qui permissa morte hominis, quem gestabat, certam de futura animarum nostrarum salute, si pie vixerimus, spem omnibus fecit?
Cap. 65.
I. Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari, et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo christiana gens coepit, terrarum orbem periisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum; ipsos etiam coelites, derelictis curis solemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu, ac mediocritate sermonis contraire invidiae, et calumniosas dissolvere criminationes, ne aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere; aut, si nos talibus continuerimus a litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non assertorum silentio destitutam. Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam, hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta moerorum mortalium importata sunt saeculis. II. Inspiciamus igitur opinionis istius mentem, et hoc quod dicitur, quale sit: summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores, atque inveteratis religionibus deditos. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris christianae religionis occoepit, quidnam invisitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas, aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? Numquid machinae hujus, et molis, qua universi tegimur, et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata, aut dissoluta constructio? Numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderaren excedens, aut tardius repere, aut praecipiti coepit volubilitate raptari? Numquid ab occiduis partibus attolere se astra, atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? Numquid ipse siderum sol princeps, cujus omnia luce vestiuntur, atque animantur calore, exarsit, intepuit, atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? Numquid luna desivit redintegrare se ipsam, atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? Numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? Numquid longos habere dies bruma, revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? Numquid suas animas expiraverunt venti? emortiusque flaminibus neque coelum coactatur in nubila, nec madidata ex imbribus arva succedunt? Commendata semina tellus recusat accidere, aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis, et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex bacculis cruor teter exprimitur, nec lumini subministratur extincto? Animalia terris sueta, atque in aquis degentia non suriunt, nec concipiunt? foetus non in uteris sumptos suis moribus, et sua lege custodiunt? Ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque navitas, non matrimonia copulant nuptiarum solennibus justis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes, non negotia publica, non privata, et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium, disciplinarumque rationes ingenia dirigunt, et studiosae referunt navitatis usuras? Non regnant, non imperant, quibus sors rerum attributa est talium? non auctiores quotidie dignitatibus et potestatibus fiunt? judiciorum disceptationibus praesunt? leges interpretantur et jura? Nonne omnia caetera, quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum? III. Cum igitur haec ita sint, neque ulla irruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit: quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio christiana intulit se mundo, et veritatis absconditae sacramenta patefecit? Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures, et grandines, resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis important injuriis vestris atque offensionibus exasperati. Si in rebus perspicuis, et nullam desiderantibus defensionem, non stoliditatis esset diutius immorari, ostenderem profecto, replicatis prioribus saeculis, mala ista, quae dicitis, non esse incognita, non repentina; nec postquam gens nostra felicitate donari hujus vocaminis meruit, irrupisse has labes, et infestari coepisse discriminum varietate mortalia. Si enim nos sumus in causa, et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina? unde bellis significatum dedit? pestilentiam, grandines, qua potuit notione signare, aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, assumere? Nam si novella sunt haec mala, et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse, neque ullis comperisset majorum in temporibus factitatas? Penuria, inquit, frugum, et angustiae frumentariae arctius nos habent. Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant, nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? Quod si ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties, et quae gentes famem senserint horridam, et aggerata interierint vastitate. Casus frequentissimi grandinis accidunt, atque adierunt cuncta. In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? Difficiles pluviae sata faciunt emori, et sterilitatem indicunt terris. Immunis enim antiquitas malis ab his fuit? cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inaruisse siccatis. Pestilentiae contagia urunt genus humanum. Annalium scripta percurrite linguarum, fol. 3, diversitatibus scripta, universas discetis gentes saepenumero desolatas, et viduatas suis esse cultoribus. A locustis, a muribus, genus omne acciditur atque arroditur frugum. Historias ite per vestras, et ab istis pestibus instruemini, quoties prior aetas affecta sit, et paupertatis ad miserias venerit. Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates. Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt, aut ab hujusmodi casibus fortunas habuere securas? IV. Quando est humanum genus aquarum diluviis interemptum? non ante nos? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos? Quando cum feris bella, et praelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? non ante nos? Nam quod nobis objectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium. Germanorum et Scythicas irruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim: quale sit istud quod dicitur, calumniarum libidine non videtis. V. Ut ante millia annorum decem, ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet vis hominum, et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur et viribus, verum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque impulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? ut ille immanis Xerxes mare terris immitteret, et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est causa? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitati et servitio subjugaret, nos fecimus, atque excitavimus causas? ut modo Romani, velut aliquod flumen torrens, cunctas submergerent atque obruerint nationes, nos videlicet numina praecipitavimus in furorem? Quod si hominum nullus est, qui, quae dudum gesta sunt, nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil, sed sunt omnia vetera, et nullis antiquitatibus inaudita? VI. Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri, non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam majore de parte furiarum compressionibus imminuta. Nam cum hominum vis tanta magisteriis ejus acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, injuriam perpeti quam irrogare esse praestantius; suum potius fundere, quam alieno polluere manus et conscientiam cruore: habet a Christo beneficium jamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies, atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occoepit. Quod si omnes omnino, qui homines se esse non specie corporum, sed rationis intelligunt potestate, salutaribus ejus pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper, et non fastu et supercilio luminis, suis potius sensibus, quam illius commonitionibus crederent: universus jamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri, tranquillitate in mollissima degeret, et in concordiam salutarem, incorruptis foederum sanctionibus conveniret. VII. Sed si per vos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur jamdudum miseranda mortalitas? Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me, ut ostenderem, vel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret: sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei veritas explicatur, unde sint haec mala, vel ex quibus profluant fontibus principiisque, non curo. VIII. Ac ne tamen omnino quid de rebus hujusmodi sentiam, nihil videar interrogatus expromere, possum dicere: Quid enim si prima materies, quae in rerum quatuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas? Quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus lineis pariunt haec mala, et subjectis afferunt variorum discriminum necessitates? Quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt, atque ut in maritimis aestibus, modo secundae res affluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? Quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste, et corporibus labem ferat, et negotia infirmet humana? Quid si, quod proximum vero est, quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum: omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus improbis criminamur eventa naturae? Plato, ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia, et conflagrationes mundi, purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit: nec vir prudens extimuit humani generis, subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare, et juventutem his quamdam redintegratis viribus comparari. IX. Non pluit, inquit, coelum, et frumentorum inopia nescio qua laboramus. Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas? atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos jamdiu non esse, et coeli conquievisse flaturas? Numquid ideo dicendum est perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota? Quid si sole aliquis torrere se suetus, et acquirere corpori siccitatem, ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis jucunditatem serenitatis ablatam? Numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiosae rutilare se flammis, et causas potionibus praeparare? Eventa haec omnia, quae fiunt, et accidunt mole sub hac mundi, commodulis non nostris, sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae. X. Nec si aliquid accidit, quod nosmetipsos, aut res nostras parum laetis successibus fovit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. Pluit mundus aut non pluit, sibimet pluit aut non pluit: et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit, aut longissimi temporis ariditatem pluviarum effusionibus temperat. Pestilentias, morbos, fames, atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat, sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat? XI. Tu audeas dicere, hoc et illud est in mundo malum, cujus explicare, dissolvere, neque originem valeas, neque causam? et quia tuas impediat deliciarum, forsitan et libidinum, voluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? Quid ergo, quia frigus membris tuis adversum est, et congelare sanguinis tui fervorem solet, idcirco in mundo hyems esse non debet? Et quia perferre flagrantissimos soles non potes, ex anno aestas tollenda est, atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? Veratrum venenum est hominibus, numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus, numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit importunissimam belluam? Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordiis rerum, quod tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt. XII. Superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione verseris, potentioribus dare conditionem: velle ut id fiat, quod cupias, non quod in rebus inveneris antiquis constitutionibus fixum. Quare habere si locum vestras vultis querimonias homines, prius est ut doceatis, unde, vel qui sitis, vobis ne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum veneritis alienis ex regionibus inquilini. Quod cum dicere non sit vestrum, neque explicare possitis, cujus rei causa sub hac coeli convexione versemini, desistite arbitrari, pertinere ad vos quicquam: cum ea quae fiunt, non partiliter fiant, sed ad census summam redeant, referanturque totius. XIII. Christianorum, inquiunt, causa mala omnia dii ferunt, et interitus comparatur ab superis, frugibus. Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe, in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse christiani, et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulla protinus vilitas aut abundantia rerum fuit? Hoc enim primum efficiendum est, ei qui nos arguit, perpetuas et juges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia, et sine ullis (ut dicitur) feriis, multiplicium formas sustinuisse discriminum. XIV. Atqui non videmus mediis his annis, mediisque temporibus, ex victis hostibus innumerabiles esse victorias reportatas? prolatos imperii fines, et in potestatem redactas inauditi nominis nationes? saepenumero maximos annonae fuisse proventus, vilitates, atque abundantias rerum tantas, ut commercia stuperent universa pretiorum auctoritate prostrata? Quemadmodum enim res agi, et usque ad hoc tempus genus qui durare mortalium, si non omnia, quae usus posceret subministraret fertilitas rerum? XV. Sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora. Et relaxata sunt abundantiis. Rursus contra voluntatem quaedam bella administrata. Et victoriis postmodum successibusque correcta. Quid ergo dicemus? injuriarum nostrarum deos modo memores esse, modo esse rursus immemores? Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo, ut vicibus ludicris, et ponant, et repetant iras: et in integrum se semper offensionum recordatione restituant. XVI. Quamquam istud quod dicitur, quale sit explicabili non potest comprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus christiani? Si in Asia, Syria, idcirco mures, et locustas effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis christiani? Si apud Getulos, Tinguitanos hujus rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur? Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? Aut igitur cuncti nihil laeti habere debuerunt, si malorum causa nos sumus: nationibus enim sumus in cunctis: aut cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis ascribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit, non obsto? Si, ut inopia magna sit, meum nomen in causa est: cur nihil impedio, ut sit feracitas maxima? Si, ut in bellis accipiatur vulnus, ego dicor afferre fortunam, cur duelles cum pereunt, laevum augurium non sum, nec adversus spes bonas mali ominis obscoenitate traducor? XVII. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur ut irasci populis christianis angustissimos illos asseveratis deos, ita non advertitis, non videtis, affectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? Quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri, et in alterius doloris cruces, efferati pectoris alienatione bacchari? Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur, et sentiunt, quod ferae, quod belluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura, et in perpetuae virtutis firmitate consistens, scire asseveratur a vobis. Et quid ergo sequitur necessario, nisi, ut ex eorum luminibus scintillae emicent, flammae aestuent, anhelum pectus spiritum jaciat ex ore, et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat? XVIII. Quod si verum est istud, et est exploratum, et cognitum, et fervescere deos ira, et hujusmodi motus perturbatione jactarit immortales, et perpetui non sunt: nec in divinitatis alicujus existimatione ponendi. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, affectus, ibi esse necesse est passionem. Ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi. Ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est. Ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni jam locus est: quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens, et cunctis adimens sentientibus vitam. XIX. Quid? quod isto modo non tantum illos leves et fervidos: verum, quod ab diis convenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis, et injustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem. Quid est enim tam injustum quam in in alios irasci, et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta? Christianum nomen odisse, et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? XX. An numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? Ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi vestra fuerint assertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias. Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi: atque in ultionem majestatis offensae intestinas exerant, experianturque virtutes. Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere, atque ab omni penitus coetu exterminare mortalium, aut si malum consilium est aggredi nos vi, emittant aliquod indignationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub coelo. XXI. Vobis secundas tribuant valetudines: adversas nobis, ac pessimas. Opportunis imbribus vestra irrigent rura: pluviarum quicumque sunt rores, nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent vestra numerosis foetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi: at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem. Ad extremum et ultimum, in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam: at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta rancescere, et sub ipsis potum labris in acoris perfidiam vinum repente mutari. XXII. Quod cum minime fieri testificentur res ipsae, neque minus ad nos quicquam, neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere christianis, quos in rebus tristissimis, atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare? Si verum vobis permittitis, ac sine ullis assentationibus dici: verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicujus testimonio comprobatae. XXIII. Caeterum dii veri, et qui habere, qui ferre nominis hujus autoritatem condigni sunt, neque irascuntur, neque indignantur, neque quod alteri noceat, insidiosis machinationibus construunt. Etenim revera est impium, et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate submittat: et si fuerit non factum, despectam se credere, et ab summi culminis decidisse fastigio. Puerile, pusillum est, et exile, vix et illis conveniens, quos jamdudum experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse coelestia, et in hac rerum materia crassiore conditionis suae exortes versari. XXIV. Vestra sunt haec, vestra sunt irreligiose opinata, et irreligiosius credita. Quinimmo, ut verius proloquar, haruspices has fabulas, conjectores, arioli, vates, et numquam non vani concinnavere fanatici: qui, ne suae artes intereant, ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant jam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, negliguntur dii, clamitant, atque in templis jam raritas summa est: jacent antiquae derisui ceremoniae, et sacrorum quondam veterrimi ritus religionum novarum superstitionibus occiderunt: merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis. Et homines brutum genus, et quod situm sub lumine est, caecitate ingenita nequeuntes videre, audent asseverare furiosi, quod vos credere non erubescitis sani. XXV. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis, tranquillitatis existimet Deos donare muneribus, innoxias affingere his mentes, atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum, et jamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis. Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis hujus disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa, propter quam in nos tantum et dii saeviant superi, et asperati homines inardescant. Religiones, inquiunt, impias, atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. Quid, o participes rationis, audetis, homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione tentatis? Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans? XXVI. Hoccine est, quaeso, audax illud facinus et immane, propter quod maximi coelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum? propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, irrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus objectatis? Quisquis istud in nobis damnat, aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi? aut Deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus? Trophonius nos impios Dodonaeus aut Jupiter nominat, et ipse dicetur Deus, atque in ordine computabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis affingit, aut sibi torquetur majestatem ejus, cultumque praeponi? Delius Apollo, vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius, et is habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit, aut ignorat a nobis quotidianis ei precibus supplicari? Qui si pectorum secreta nesciret, nec quid in intimis sensibus contineamus, agnosceret: summum tamen invocare nos Deum, et ab eo quod postulamus orare, vel auribus potuit scire, vel ipsius vocis sono, qua utimur in precibus, noscitare. XXVII. Nondum est locus, ut explicemus omnes istos, qui nos damnant, qui sint, vel unde sint: quantum possint, vel noverint: cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur ejus inimicos habeant et invisos: quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani, nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores: nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari. Haec totius summa est actionis: hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis. Huic omnes ex more prosternimur, hunc collatis precibus adoramus, ab hoc justa, et honesta, et auditu ejus condigna deposcimus. Non quo ipse desideret supplices nos esse, aut amet substerni tot millium venerationem videre. Utilitas haec nostra est, et commodi nostri rationem spectans. Nam quia proni ad culpas, et ad libidinis varios appetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi: ut dum illum oramus, et mereri ejus contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem, et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus. XXVIII. Quid dicitis, o sacri, quid divini interpretes juris? Meliorisne sunt causae, qui Grundules adorant lares, Aios locutios, Limentinos, quam sumus nos omnes, qui Deum colimus rerum patrem, atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibusque tutamina? Et illi cauti, sapientes, prudentissimi vobis videntur, nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas, civitatumque genios, qui Pausos reverentur atque Beltonas. Nos hebetes, stolidi, fatui, obtusi pronuntiamur et bruti: qui dedidimus nos Deo, cujus nutu et arbitrio omne quod est, constat, et in sententiae suae perpetuitate defixum est. Hanccine sententiam promittis? hanc legem constituistis? hanc promulgatis, ut honoribus afficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos? crucem mereatur extremam quisquis vobis ipsis dominis supplicarit? In civitatibus maximis, atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam, atque in vulgarem libidinem prostitutis, nullus tumor indignationis in Diis est. Templa felibus, scarabeis, et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent irrisae numinum potestates, nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi Dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui numinis majestatisque coeperunt: a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt, et in rerum numero recognoscunt; cujus voluntate et arbitrio, et interire, et solvi, nec solvi possunt, nec interire? Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita, et in sui nominis prosiluisse naturam. Quod si fixum et ratum est, erit vobis consequens confiteri, et Deos esse nativos, et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi, et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini. At enim esse creduntur immortales, perpetui, et nullius umquam participes finis. Ergo istud munus Dei patris et donum est, ut infinita meruerint iidem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura. XXIX. Atque utinam daretur in unius speciem concionis toto orbe contracto oratione hac uti, et humani in generis audientia collocari. Ergone impiae religionis sumus apud vos rei, et quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convitio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur? Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum quam qui alium prae hoc Deum, aut novit, aut sciscitatur, aut credit? Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum quod sumus? quod esse homines dicimur? quod ab eo vel missi, vel lapsi caecitate hujus in corporis continemur? Non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit, vique ipsa vivendi efficit nos esse, et animali agitatione motari? Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum? Mundus iste in quo degitis, cujus est? aut quis ejus vobis attribuit fructum possessionemque retinere? Quis, ut subjectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum illud lumen dedit? Quis. ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? Solem deum cum esse credatis, conditorem ejus, opificemque non quaeritis? Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor ejus et fabricator quis sit? XXX. Nonne cogitatio vos subit considerare, disquirere, in cuja possessione versamini? cuja in re sitis? cujus ista sit, quam fatigatis, terra? cujus aer iste, quem vitali reciprocatis a spiritu? cujus abutamini fontibus? cujus liquore? quis ventorum disposuerit flamina? quis undosas excogitaverit nubes? quis seminum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? Apollo vobis pluit? Mercurius vobis pluit? Aesculapius, Hercules, aut Diana rationem imbrium, tempestatumque finxerunt? Et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum arripuisse vitalem? Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit, et priusquam nati sunt, jam noverat pluvias tempestatesque natura: nullum serius nati pluendi jus habent, neque eis inserere rationibus se possunt, quas invenerunt hic agi, et majore ab auctore tractari. XXXI. O maxime, o summe rerum invisibilium procreator! O ipse invisus, et nullis umquam comprehense naturis! dignus, dignus es vere, si modo te dignum mortali dicendum est ore, cui spirans omnis intelligensque natura, et habere et agere numquam desinat gratias: cui tota conveniat vita genu nixo procumbere, et continuatis precibus supplicare. Prima enim tu causa es, locus rerum, ac spatium, fundamentorum cunctorum quaecumque sunt infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu, et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum: qui ut intelligaris, tacendum est, atque, ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino mutiendum. Da veniam, rex summe, tuos persequentibus famulos: et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum si ignoraris: majoris est admirationis, si sciaris. Nisi forte audet quisquam, hoc enim furiosae restat insaniae, ambigere, dubitare an sit iste Deus, annon sit: explorata fidei veritate, an rumoris cassi opinatione sit creditus. Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos, partim ullam negare vim esse divinam, partim an sit, quotidie quaerere: alios casibus fortuitis, et concursionibus temerariis summam rerum construe re, atque diversitatis impetu fabricari: cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. Aiunt enim sana sentientes, contradicere rebus stultis, stultitiae esse majoris. XXXII. Sermo cum his nobis est, qui divinum esse consentientes genus, de majoribus dubitant, cum iidem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaboramus obtinere? Discedat haec longe, atque a nobis procul, inquam, ut dicitur, averruncetur amentia. Ita est enim periculosum argumentis aggredi, Deum principem comprobare, quam ratione hujusmodi esse illum, velle cognoscere. Nec quicquam refert, aut discrepat, utrumne neges illum, an asseras, atque existere fatearis: cum in eadem culpa sit, et assertio talis rei, et abnegatio refutatoris increduli. XXXIII. Quisquamne est hominum, qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non affixum, immo ipsi pene in genitalibus matris non impressum, non insitum esse regem ac dominum, cunctorum quaecumque sunt moderatorem? Ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent: si in linguarum nostrarum facilitatem solvi: immo si arbores, glebae, saxa, sensu animata vitali vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non duce natura, et magistra, non incorruptae simplicitatis fide, et intelligerent esse Deum, et cunctorum dominum solum esse clamarent? XXXIV. Sed frustra, inquit, nos falso, et calumnioso incessitis et appetitis crimine: tamquam eamus inficias esse Deum majorem: cum a nobis et Jupiter nominetur, et optimus habeatur et maximus; cumque illi augustissimas sedes, et Capitolia constituerimus immania. Dissimilia copulare, atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam Deus omnipotens mente una omnium et ommuni mortalitatis assensu, neque genitus scitur, neque novam in lucem aliquando esse prolatus, nec ex aliquo tempore coepisse esse, vel saeculo. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt, sed ex ejus perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procecedunt. At vero Jupiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres: nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem, ignotam sibi in lucem sensu irruit se vitali. Ergo, si haec ita sunt, Jupiter esse deus qui potest! cum illum esse perpetuum constet, et perhibeatur alter a vobis, et dies habuisse natales, et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum? XXXV. Sed sint, ut vultis, unum, nec in aliqua vi numinis, et majestate distantes: ecquid ergo injustis persequimini nos odiis? Quid, ut ominis pessimi, nostri nominis inhorrescitis mentione? si, quem Deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares Deos inimicos atque infestissimos nobis? Etenim, si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira coelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire, et vos, et illos Deum: quem Jovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum. XXXVI. Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis Deum: sed quod hominem natum, et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum, et Deum fuisse contenditis, et superesse adhuc creditis, et quotidianis supplicationibus adoratis. Si vobis jucundum est, amici, edissertate quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli, suam credant ad injuriam pertinere? Janus Janiculi conditor, et civitatis Saturniae Saturnus auctor? Fauna Fatua. Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur, sed in vini melior, et laudabilior potu? Indigetes illi, qui flumen repunt, et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt? Aesculapius, et Liber pater Coronide ille natus, et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus? Mercurius utero fusus Maiae, et, quod est divinius, candidae. Arcitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris, atque in insulis errantibus vix tuti? Dioneia Venus proles viri mater familias Troici, atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata, atque in floribus legendis occupata Proserpina? Thebanus, aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis? Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus, et crudo inexuperabilis cestu: Titanes et Bocchores Mauri, et ovorum progenies dii syri? Apis Peloponnesi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus? Aethiopicis solibus Isis furva moerens perditum filium, et membratim conjugem lancinatum? Praeterimus, et transgredimur Opis soboles regias: quas in libris auctores vestri, quae fuerint, et quales, vobis ediscentibus prodiderunt. Hice ergo Christum coli, et a nobis accipi, et existimari pro numine, vulneratis accipiunt auribus? et obliti paulo ante sortis fuerint et conditione cujus, id, quod sibi concessum est, impertiri alteri nolunt? Haec est justitia coelitum? hoc deorum judicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tautummodo velle fortunas, aliorum res premi, et in contempta humilitate calcari? XXXVII. Natum hominem colimus. Quid enim, vos hominem nullum colitis natum? Non unum, et alium? non innumeros alios? quinimo non omnes, quos jam templis habetis vestris, mortalium sustulistis ex numero, et coelo sideribusque donastis? Si enim forte vos fugit, sortis eos humanae, et conditionis fuisse communis: replicate antiquissimas litteras, et eorum scripta percurrite, qui vetustati vicini, sine ullis assentationibus cuncta veritate in liquida prodiderunt. Jam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua in nati regione, qua gente, quae fecerint, egerint, pertulerint, actitarint, quas in rebus obeundis adversorum senserint, secundantiumque fortunas. Sin autem scientes uteris esse gestatos, et frugibus eos victitasse terrenis, nihilominus tamen nati nobis hominis objectatis cultum: res agitis satis injustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile, quod et ipsi vos factitatis: aut, quae vobis licere permittitis, consimiliter aliis licitum esse nolitis. XXXVIII. Sed concedamus, interdum manum vestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis, animae, corporis, fragilitatis, et conditionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam Deus dici, Deusque sentiri? Si enim vos Liberum, quod usum repererit vini, si, quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Minervam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superavit compescuitque natrices, divorum retulistis in caetum: honoribus quantis afficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata veritate traduxit: qui velut caecos passim, ac sine ullo rectore gradientes, ab deruptis, ab deviis, locis planioribus reddidit: qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, Deus monstravit quid sit, quis, quantus, et qualis: qui profundas ejus atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quivit mediocritas, capere et intelligere permisit et docuit: qui, quo autore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui nativitatis ejus exprompsit genus, et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius. Unde ignibus solis genitalis fervor adsciscitur. Cur luna semper in motu indemnis creditur animalibus causis lucem semper atque obscuritatem resumens. Animalium origo quae sit, rationes quas habeant semina. Quis ipsum finxerit hominem, quis informarit, vel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmaverit corporum. Quid fit sensus, quid anima, advolarit ne ad nos sponte, an cum ipsis sata sit et procreata visceribus; mortis particeps degat, an immortalitatis perpetuitate donata sit. Qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris. Visurine nos simus, an memoriam nullam nostri sensus et recordationis habituri. Qui arrogantiam constrinxit nostram, et elatas supercilio cervices modum fecit suae infirmitatis agnoscere. Qui animantia monstravit informia nos esse, vanis opinionibus fidere: nihil comprehensum habere, nihil scire, et quae nostros sita sunt ante oculos, non videre. Qui, quod omnia superavit, est transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem traduxit ad veram. Qui ab signis inertibus, atque ex vilissimo formatis luto ad sidera sublevavit et coelum: et cum domino rerum Deo supplicationum fecit verba atque orationum colloquia miscere. XXXIX. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias: si quando conspexeram lubricatum lapidem, et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar, et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco: et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, afficiebam contumeliis gravibus: cum eos esse credebam ligna, lapides, atque ossa, aut in hujusmodi rerum habitare materia. Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus, omnia ista, quae sint, scio: digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino: et quid cuique debeatur, vel personae, vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. Ita ergo Christus non habeatur a nobis Deus? nec, qui omnium alioquin vel maximus potest excogitari, divinitatis afficiatur cultu, a quo jamdudum tanta et accepimus dona viventes, et expectamus, dies cum venerit, ampliora? XL. Sed patibulo affixus interiit. Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta ejus immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum ejus auctoritas, quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est, sed vi illata decessit. Pythagoras Samius suscipione dominationis injusta vivus concrematus in fano est: numquid ea, quae docuit, vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte, sed crudelitate appetitus effudit? Similiter Socrates, civitatis suae judicio damnatus, capitali affectus est poena: numquid irrita facta sunt, quae sunt ab eo de moribus, virtutibus, et officiis disputata, quia injuria expulsus e vita est? Innumerabiles alii gloria, et virtute, et exis imatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius, Trebonius, Regulus: numquid idcirco post vitam judicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum, sed mortis asperrimo genere lacerati, excruciatique perierunt? Nemo umquam innocens male interemptus infamis est: nec turpitudinis alicujus commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitate. XLI. Et tamen o isti, qui hominem nos colere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim ab Titanis discerptum fanorum consecratione mactatis? Nonne Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas, et supplicia fulminis, custodem nuncupavistis et praesidem sanitatis, valetudinis, et salutis? Nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis, hostiis et thure invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse post poenas, et concrematum in funestis busticetis. Nonne illum Atym Phrygem abscissum, et spoliatum viro magnae matris in adytis Deum propitium, Deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? Nonne ipsum Romulum patrem, Senatorum manibus dilaceratum centum, et Quirinum esse Martium dicitis, et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis, et in aedibus adoratis amplissimis, et post haec omnia coelum ascendisse juratis? Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos Deos putatis, et colitis: aut, si certa est ratio, cur id vobis faciendum putetis: et nobis permittite scire, quibus istud causis, rationibusque faciamus. XLII. Natum hominem colitis. Etiam si esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis, et tam liberalibus donis, quae ab eo profecta in nobis sunt, Deus dici appellarique deberet. Cum vero Deus sit re certa, et sine ullius rei dubitationis ambiguo, inficiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum a nobis coli, et praesidem nostri corporis nuncupari? Ergone, inquiet aliquis furens iratus, et percitus, Deus ille est Christus? Deus respondebimus, et interiorum potentiarum Deus: et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus: an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. Nulla major est comprobatio quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas: quam omnia victa decreta, dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente videre: quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas seu patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit. XLIII. Occursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit: Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina, et remotas furatus est disciplinas. Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis, et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa, quae gesta sunt, daemonum fuere praestigiae, et magicarum artium ludi? Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum succis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum? Non enim urgemus, et quaerimus, quae sese spondeant facere, vel in quibus generibus actuum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. Quis enim hos nesciat aut imminentia studere praenoscere, quae necessario, velint, nolint, suis ordinationibus veniunt? aut mortiferam immittere quibus libuerit tabem aut familiarum dirumpere charitates, aut sine clavibus reserare, quae clausa sunt: aut ora silentio vincire, aut in curriculis equos debilitare, incitare, tardare, aut uxoribus, et liberis alienis, sive illi mares sint, sive foeminei generis, inconcessi amoris flammas, et furiales immittere cupiditates? Aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse, sed eorum, quos invocant, potestate. XLIV. Atqui constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus observatione, vel lege, omnia illa, quae fecit, nominis sui possibilitate fecisse. Et quod proprium, consentaneum, dignum Deo fuerat vero, nihil nocens, aut noxium, sed opiferum, sed salutare, sed auxiliaribus plenum bonis potestatis munificae liberalitate donasse. XLV. Quid dicitis, o iterum! ergo ille mortalis, aut unus fuit e nobis, cujus imperium, cujus vocem popularibus et quotidianis verbis missam, invaletudines, morbi, febres, atque alia corporum cruciamenta fugiebant? Unus fuit e nobis, cujus praesentiam, cujus visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum, conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat? Unus fuit e nobis, cujus foedae vitiligines jussioni obtemperabant pulsae statim, et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant? Unus fuit e nobis, cujus ex levi tactu stabant profluvia sanguinis, et immoderatos cohibebant fluores? Unus fuit e nobis, cujus manus intercutis veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor, et turgentia viscera salutari ariditate deflabant? Unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat? Etiam operis res erat: porrigere maneos manus, et articuli immobilitates jam ingenitas explicabant: captos membris assurgere, et jam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati: viduatos videre luminibus, et jam coelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati? XLVI. Unus, inquam, fuit e nobis, qui debilitatibus variis, morbisque vexatos centum, aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? cujus vocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria? procellarum turbines tempestatesque fidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum? calcabat ponti terga, undis ipsis stupentibus, in famulatum subeunte natura? qui sequentium se millia quinque, quinque saturavit e panibus, ac, ne esse praestigiae incredulis illis viderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerebat? Unus fuit e nobis qui redire in corpora jamdudum animas praecipiebat efflatas prodire ab aggeribus conditos, et post diem funeris tertium pollinctorum voluminibus expediri? Unus fuit e nobis qui, quid singuli volverent, quid sub obscuris cogitationibus continerent, tacitorum in cordibus pervidebat? Unus fuit e nobis, qui cum unam emitteret vocem, ab diversis populis, et dissona oratione loquentibus, familiaribus verborum sonis, et suo cuique utens existimabatur eloquio? Unus fuit e nobis, qui cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, mundum totum repente complebat; quantusque, et qui esset, revelata nominis immensitate, monstrabat? Unus fuit e nobis, qui, deposito corpore, innumeris se hominum prompta in luce detexit? qui sermonem dedit, atque accepit, docuit, castigavit, admonuit? qui ne illi se falsos vanis imaginationibus existimarent, semel, iterum, saepius familiari collocutione monstravit? qui justissimis viris etiamnum impollutis, ac diligentibus sese, non per vana insomnia, sed per purae speciem simplicitatis apparet? cujus nomen auditum fugat noxios spiritus, imponit silentium vatibus, haruspices inconsultos reddit, arrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore, ut dicitis, nominis, sed majoris licentia potestatis? XLVII. Et haec quidem summatim exposita, non ea ratione protulimus, tanquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda virtutibus. Quanta sint enim haec, vel exilitatis cujus reperientur, et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cujus numinis ministrator advenerit? Quae quidem ab eo gesta sunt, et factitata, non ut se vana ostentatione jactaret, sed ut homines duri, atque increduli scirent non esse, quod spondebatur, falsum: et ex operum benignitate, quid esset Deus verus, jam addiscerent suspicari. Simul et illud volumus sciri, cum summatim, ut dictum est, enumeratio facta gestorum est, non ea solum Christum potuisse, quae fecit, sed constituta etiam exuperasse fatorum. Nam si, ut liquet, et constat, debilitates et corporum passiones, surdi, manci et muti, nervorum contractio et amissio luminis, fatalibus accidunt irroganturque decretis, et solus haec Christus correxit, restituit, atque sanavit: sole ipso est clarius, potentiorem illum fuisse, quam fata sunt, cum ea solvit et vicit, quae perpetuis nexibus, et immobili fuerant necessitate devincta. XLVIII. Sed frustra, inquit, nescio quis, tantum arrogas Christo, cum saepe alios sciamus, et scierimus deos, et laborantibus plurimis dedisse medicinas, et multorum hominum morbos valetudinesque curasse. Non inquiro, non exigo, quis Deus, aut quo tempore, cui fuerit auxiliatus, aut quem fractum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adjunctione materiae, id est, medicaminis alicujus, ad tactum morbos jusserit ab hominibus revolare: imperaverit, fecerit et emori valetudinum causam, et debilium corpora ad suas remeare naturas. Christus enim scitur, aut admota partibus debilitatis manu, aut vocis simplicis jussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum vincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, vitiligines, querqueras, atque intercutes morbos, omniaque alia valetudinum genera, quae humana corpora sustinere nescio quae voluit importuna crudelitas, verbo solitus imperioque sanare. Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis aut tribuere medicinam, aut cibum aliquem jusserunt capi, aut qualitatis alicujus ebibi potionem, aut herbarum, et graminum succos superimponi inquietantibus causis, ambulare, cessare, aut re aliqua, quae officiat, abstinere, quod esse non magnum, nec admirationis alicujus stupore condignum, promptum est, si volueritis attendere: et medici etiam sic curant animal humi natum, nec confisum scientiae veritate, sed in arte suspicabili positum, et conjecturarum aestimationibus nutans. Nulla autem virtus est medicaminibus amovere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire, qua quos conveniat medicina, aut arte curari, locus hujus laudis non in Deo, sed in homine constitutus est. Hunc enim non est turpe, rebus extrinsecus sumptis, valetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum Deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare. XLIX. Et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis, et Christi: quot millia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis affectos morbis, nullam omnino retulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati, limina ipsa converrerent osculis: cum Aesculapium ipsum datorem, ut praedicant, sanitatis, quoad illis superfuit vita, et precibus fatigarent, et invitarent miserrimis votis? Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus, et pietatis expectatione triverunt? Quid ergo prodest ostendere unum, aut alterum fortasse curatos, cum tot millibus subvenerit nemo, et plena sint omnia miserorum, infeliciumque delubra? Nisi forte dicatis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. Atqui Christus aequaliter bonis malisque subvenit: nec repulsus ab hoc quisquam est, qui rebus auxilium duris contra impetum postulabat injuriasque fortunae. Hoc est enim proprium Dei veri, potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli, nec reputare quis mereatur, aut minime: cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis, seu judicationis electio. Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere, et dubitabile, quod asseras, facere: ut et ille, qui sanus est factus, fortuito possit videri esse servatus: et ille, qui non est, non meriti causa, sed infirmitate credatur valetudinem expellere non potuisse divina. L. Quid? quod istas virtutes, quae sunt a nobis summatim, non, ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri, et facere sui nominis cum affectione permisit. Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio magicis se artibus munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores, opifices, rusticanos, atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi, cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum. Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas, et exanimatis suos restituit sensus: sub eorum portantes et illi se casibus jussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit: liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu. Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem jussit recuperare nativam: et famuli ejus hoc modo statuerunt errantes aquas, et a pernicie corporum suos labi jussere per tramites. Ille ulcera oris immensi, et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu: et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circircumscriptis evaginationibus compulerunt. Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam: nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere jam perdita, et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione jusserunt. Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne - donaverit faciendum parvulis illis et rusticis, et eorum subjecerit potestati. LI. Quid dicitis, o mentes incredulae, difficiles, durae? alicuine mortalium Jupiter ille Capitolinus hujusmodi potestatem dedit? Curionem, aut Pontificem maximum, quinimmo dialem, quo Dius est, flaminem isto jure donavit? Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem: non ut membrorum situm enervatis redderet, et dissolutis: sed ut pustulam, reduviam, papulam, aut vocis imperio, aut manus contrectatione comprimeret. Ergo illud humanum fuit, aut ex ore terrenis stercoribus innutrito tale potuit jus dari, talis licentia proficisci, et non divinum, et sacrum? aut, si aliquam superlationem res capit, plusquam divinum, et sacrum? Nam si facias ipse, quod possis, et tuis sit viribus potentatuique conveniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris, feceris, et quod praestare debuerit vis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur, qualitas. Transcribere posse in hominem jus tuum: quod facere solus possis, fragilissimae rei donare, participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis, continentisque sub sese est rerum omnium causas, et rationum facultatumque naturas. LII. Age nunc, veniat quis super igneam zonam, magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut assentiamur auctori. Bactrianus et ille conveniat, cujus Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius, Damigero, et Dardanus, Velus, Julianus, et Baebulus, et si quis est alius, qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas reserare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas, et in frigentia olim membra sensus animasque reducere. Aut, si ardua res ista est, neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici gruminis nutricant terrarum sinus quidquid virium continet fremor ille verborum, atque adjunctae carminum necessitates, non invidemus, adjiciant, non interdicimus, colligant. Experiri libet et recognoscere, an cum suis efficere diis possint, quod ab rusticis christianis, jussionibus factitatum est nudis. LIII. Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas, nihil ei nocitura qui fecit, periculum allatura sed vobis: periculum, inquam, non parvulum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum. Siquidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quidquam potest charius inveniri. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum, aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum. Deus ille sublimis fuit, Deus radice ab intima, Deus ab incognitis regnis, et ab omnium principe Deus sospitator est missus: quem neque sol ipse, neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut, qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit, potuerunt noscere vel suspicari. Et merito. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cujus esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. Quid enim restabat ut fieret, postquam Deus est cognitus is, qui esse jamdudum unus judicabatur e nobis? LIV. Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri, et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi, certissimique autores, et crediderunt haec ipsi, et credenda posteris nobis haud exilibus cum approbationibus tradiderunt. Quinam isti sunt, fortasse quaeritis? Gentes, populi, nationes, et incredulum illud genus humanum: quod, nisi aperta res esset, et luce ipsa, quemadmodum dicitur, clarior, numquam rebus hujusmodi credulitatis suae commodaret assensum. At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos, mendaces, stolidos, brutos, ut, quae numquam viderant, vidisse se fingerent? et quae facta omnino non erant, falsis proderent testimoniis, aut puerili assertione firmarent? cumque possent vobiscum et unanimiter vivere, et inoffensas ducere conjunctiones, gratuita susciperent odia, et execrabili haberentur in nomine? LV. Quod si falsa, ut dicitis, historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus disjunctae, ventis, coeli convexionibusque dimotae? Asseverationibus illectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt: cum nihil tale vidissent, quod eas in hos cultus novitatis suae possit excitare miraculo. Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri, et ab ejus praeconibus, qui per orbem totum missi, beneficia patris munerandis animis hominibusque portabant: veritatis ipsius vi victae et dederunt se Deo: nec in magnis posuere dispendiis membra vobis projicere, et viscera sua lanianda praebere. LVI. Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta, et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio. Atqui utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt, vel quae ab ejus praeconibus pari jure et potentia terminata. Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, aut apprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus apposita; et inditas scriptis et commentariis falsitates. Sed neque omnia conscribi, aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis, et usum nescientibus litterarum: aut, si qua sunt litteris, conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipere veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam, et addita, partim mutata, atque detracta verbis, syllabis, ut et prudentium tardaret fidem, et gestorum corrumperet auctoritatem. Sed numquam fuerit his bene, ut Christus qui fuerit, litterarum testimoniis colligatur: cujus in id solum dimissa sunt causa, ut, si esse constiterit ea vera, quae dicimus, confessione omnium Deus fuisse monstretur. LVII. Non creditis scriptis nostris: et nos vestris non credimus scriptis. Falsa de Christo compingimus: et vos de diis vestris inania et falsa jactatis. Neque enim coelo Deus aliquis lapsus, aut suis res vestras commentatus est manibus, aut ratione consimili nostris rebus, et religionibus derogavit. Ab hominibus haec scripta: et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus: et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis. Vultis vera esse, quae in vestris comprehensa sunt scriptis: et quae in nostris consignata sunt litteris, confiteamini necesse est vera. Falsitatis arguitis res nostras: et nos vestras arguimus falsitatis. Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt, ac per hoc fidei et veritatis plenissima. Quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit, et non ipsa pepererit res eas, quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis. Ante millia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri, et credi? aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis, quam spatiorum inesse longinquitate distantibus? Testibus enim haec, illa opinionibus asseruntur, et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis, quam in antiqua obscuritate submotis. LVIII. Sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt, et idcirco non sunt facili auditione credenda. Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendaciis, mente simplici prodita, et ignara lenociniis ampliare. Trivialis et sordidus sermo est. Numquam enim veritas sectata est fucum, nec quod exploratum et certum est, circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem. Collectiones, enthymemata, definitiones, omniaque illa ornamenta, quibus fides quaeritur assertionis, suspicantes adjuvant, non veritatis liniamenta demonstrant. Caeterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit, nec colligit, neque alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes, et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci. LIX. Barbarismis, solaecismis obsitae sunt, inquit, res vestrae, et vitiorum deformitate pollutae. Puerilis sane, atque angusti pectoris reprehensio: quam si admitteremus, ut vera sit, abjiciamus ex usibus nostris quorumdam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur, et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt, nec tamen impediunt, perfrui nos eo, quod principaliter antecedit, et saluberrimum nobis voluit esse natura. Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre, an hirsuta cum asperitate promatur? inflectatur quod acui, an acuatur quod oportebat inflecti? aut qui minus id, quod dicitur, verum est, si in numero peccatur, aut casu, propositione, participio, conjunctione? Pompa ista sermonis, et oratio missa per regulas concionibus, litibus, foro judiciisque servetur, deturque illis immo, qui voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt. Cum de rebus agitur ab ostentatione submotis, quid dicatur, spectandum est, non quali cum amaenitate dicatur: nec quid aures commulceat, sed quas afferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos, non tantum abjecisse sermonis cultum, verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne corrumperent scilicet gravitatis rigorem, et sophistica se potius ostentatione jactarent. Enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem: et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medicinam vulneribus admovere. Quamquam, si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis, aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella? cum neque sexus habeant faemininis generibus masculinisque discretos, neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic, et haec, quid sint, aut cur ex his unum, secus virile designet, femininis generibus id quod sequitur, applicetur. Humana ista sunt placita, et ad usum sermonis faciendi non sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan, et hic sella dici sine ulla reprehensione potuisset, si ab initio sic dici placuisset, et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum. Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate: stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? Nonne alius haec utria, alius dicitis hos utres? coelus, et coelum? non item filus, et filum? non item crocus, et crocum? non item fretus, et fretum? non item apud vos est positum hoc pane, et hic panis, hic sanguinis, hoc sanguen? candelabrum et jugulum, ratione eadem jugulus et candelaber? Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula: neque eadem possunt hujus esse generis, et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus, quam ab eo peccatur, qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. Atqui vos conspicimus et res masculinas feminine, et femineas masculine, et quas esse dicitis neutras, et illo, et hoc modo sine ulla discretione depromere. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti, et frustra nos dicitis soloecismorum obscoenitate deformes: aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini: quamvis Epicadios omnes, Caesellios, Verrios, Scauros teneatis, et Nisos. LX. Sed si Deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus? et cur more est interemptus humano? An aliter potuit invisibilis illa vis, et habens nullam substantiam corporalem, inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris assumeret, quod oculorum susciperet injectum, et ubi se figere inertissimae posset contemplationis obtutus? Quis est enim mortalium, qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris, qualis ei primigenia natura est: et qualem se ipse in sua esse voluit vel qualitate vel numine? Assumpsit igitur hominis formam, et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut videri posset, et conspici: verba faceret, et doceret: atque omnes exequeretur res eas, propter quas in mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis . LXI. Quid enim, dicitis, rex summus ea, quae in mundo facienda esse decreverat, sine homine simulato non quibat efficere? Si oporteret ita fieri, quemadmodum dicitis, ista fortasse fecisset: quia non oportuit, aliter fecit. Quare isto voluit, et illo genere noluit, latent taliter involutae, et vix ulli comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses jamdudum ad non accipiendum paratus: et prius te formares ad non credendi frontem, quam tibi esset expositum id, quod nosse atque audire conquireres. LXII. Sed more est hominis interemptus. Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus: nec interitionis dissolutione dilabi id, quod est unum et simplex, nec ullarum partium congregatione compactum. Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus est? homo, quem induerat, et secum ipse portabat. Incredibile dictu est, et caecis obscuritatibus involutum, si velis, non caecum est, et similitudini proxime constitutum. Si quo tempore Sibylla praesaga, oracula illa depromens, fundebat vi, ut dicitis, Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretur in ea esse occisus? Si Bacis, si Helenus, si Martius, aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: numquid aliquis diceret, lege eos humanitatis extinctos, qui illorum per ora loquentes, vias rerum postulantibus explicabant? Mors illa, quam dicitis, assumpti hominis fuit, non ipsius: gestaminis, non gestantis: quam nec ipsam perpeti succubuisset, tanta si non agenda res esset, et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis. LXIII. Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria, quae nulli nec homines scire, nec ipsi, qui appellantur, dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae impertire muneribus, et in abditos recessus thesauri interioris inducere. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos, vel potestate inversa prohiberet? Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet, non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit, aut labori? qui claudos faciebat incedere, is motus alligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat a tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere? Sed quia fieri ratio ea, quae fuerant destinata, poscebat: et hic in ipso mundo, nec modo quam gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas injurias in se hominum, puerilibus pro ineptiis ducens, manus in se porrigi ab immanibus passa est, durissimisque latronibus, nec reputandum putavit, quid illorum dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent. Cum enim de animarum periculis multa, mala de illarum contra insinuator, magister atque auctor, ad officiorum convenientium fines, suas leges et constituta direxit: non superbiae factum comminuit? non libidinum extinxit flammas? non hiatum compressit aviditatis? non tela extorsit e manibus, atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit? Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris affatu, non humanas miserias indolescens, omnes omnino crucibus et corporalibus affectos malis unica illa benignitate miseratus, reddidit et restituit sanitati? LXIV. Quid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere, conviciari, inexpiabiles cum eo conserere simultates, quem redarguere, quem tenere, nemo hominum possit ullius facinoris in reatu? Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum: qui proscriptionibus, exiliis, caedibus nudant nobilitatibus civitates: qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes, atque divos: et quos odiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus, aris, templis, atque alio mactatis cultu, ludorum et celebritate natalium: nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos mores: qui luxurias, ac vitas vestras secant, urunt, dilacerant: qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia: qui cum pueris cubitant formosis, lascivientibus, nudis: qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos: admirantes, plaudentes ad coeli sustollitis sidera: bibliothecarum reponitis in arcanis: quadrigis et statuis numeramini, et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis, immortalium testificatione titulorum: solum Christum convellere, dilacerare, potestis si Deum, vultis, immo solum si liceat belluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare. Quodnam, quaeso, ob meritum dicite, cujus ob peccati culpam? quid ab eo commissum est, quod tenorem inflecteret recti, et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege: quia vobis immortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum asseverationibus suasi? Quod si esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset, et mitis, vel propter id solum eum deberetis amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera: quod bonarum esset nuntius rerum: quod ea praedicaret, quae nullius animum laederent: securioris quinimo expectationis impleret. LXV. O ingratum et impium saeculum! o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione paratum! Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis, medicamen pollicens tale, quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis? non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia? non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen, nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita, atque amore incolumitatis incensi. Eluxit, atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans, et praeconium salutare credentibus. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitasque tanta, quinimmo, ut verius loquar, fastidiosum supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti, non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis? Non placent ea quae dicit, et cum offensionibus audiuntur a vobis? pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur, et fatua dona promittit? ridete ut sapientes vos viri, et in suis erroribus fatuitatem relinquite volutari. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexpiabile bellum indicere nihil de te merito? Dilacerare si detur, eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli, sed aequaliter benignus hostibus dicere, quidnam his salutis Deo portaretur a principe: quid esset facto opus, ut interitum fugerent, et immortalitatem consequerentur ignotam? Cumque novitas rerum, et inaudita promissio audientium turbarent mentes, et credulitatem facerent haesitare: virtutum omnium dominus, atque ipsius mortis extinctor hominem suum permiserit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas, quas jamdudum acceperant de animarum salute, nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.