LIBER I | LIBER III |
LIBER SECUNDUS.
[recensere]INDEX CAPITUM.
Longa autem inductione conatur ostendere, hominem non ad perfectionem mundi, qui quidem sine illo esse Eadem ratione impugnat Arnobius contrariam Epicuri opinionem, qui animam humanam mortalem esse Exinde Arnobius contrarium Platonis argumentum ex At divina est, inquiebant, anima hominis, qui ratione caeteris praestat animalibus. Optime quidem, reponit Arnobius, si homo hac sua ratione bene semper uteretur. Deinde nonnullis occurrens instantiis vulgi opinationes de animae humanae praestantia exponit ac Quid plura? Non vexanda certe, sed ideo laudanda erat ab ethnicis christianorum fides, quia illis communes Inde colligit Arnobius aequius esse credere Christo, qui tantis miraculis doctrinam suam stabilivit, quam Ostendit ethnicos prorsus immerito Christi dictis propterea non credere, quod ea, quae pollicetur, se umquam reipsa daturum nos non convincit. Si quidem plurima suppetunt eorum quae Christus promisit, haud omnino incerta rerum argumenta: quae quidem quum in promptu sint, de aliorum quoque ab eo promissorum Ab ethnicis inquirit Arnobius cur demum Christum nullius in eos peccati reum ita oderint, ut vel ejus nomine audito ira protinus excandescant: qui tamen, etiam si cui credatur dignus non esset, eo saltem non aspernandus erat, quod cunctis viam ad coelum monstravit. Cap. 1. Occurrit auctor gentilibus respondentibus, summo illum odio se propterea prosequi, quia omnem deorum cultum evertit. Cap. 2, 3. eventu dubitandi nulla ratio est. Cap. 4, 5. Ethnicorum jactantiam retundit, quippe qui se solos sapientia et scientia ornatos gloriarentur, caeteros vero, qui per totum terrarum orbem Christo nomen dederunt, magno etiam ingenio praeditos, obtusos, hebetes ac fatuos existimarent. Cap. 6, 7. Nulla igitur ratione aliis non doctiores ethnici christianos divino magistro suo credentes vituperabant. Sine praevia namque fide nullum profecto negotium suscipitur. Ipsimet gentiles opinionibus credebant philosophorum, qui de primis tamen rerum principiis aliisque de rebus nihil certi exploratique proferunt ac semper inter se digladiantur. Cap. 8, 9, 10. philosophis quantumlibet ob morum integritatem atque sapientiam laudandis, qui nihil vel minimum quid his simile umquam potuerunt. Cap. 11. Et certe si Christus humanis tantum argumentis usus fuisset, nemo ei fidem adhibuisset, quam tamen plerique dare coacti sunt ob edita ab ipso ejusque discipulis miracula; edita, inquam, ubique in Oriente et Occidente et potissimum Romae, ubi Simon magus a Petro ex sublimi aere in terram dejectus perhibetur. Cap. 12. erant cum philosophorum coryphaeis de Deo, de corporum resurrectione de salute animarum, et futuris impiorum poenis sententiae, quamvis ab his aliter atque a Christianis explicentur. Cap. 13, 14. Hinc occasionem captat Arnobius edisserendi, cujus naturae sit anima nostra, quo ex fonte prodeat et cur variis affectibus et vitiis fiat obnoxia. Illos deinde refutat, qui nostram animam ejusdem cum Deo immortalitatis et naturae participem esse pronuntiabant. Cap. 14, 15, 16. diluit. Cap. 17, 18, Pergit porro demonstrare, humanas animas neque divinas esse neque omnium scientia eruditas in hunc mundum e coelo advolasse, atque inde ruit placitum illud quorumdam philosophorum, quo ea quae discimus reminiscentias esse somniabant. Cap. 19. Et hanc quidem conjectationem falsam esse aliis adhuc rationum momentis evincit: imprimis vero proposita hypothesi pueri, in desertissima et inaccessa solitudine nati atque ibidem summo in silentio a muta nutrice educati. Cap. 20, 21. Hinc evidenter concludit, humanam animam in mundum non venisse omnium scientia instructam. Cap. 22, 23. puero de numeris interrogato petitum luculenter diluit. Cap. 24, 25. Eorum objectionem dissolvit, qui dicunt animam, ubi corpori conjungitur, priorum oblivisci atque, ut aiunt, ex docta elementariam fieri. Cap. 26, 27. Idem argumentum pertractat. Cap. 28. Ex disputatis colligit auctor hominem proletarium ac prorsus inopem ordini primo h. e. divino non ascribendum nec ei eamdem atque Deo immortalitatem tribuendam. Cap. 29, 30. garriebat. Deinde statuit auctor noster, animam mediae cujusdam mortalem inter et divinam naturam esse substantiae. Cap. 30-34. Instantibus vero ethnicis, quo pacto immortalis fieri possit anima, si mediae illius qualitatis sit, facit satis Arnobius. Cap. 35, 36. Deinde animam nostram a postrema quadam potestate fuisse quidem creatam, sed neque divinae prolis neque summi Dei filiam esse demonstrat. Nec patitur auctor sibi objici, mundum sine homine esse imperfectum; adeoque Deum uniuscujusque animam ex se ipso genitam in humanum corpus misisse. Cap. 36, 37, 38. poterat, sed ad privatam ipsiusmet hominis utilitatem esse creatum. Atque ex his concludit, divinam non esse animam, quae postmodum in corpus aliquod a Deo missa fuerit. Cap. 39--43. At sua, inquiunt, voluntate, non Dei jussu venit in mundum. Cui quidem instantiae occurrit Arnobius. Cap. 44--46. Urgebant ethnici, unde igitur anima progenita sit aut prolata inquirentes. Quibus respondet Arnobius, illud primum nobis esse compertum, illam nec divinam nec Dei esse progeniem: nihil enim a Deo summo fieri umquam potuisse, nisi omnibus numeris absolutum. Deinde subdit, illud nos certo cognoscere, homines nihil esse aliud nisi animas corpori alligatas, quae omni vitiorum genere corrumpuntur. Cap. 47, 48. Satis iisdem facit inquirentibus, cur Deus, cui Christiani serviebant, patiatur illos omni persecutionum ac Tametsi christiana religio recens esset instituta, nonne Urgentibus ethnicis, quid ergo actum sit de eorum animabus, qui ante Christi adventum mortui sunt, Nemini vero mira videri debet nostra de tot aliis rebus ignoratio. Quis enim nescit tantas esse hominum de re qualibet contentiones, ut nihil a quoquam asseratur, Neque dixeris, nihil penitus sine Dei voluntate fieri, neque etiam curiosius inquiras, unde mala oriantur et cur ea Deus permittat. Hoc unum pro certo habendum, Sunt quidem nonnulli optimis moribus: at hi sane paucissimi sunt. Ecquinam vero perfecti sunt homines? Non igitur divina est anima humana. Cap. 49, 50. Neque vero est quod rideant ethnici, si negemus nobis esse compertum, quo modo illa sit creata. Si enim recte a Platone assertum putant, illas non a Deo summo, sed a minoribus quibusdam potestatibus esse creatas: cur nobis non licebit ipsas esse mediae qualitatis longe certius asserere, quae tamen a Deo immortalitate donentur? Cap. 51, 52, 53. nihil a vero Deo fieri malum, vitiosum et noxium quodque omnibus non sit salutare atque amoris plenissimum. Cap. 54, 55. quod ab alio statim destrui non possit? Cap. 56, 57. Quamvis ergo ignorarent Christiani, a quo et unde creata sit anima humana: nihil inde adversus illos efficere poterant ethnici, quibus multo plura sunt incomperta. Cap. 58, 59. Recte itaque Christus, verus Deus, sub hominis forma locutus jubet nos, relictis omnibus quaestionibus, ad rerum universarum Dominum tota mente attolli; qui tametsi comprehendi nequeat, nullus tamen nisi amens illum solum esse Deum ambigit. Ethnicos igitur, qui eum non agnoscunt, manent saevi post mortem cruciatus. Cap. 60, 61, 62. et cur omnes animae non sint aequali munificentia donatae: respondet primum Arnobius, aequaliter in omnes divina benificia fuisse diffusa; deinde, omnes Deum aequaliter vocare omnibusque ad se veniendi potestatem fecisse, sed nulli necessitatem afferre. Cap. 63, 64. Docet, cur Deus non faciat, ut inviti homines ipsius credant promissis; deinde, quod soli Christiani salutem consequantur ope Christi atque auxilio, cui a Deo patre facultas ista concessa. Cap. 65. Transit ad veterem ethnicorum querimoniam, qua novellam esse christianam religionem atque antiquos et patrios ritus in barbaros ac peregrinos non esse mutandos expostulabant. Cap. 66, 67, 68. res omnes humanae, nonne in primis, vel ipsis fatentibus ethnicis, eorum Dii esse coeperunt? Cap. 69, 70. Si ergo ante quadringentos annos Christiana religio non erat, neque etiam ante duo annorum millia nullos deos suos fuisse negare non poterant. At demum religionis auctoritas non est tempore aestimando, sed numine. Cap. 71. Objectionem illam deinceps infringit Arnobius, qua ethnici obtendebant, eorum religionem multo vetustiorem christiana esse adeoque veriorem. Cap. 72, 73. Respondet postulantibus ipsis ethnicis, cur tam sero Christus a Deo missus fuerit. Cap. 74, 75. paenarum genere vexari et opprimi. Cap. 76, 77, 78. I. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus, quibus nomen invisum est Christi, ab instituta principaliter defensione diverticulo paulisper facto, talia verba miscere. Si nullam esse ducitis contumelliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis, et dicite quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis? vel quas ejus continetis offensas, ut ad ejus nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus? Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit, et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit, alias sibi parere cervicibus compulit subjugatis? Numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit? Numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit, aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? Numquid arrogantiae supercilio tumidus, injurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus irrogavit? Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis, et credere: vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad coelum, et vota immortalitatis optaret. Ut non in omnes lumen et praetenderit vitae, et periculum ignorationis amoverit? II. At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi? Ergone ille religionis extinctor, et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit? qui hominibus caecis, et revera in impietate degentibus, pietatis aperuit januas, et cui se submitterent, indicavit? An ulla est religio verior, officiosior, potentior, justior, quam Deum principem nosse, scire Deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput, et fons est, perpetuarum pariter fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque coelestia animantur, motu irriganturque vitali: et qui si non esset, nulla profecto res esset, quae aliquod nomen, substantiamque portaret? Nisi forte dubitatis an sit iste, de quo loquimur, imperator: et magis esse Apollinem creditis, Dianam, Mercurium, Martem. Da puerum judicem: et haec omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint dii caeteri, dubitabit, quam in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus: sive cum exclamamus, o Deus, sive cum illum testem constituimus improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad coelum. III. Sed minoribus supplicare diis homines vetuit. dii enim minores, qui sint aut ubi sint, scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio eorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus, et honoris impartitione viduatos. Quod si non mentis elatio, et typhus qui appellatur a Graecis, obstaret, atque officeret vobis, jamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare voluerit religionem veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo, quod putaretis obsequio, vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori. IV. Verum haec omnia illustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum imprudentiam vindicasse. Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit. Quid enim, quae vos negatis vera esse, apud vos liquent, cum imminentia, et nondum cassa, nullis possint rationibus refutari? Sed et ipse quae pollicetur, non probat. Ita est. Nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. Cum ergo haec sit conditio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu: nonne purior ratio est, ex duabus incertis et in ambigua expectatione pendentibus, id potius credere, quod aliquas spes ferat, quam omnino quod nullas? In illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere, cassum fiat et vacuum: in hoc damnum est maximum, id est salutis amissio, si cum tempus advenerit, aperiatur non fuisse mendacium. V. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint, quae sunt despectui vobis, et praebent materiam risus? nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere obstinata renuitis perversitate, redarguat serum tempus, et irrevocabilis poenitentia castiget? Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod jam per omnes terras in tam brevi tempore et parvo, immensi hujus sacramenta diffusa sunt? quod nulla jam natio est tam barbari moris, et mansuetudinem nesciens quae non ejus amore versa molliverit asperitatem suam, et in placidos sensus assumpta tranquillitate migraverit? quod tam magnis ingeniis praediti oratores, grammatici, rhetores, consulti juris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes, magisteria haec expetunt, spretis quibus paulo ante fidebant? quod ab dominis se servi cruciatibus affici, quibus statuerint, malunt, solvi conjuges matrimoniis, exhaeredari a parentibus liberi, quam fidem rumpere christianam, et salutaris militiae sacramenta deponere? quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis hujus sequentibus leges, augeatur res magis, et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur, et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? Numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus assumi has mentes? Itane istud non divinum et sacrum est, aut sine Deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut cum carnifices unci, aliique innumeri cruciatus, quemadmodum diximus, impendeant credituris, vel uti quadam dulcedine atque omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes, atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi? Nisi forte obtusi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem jam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis assensum. VI. Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intelligentiae vi mera, nescio quid aliud videtis, et profundum? soli esse nugas intelligitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias, ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura? Unde, quaeso, est vobis tantum sapientiae traditum? unde acuminis, et vivacitatis tantum? vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis assumere, divinationis tantum potuistis haurire? Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras, soloecismosque vitare, quia numerosum, et instructum, compositumque sermonem, aut ipsi vos nostis efferre, aut incomptus cum fuerit, scire; quia Fornicem Lucilianum, et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis; quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur: idcirco vos arbitramini scire quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit: quae imorum, summorumque natura sit? Numquamne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud Deum? Primum et ipsi, penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris, et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae asseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos, et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari? VII. Quid enim, si verum perspiciamus, etiam si omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos, et superbos nescio quae res protulit, et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen, et in opinionem scientiae subinflati pectoris tumore tollamur? Ut enim divina praeteream, et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium id, quod Socrates ille comprehendere nequit in Phaedone? homo quid sit, aut unde sit, anceps, varius, mobilis, pellax, multiplex, multiformis? in quos usus prolatus sit? cujus sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina? utrumne illum tellus uliginis alicujus conversa putrore, tamquam vermes animaverit, tamquam mures? an fictoris alicujus, et fabricatoris manu lineamenta haec corporis, atque oris acceperint formam? Potest, inquam, scire in medio haec posita, atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa? immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, vigilemus aliquando, an ipsum vigilare, quod dicitur, somni sit perpetui portio? et quid agere videamur, insomnium cum videre nos dicimus? radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et nostris in pupulis sidant? utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat? quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant, neque omnes pariter, sed paulatim adjiciendo canescant? quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabilem semper perspicue colligatur? Ipse denique animus, qui immortalis a vobis et Deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira et fatua et insana? Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, quod cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus. VIII. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis, atque ipsam credulitatem facetiis jocularibus lancinare, dicite, o festivi, et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant, sumant, atque aggrediantur actores? Peregrinamini, navigatis: non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis, atque oppletis seminum varietate: non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? conjugalia copulatis consortia: non futura esse credentes casta, et officiosi foederis in maritos? liberorum suscipitis prolem: non incolumen credentes fore, et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? aegritudines corporum medicorum committitis manibus: non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis: non victoriam vos credentes praeliorum successionibus relaturos? veneramini deos, et colitis: non credentes illos esse, et propitias aures vestris supplicationibus accommodare? IX. Quid illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione, et manibus tractata tenuistis? Nonne vestrum quicumque est, huic, vel illi credit auctori? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero, velut quadam fidei astipulatione tutatur? Qui cunctorum originem esse dicit ignem aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam dividit, et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus applicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus, arsurum, non Panaetio, Chrysippo, Zenoni? qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro, Democrito, Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi, atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Archesilao, Carneadi? non alicui denique Academiae veteris, recentiorisque cultori? X. Ipsi denique principes, et praedictarum patres sectarum, nonne ipsa ea quae dicunt, suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri? concretione aquarum Thales? Pythagoras numero exire? incorporales formas Plato? individuorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino comprehendi, an sit verum quod dicunt, sciunt: aut ipsum, quod definiunt, veritatis esse intelligunt pronuntiatum? Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti, omniaque illa, quae scribitis, et librorum comprehenditis millibus, credulitate asseveratis duce: quaenam haec est judicatio tam injusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem? Sed sapientibus vos viris omnibus instructis disciplinarum generibus creditis? nempe illis, qui nihil sciscunt, nec pronuntiant unum; qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt, et pervicacia semper digladiantur hostili; qui cum alter alterius labefactant, destruunt, convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt, nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt. XI. Sed officiant haec nihil, nihilque impediant; plurimum quo minus eis credere atque auscultare debeatis. Et quid est, quod in hac parte, aut vos plurimum habeatis, aut nos minus? Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio, vel cui libuerit creditis: nos credimus, et acquiescimus Christo. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus, sitque nobis et vobis unum et socium credere: vobis velitis dari, quod ita ab illis dicatur, accipere; vos ea, quae proferuntur a Christo, audire et spectare nolitis? Atqui si causas causis, partes partibus voluerimus aequare: magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti, quam in philosophis quid vos. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illa magnifica, potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci, et judicare fideliter, non esse quae fierent hominis, sed divinae alicujus atque incognitae potestatis. Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisnamne illorum aliquando verbo uno potuit, aut unius imperii jussione: non dicam maris insanias, aut tempestatum furores prohibere, compescere: non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare: non ad vitam revocare defunctos: non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem, aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? Non quo illos negemus, aut morum integritate laudabiles, aut non omni genere studiorum et disciplinarum peritos: nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis; concludere acutissime syllogismos; ordinare sequaciter inductiones suas; reddere definitionibus formulas, partiri, dividere: multa dicere de numerorum generibus: multa de musicis: geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. Sed quid istud ad causam? Numquid enthymemata, syllogismi, resque aliae similes scire illos veritatem spondent; aut ea re digni sunt, quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus, sed gestorum operum virtute pendenda. Ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit: sed qui, quod pollicetur, divinorum operum prosequitur sponsione. XII. Argumenta vos nobis, et suspicionum argutias profertis: quibus ipse si Christus, cum pace hoc ejus, et cum venia dixerim, populorum in conventu uteretur: quis acquiesceret, quis audiret, quis eum promitteret aperte aliquid judicare? aut quis cassa et nuda jactantem, quamvis esset imprudens, et facilitatis stolidae, sequeretur? Virtutes sub oculis positae, et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebat palam, vel ab ejus praeconibus celebrabatur in orbe toto: eas subdidit appetitionum flammas, et ad unius credulitatis assensum mente una concurrere gentes et populos fecit, et moribus dissimillimas nationes. Enumerari enim possunt, atque in usum computationis venire ea, quae in India gesta sunt, apud Seras, Persas, et Medos; in Arabia, Aegypto; in Asia, Syria; apud Galatas, Parthos, Phrygas; in Achaia, Macedonia, Epizo; in insulis et provinciis omnibus, quas sol oriens, atque occidens lustrat; ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus, atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias relinquere, et veritati coalescere christianae. Viderant enim currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse. Viderant, inquam, fidentem diis falsis, et ab eisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, cruribus jacuisse perfractis; post deinde perlatum Brundam, cruciatibus, et pudore defessum, ex altissimis culminis se rursum praecipitasse fastigio. Quae omnia vos gesta neque scitis, neque scire voluistis, neque umquam vobis necessaria judicastis; ac dum vestris fiditis cordibus, et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis inquam noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines, atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei, subjiciendique contemptus: ut quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis, et viduari benignitate divina. XIII. Interea tamen, o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita: ita non injustissimum ducitis inequitare, illudere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus: cum vel ea, vel talia reperiamini et vos dicere, quae nobis dici pronuntiarique ridetis? Nec mihi cum his sermo est, qui per varia sectarum diverticula dissipati, has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt. Vos, vos appello, qui Mercurium, qui Platonem, Pythagoramque sectamini: vosque caeteros, qui estis unius mentis, et per easdem vias placitorum inceditis unitate. Audetis ridere nos, qui patrem rerum ac Deum veneramur et colimus; quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? Quid Plato vester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris: et circa illum semper, quantum fieri potis est, cogitatione ac mente versari? Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram? quam quidem nos dicere confitemur: sed a vobis aliter, quam sentiamus, audiri. Quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occoeperit ab occiduis partibus exoriri, et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit, senes, canos, decrepitos, et cum anni coeperint accedere longiores, per eosdem gradus, quibus hodie crescitur, ad incunabula infantiae desituros? Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti, id est ipsi nobis? Quid enim sumus homines, nisi animae corporibus clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas, non quod vitiis omnibus, et cupiditatibus abstineatis: metus ille vos habet, ne velut trabalibus clavis affixi, corporibus haereatis. Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus affamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae, neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant? XIV. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab earum hostibus, inimicisque cognovimus? Quid? Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas asseverat volvi, mergi, exuri? Et homo prudentiae non pravae, et examinis judiciique perpensi rem inenodabilem suscipit: ut cum animas dicat immortales, perpetuas, et corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen, et doloribus afficiat sensuum. Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere? quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen ejus auctoritas plurimum a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis, et benevolae voluntatis inhumanum esse crediderit, capitali animas sententia condemnari: non est tamen absone suspicatus jaci eas in flumina torrentia flammarum globis, et coenosis voraginibus tetra. Jaciuntur enim, et ad nihilum redactae, interitionis perpetuae frustratione vanescunt. Sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint, Deum si ignoraverint, vitae et ab exilio liberari, si ad ejus se minas, atque indulgentias applicarint. Et ut quod ignotum est pateat, haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens. Nam illa, quae sub oculis cernitur, animarum est a corporibus dijugatio, non finis abolitionis extremus. Haec, inquam, est hominis mors vera, cum animae nescientes Deum per longissimi temporis cruciatum consumuntur igni ferro, in quem illas jacient quidam crudeliter saevi, et ante Christum incogniti, et ab solo sciente detecti. XV. Quare nihil est quod nos fallat, quod nobis polliceatur spes cassas, quod a novis quibusdam dicitur viris, et immoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, Deo rerum, ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas, sapientes, doctas, neque ulla corporis attrectatione contiguas: quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus, boni, justi, et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem. Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus: non moribus, non opinionibus discrepamus: Deum omnes novimus, nec quot in orbe sunt homines, sunt sententiae totidem, neque infinita varietate discretae. XVI. At dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis sequuntur nos causae, quibus mali simus, et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam, et in libidinem publicam venalium corporum prostitutione damnemur. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora conjungere: aut a Deo principe res factae, ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci? Vultis homines institutum, superciliumque deponere? qui Deum vobis adsciscitis patrem, et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? vultis quaerere, pervestigare, rimari, quid sitis vos ipsi, cujus sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad vitam? vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse, aut consimilia caeteris, aut non plurima differitate distantia? Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? Ex ossibus illis fundata sunt corpora, et nervorum colligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora, et nervorum colligatione devincta. Auras accipiunt naribus, et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus, et respiramus commeatibus crebris. Femininis generibus, masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. Edunt per uteros foetus, et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum conjugationibus nascimur, et ex alvis fundimur, atque emittimur matrum. Cibo sustentantur et potu, et superfluas foeditates inferioribus egerunt abjiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu, et quod natura jam respuit, per eosdem effundimus tramites. Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam, et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus, quibus famis periculum devitetur, et infelix sollicitudo ponatur? Morbos illa et inedias sentiunt, et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim nos immunes malis ab his sumus, et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur, senectutis destruimur tabe? Quod si et illud verum est, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias belluas ire animas improborum, postquam sunt humanis corporibus exutae: manifestius comprobatur, vicinos nos esse, neque intervallis longioribus disparatos. Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur, et motum agitare vitalem. XVII. Sed rationales nos sumus, et intelligentia vincimus genus omne mutorum. Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab illicitis, et si negotia turpia non adirent; neque quisquam pravitate consilii, atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret. Vellem tamen scire, quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis: quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hyemalia frigora, et aestatis flagrantias evitare? Quid? Animantia caetera hujus rei providentiam non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones? alia saxis et rupibus tegere et communire suspensis? excavare alia telluris sola, et in fossilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare? Quod si ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia, et artificiosa excuderent novitate. Tamen in his ipsis, quae nostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra quae homines imitari nulla meditatione possumus: quamvis sint nobis opifices manus, atque omni genere perfectionis artifices. XVIII. Vestem illa non norunt, sellas, naves atque aratra compingere, nec denique suppellectilem caeteram quam familiaris usus exposcit. Non sunt ista scientiae munera, sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes coeli ex penetralibus ceciderunt: sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes, et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae. Quod si haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est: ab initio homines cuncti omnia scirent, nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicujus, aut rerum experientia non paratum. Nunc vero inops vita, et multarum indigens rerum, fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur, experitur, et tentat, dum labitur, reformat, immutat, ex assidua reprehensione paravit sibi et concinnavit scientiolas artium, et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit. XIX. Quod si homines penitus aut ipsos se nossent, aut intellectum Dei suspicionis alicujus acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam: nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas, trulleos craterasque fecerunt, quia subuculas, suppara, laenas, lacernulas, trabeas, cultros, loricas et gladios, quia rastra, securiculas, vomerem. Numquam, inquam, crederent typho et arrogantia sublevati, prima esse se numina, et aequalia principis summitati: quia grammaticam, musicam, oratoriam pepererant, et geometricas formulas. In quibus artificiis quidnam insit admirabile, non videmus: ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cujus membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse, vel tradere, quam ut regulas nominum, differentiasque noscamus? ut intervalla in vocum sonis? ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? Quae si secum animae divinis ex regionibus attulissent, et esset necessarium scire, omnes ea jamdudum in omni orbe tractarent: neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. Nunc vero in mundo quotus quisque est musicus, dialecticus, et geometres, quotus orator, poeta, grammaticus? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate, ac temporum: neque divinas eruditas advolavisse huc animas: quod neque omnes doctae sint, neque discere omnes possint, et sint in his plurimae acuminis obtusioris, et bardi, et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. Quod si ea, quae discimus, reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse, unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas, dissidentesque sententias. Nunc vero cum singuli aliud atque aliud asseramus, manifestum et promptum est, nihil nos attulisse de coelo, sed hic nata addiscere, et suspicionibus coalita vindicare. XX. Et ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cujus sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris, et quod fieri si aggrediamur potest, tamquam si simus aggressi, similitudinis assumptione teneamus. Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus; non algidus frigore, non fervoris nimius in calore, sed ita temperatus, et medius, ut nec frigoris sensum, nec ardorem validum perpetiatur aestatis. In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicujus, aut concrepantis terribiliter coeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat, non ex illato igni, neque ex sole conspecto, sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur: janua non una sit, nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis: nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit. XXI. Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum, in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam, et sit inane ac vacuum: Platonica licet aut Pythagorea progenie, aut horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse divini: aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati. Quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur, et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens, nec in sermones aliquos ora et labra diducat: sed cum mammas dederit, et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat, et ante fores clausas dies noctesque continuet. Poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas, et observare temporarios motus. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste, ut diximus, posita, et tenore reticentiae servato. Ipse autem, qui infertur cibus sit unus atque idem semper: nihil materia differens, nec per varios redintegratus sapores: sed aut fitilla de milio, aut sit panis ex farre, aut, ut aescula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes, aut ex ramis agrestibus bacculae. Potio autem vini sit prorsus incognita, nec sedandae aliud admoveatur siti, quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus: et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa: nec appetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. XXII. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas atque adeo immortales esse, et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto, quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem, an sit leviter credita, et frustrabili expectatione praesumpta. Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus, quot vultis annos agens, vultis vicenarius? vultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur: et si verum est illum principalis esse substantiae portionem tam laetam et ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicujus, aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse, aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto, aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans anteacti temporis decurrerit aevitatem. Ita ille non omni pecore, ligno, saxo obtusior, atque hebetior stabit? non missus in res novas, et numquam sibi ante cognitas, ipsum sese est ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra, maria, sidera, nubes, nebula, pluviae, tonitrua, nix, grando? Poterit arbores scire quid sint, herbae, aut gramina, taurus, equus, aut aries, camelus, elephantus, aut mulus? XXIII. Esurienti si dederis uvam, mustacium, caepe, carduum, cucumerem, ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem? aut quo genere singula esse debeant esui? Et sibi ignem si plurimum feceris, aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas, viperas, solifugas, esse noxias nesciens, et timere ipsum quid sit ignorans? Jam vero si vestem, si supellectilem ponas in medio tam urbanam, quam rusticam, eritne idem ut possit discriminare cui negotio res quaeque conveniat? cujus muneris accommodata sint usui? Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra, strophium, fascia, pulvinus, muccinium, laena, calantica, mantele, mastruca, soccus, solea, calceus? Quid si adjicias rota quid sit, aut tribula, vannus, dolium, cupa, trapetum, vomis, aut cribrum, mola, buris, aut sarculum? Quid arquata si sellula, acus, strigilis, polubrum, siliquastrum, trulla, lancicula, candelabrum, batiaca, scopae, scyphus, saccus? Quid si cithara, tibia, argentum, aes, codex, radius, liber? Quid instrumenta si caetera, quibus vita succingitur et continetur humana? Ita, ut diximus, ille non bovis ritu, aut asini, porci, aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem, formaturas varias respectans, sed quae sint singula nesciens, et quam in causam possideantur, ignorans? Nonne vocem, si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit? XXIV. Quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris, et ex ejus niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere, sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus, redire? Qui si tibi vere respondet, non enim nos convenit fidem rebus abjudicare quas dicis, non rerum scientia, sed intelligentia ducitur: et ex eo, quod aliquos numeros quotidianis habet ex usibus notos, fit ut sequatur rogatus, et ipsa illum semper per multiplicationis adducat accessio. Quod si vere confidis immortales huc animas, et plenas scientiae pervolare, adolescentulum istum rogare definito, quem esse conspicis ignarum rerum, et humanitatis in finibus constitutum. Quadragenarium istum ad te voca, et ex eo percontare, non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit Cubus, aut Dynamis sesquioctavus, aut sesquitertius ultimo: sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna, quam efficiant summulam, quaerito. Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an ab se responderi aliquid postules: et non stipes ut aliquis, aut Marpesia, ut dictum est, rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero colloquaris, cum altero sermocineris, an secum: oratio sit ista, quam promis, an sonitus vocis, nihil rerum significans, sed inani continuatione pertractus? XXV. Quid dicitis, o viri, plusquam satis est vobis ex aliena generositate tribuentes? Haec est anima docta illa quam dicitis, immortalis, perfecta, divina, post Deum principem rerum, et post mentes geminas locum obtinens quartum, et affluens ex crateribus vivis? Hic est ille pretiosus, et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur, et totius in speciem similitudinis fabricatus, atque formatus: nullo melior, ut apparuit, pecore, obtusior ligno, saxo, qui nesciat homines, et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur iners, valeat in aere, quamvis annis vivat innumeris, et numquam nodis corporeis eximatur. Sed cum scholas attigerit, et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus, et quam nuper habuerat, imperitiam ponit. Et asellus, et bos aeque, usu atque assiduitate cogente, discit arare ac molere: equus jugum subire, et agnoscere in curriculo flexiones: camelus sese submittere, sive cum sumit onera, sive cum ponit: columba manumissa revolare ad dominicas sedes: canis cum invenerit praedam, cohibere et continere latratum: verba psittacus et integrare, et nomina corvus expromere. XXVI. Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, Deo vicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus adventare de saeculis: nolo illam discere, sed docere: nec ex docta, ut dicitur, elementariam fieri: sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. Nisi enim sese habuerit res ita, discerni quis poterit, utrumne illud, quod audit, reminiscatur, an discat? cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat, quam oblitam, quod paulo ante sciebat, et oppositu corporis amitti repetentiam priorum. Et ubi est illud quod dicitur incorporalis anima substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non impeditur, nec potest aliquid suaderi perdere id, quod non potest tactum rei oppositae sustinere. Ut enim numerus in corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt, ut perhibetur, incorporeae, oblivionem priorum nullam pati: quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint junctiones. Quid? quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omni, et ad fines applicat, quibus vita consueta est terminari. Quidquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur, et vertitur, ut integritatem suam retinere non possit: id necesse est judicari natura esse passivum. Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse, ipsa passibilitate interveniente, denuntiatur. XXVII. Ergo, si et animae perdunt omne quod noverant, corporalibus vinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid, quod eas efficiat oblivionis induere caecitatem. Neque enim nihil omnino perpessae, aut integritatem conservantes suam, possunt rerum scientiam ponere, aut in alios habitus sine sui mutabilitate transire. Atqui nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam: nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo esse perpetuum cogitat, et in finibus propriae immortalitatis haerere. Omnis enim passio lethi atque interitus janua est, ad mortem ducens via, et inevitabilem rebus afferens functionem: quam si sentiunt animae, et tactui ejus atque incursionibus cedunt, usu et illis est vita non mancipio tradita, quamvis aliter quidam inferant, et rei tantae fidem suis in argumentationibus ponant. XXVIII. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus, audiamus a vobis, quemadmodum dicitis, animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere; cum in ipsis corporibus positae, et prope insensibiles eorum commixtione perfectae, pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta, vel hoc amplius, vel fecerunt, vel passae sunt, vel locutae sunt, vel audierunt. Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum, quae jamdudum, et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt, quam quae foris positae, nondum hominibus conjugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta irrecordabili debet obliteratione deperdere. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire. Quod si animae, quas vocatis, membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas antiquas reminiscantur; in corporibus ipsis quemadmodum constituta meminerunt et sciunt animas se esse, et corporalem substantiam non habere, immortalitatis conditione mactatas? quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a Deo patre discretae? ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint? quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, attraxerint? Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse, et obstructione corporum amisisse quae noverant! Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis libis corporalis invexisset adjunctio; nam scire quid fueris, et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae, sed comprobatio indiciumque servatae. XXIX. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas, atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare: desinite hominem, proletarius cum sit, classibus, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis: cum sit inops, pauper lare, et tugurii pauperis, nec patriciae claritatis umquam meritus nuncupari. Cum enim vos oporteret viros recti atque integritatis auctores, typhum et arrogantiam frangere, quorum malis cuncti extollimur, et inanium distendimur vanitate: non tantum accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas, quibus et vitia crescerent, et inemendabilis nequitia permaneret. Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamiam semper atque ignominiosa fugientis, qui, cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime immortales animas esse, nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non intrepidus res obeat atque aggrediatur illicitas? non denique omnia suis cupiditatibus largiatur, quae libido impotens jusserit, impunitatis praeterea etiam libertate munita? Quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis, judiciumque divinum? Et quis poterit territari formidinis alicujus horrore, cui fuerit persuasum, tam se esse immortalem, quam ipsum Deum primum, nec ab eo judicari quidquam de se posse: cum sit una immortalitas in utroque, nec in alterius altera conditionis possit aequalitate vexari? XXX. Sed memoratae apud inferos poenae, et suppliciorum generibus multiformes? Ecquis erit tam brutus, et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat, aut tenebras tartareas posse aliquid nocere, aut igneos fluvios, aut coenosis gurgitibus paludes, aut rotarum volubilium circumactus? Quod enim contiguum non est, et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in coeno, saxorum imminentium casibus, et immanium montium operiatur ruinis, illibatum necesse est permaneat et intactum, neque ullum sensum mortiferae passionis assumere. Quid? quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit, et inaniter eam suscipi supervacanei operis difficultate declarat. Nam si verum est, animas nullius esse participes finis, et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere: quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare, ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere immensae cupiditatis ardorem? Ne deliciis marceat, et corrumpatur mollitudine vitiorum? Et qua poterit ratione corrumpi id, quod immortale, quod semper est, et nulli obnoxium passioni? ne sordescat, et polluatur actionum turpium foeditate? Et qui poterit pollui, corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est, in quo nota se possit ipsius contaminationis affigere? Rursus vero si animae lethi adeunt januas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est competens, cur expeti philosophia debeat: etiamsi verum est purgari hac animas, atque ab omni puras vitiositate praestari. Nam si communiter obeunt, et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis: non tantum est erroris maximi, verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos appetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines jusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent, cum dies mortis advenerit, et corporalibus fueris vinculis exsolutus. XXXI. Medietas ergo quaedam, et animarum anceps ambiguaque natura, locum philosophiae peperit, et causam cur appeteretur, invenit: dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis: alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat, et cum officio vitam justitiaque traducat. Inde est quod inter doctos viros, et ingeniorum excellentia praeditos, de animarum qualitate certamen est: et eas alii dicunt mortali esse natura, nec divinam posse substantiam sustinere: alii vero perpetuas, nec in natura posse degenerare mortali. Quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis argumenta sunt praesto, quibus eas passivas atque interibiles invenitur: et his contra non desunt, quibus esse divinas immortalesque monstratur. XXXII. Haec cum ita se habeant, et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas: posse tamen longaevas summi principis munere ac beneficio fieri: si modo illum tentent ac meditentur agnoscere: ejus enim cognitio fermentum quoddam est vitae, ac rei dissociabilis glutinum: tum deinde feritate atque inhumanitate depositis, resumant ingenia mitiora: ut at illud, quod dabitur, esse possint paratae. Quid est quod a vobis tamquam bruti et stolidi judicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus et mancipavimus nos Deo? Adversus ictus noxios, et venenatos colubrarum morsus, remedia saepe conquirimus, et protegimus nos laminis, Psyllis, Marsis vendentibus, aliisque institoribus atque planis: ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis. XXXIII. Mortis nobis cum proponatur metus, id est, animarum interitus: quid non ex communi facimus sensu, quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus, amplectimur animisque ipsis nostris, si modo justa est vicissitudo, praeponimus. Vos vestrarum animarum salutem in ipsis vobis reponitis, fierique vos deos vestro fiditis intestinoque conatu: et vero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus, naturam intuentes nostram virium esse nullarum, et ab suis affectibus in omni rerum contentione superari. Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis affuturas putatis, quibus ad coelum pergere, atque ad sidera volare possitis: nos tantam reformidamus audaciam, nec in nostra ducimus esse positum potestate sedes superas petere: cum et hoc ipsum habeamus incertum, an vitam accipere mereamur, et ab lege mortalitatis abduci. Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos vos sponte, nullo prohibente, praesumitis: at vero nos istud, rerum sine domino fieri neque speramus posse, neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus. XXXIV. Cum igitur haec ita sint, quaenam injustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur; cum vos et similia credere, et in eadem videamus expectatione versari? Si irrisione existimamur digni, quod spem nobis hujusmodi pollicemur, et vos eadem expectat irrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis aliquam sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato in Phaedone promisisset, aliusve ex hoc choro, possetque eam praestare, atque ad finem pollicitationis adducere, consentaneum fuerat ejus suscipere nos cultus, a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum promiserit, verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri: quid alienum facimus, aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si ejus nomini majestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere, et vitae aeternitate donari? XXXV. Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? Si nos istud nescire dicamus, ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum? Si quod impossibile nobis est factu, illi possibile, atque admodum executioni paratum? Est enim quod obstare ejus voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequatur ut fiat? An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit, aut non possit: nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales, quam sumus nos ipsi, et nullius apud principem mominis? Et tamen o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis, et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii, angeli, daemones, aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae, et in ambiguae sortis conditione mutabiles? Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum, quod alicujus vocaminis fuerit, invenitur: sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium, aut ab eo sint geniti, aut eo jubente prolati? Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis: si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant, et exordia nativitatis, et vitae: quod autem habet introitum, et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum. XXXVI. Sed immortales perhibentur dii esse. Non ergo natura, sed voluntate Dei patris, ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitio est donum Dei, certe prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere, et ad nihilum redactas irremeabili abolitione delere. Plato ille divinus multa de Deo digna, nec communia sentiens multitudini, in eo sermone ac libro, cui nomen Timaeus inscribitur, Deos dicit et mundum corruptibili esse natura, neque esse omnino dissolutionis expertes: sed voluntate Dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit vinctum, et nodis perfectissimis colligatum, Dei bonitate servari: neque ullo ab alio, nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari vinctione donari. Ergo si res est ita, nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis: cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benevolentia surrogari? Si enim forte nescitis, et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero, et discite ab eo, qui novit, et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias, nec ab eo, quemadmodum dicitur, generatas coepisse se nosse, atque in sui nominis essentia praedicuri, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab Imperatore disjunctum: ejus tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium. XXXVII. Quod si essent, ut fama est, dominicae prolis, et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis: unum omnes intellectum habuissent, unumque consensum, aulam semper incolerent regiam, nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant, retinebantque doctrinas, imprudenter appeterent terrena haec loca, tenebrosis corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent: inter stercoris hos utres, et saccati obscoenissimas serias. Sed habitari oportuit et has partes, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas Deus omnipotens misit. Et quid homines prosunt mundo, aut ob rei cujus sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere, et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis hujus integritatem, partem aliquam conferunt: et nisi fuerint additi, imperfecta et clauda est universitatis haec summa. Quid ergo? si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus? Vicissitudines suas non peragent sidera? aestates, atque hyemes non erunt? ventorum flamina conticescent? nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? Atqui necesse est cuncta suos ire per cursus, nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur, orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio conticescat. Quemadmodum ergo jactatur habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire, omniaque ejus studia commoditatem semper spectare privatam, nec a finibus propriae utilitatis abscedere? XXXVIII. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? Quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? Quid rei militaris experientissimos duces capiendarum urbium peritos, in equestribus praeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites? Quid oratores, grammaticos, poetas? quid scriptores, dialecticos, musicos? quid pantomimos, quid mimulos, histriones, cantores, tuba, tibia, calamoque flatantes? Quid cursores, quid pugiles, quadrigarios, desultores, grallatores, funiambulos, praestigiatores? Quid cybiarios, salinatores, bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vannorum sirpiarumque vitores? Quid fullones, lanarios, phrygiones, coquos, panchristarios, muliones, lenones, lanios, meretrices? Quid institorum alia genera? Quid professorum, et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt, et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur, nec obtenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui jungeretur? XXXIX. Nisi forte rex mundi, quod temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus, et terrenae circumscriptionis expertes, humana immergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus: exugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua: et ut ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices, et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere, et ad usum temporis pellaci mobilitate formare. Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes, assumerent ex corporibus causas, quibus ferae fierent, et immanes, simultates, atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates: servitutis opprimerent, et manciparent se jugo, et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium conditione mutata? Idcirco animas misit, ut immemores veritatis effectae, et quidnam esset Deus oblitae, simulacris inertibus supplicarent, ligna, aera, et lapides, divina alloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem: quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse, aut ullum esse penitus abnegarent? Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis justum, aliud utile videretur, et rectum: de appetendis rebus, fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines: veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas, et velut oculorum luminibus viduae, nihil certum viderent, et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore? XL. Idcirco animas misit, ut cum animantia caetera sponte natis alerentur, et nulla satione prolatis, neque domorum, aut vestium tutamina sibi, aut velamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur: ut cum impendiis maximis, perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, supellectilem variam diurnorum contraherent egestati, imbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, vim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine, grandine, siccitate, spem laboris amitterent: et ad ultimum vi famis humanis cadaveribus incubarent, et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abjunctae? Idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicujus nullum umquam habuissent amorem: avarissimae hic fierent, et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent appetitu: effoderent altos montes, et viscera ignota terrarum in materias verterent alieni nominis, atque usus; penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes, et translatis mercibus charitatem semper, vilitatemque captarent, exercerent avidum atque injustissimum foenus, et miserorum e sanguine supputandi se angerent insomnia; millibus possessionum semper producerent fines: et quamvis provincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco, forum litibus tererent; cum amicis, et fratribus inexpiabiles susciperent simultates? XLI. Idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis affectibus nesciae commoveri, macella sibi, et amphitheatra constituerent, loca sanguinis, et publicae impietatis; ex quibus in altero mandi homines cernerent, et bestiarum laniatibus dissipari; interficere se alios nullius ob meriti causam, sed in gratiam voluptatemque sessorum, ipsosque illos dies, quibus tantum committeretur nefas, in gaudiis communibus ducerent, et festa hilaritate sacrarent; in altero vero animalium miserorum discerperent viscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et vulturibus, portiones, subigerent dentibus, et crudelissimo ventri darent, et in tam saevis atque horridis moribus sortem suam flerent, quas ab talibus mensis paupertatis angustiae vindicarent: pro beatis ac felicibus viverent, quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae, gemmas, lapillos, margaritas, castitatis dispendio compararent, innecterent his colla, laminas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conficiendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris vibrare caesariem, cutem corporis levigare, incedere poplitibus nudis, omnique alio cultu vigorem virilitatis, et exponere, et in habitum feminarum deliciasque mollire? XLII. Idcirco animas misit, ut viarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, venenatas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus sollicitarent, abigerent, praevaricarentur, et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis alitibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas, et botulos facerent, isicia, catillamenta, lucanica, suminatam cum his carnem, et glaciali conditione tuceta? Idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscoenis numerositer, et scabillorum concrepationibus sonoris, quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus, saltitaret, et cantaret, orbes saltatorios verteret, et ad ultimum clunibus et coxendicibus sublevatis lumborum crispitudine fluctuaret? Idcirco animas misit, ut in maribus exoleti, in feminis fierent meretrices, sambucistriae, psaltriae, venalia ut prosternerent corpora, vilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obvinctae, nihil pati renuentes, ad oris stuprum paratae? XLIII. Quid dicitis, o soboles, ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae, atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum, criminum, malitiarumque noverunt, atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, habitare jussae sunt has partes, et humani corporis circumjectione vestiri? Et mortalium quisquam est rationis alicujus accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse, ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne quotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae, fraudes, doli, avaritia, rapinae, vis, scelus, audacia, obscoenitas, turpitudo, flagitium, mala omnia caetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt, et labem machinantur in mutuam? XLIV. Sed sua, inquitis, voluntate, non regis jussione venerunt. At ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere, nec in praecipites labi permitteret voluptates? Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat (scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor), aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et decoris: millies, ut ignoscat, oraverim: universorum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere jus liberum, quas retenturas non esse integritatis suae habitum praevidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntarie venerint, an illius obtemperaverint jussioni: cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi, cessatione crimen fecerit proprium, et retentionis dissimulatione permiserit prius. XLV. Sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut Deus credatur omnipotens, magnarum et invisibilium rerum sator, et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius; in vitia labiles, in peccatorum genera universa declives; cumque eas tales, atque hujusmodi sciret, in corpora ire jussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque quotidie fortunae, et modo turpia facerent, modo paterentur obscoena: naufragiis, ruinis, incendiorum conflagrationibus ut perirent. Pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent; ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique objectarentur ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diversarum sustinet dilaceratione poenarum; tum deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris, et capitis, germanitatis convellerent atque abrumperent jura; urbes suas everterent, popularentur hostiliter terras, servos de liberis facerent, insultarent virginibus, et matrimoniis alienis, odissent invicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inviderent; tum deinde se omnes maledicerent, carperent, et saevorum dentium mordacitate laniarent. XLVI. Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis, et scelerata persuasio, ut ille salus rerum Deus omnium, virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, justus, perfecta omnia faciens, et integritatis suae conservantia mansiones, aut aliquid fecerit claudum, et quod eminus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana, ordinaverit, jusserit, et a sua fluere constitutione praeceperit. Minora haec illo sunt, et magnitudinis ejus destruentia potestatem: tantumque est longe ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen impietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat: qui conditionem suam detestetur et lugeat: qui nulla alia de causa sese intelligat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio quae vis latens et humanitati adversa crudelitas. XLVII. Sed si parens, etiam genitor animarum, inquitis, Deus non est, quo auctore progenitae, et qua sunt ratione prolatae? Si infucata vultis audire, nec ab aliqua vocis ostentatione deducta: item confitemur nos istud ignorare, nescire, scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum, quae in mundo sunt, omnium: et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium. Sed quas Dei negamus, cujus sint, debemus ostendere? Nihil istud necessario sequitur, non enim si negemus muscas, scarabeos, et cimices, nitedulas, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus regis: sequaciter postulandum a nobis est ut quis ea fecerit, instituerit que dicamus, possimus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et obtinere non esse a Deo superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia, et necessarias importantia laesiones. XLVIII. Consimiliter hic quoque cum animas renuamus Dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus quonam parente sint editae, et causis cujusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint, prodierintque nescire, aut eas non esse Dei progeniem, scire? Quanam, inquitis, ratione, qua via? Quia omni vero verissimum est, certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi, fieri, statui, nisi quod oporteat, et conveniat fieri: nisi quod sit plenum, et integrum, et in suae integritatis perfectione finitum. Porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas c, quid enim sunt homines nisi animae corporibus illigatae? scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. Namque alios videmus immites, facinorosos, audaces, temerarios, praecipites, caecos, fictos, dissimulatores, mendaces, superbos, arrogantes, avaros, cupidos, libidinosos, inconstantes, invalidos, et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos assereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium. XLIX. Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, justi, inculpatis atque emendatissimis moribus. Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales, in quibus omnino nihil ista ipsa, quae dicitur, desideraret integritas. Sint licet perhonesti, fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint, aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio justa sit facta, an aequalitatis compensatione librata. Unus, duo, tres, quatuor, decem, vigenti, centum, certe numero definiti, et nominum forsitan comprehensionibus terminati. At genus humanum non ex bonis pauculis, sed ex caeteris omnibus aestimari convenit, et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte: et universitas debet attrahere portiones, non portionibus universitas applicari. Quid enim si hominem dicas captum membris omnibus, et ejulantem ex cruciatibus asperis, idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem? aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum, et admiratio congregatione conquiritur? Qualitatem materiae universitas clementi probat, non pulvisculi stabiles: nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicujus adjeceris atque immiseris numeri, consumitur enim minuties ista immenso: nec modo non parvi, sed esse nullius existimandum est nominis, quod per omnia diffusum perit, et in magni corporis intercipitur vastitate. L. Vos humano in genere bonos esse dicitis viros, qui ut esse credantur, comparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite. Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant, et vi hujus nominis supercilium sustulerunt: nempe illi, qui cum suis quotidie cupiditatibus pugnant, et affectus ex animis insitos proturbare, pellere, pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicujus instinctu, patrimonia et divitias fugiunt, ut causas sibi auferant lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles, et infirmitate ad vitia proclives. Nostra autem sententia, quod bonum natura est, neque emendari, neque corripi se poscit: immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cujusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potest, aut in impari paritas, aut dulcedo in amaritudine contineri. Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat imperfectum se esse: quamvis omni conatu et pervicacia contendat. LI. Sed risui vobis est nostra responsio quod cum regias soboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicujus ignarum, aut ipsum, quod nescias, sine aliqua profiteri dissimulatione nescire? aut uter magis videtur irrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicujus assumit, an ille qui retur sese apertissime scire id, quod humanam transiliat notionem, et quod sit caecis obscuritatibus involutum? Si penitus spectetur rei cujusque natura, in simili vos estis, quam in nobis reprehenditis, causa. Non enim, quia dicitis ab ipso animas rege descendere, ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis, et in luce positum manifestisimae veritatis. Conjicitis enim, non scitis: suspicamini, non tenetis. Nam si scire est illud, quod ipse tu videris, aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae asseritis, potestis vos dicere aliquando vidisse: id est animas sede ab supera et regione descendere. Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta, et in nil expositum jaculatio mentis illata? Ergo qui suspicatur, non tenet, nec in lumine positus cognitionis incedit. Quod si verum et fixum est apud rectos et sapientissimos judices: et ista vestra, qua fiditis, pro ignoratione est habenda suspicio. LII. Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis conjecturis uti ac suspicionibus licere, et nos idem possumus: quoniam commune est, quod interrogatis expromere. Unde, inquitis, homines, et ipsorum hominum quid, aut unde sunt animae? Unde sunt elephanti, tauri, cervi, muli, asini, Unde leones, equi, canes, lupi, pantherae, eorumque quae vivunt, quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere, quem conficit miscetque Timaeus, aut horum animae venerint, aut locusta, mus, sorex, blatta, rana, centipeda, animata esse credantur, et vivere, quia ex elementis ipsis causa est illis, atque origo nascendi: si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. (Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam cum ea alios, aerium spiritum his alios jungere, solem vero nonnullos esse horum opificem, et ex ignibus animatos ejus vitali agitatione motari.) Quid si et haec non sunt, et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inaudita nobis atque incogniti nominis genus quae hominum finxerit, et rerum constitutionibus applicarit, nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint, nec ad Deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum, pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem Deo removit a maximo, et ad minores nescio quos transtulit: cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturae humani animas generis, cujus animam fecerat universitatis istius: quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur Deo, nec rei flaccidae fictionem magnitudini ejus et eminentiae convenire? LIII. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum, utpote ab rebus non principalibus editas, juri subjectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti Deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. Sed stulte istud credimus? Quid ad vos? Ineptissime, fatue. Ubi vobis nocemus, vel quam vobis facimus aut irrogamus injuriam, si omnipotentem confidimus Deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus, et ab orci faucibus, quemadmodum dicitur, vindicari? LIV. Ergone, inquiet aliquis, sine Dei voluntate quidquam potis est fieri? Considerandum est nobis sollicite, et cura inspiciendum non parva, ne, dum honorare nos Dominum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas, majestatis ejus eminentiam destruentes. Qua ratione, qua causa? Quoniam si cuncta ejus voluntate conficiuntur, nec citra ejus nutum quidquam potest in rebus vel provenire, vel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta voluntate ejus intelligantur enasci. Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo rejicientes causas, mali esse conscium, generatoremque nullius; incipient videri, aut eo invito res pessimae fieri, aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro, ac nescio. Rursus autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum reperimus; reclamabunt cunctae gentes, universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos, et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. Tum deinde a nobis exquirent, cur mala si nulla sunt, ab operibus vos certis, et facinoribus abstinetis? Cur non omnia facitis, quae impatiens jusserit atque imperaverit libido? Cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? Nam stoliditas inveniri quae inanior potest, quam mala esse nulla contendere, et tamquam malos perdere et condemnare peccantes. LV. Quae cum esse consenserimus victi, et universa his scatere nominaliter annuerimus humana consequetur ut rogitent, cur ergo haec mala Deus omnipotens non aufert, sed esse perpetitur, et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere? Si intellectus nobis affuerit Dei regis, ac principis, nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista: nec quae nullis possent facultatibus comprehendi, expetisse aliquando aut studuisse cognoscere, meliusque ducentes, quinimmo potius magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere, quam sine Deo dicere nihil fieri (per voluntatem), ut simul intelligatur, et malis eum causas dare, et miseriarum esse innumerabilium conditorem. Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? Ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes; quod fieri qui possit, ut quae sensum et judicium non habent, maliciosa esse perhibeantur et noxia: aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas futuras in alicujus operis assumpsit effectum, eorum est, qui asserunt, pervidere. Quid ergo nos, unde? Responsionis necessitas nulla est, sive enim possumus dicere, sive minus valemus, nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud, vel scire, unum solum posuisse contenti; nihil a Deo principe quod sit nocens atque exitiale, proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate; nihil ab eo fieri, nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum; quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat. LVI. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus assolent controversiisque versari, quibus genitoribus orta sint, vel quibus actoribus fiant, neque nosce contendimus, neque inquirere aut vestigare curamus; suis omnia relinquimus causis, nec ad id quod expetimus, esse nobis adjuncta atque applicata judicamus. Quid est enim quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud, quod infirmare moliuntur, sit purum, et liquidum, et veritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus asserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis esse aliquid, aut non esse, amat quod opinatur asserere, et acumine alios anteire, maxime si agatur res summota, et abdita, et caligine involuta naturae. Mundum quidam ex sapientibus existimant neque esse natum, neque nullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse natum et genitum. Tertiis vero collibitum dicere est, et esse natum, et genitum, et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt, quibus et sua decreta confirment, et aliorum subrumpant et labefaciant scita. Eumdem hunc alii elementis ex quatuor tradunt, et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii; sunt qui ex his nullis, et individua corpora ejus esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his vera sit una sententia, aut nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt, vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. Sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint uspiam, dicunt; alii vero existere, neque humana curare; immo, alii perhibent, et rebus interesse mortalium, et terrenas administrare rationes. LVII. Cum ergo haec ita sint, neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id, quod probabiliter dicant, sive cum suas res asserunt, sive cum alienis opinionibus contradicunt. Non alia, neque absimili ratione de animarum ab his conditione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas, et superesse mortalium functioni; superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire. Alterius vero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari: mortalitatis deinde in jura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis, quidnam tibi videatur falsum: quamvis ex omni parte diversa dici aspicias, et rerum contrarietatibus dissona. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur assensu. Inanissima igitur res est, et supervacuit operis, tamquam scias aliquid promere: aut velle scire contendere: quod etsi sit verum, posse videas destruit: aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit, et ex more hallucinantium proferatur. Et merito res ita est. Non enim divina divinis, sed rationibus pendimus et commetamur humanis: atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. LVIII. Quid ergo nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor? quae causa hominem finxerit? mala unde proruperint? vel cur ea rex summus et esse patiatur, et confici, neque a rebus propellat humanis? Vos enim horum quidquam exploratum habetis, et cognitum? Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare, ac promere, mundus iste, qui nos habet, utrum non sit genitus, an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus, et factus est, quonam operis genere, aut rei cujus ob causam? Potestis inducere, atque expedire rationem, cur non fixus, atque immobilis maneat, sed orbico semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte, et voluntate circumagat; an virtutis alicujus impulsionibus torqueatur? locus ipse, ac spatium in quo situs est, ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus? inanis, an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens; an ipse se potius vi propria sufferat, et spiritu interiore suspendat? Potestis interrogati planum facere, scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis, et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exurgeret, et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipso uno, eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna, quid stellae? cur una specie, aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit, atque oportuerit, figi? cur alia ex his parva, ampliora et majora sint alia, obtusi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis? LIX. Si praesto est quod libuerit scire, et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate, et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae? ut in superis partibus, atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis, et ad fluorem semper decursionemque tam prona? Edissertate, inquam, et dicite quid sit quod grandinem torqueat? quod guttatim faciat pluviam labi? quod imbres, ac nives plumeas, et fulgora dilatarit? ventus unde oriatur et quid sit? cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset, et una esse species coeli, nihil ut rerum desideraret integritas? Quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint, aut terrarum hae dulces, aliae sint amarae, vel frigidae? Quo ex materiae genere humanorum corporum concreta et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata? quid intestina, quid venas fistulatas, et commeabiles fecerit? Cur cum esset utilius oculis nos illuminare compluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustis applicati? Belluarum, et anguium tam infinita atque innumerabilia genera, cujus rei sunt causa vel informata, vel prodita? quid in mundo faciunt bubones, immussuli, buteones? quid alites et volucres caeterae? quid formicarum et vermium genera, in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices? quid impudentes muscae, araneae, sorices, mures, sanguisugae, tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium? quid herbarum, aut fruticum, aut adolentia naribus, aut tristia in odoribus semina? Immo, si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid posse censetis, quid sit triticum, dicite: far, hordeum, milium, cicer, faba, lenticula, melonula, cuminum, porrina, ulpicum, cepe? Non enim si fructui vobis sunt, et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum, aut promptum est, quid sint singula, scire: cur talibus figurata sint formis? fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores, alios odores, alios colores, quam quos habent singulae res, habere debuerint, an et alios potuerint sumere? Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico, ut est sapor, et caetera qualitatum distantias quibus ex rationibus ducant? Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum. Amara sunt enim elementa, vel dulcia, odoris sunt alicujus, vel oloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates, quibus aut suavitas nascitur, aut sensibus offensio comparatur? LX. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque explanare possitis quid sit factum, aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram: qui quae nequeunt sciri, nescire nos confitemur, neque ea conquirere aut investigare curamus, quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. Et ideo Christus licet vobis invitis Deus, Deus inquam Christus, hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus, Dei principis jussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam, neque ullam posse comprehendere veritatem, positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere, et cognito, quidquid sibi esse suasisset, et prorsus suspicionibus haesitare, litigiosas serere atque intendere quaestiones: omnia ista nos linquere et posthabere praecepit: neque in res eas, quae sint a nostra procul cognitione dimotae, infructuosas immittere cogitationes. Sed quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis, atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam ejus habere perpetuam: et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas sibi contemplationis affingere. Rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum, et de quo nullus ambigere, nisi amens possit, et desperationis insanae, quem satis sit scire, ut nihil aliud noveris: sisque veram, et maximam scientiam consecutus, in Deo rerum capite et cognitione defixus. LXI. Quid est, inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit? animarum origo quae sit? quis malorum excogitaverit causas? orbe sit sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur? alieno ex lumine, an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium, neque ignorare detrimentum est ullum. Remittite haec Deo, atque ipsum scire concedite, quid, quare, aut unde sit; debuerit esse, aut non esse; semper natum sit aliquid, an ortus primigenios habeat: aboleri conveniat, an reservari; exuri, dissolvi, an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum implicare vos talibus, et tam remotas inutiliter curare res. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos applicatis Dei Principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam afferens extinctionem, sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens. LXII. Neque illud obrepat, aut spe vobis aeria blandiatur, quod a sciolis nonnullis, et plurimum sibi arrogantibus dicitur; Deo esse segnatos, nec fati obnoxios legibus; si vitam restrictius egerint, aulam sibi ejus patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod Magi spondent, commendatitias habere se preces, quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad coelum contendentibus subvolare; neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato, divinas animas fieri, et ab legibus mortalitatis educi. Blandimenta haec cassa sunt, et inanium fomenta votorum. Servare animas alius, nisi Deus omnipotens non potest; nec praeterea quisquam est, qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est, et nullius temporis circumscriptione finitus. Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri, vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate ejus sint, et beneficii munere; qui fieri potis est, ut alii praestare, id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant, et majoris potentiae commodatum? Caedat licet hostias quantaslibet Etruria; humana sibi omnia sapientes negent; Magi cunctas emolliant et commulceant potestates; nisi a Domino rerum datum fuerit animis id, quod ratio postulat, idque per mandatum, multum postea poenitebit fuisse irrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi. LXIII. Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis conditione consumpta sunt? Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorumque mortalium? subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum? Potestis, inquam, scire id, quod Christo potuit docente agnosci; infinita, an finita saecula sint, ex quo in terris esse genus hominum coepit? quando primum animae corporibus illigatae? quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator? quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus, aut regionibus fuerint, corruptibiles, an contra? potuerintne accedere ad periculum moriendi, nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus? Deponite has curas, et incognitas vobis relinquite quaestiones, miseratio et illis impertita est regia, et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt, conservatae sunt, liberatae sunt, et mortalitatis sortem conditionemque posuerunt. Quo genere, quae, quando? Si arrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, jamdudum eo scire potuistis auctore. LXIV. Sed si generis Christus humani, inquitis, conservator advenit, cur omnino non omnes aequali munificentia liberat? Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit, aut respuit, qui sublimibus, infimis servis, foeminis, pueris, uniformiter potestatem veniendi ad se facit? Patet, inquit, omnibus fons vitae, neque ab jure potandi quisquam prohibetur, aut pellitur. Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea, quae offeruntur a Christo, ludum atque ineptias nomines: quid invitans in te peccat, cujus solae sunt hae partes, ut sub tui juris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato, Deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate, qui voluit. An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab Deo digneris accipere, et tibi aspernanti, fugientique longissime, infundenda in gremium est divinae benevolentiae gratia? Vis sumere quod offertur, atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi. Aspernaris, contemnis, et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli Deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut compendii aliquid dispendiive patiatur: si aut Deos nos fecerit, aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit. LXV. Immo, inquit, si Deus est potens, misericors, conservator, convertat nobis mentes, et invitos faciat suis pollicitationibus credere. Vis ergo est ista, non gratia, nec Dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis, atque inanis contentio. Quid est enim tam injustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint, et quod refugiant animis? prius nocere, quam prosis, et priore detracto, in alienum habitum sententiamque traducere? Tu qui te verti, et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias, atque arripias coactus: cur respuis assumere voluntate id, quod versus desideras atque immutatus efficere? Nolo, inquit, et voluntatem non habeo. Quid ergo criminaris Deum, tamquam tibi desit? opem desideras tibi ferre, cujus dona, et munera non tantum asperneris et fugias, verum in alia verba cognomines, et jocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere non potero? Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae, conferendique animis quod tribui convenit necessariumque est applicari, solus a Deo patre injunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas, licentias, potestates, neque eorum ab aliquo id quod ejus non sit potestatis ac licentiae, postulatis: ita unius pontificium Christi est dare animis salutem, et spiritum perpetuitatis apponere. Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse: si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Junonem, Fortunam, Mercurium, Vulcanum, rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, a nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere, nisi ab eo, quem rex summus huic muneri officioque praefecit. Hanc omnipotens Imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae, ut ita dixerim, januam; per hunc solum est ingressus ad lucem, neque alia datum est, vel irrepere, vel invadere, caeteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis. LXVI. Licet ergo tu purus, et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad coelum redeunti ne vias cludant atque obsepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi, quod ipsam immortalitatem facit, Christo attribuente perceperis, et veram fueris admissus ad vitam. Nam quod nobis objectare consuestis, novellam esse religionem nostram, et ante dies natam propemodum paucos, neque vos potuisse antiquam et patriam linquere, et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. Quid enim si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta? quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et commoditate succinctior? aut quod structis domibus, et lautioribus successibus institutis, non antiquas adamaverint casulas, nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut belluae permanere? Commune est omnibus, et ab ipsis pene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere: in eoque defigere spem salutis, et salutarium commodorum. LXVII. Itaque cum nobis intenditis aversionem ex religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum: nec quid reliquerimus, opponere, sed secuti quid simus, potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla, vel crimen, et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare; criminatio ista et vos spectat, qui toties vitam consuetudinemque mutastis: qui in mores alios, atque alios ritus priorum condemnatione transistis. Numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere majores? Numquid magistratus per populum creatis? Militaria, urbana, communia quae sint, comitia, scitis? Servatis de coelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? Cum paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fecialia jura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem praelii sumitis, et ex acuminibus auspicatis? In potestatibus obeundis leges conservatis Annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis Censorias sumptibus? In penetralibus coliginis perpetuos fovetis focos? Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris deorum? Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos, et maritorum genios advocatis? Nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas fortunam defertis ad virginalem? Matres familias vestrae in atriis operantur domorum, industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? affinibus et propinquis osculari eas jus est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse? LXVIII. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat, quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis, atque ut rufulos liceret dari, Senatus constitutum sanctione? Cum Romulo, Pompilioque regnantibus, percocta plane, ac madida concremarentur diis exta: nonne rege sub Tullio semicruda coepistis, et leviter animata porricere, prisca observatione contempta? Ante adventum in Italiam Herculis, cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur: et hunc similiter morem, non fraude callidula, et nominum ambiguitate mutastis? Cum igitur et vos ipsi modo illos mores, modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis, vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta: quid est a nobis factum contra sensum, judiciumque commune, si majora, et certiora delegimus, nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri? LXIX. Sed novellum nomen est nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur. Ut interim concedam, id quod nobis objicitur intentionis esse non falsae: quid est enim in negotiis hominum, quod vel opere corporis et manibus fiat, vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore, et in usum exierit experientiamque mortalium? Etenim philosophia, musica, caeteraeque omnes artes, quibus vita est exculta et expolita communis, cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo pene paulo ante, agitari, intelligi, celebrarique coeperunt? Antequam Tages Thuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat, aut esse noscendum, condiscendumque curabat in fulminum casibus, aut extorum quid significaretur in venis? Quando siderum motus, aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium, aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, bajulum, tibicinem illum ac destinam coeli? LXX. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa, et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri, ab temporibus coeperunt certis, et impositis nominum appellationibus nuncupari? Nam si verum est ex Saturno atque ejus uxore Jovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Jupiter, tam supremus, quam Stygius: nusquam sali dominus, nusquam Juno, quinimmo alius nullus, genitoribus duobus exceptis, coeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti, et nati sunt, et spiritum hausere vitalem. Certo ergo a tempore Deus esse Jupiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri: certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus vero si Liber, Venus, Diana, Mercurius, Apollo, Hercules, Musae, Tyndaridae Castores, ignipotensque Vulcanus, Jove patre sunt proditi, et genitore Saturnio procreati, antequam Memoria, (quam) Alcmena, Maia, Juno, Latona, Leda, Dione, tum et Semele Diespitris factae sunt compressionibus foetae, nusquam et hi gentium, nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Jovis inseminati, et nati sunt, et aliquem sensum sui habere coeperunt. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo, et in numero numinum sacrorum ad caeremonias invocari. Quod ipsum similiter dicere translatum in Minerva licebit. Si enim Jovis, ut asseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit jactu: antequam est Diespiter genitus, et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse, neque rerum in numero, aut ulla esse in substantia computatam: sed ex quo capite Jovis enata est, et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui, et inviolabili religione sanciri. Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere quando sint exorti Dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? Cujus est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cujus, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea, quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri? LXXI. Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est, et nimiae vetustatis: et quid istud aut vos juvat, aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus: quandoque et ipsa vetus fiet. Vetus quam vos agitis: sed temporibus quibus coepit, nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda, sed numine: nec colere qua die, sed quid coeperis, conconvenit intueri. Ante quadringentos annos religio, inquitis, vestra non fuit. Et dii vestri non fuerunt ante millia annorum duo. Quibus istud rationibus colligi, aut quibus supputationibus potest? Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet, et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. Quis Jovem cum fratribus genuit? genitalibus Opis adjunctus Saturnus, ut vos fertis, Coelo atque Hecata procreatus. Quis Picum Fauni patrem, atque avum Latini? Saturnus, ut iidem vos vestris scriptis atque auctoribus traditis. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Jupiter germanitatis sibi sociati sint jure: utpote uno ex sanguine, unoque ex semine procreati. Consentaneum est ita esse quod dicitur. Ab Jove, et Pico, quot sunt generis usque ad Latinum gradus, trini: ut indicat series. Vultis Faunus, Latinus, et Picus, annis vixerint vicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis vita produci. Aestimatio justa et liquida est. Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni: res ita est ut indicat supputatio. Cujus socer Latinus fuit? Aeneae. Genitor is cujus? Albani oppidi conditoris. Quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis, et prope bis denis. Aetatis urbs Roma cujus esse in annalibus indicitur? annos ducit quinquaginta et mille, aut non multum ab his minus. Ergo ab Jove, qui frater est Pici, quique pater est minorum, et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope millia duo sunt, aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur, quam obitis: sed infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri. LXXII. At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores, quod vetustatis auctoritate munitae sunt. Et quid eas prodest annis quamplurimis anteire, cum a certo coeperint tempore? aut spatii cujus sunt millia annorum duo, saeculorum tantis comparata cum millibus? Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens, et primus Deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas, incognitas, repentinas agitare atque inducere religiones? Estne illo antiquius quidquam, aut quod eum praecedat re, tempore, nomine, potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? Quis caput, aut fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum, quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex ejus perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et verum: non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus, quidnam sequi oporteat et colere: aut ubinam conveniat, et spem salutis affigere, et salutaria subsidia collocare. Nondum enim affulserat, qui viam monstraret errantibus, et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen immitteret, et ignorationis discuteret caecitatem. LXXIII. Sed causa in hujusmodi vertimur soli. Quid? vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum retulistis deorum? Quid Phrygiam matrem, cujus? esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non, cum Annibal poenus res italicas raperet, et terrarum exposceret principatum, et nosse, et scire coepistis, et memorabili religione sancire? Sacra Cereris matris non quod vobis incognita essent, ascita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur, novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet, et liquidnm est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum. Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum, quornm modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est, aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati. Quod si hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit, qui eam nobis ostenderet, qui in ejus induceret veritatem, qui Deus monstraret quid sit, qui ad ejus nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret. LXXIV. Et quid, inquit, est visum Deo regi atque principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator, ad vos Christus coeli ex arcibus mitteretur? Interrogamus et vos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hyems, serius aestas, atque autumnitas fiant? Cur post messes arefactas, atque extincta frumenta, nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi, atque temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium, Mercurium, Liberum, aliosque nonnullos, qui et conciliis adjungerentur deorum, et mortalibus aliquid utilitatis afferrent, tam sero a Jove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas? Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper, sed hodie sospitator nostri generis adveniret. Quaenam igitur ratio? Non imus inficias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam Dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas. Homo animal caecum, et ipsum se nesciens nullis potest rationibus consequi. Quid oporteat fieri, quando, vel quo genere: ipse rerum cunctarum pater, moderator, et Dominus scit solus. Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt, et amittat res fidem, quae generibus virtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est. LXXV. Tu opponas et referas, cur tam sero emissus est sospitator? In infinitis perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis, et initium nullum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? Quid si alterius conditionis antiqua, alterius fuere sequentia? Quid si priscis aliter subveniri, aliter debuit posterioribus consuli? Nonne litteras auditis commemorantes vestras, fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis? Non infantes sub uberibus matrum stentoreos legitis edidisse vagitus, quorum ossa variis in regionibus eruta, vix repertoribus fecerunt fidem, humanorum reliquias esse membrorum? Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum Deus omnipotens, Deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum est, ante millia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus: aut si post totidem millia, id quod hodie factum est, debuisset impleri, nihil Deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res ejus, et quod semel decretum est fieri, nulla potest novitate mutari. LXXVI. Cum ergo, inquitis, omnipotenti serviatis Deo, et eum habere confidatis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas, atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire? Perquiramus et nos contra, cur et vos cum tantos et tam innumeros colatis deos, cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis conficiatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus, et procellis, quibus quotidie vos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum genera, naufragia, ruinas, incendia, pestilentias, sterilitatem, amissionem pignorum, et proscriptionem bonorum, discordias, bella, simultates, captivitates urbium, et, sublatis ingenuitatibus, servitutes? Sed et nobis in hujusmodi casibus minime auxiliatur Deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil enim est nobis promissum ad hanc vitam, nec in carunculae hujus folliculo constitutis, opis aliquid sponsum est, auxiliique decretum: quinimmo edocti sumus minas omnes, quaecumque sunt, parvi ducere, atque aestimare fortunae. Ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, eam non timere, nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus e vinculis, et tenebrosam evadere caecitatem. LXXVII. Itaque ista, quam dicitis, persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio; nec poenam vexatio inferet, sed ad lucem libertatis educet: ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum, quaestionum numquam afficere se gravibus atque immanibus existimet poenis, nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam ejus comminuat, atque urat tectum, parietem, januas, partesque alias operis renudet, dejiciat, affligat, nesciens hoc facto ei, cui videatur officere, dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem; itidem et vos flammis, exiliis, cruciatibus, belluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis et cutibus nos; nescii quod quantum instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tantum arctis et gravibus relevatis nos vinculis, et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare. LXXVIII. Quare homines abstinete quaestionibus vacuis impedire spes vestras; nec, si aliter quam vos putatis, aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere, quam rei debetis augustae. Urgent tempora periculis plena, et exitiabiles imminent poenae, confugiamus ad salutarem Deum, nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute, ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse approbat Arrianus. Dubitamus, ambigimus, nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur; committamus nos Deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra, quam illius nominis et potentiae magnitudo; ne dum ipsis nobis argumenta conquirimus, quibus esse videatur falsum id, quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.