Jump to content

Disputationes adversus gentes/IV

Checked
E Wikisource
LIBER QUARTUS.
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 LIBER III LIBER V 


LIBER QUARTUS.

[recensere]

INDEX CAPITUM. Inceptam adversus gentilium deos disputationem persequitur Arnobius ostenditque Pietatem, Concordiam, Salutem aliaque hujuscemodi numina nec joco nec serio dici posse vim habere divinam et in censum deorum referri; cum ea omnia in hominum actionibus atque affectibus posita constent. Cap. 1, 2. Idem persecutus argumentum concludit publicas humani generis calamitates ipsis ethnicis, haec numinum portenta impie colentibus, esse adscribendas; non autem christianis, qui ea quo par est horrore detestantur. Demonstrat, iis in libris nihil veri indicari posse, in Neque est quod aliquis objiciat, illos ideo deos esse, quod ab haruspicibus vocati continuo veniant, certaque Nec minus praepostere ab ethnicis propter nonnulla benefacta, uti somniaverant, plures dii, quemadmodum Luperca, Praestana, Panda seu Pantica, Pellonia aliaeque ignotorum numinum catervae educebantur. Cap. 3, 4. Garriebant praeterea gentiles, quosdam esse deos sinistrarum regionum praesides, dexterarum inimicos. Cap. 5. Ab iisdem quoque gentilibus insusse omnino fingebantur quidam dii rebus quibusdam nec aliis praefecti: quorum nonnullos recenset Arnobius. Cap. 6, 7. Alia item ejusmodi numina enumerare pergit ridetque. Cap. 8, 11. responsa reddant. Quam quidem objectionem refellit Arnobius. Cap. 11, 13. Sed instat auctor planumque facit absurdissima ab ethnicis produci deorum suorum monstra: tres videlicet Joves, quinque Soles, totidem Mercurios, Minervas et Dionysos, etc. Cap. 13, 14, 15. At hi omnes dii ejusdem nominis esse non possunt, aut quis ex illis verus Deus sit penitus ignoratur. Atque id exemplo Minervae confirmat Arnobius. Cap. 15, 16, 17. Occurrit deinde, urgentibus ethnicis, incompertum esse, an theologi aliive suis in libris cognita et explorata, vel facta fictaque pro libidine de diis scripserint. Cap. 18, 19. quibus iidem dii summis contumeliis affecti ubique passim perhibentur. Cap. 19, 22. Cap. 22, 23, 24. Alia probrosa diis suis ab ethnicis tributa commemorat. Cap. 24, 25. Nec insanas deorum libidines ac furentem petulantiam dissimulat. Cap. 26, 27. Atqui haec omnia aut falsa sunt aut vera. Si primum, dii tantas tamque impudentes calumnias vindicare debuere; si secundum, iidem dii miseri, infames ac sceleratissimi homines fuisse convincuntur. Cap. 27, 28. Homines autem fuisse deos ejusmodi manifestissime comprobatur. Verum declarat Arnobius, se id, quod facile alias erat, demonstrandum non suscepisse, sed illud tantummodo, deos nimirum a nemine contumeliosius quam ab ethnicis vexari. Cap. 29, 30, 31. Neque ista esse poetarum commenta evidenter demonstrat. Cap. 32, 33, 34. Sed eo major erat ethnicorum iniquitas, quod summa legum severitate in famosi alicujus dicti, carminis et libelli auctores animadverterent; patientissime vero ferrent tanta deorum dedecora scribi et decantari. Cap. 34, 35. Neque satis haec culpa est: ea enim scribentes atque etiam histriones et mimos eadem in theatris repraesentantes laudibus ac praemiis augebant. Dii ergo, si ira, uti opinabantur ethnici, accendantur, non christianis, sed ipsismet ethnicis omnium ante oculos dedecus illorum statuentibus irasci debebant. Si vero irae expertes sunt, christianis frustra irati dicuntur. Cap. 35, 36, 37. I. Interrogare vos libet, ipsosque ante omnia romanos dominos rerum ac principes, utrumne existimatis Pietatem, Concordiam, Salutem, Honorem, Virtutem, Felicitatem, caeteraque hujusmodi nomina, quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris, vim habere divinam, coelique in regionibus degere? aut, ut assolet, dicis causa ex eo, quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum? Nam si verba existimantes haec cassa, et nullius substantiae nomina, divinis tamen religionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum, an vestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adjungitis inanium figmenta verborum? Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati, templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus, Victoria, Pax Aequitas, et caetera quae in superioribus dicta sunt, quanam ratione, qua via intelligi possunt dii esse, atque ad superorum concilium pertinere? II. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis, neque in aliqua contineri sui generis forma; sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris: feliciter vero viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem. Quod a vobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate, discordia, oblivione, iniquitate, impietate, ignavia pectoris, et valetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt, hominumque sunt posita in actionibus, affectibus fortuitus; ita quod illis adversum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum. III. Nam quod nobis catervas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio, atque ex rei compertae faciatis fide: an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciviatis luxu. Quod abjectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone. Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit bellua, et ipsa esse occoepit, et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit jamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater: cujus fuerit nominis atque appellationis expromite. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in jaculi missione cunctorum praestiterit viribus; et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, viam pandere atque aperire permissum est: dea Panda est appellata, vel Pantica. Ante facta haec ergo numquam fuerant numina: et nisi Romulus tenuisset teli trajectione palatium, nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana? Et si has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cujus et hae fuerint vocaminis indicate. IV. Pellendorum hostium dea potens Pellonia est. Quorumnam, nisi molestum est, edite. Confligunt partes, atque inter se cominus armorum collatione decernunt: et haec illi est pars hostis, et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis vires officiumque praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque favorem ac suffragium commodarit, nominis sui vim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. Nisi forte dicetis, Romanorum tantum est dea haec, et cum solis Quiritibus faciens gratiosis semper opitulationibus praesto est. Esse quidem hoc ita, quod nomini favemus, optamus; at quaestionem non exiguam res habet. Quid enim Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus, quae ubique sunt gentes, aequabilitatem sui numinis exhibebunt? et ubi quaeso jamdudum Pellonia haec fuit, cum apud Furculas Caudinas decus publicum subjugatum est? cum apud Thrasumeni lacum sanguinei cucurrere torrentes? cum Diomedis campi romanis cadaveribus aggerati sunt? cum mille alia vulnera praeliorum innumeris accepta sunt cladibus? dormiebat, stertebat, aut quod vilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat? V. Dii laevi, et laevae, sinistrarum tantum regionum sunt praesides, et inimici partium dexterarum. Quod quanam istud ratione dicatur, quove animi sensu, neque ipsi nos assequimur, nec a vobis confidimus posse in aliquam lucem communis intelligentiae perduci. Jam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras, neque laevas, neque superas regiones, neque imas, neque anticas habet, neque posticas. Quidquid enim teres est, atque ex omni parte rotunditatis solidae convexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem; ubi finis, et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis, et initium non potest. Itaque cum dicimus, dextera haec regio est, et illa laeva, non ad mundi habitum dicimus qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram, situmque revocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia nobis dicantur esse laeva; quae tamen haec ipsa quae laeva appellamus, et dextera alia, in nobis nihil habent perpetuum, nihil fixum; sed prout n os casus, atque eventus collocaverit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris, et septentrio fit laevus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus vero si jecero plagam ad occiduam lumina, in vocabulum sinistri auster, et meridies transit; in quam si me partem necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laevus immutata corporis conversione dicatur, qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera, neque laeva natura esse ulla, sed positionis, temporis, et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit regiones modo dexteras fieri, modo laevas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus diis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas, et prosperis semper cum ominibus ediderunt? VI. Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius, dictusque hoc nomine, quod ex laterculis crudis ab hominibus caminorum istud exaedificetur genus. Quid ergo si testa, aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt? et ab officio tutelae, quisquis iste est Lateranus, abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? Et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum Deus iste sortitus est? Per humani generis coquinas currit, inspiciens et explorans quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur: habitudinem fictilibus contribuit vasculis, ne flammarum dissiliant vi victa: curat ut ad sensum palati suis cum jucunditatibus veniant rerum incorruptatum sapores, et an rite pulmenta condita sint, praegustatoris fungitur atque experitur officio. Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare, sed quas rebus turpibus, et infami praeficias actioni? VII. Etiamne militaris Venus castrensibus plagiis praesidet, et puerorum stupris? Etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscoenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere? Etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est, virginalem scrobem effodientibus maritis? Etiamne Tutunus, cujus immanibus pudendis, horrentique fascino, vestras inequitare matronas, et auspicabile ducitis, et optatis? Quod si minime vos admonent ad intellectum veritatis res ipsae: nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec esse, et falsorum imaginationes deorum? Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta: Deus nemorum Nemestrinus est: Patellana numen est, et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. Nodutis dicitur Deus, quia ad nodos perducit res satas: et quae praeest frugibus ferendis, Terensis: ab erroribus viarum Dea Vibilia liberat: in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes: in Naeniae, quibus extrema sunt tempora. Jam quae durat et solidat infantibus parvis ossa, Ossilago ipsa memoratur. Mellonia Dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiensque dulcedinem. VIII. Dicite, o quaeso, ut ita vobis propitiae faveant, Peta, Puta, Patella, si omnino essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum, velut quidam vermiculi nasceremur, Dea Mellonia non esset: aut Ossilago solidatrix ossium nomen proprium non haberet? Etenim, quaero et rogito utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura, tempore, vetustate, an homines, an apes, fruges, virgulta, et caetera? Dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis, cuncta quaecumque sunt anteire. Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus? aut tutelas sortirentur earum Dii rerum, quae nondum essent genitae, et in usum mortalibus attributae? An numquid jamdudum sine nominibus Dii erant, et postquam res nasci, terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari? Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino, aut inesse potentias his certas: cum esset vobis similiter nescium, quisnam eorum quid posset, et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi? IX. Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium judicatis, sed falsis opinationibus constitutos? Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit, et ratio: et ille communis, qui est cunctis in mortalibus, sensus. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios, et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant, et aliorum semper ex dispendiis constent? Quis Libentinam, quis Liburnum libidinum superesse tutelis, quas jubet sapientia fugere, et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscoenitas? Quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere, et janitorum officia sustinere: cum fanorum quotidie videamus, et privatarum domorum convelli et subrui: nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus? Quis curatores obliquitatum Limos? quis Saturnum praesidem sativis? quis Montinum montium? quis segnium Murciam? quis ad extremum Deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare annulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium. X. Quod si habere insistitis suos proprios praesides ossa, mella, et limina, caeteraque alia, quae vel cursim perstrinximus,vel nimietatis non attigimus taedio, licet consimili ratione mille alios Deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam, custodiamque praebere. Cur enim Deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunilae, nasturtio, non ficis, betaceis, caulibus? Cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues, pili, caeteraque alia locis posita in obscuris, et verecundioribus partibus, et sunt casibus obnoxia plurimis, et curam magis deorum, diligentiamque desiderant? Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelaribus divis, incipient totidem dii esse, quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse, quibus praesint numina et provideant, dixeritis. XI. Quid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? Hoscine a nobis deos violari, et negligi sacrilego clamitatis, quiritaminique contemptu Lateranum Genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam, Perficam, Nodutim Terensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas, atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? At quin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra, taliaque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli, qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista, quae dicitis, ferveant, et quotidianis accessionibus inolescant. Cur ergo e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos contendis? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt, et fidelia reddunt responsa quaerentibus? Possumus obtinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est: vel quod multas quotidie praedictionum videmus, aut aliter cadere, aut in contrarios exitus frustrata exspectatione torqueri. XII. Sed sint, ut asseritis, vera, eamdem tamen facietis fidem Melloniam, verbi causa, vel Limentinum inserere se fibris, et ad rerum, quas quaeritis, significantias aptare? Numquid illorum aliquando vidistis os, habitum, faciem? aut eadem haec possunt in pulmonibus, aut jecusculis conspici? Nonne accidere, fieri, licet astu dissimiletis, potest, ut alter pro altero subeat, fallens, ludens, decipiens, atque invocati speciem praestans? Si magi haruspicum fratres suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis: esse autem hos quosdam materiis ex crassioribus spiritus, qui deos se fingant, nesciosque mendaciis et simulationibus ludant: cur ratione non pari credamus hic quoque subjicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment, et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? XIII. Aut si sic accipere rei novitate renuitis, unde vobis est scire, an sit unus aliquis, qui succedat pro omnibus quos invocatis, partibusque se cunctis locorum divisionumque supponens, multorum vobis speciem divorum praebeat et potestatum? Quisnam iste est unus? interrogabit. Forte possumus istum veris auctoribus dicere: sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios, Persas, Indos, Chaldaeos, Armenios interroget, omnesque illos alios, qui in interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: jam profecto discetis, quisnam sit Deus unus, vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant, et humani generis imprudentiam ludant. Jamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi, et procaces, verum etiam serii, atque in moris tetrici asperitatem durati. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscujusque nominis proprietas quiret ( neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est, fiat duo: et in diversas res eat unitas, ingenita simplicitate divisa ): immemores vos facti, et puerilium disciplinarum recordatione composita, et complures subditis vocabulis iisdem deos, et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem judicii acris viri, atque ingenio perspicaci, tam sermone italo explicuere, quam graeco. Et dare nobis compendium potuisset resista, si non et aliquos videremus litterarum esse istarum expertes: et institutus a nobis sermo nos quoque compelleret nonnihil de his rebus, quamvis ab illis sumptum, commemoratumque, depromere. XIV. Aiunt igitur theologi vestri, et vetustatis absconditae conditores, tres in rerum natura Joves esse: ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Coelo, tertius vero Saturno, apud insulam Cretam et sepulturae traditus et procreatus. Quinque Soles, et Mercurios quinque: ex quibus, ut referunt, Sol primus Jovis filius dicitur, et Aetheris habetur nepos; secundus aeque Jovis filius, et Hyperiona proditus genetrice; tertius Vulcano, non Lemnio, sed Nili qui fuerit filius, quartus Jalysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho; quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae. Jam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Coeli est. Sub terra est alter, Trophonius qui esse jactatur. Maia tertius matre, et Jove procreatus sed tertio; quartus soboles Nili est, cujus nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere. Quintus Argi est interemptor, fugitivus, atque exul, et proditor apud Aegyptum litterarum. Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii, quinque sunt; ex quibus prima non virgo, sed ex Vulcano Apollinis procreatrix; Nili altera proles, et quae esse perhibetur Aegyptia Sais. Stirps Saturni tertia est, et quae usum excogitavit armorum; Jovis quarta progenies, quam Messenii Coryphasiam nuncupant; et quae Pallantem occidit patrem incestorum appetitorem, est quinta. XV. Ac ne longum videatur, et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt iidem Theologi quatuor esse Vulcanos, et tres Dianas, Aesculapios totidem, et Dionysios quinque, ter binos Hercules, et quatuor Veneres, tria genera Castorum, totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas, et quadrigas Apollinarium nominum; quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt, indicant, et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. Quod si verum et certum est, et ex rei cognitae asseveratione monstratur; aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine quemadmodum accepimus, esse non possunt; aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur; quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata; neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit, nullis elusa ambiguitatis erroribus. XVI. Fingite nos enim vel auctoritate idonea motos, vel violentia terroris vestri, induxisse in animum Minervam, verbi causa, sacris vobis solemnibus et ritu velle adorare vulgato; res si cum divinas apparamus, aggredimurque aris flammantibus sua reddere constituta, Minervae omnes advolent, ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi; quid in medio faciemus nos animal tenue, vel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? Dicet enim forsitan prima illa, quam diximus, meum nomen est Minervae, cum numine, quae Apollinem genui, quae Dianam, et ex mei uteri foetu coelum numinibus auxi, et deorum numerum multiplicavi. Immo, inquiet quinta Minerva, tu tinnis, quae marita, et puerpera toties castitatis purae imminuta es sanctitate? Nonne vides in Capitoliis omnibus virginaleis esse species Minervarum, nec nuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? Desiste igitur nomen juris tibi asciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex Pallante procreatam, testis omnis est poetarum chorus, qui Palladam me nuncupat, derivato a patre cognomine. Quid dicis, inquiet secunda haec audiens: Ergone Minervium nomen tu fers parricida petulans, et ex amoris incesti contaminatione polluta? quae dum te fucis, atque artibus excolis meretriciis, jam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti. Perge igitur, aliud tibi quaere signum: nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis, et in virgineos habitus roris concretione conduxit. Quod si fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum Neith lingua dicor, Platonis testificante Timaeo. Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui Corifasiae nomen est, vel ex Corifae matris signo, vel quod ex vertice summo Jovis parmam ferens emicuit, atque armorum accincta terroribus? Aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomen, et non dictis talibus habituram rationem sui, et primarum arrogantiam refutaturam? Itane tu audes majestatem tibi mei nominis usurpare Sai, ex coeno et ex gurgitibus prodita, coagulataque limosis? at tibi tu aliam dignitatem assume, deam quae de vertice procreatam mentiris te Jovis, et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? Ex capite conceptos filios procreat? ut arma quae gestas, procudi possent et fabricari, in verticis ipsius cavo officina fabrilis fuit, incudes, mallei, fornaces, folles, carbones et forcipes? aut si verum est quod asseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id, quod meum est, vindicare, nam quam dicis ratio, non est species numinis certa, sed obscurarum intelligentia causarum. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque, ac de hujus nominis proprietate rixantes, sibi quaeque desideret aut thuris suffimenta libari, aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore, quo judice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas hujusmodi, aut vindicias justas dare, aut sacramenta conetur pronuntiare non justa? Nonne potius ibit domum, seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando, quod omnium est, inimicas efficiat caeteras, aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis, quod esse oportebat unius? XVII. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. Sed satis est ex uno rationem in caeteris eamdem esse scire: et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis, loquacitatis immodicae suscipiamus et nos culpam. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultus membrorum laniatibus invitatis, et suscipere nos cultum vestrorum compellitis numinum? Possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem, atque unam similiter Dianam. Nam esse Apollines quatuor, aut tres Joves, numquam nobis facietis fidem: nec si testem ipsum citetis Jovem, aut Pythium constituatis auctorem. XVIII. Sed ex diverso, nescio quis, unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an, ut visum est, atque sedit, libidinosam extulerint fictionem? Nihil istud ad causam: nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant, et multo dissociatae discrimine: nobis enim satis est rebus de publicatis loqui, neque quaerere quid sit in vero, sed refutare, convincere id, quod in medio positum est, atque opinatio concepit humana. Sed si mendaces illi, vos, veritas quae sit, exponite et irrefutabile aperite secretum. Et qui fieri potis est, remotis magisteriis litterarum? Quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum de his scriptis ad humanas pervenerit notiones? Aut quidquam vos ipsi de illorum ritibus potestis, caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit, et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri, quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum: quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium scripsisse de diis quidquam: experiri volumus, et cupimus scire, an mutire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente, quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio. Cum vero nomina, et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem, quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis. XIX. Nisi forte haec falsa, et ea, quae a vobis dicuntur, erunt vera. Quo argumento, quo signo? Cum enim homines utrique, et qui haec, et illa commentati sunt, fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte: arrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit, id libidinis et falsitatis arguere. Per humani generis jura, atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis: Ex illo, atque ex illa matre Deus ille est proditus: nonne animi vestri sensus tangit humanum nescio quid dici, et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud ipsos, quicumque sunt, contrahatis deos: quod ex turpi concubitu creditis, atque ex seminis jactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscoenitatis exisse? Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, sane nativitatis expertes deos esse oportere censemus: aut si aliquos ortus habent, a Domino rerum ac principe, rationibus quas ipse novit, ipsos ducimus atque existimamus esse missos, immaculatos, castissimos, puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi, et usque ad illos ipsos principali procreatione finita. XX. At vero vos contra, majestatis immemores et sublimitatis tantae, eas illis adjungitis nativitates, ortusque eos adscribitis, quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. Ex Ope, inquitis, matre, et ex genitore Saturno, cum suis est natus Diespiter fratribus. Uxores enim dii habent, atque in conjugalia foedera conditionibus veniunt ante quaesitis? usu, farre, coemptione, genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? Et quid de ipsis conjunctionibus loquimur? quando et quosdam nuptias celebrasse, et festas habuisse frequentias dicitis, et lusisse in his deas: et quod participes fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia; et in humanum in posterum genus exitiorum sevisse discrimina? XXI. Sed in caeteris forsitan minus hujus eluceat turpitudinis foeditas. Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilio et nutu totum motans et tremefaciens coelum, ex viro concretus et foemina est? Et nisi ambo sexus in obscoenas dissolverentur copulatis corporibus voluptates, Jupiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies, et regem numina non haberent, et coelum sine domino staret? Et quid Jovem miramur ex foeminae effusum dictitare vos alvo, quando auctores vestri et nutricem habuisse conscribunt, et ex alieni uberis alimonia mox traditam retinuisse vitam? Quid dicitis, o viri? Ergone, iterum dicam, tonans, fulgens, et fulminans, et nubila terribilia conducens, suxit fluenta mammarum, vagitum edidit, repsit, atque, ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis, et ad somnos inductus est in mollissimis cunis jacens, et vocibus delinitus infractis? O deorum assertio religiosa! o amplitudinis metuendae venerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! siccine apud vos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum? his in lucem prodeunt generationibus dii vestri, quibus asini, porci, canes, quibus immunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluvies bestiarum? XXII. Nec contenti hos coetus gravitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liberos procreasse, quam ipse est natus atque editus, praedicatis. Ex Hyperiona, inquitis, matre et Jove Jaculatore fulminis, Sol aureus et flagrantissimus natus est; ex Latona et eodem Arquitenens Delius, et Sylvarum agitatrix Diana; et Leda et eodem Castores, graece Dioscoris nomen est; ex Alemena et eodem Hercules ille Thebanus, quem clava pellisque tutatae sunt; ex Semela, atque ipso, Liber, qui Bromius dicitur, et ex femine iterum natus patris; ex ipso rursus, et Maia, Mercurius ore facundus, et gestator affabilium colubrarum. Potest ulla gravior contumelia Jovi vestro infligi, aut quidquam est aliud, quod labefactet, aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis voluptatibus aliquando libidinosis victum, et in foemineos appetitus inflammati pectoris incaluisse fervore? Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? Non illi fuerat satis Juno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies, oris dignitas, et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus, atque amiculis delectatus impatientiam suam spargebat passim, ut babecali adolescentes solent, salax Deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium voluptatum restituebat ardorem? Quid dicitis, o impii, vel quas de vestro Jove opinionum confingitis foeditates? Ita non animadvertitis, non videtis, cujus eum notetis probri, cujus criminis constituatis auctorem, vel quas in eum labes flagitiorum, quantas coacervetis infamias? XXIII. Ad libidinem homines proni, atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate proclives, adulteria tamen legibus vindicant, et capitalibus afficiunt eos poenis, quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione jecisse. Subsessoris et adulteri persona cujus esset turpitudinis, notae cujus, regum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum, ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non perspiciebat amissis. Et tolerari forsitan male tractatio haec posset, si eum saltem personis conjungeretis comparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum. In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod irritare, quod flectere oculos posset in se Jovis? Cutes, viscera, pituita, atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis alter sola vel cogitatione vitare. O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Jupiter maximus cygnus fieret, et taurus, et candidorum procreator ovorum. XXIV. Si aperire oculos mentis, et veritatem propriam intueri sine ulla vultis gratificatione privata, miseriarum omnium causas, quibus genus, ut dicitis, jamdudum afflictatur humanum, ex hujusmodi reperietis opinationibus fluere, quas habebatis antiquitus de diis vestris; et quas in melius reformare ante oculos posita veritate renuistis. Nam nos quidem quidnam de illis aliquando, aut inconveniens sensimus, aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in invidiam jaciantur nostram labores generis humani, et commoditates, quibus vivitur, imminutae? Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes, ex ovis esse progenitos quosdam deos? Numquid ex pelagi spuma, et ex coeli genitalibus amputatis Cithereae Veneris concretum coaluisse candorem? Numquid parricidii causa vinctum esse Saturnum, et suis diebus tantum vinculorum ponderibus relevari? Numquid beneficio Curetum ab interitu servatum Jovem? Numquid expulisse regno patrem, et alieni juris imperium violentia et fraude tenuisse? Numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio imposuisse pro munere? Numquid incestas nuptias cum sorore Jovem ipsum dicimus fecisse nos? aut invitatum ad jus mensae pro suillis visceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? Numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? Numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit Booetius Pindarus, Aesculapium fulminis transfixum esse telo? Numquid Apollinem ditem factum, eos ipsos reges, quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? Numquid furem Mercurium publicavimus? Num nos esse Lavernam, atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtivis? Numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megalconis ancillulas, profitetur fuisse Musas? XXV. Quis rege a Cyprio, cujus nomen Cinyras est, ditatam meretriculam Venerem divorum in numero consecratam; quis ex reliquiis Pelopis compactum esse palladium, prodidit? non vos? Quis Spartanum fuisse Martem? nonne Epicharmus auctor vester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? Quis in Arcadia? Non vos? Quis mensibus tribus et decem vinctum? Non Melae fluminis filius? Quis ei non principaliter cum caeteris Apollodorus? Quis dum canes ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? genialibus insultat alienis, haesisse in laqueis involutum? non commentarii vestri, non scenae? Numquid aliquando a nobis conscriptum est mercenariam Deos servitutem servisse, ut Herculem sordidi amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Jovis fratrem, ut eidem, sed cum patruo Pythium, ut conjugalia secreta miscentibus Minervam luminis ministram, et lucernarum moderatricem? Nonne ille vester est vates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus vulneratos? Non ex vobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem, et reginam memorat sauciatam esse Junonem? Non viraginem ab Ornyto caesam, cruentatam, vexatam, Polemonis vestri indicant scripta? Non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat, et illati vulneris, et doloris? Apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Jovem nobis editum traditur? In Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos, in cunis coalitos fratres? Noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat, reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri? Chaeroneus Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oeteis verticibus Herculem, post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit? XXVI. Nam quid de illis amoribus dicam, quibus in foeminas sanctos incaluisse coelestes, vestris proditum litteris, atque auctoribus continetur? Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas, Hippothoas, Amymonas, Menalippas, Alopas, per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae virginitate privasse? Numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus, atque purus, Arsinoas, Aethusas, Hypsipylas, Marpessas, Zeuxippas, et Prothoas, Daphnas, et Steropas, inconsulti pectoris appetisse fervoribus? Numquid senex Saturnus jamdudum obsitus canis, atque annorum vetustate jam frigidus, nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri, et sub pecoris specie hinnitibus evolavisse jactatis? Jupiter ipse rex mundi, nonne a vobis infamatus est isse per innumeras species, et petulantis amoris flammam servilibus obumbravisse fallaciis? Numquid a nobis aliquando conscriptus est libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum versus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, in taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam parvulam, ut Clitoris videlicet filiam, Myrmidonis redderet apud Thessalos matrem? Quis illum in Alcmena novem noctibus fecit pervigilasse continuis? non vos? Quis in amoribus desidem derelicta coeli statione jacuisse? non vos? Et sane adjungitis beneficia non parva: siquidem vobis Deus Hercules natus est, qui in rebus hujusmodi patris sui transiret exuperaretque virtutes. Ille noctibus vix novem unam potuit prolem extundere, concinnare, compingere: at Hercules sanctus Deus natas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit, et nomen virginitatis exponere, et genitricum pondera sustinere. Quid quod non contenti foeminei generis attribuisse diis curas, etiam sexus adjungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit. Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur delicium futurus, et poculorum custos. Et ut Jovis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus, obsignaturque posticis. XXVII. Sed soli amant apud vos mares, et foemineo sexui sua conservata est sanctitas. Nonne vestris cautum est litteris adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem ejus Cererem in Jasionem nescio quem rusticanum, et post Vulcanum, Phaethontem, Martem, in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem, et romanae dominationis auctorem? Cum talia igitur vos probra, et flagitiosa prodigia, non in unum aliquem nominatim, sed in omnem pariter superorum gentem, quam esse vos remini, sine ullius exceptione jaciatis, audetis, salva verecundia, dicere, aut esse nos impios, aut vos pios, cum multo majores ferant a vobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis, quam amplitudinis et honoris ex ritu atque officio cultionis? Aut enim falsa illa sunt cuncta, quae sunt prompta de singulis, existimationem illorum majestatemque laedentia: et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium: aut si explorata et vera sunt, et sine ullis dubitationibus comprehensa, ad eam perducitur res summam, ut invitissimis vobis non generis superi, sed humani eos fuisse credamus. XXVIII. Ubi enim nuptiae, matrimonia, puerperia, nutrices, artificia, debilitates, ubi status capitis, et conditio servitutis, ubi vulnera, caedes, cruor, ubi amores, desideria, voluptates, ubi omnis animorum affectio ab inquietis perturbationibus veniens, necesse est divinum nihil istic esse: nec quod proprium caduci est generis, et terrenae fragilitatis, praestantiori posse adhaerere naturae. Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae sit, aut genitales habuisse partes deum, et abscissione foedissima privatum his esse: aut ex se proditas aliquando intercepisse proles, et vinculorum coercitum poenis: aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia, et eum jure abstinuisse regali: aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga, et tamquam fugitivum et exulem in submotis delituisse secretis? Quis est, inquam, qui credat ad humanas accubuisse deum mensas, interemptum avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, adulterasse, servisse, vulneratum esse, et adamasse, et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? Atquin omnia vos ista et fuisse, et inesse in diis asseveratis vestris: neque ullam praetermittitis speciem vitiositatis, maleficii, lapsus, quam non in convicium numinum opinionum petulantia conferatis. Aut igitur vobis quaerendi sunt dii alii, in quos omnia ista non cadant: in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni: aut si hi sunt tantummodo, quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis. XXIX. Et possumus quidem hoc in loco omnes istos nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare, vel Agragantino Evhemero replicato, cujus libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit; vel Nicanora Cyprio, vel Pellaeo Leonte, vel Cyrenensi Theodoro, vel Hippone ac Diagora Meliis, vel auctoribus aliis mille, qui scrupulosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. Possumus, inquam, si placet, et Jovis res gestas, et Minervae expromere bella, virginis et Dianae; quibus dolis Liber Indorum affectaverit regnum, cujus fuerit conditionis Venus, cujus operae, cujus quaestus: matrimonium magna cujus tenuerit mater; quidnam spei, quid voluptatis specioso ab Attide conceperit. Unde Serapis Aegyptius, unde Isis, vel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum. XXX. Sed non istam suscepimus in eo sermone, quem facimus, vel operulam, vel voluntatem, ut ostendamus et publicemus, quinam fuerint hi omnes. Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et irreligiosos vocatis, vos contra pios et deorum contenditis esse cultores, demonstrare, atque in medio ponere ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari, quam a vobis. Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intelligi debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas de illis vel auditis, vel creditis, vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. Non enim qui sollicite relegit, et immaculatas hostias caedit, qui acervos thuris dat concremandos igni, numina censendus est colere, aut officia solus religionis implere. Cultus verus in pectore est, atque opinatio de diis digna; nec quidquam prodest illatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid, et majestati eorum concilient, et decori. XXXI. Interrogare enim vos libet, et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque velle, neque appetere istas; an talia de his probra opinionum foeditate concipere, quae cujusvis animum in ultionis possint rabiem concitare? Si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam invidum judicem, qui non criminosius existimet maledictis insignibus cujuspiam famam carpi, quam a quoquam silentio praeteriri. Hos enim forsitan rationis existimari possit et credi; illud sacrilegae mentis est, et desperatae in fictionibus caecitatis. In caeremoniis vestris, rebusque divinis, postulionibus locus est, et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum, aut in verbo quispiam, aut sympuvio deerrarit; aut si cursu in solennibus ludis, curriculisque divinis, commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit; aut si patrimus ille qui vocitatur puer, omisit per ignorantiam locorum, aut terram tenere non potuit; et audetis abnuere in delictis tam gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini civitatis? XXXII. Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia, et ad voluptatem compositae lusiones. Non est quidem credibile homines minus brutos, et vetustatis remotissimae vestigatores, aut eas inseruisse suis carminibus fabulas, quae in notionibus hominum superessent, atque in auribus collocatae: aut ipsos sibi tantum licentiosi voluisse juris asciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae, et quae illis a diis metum, et periculum possent ab hominibus comparare. Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inventores poetas: immunes tamen a deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia vindicare: aut non legibus latis, et severitate poenarum tantae iistis obviam temeritati, constitutumque a vobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum, aut deorum indignum majestatibus loqueretur. Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires subministrat audaciae: et majoris contumeliae res est, falsis quemquam notare atque insignire criminibus, quam vera ingerere atque objectare delicta. Quod enim sis dici, et quod esse te sentias, morsum habet minorem testimonio tacitae recognitionis infractum. Illud vero acerbissime vulnerat, quod inurit innoxios, et quod decus nominis atque existimationis infamat. XXXIII. Scribuntur dii vestri in tricliniis coelestibus, atque in chalcidicis aureis coenitare, potare, et ad ultimum fidibus et vocum modulatione mulceri. Vos aures patientissimas commodatis: nec judicatis indignum voluptates attribui diis eas, quibus corpora terrena fulciuntur, et quas aures expetunt enervati pectoris dissolutione mollitae. Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis, nec cum foeminis tantum, sed cum viris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. Vobis nulla est cura, quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. Per insanias, per furores orbare alii se, et tamquam hostili de sanguine, ita se proprio parricidio cruentare. Sacrilegia vos illa miramini elata sublimiter, et quod poenis omnibus conveniebat plecti, ut animosius consurgat audacia, incentivo extollitis laudis. Illi vulnera orbitatis ingemere, et cum ejulatibus indecoris fata incusare crudelia: vos stupetis eloquentiae viribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis: ac ne ulla intercidat oblivione curatis. Vulnerari, vexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: vobis illa est descriptio voluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas, et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas. XXXIV. Sed quid ego neglectas aliorum conqueror contumelias numinum? Ipse ille Jupiter, cujus vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et velut demens ac nescius, quas amiculas conjugi, quas uxori anteposuerit pellices, obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extulere prodigia, poetarum esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima: tantumque ab officio religionum, quas inducitis, evolastis, ut gravioris ponderis sint apud vos verba quam coelitum violata sublimitas. Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus, aut si esse illos uspiam praesumptionis certae confidentia crederetis, rogationibus, plebiscitis, consultorum senatus metu intercedere, prohibere, sancire, ne quis vellet de diis passim nisi quod esset plenum religionis, effari. Nec a vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis, eisdem ab his legibus propulsaretis injurias. Majestatis sunt apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus. Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut convitio prosequi, suis esse decrestis periculosissimum poenis. Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinatur et vita, decemviralibus scitis evadere noluistis impune: ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis injuriis. Soli sunt apud vos superi inhonorati, contemptibiles, viles: in quos jus est a vobis datum, quae quisque voluerit dicere: turpitudinum jacere, quas libido confixerit, atque excogitaverit formas. Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere, quam esse illos tales, talique existimatione sentire. XXXV. Sed poetis tantummodo licere voluistis indignas de diis fabulas, et flagitiosa ludibria comminisci? Quid pantomimi vestri, quid histriones, quid illa mimorum, atque exoleti generis multitudo? Nonne ad usum quaestus sui abutuntur diis vestris, et lenocinia voluptatum ex injuriis attrahit contumeliisque divinis? Sedent et in spectaculis publicis sacerdotum omnium, magistratuumque collegia, pontifices maxim, et maximi curiones; sedent quindecim viri laureati, et diales cum apicibus flamines; sedent augures interpretes divinae mentis et voluntatis, necnon et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis; sedet cunctus populus et senatus; consulatibus functi patres, diis proximi atque augustissimi reges; et quod nefarium esset auditu, gentis illa genitrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus, et per affectus omnes meretriciae vilitatis impudica exprimitur imitatione bacchari. Saltatur et magna sacris compta cum infulis mater; et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene, in bubulci unius amplexu flagitiosa fingitur appetitione gestire, necnon et illa proles Jovis Sophoclis in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine, miserabiles edere inducitur ejulatus, violentia doloris frangi, atque in ultimam tabem diffluentium viscerum maceratione consumi. Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis majestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia, et in species conjugum subdititii corporis simulatione succedere. XXXVI. Nec satis haec culpa est, etiam mimis, et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum. Et ut spectatoribus vacuis risus possit atque hilaritas excitari, jocularibus feriuntur cavillationibus numina, conclamant, et assurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausibus. Et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque irrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas, et vacatio cum coronis. Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala, quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas; cum omnis res eas, quibus sunt involuta probra numinum, et maledictionis elogia, et quotidie referatis, et ediscatis quotidie; et quando animum desidem otiosis vultis hallucinationibus occupari, dies vobis poscatis dari, et sine ullis intermissionibus exiberi. Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, demoliri, dissolvere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis quotidie publicantur in fabulis. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur immaniter conventicula dirui? in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur magistratibus, exercitibus, regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus, et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil, nisi quod humanos faciat, nisi quod mites, verecundos, pudicos, castos, familiaris communicatores rei, et cum omnibus, quos solidet germanitas, necessitudine copulatos. XXXVII. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis, et potestate valetis ferri, anteire vos etiam veritatis scientia judicetis: et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscoenitate foedastis. Hoc in loco, si ferocitas vestra permittit, et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis, oramus: utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum, an ab affectibus his longe divinam esse beatitudinem disjugatam? Nam si concipiunt has faces, et motibus exasperantur irarum, sicut vestrae opinationes ferunt; nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos, et propter praesules non probatos, et propter quaedam spatiola defanata, et propter caeremonias non rite perfectas, tremoribus infremuisse terrarum, et contagione pestilentiae corrupisse auras temporum luctuosa cum populi vastitate, sequitur ut intelligi debeat iracundias non parvas ex opinionibus eos continere praedictis. Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnes, quibus olim genus accumulatur humanum, ab hujusmodi fluere fictionibus; quod si ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum vos estis auctores, qui animos coelitum non cessatis offendere, et ultionis in rabiem concitare. Sin autem ab hujusmodi furiis deorum est genus immune, neque quid sit irasci dii omnino noverunt: et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant, et ab ejus comptu, et permixtione sunt absoluti.