Jump to content

Disputationes adversus gentes/V

Checked
E Wikisource
LIBER QUINTUS.
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 LIBER IV LIBER VI 

LIBER QUINTUS.

[recensere]

INDEX CAPITUM. Id adhuc plenius evincit, Summani et Proserpinae, nec non Jovis ac Cereris historiis excussis. His enarratis ab ethnicis postulat, utrum Christiani ad haec sacra agenda omni suppliciorum genere cogi debeant; simulque mirum sibi videri profitetur, illum qui hos esse deos neget vel dubitet, atheum ac sacrilegum Quibus expositis scite observat, tot tantaque Jovis narrari Eam tamem ostendit ab ethnicis non posse falsitatis coargui; quae scilicet ab antiquissimis illorum scriptoribus Secunda Acdestis et Attidis historia est, quae turpissimis Ad aliud contra gentilium Deos argumentum transit Arnobius, illudque petit ex historiis: quas quum ethnici usu quotidiano retinerent festisque celebrarent annuis, eas profecto verissimas esse arbitrabantur. Prima est Numae Pompilii, qui a Jove Elicio dolis et artibus decepto fulminis procurationem impetrasse perhibetur. Cap. 1, 2. Ex omnibus autem hujus historiae circumstantiis manifestum facit auctor, nihil fingi posse a veritate et divinitate magis alienum. Cap. 3, 4. Jovis, Matris Deum, Nanae et Iae flagitiis, ignominiosa Attidis castratione illiusque et Iae morte aliisque illi adjunctis famosissima fuisse comperitur. Cap. 5, 6, 7. Contra illam igitur Arnobius haud aliter ac contra alias argumentatur. Urget ethnicos, eorumque ridet insaniam. Cap. 8, 9. Alia excutit in eadem historia ineptiarum plenissima. Cap. 10, 11. tradita fuerit et ab ipsis ethnicis annuo Matris Deum festo celebrari consueverit. Cap. 12, 17. Plures alias his similes Arnobius exsecranda earum foeditate deterritus se praetermittere declarat. Paucis tamen perstringit Faunam Fatuam sive Bonam Deam virgis caesam, turpem Servii ortum, ac nefanda quae in Omophagiis, Corybantibus, Bacchanalibus, Phrygiis sacris ac mysteriis fieri solebant. Cap. 18, 19. Horum autem occasione Jovis incestus cum Cerere matre ac Proserpina filia ethnicis exprobrat. Cap. 20, 21. adulteria aliaque flagitia, ut non alia causa natus videatur, nisi ut in eum omnis infamiae colluvies derivaretur. Cap. 22, 23. Tum deinde alia persequitur sacra, videlicet Thesmophoria, Eleusinia. Cap. 24, 27. Atque Alimontia; in quibus non minor quam in aliis lascivia ac petulantia. Cap. 28, 29. ab ipsis appellari. Denique concludit, hujusmodi deos non christianis eos respuentibus, sed ethnicis tanta illorum crimina praedicantibus infensos esse debuisse. Cap. 29, 30, 31. Gentilium responsionem exsufflat, qui omnes hasce historias allegorico tantum sensu intelligendas esse contendebant. Cap. 32, 33. Ejusmodi tergiversationis absurditatem vehementius urget. Cap. 34, 35, 36. Cap. 37, 38, 39. Fac tamen, si velis, in historiae cujuslibet descriptione aliud omnino quam verba sonant significari: non minus certe illud ad deorum dedecus et contumeliam redundabit. Cap. 40, 41, 42. Denique multa in deorum historiis lectitari ostendit Arnobius, quae allegorico sensu explicari nequeant, ex quibus concludit, nefas prorsus esse deos ab gentilibus, si eos revera existere persuasum habebant turpissimis et divina majestate plane indignis vocari nominibus. Cap. 43, 44, 45. I. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita de immortalibus diis probra. Quid illa, quae historiae continent graves, seriae, curiosae, quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia? Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo, neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas, neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et imprudens ipse ille inducitur Jupiter, verborum ambiguitatibus lusus. In secundo Antiatis libro, ne quis forte nos existimet concinnare per calumnias crimina, talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim juvenes apud aquam celasse cum vinculis; ut cum Faunus, et Martius Picus ad id locorum venissent haustum, nam illis aquandi solenne iter huc fuit, invaderent, constringerent, colligarent. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parva mero vino, mulsoque complesse, circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi appetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves: tum bis senos incubuisse sopitis, injecisse madidatis vincla, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Jupiter posset et sacrificiis elici; et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Jovem, ab eoque quaesisse ritum procurationis. Jovem diu cunctatum expiabis dixe capite fulgurita; regem respondisse, coepitio. Jovem rursus, humano; retulisse regem, sed capillo. Deum contra, anima; piscis, subjecisse Pompilium. Tunc ambiguis Jovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: decepisti me, Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non capillo coepitio; quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem; et his rebus, quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum. II. Quid primum, quid ultimum, vel exequatur animus, vel conticescat, nec facile dictu est, neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata, et comparata derisui; ut sit vobis connitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam obtinere velle pro veris, et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. Quid enim dicitis, o isti, credimusne illum Faunum, et Martium Picum, si ex numero sunt deorum, et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos, atque ut aestum possent irrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero, et dulcedine illectos mulsi, tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno, atque altissimi soporis oblivione demersos, vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? Quibus deinde partibus vinculorum illae injectae sunt nexiones? soliditatis habebant quidquam, aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis, et nodorum possent illigationibus coerceri? Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes; an Jove invito, vel potius nescio, protrahendi ad terras ejus ritum quisquam potuerit publicare; illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id, quod ab ipso Jove periculosius Numa cupiebat audire? An numquid Jupiter solus hujus rei scientiam noverat, ab ipso enim decidunt fulmina, ut imminentia procurare alicujus debeat scientiae disciplina? An cum ipse jaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire, quibus modis conveniat iras ejus, atque animos temperare? Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint, quae per fulminis jactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: illo ritus genere iras meas placabitis; et siquando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc, et illud, ut quod fieri statui, inane fiat et vacuum, et sacrorum vi vanescat. III. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Jovem remedia scisse, atque artes, quibus iri obviam suis significationibus conveniret; etiamne credemus Deum numinis tanti tractum esse ad terras, et in verrucula collis unius cum homunculo stantem, altercabilem conseruisse sermonem? Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit, quae ad imperio rerum tanto Jovem compulit a vocari, et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola falsa, thus, sanguis, verbenarum sufficio, et nominum terribilium fremores? et potentiora quam Jupiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis, aut voluntarium sese circumventionibus tradere? Quid? quod sequitur, fidem sumet, tam improvidum fuisse Saturnium; ut aut ea proponeret, quorum ambagibus ipse caperetur, aut nesciret futurum quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? Expiabis, inquit, capite fulgurita. Imperfecta adhuc vox est, neque plena proloquii, circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervecino, an suillo, an bubullo, an quolibet alio, expiationem istam sciscat Diespiter perpetrari. Quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens, et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Jovem dicturum caput, ut anteverteret, anteiret, et in caput coepitium ambiguitatis illius incerta traduceret? IV. Nisi forte dicetis regem fuisse divinum: numquid ipso poterat esse Jove divinior? Nisi homo praesumens, quid dicturus esset Jupiter, circumscripsit; Deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo. Ita non in promptu est, et apparet puerilium esse ingeniola fictionum; quibus cum acquiritur cordis Numae vivacitas, imprudentia maxima importatur Jovi. Quid enim tam imprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem, et medicinam quam obtuleras, ponere? Nam si fuit ratio, et quaedam convenientia naturalis, cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta coepitii; sin autem poterat et coepitio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numam monstretur voluisse scire, quod voluit, et crudelis Jupiter fuisse doceatur, qui quod a Numa potuit et coepitio suscipi, voluisse dixerit humanis capitibus expiari. V. Apud Timotheum non ignobilem theologorum virum, nec non apud alios aeque doctos super magna deorum matre, superque sacris ejus, origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris, et ex intimis eruta (quemadmodum ipse scribit, insinuatque), mysteriis. In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis ejus ab indigenis sic vocatae. Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem mortalibus vacuum Deucalion jactavit et Pyrrha: ex quibus cum caeteris et haec, Magna quae dicitur, informata est Mater, atque animata divinitus. Hanc in vertice ipso petrae datam quieti et somno, nequam incestis Jupiter cupiditatibus appetivit. Sed cum obluctatus diu id, quod sibi promiserat, obtinere nequisset, voluptatem in lapidem fudit victus. Hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius, mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Acdestis. Huic robur invictum, et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido, et ex utroque sexu, vi rapta divastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat, non deos curare, non homines, nec praeter se quidquam potentius credere: terras, coelum et sidera contemnere. VI. Cujus cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari, vel comprimi, saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus caeteris hujus muneris curam liber in se suscipit: familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam, ludo et venationibus excitatam, validissima succendit vi meri: necessitatis in tempore haustum accurrit Acdestis, immoderatius potionem hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum deprimatur. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime complicatis unum plantae injicit laqueum: parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat: exhalata ille vi meri corripit se impetu, et adducente nexus planta, suis ipse se viribus, eo quo fuerat, privat sexu, cum discidio partium sanguis fluit immensus: rapiuntur, et combibuntur haec terra: malus repente cum pomis ex his punica nascitur, cujus Nana speciem contemplata regis Sangarii vel fluminis filia carpit mirans, atque in sinu reponit: fit ex eo praegnans: tamquam vitiatam claudit pater, et curat ut inedia moriatur, pomis, atque aliis bacculis deum sustentatur a matre, enititur parvulum: sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit Phorbas, lacte alit hirquino: et quoniam Lydia scitulos sic vocat, vel quia hircos Phryges suis Atagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur, effluxit: hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat, et Acdestis blandus adulto comes, et qua solum poterat, minus rectis assentationibus vinctus, saltuosa ducens per nemora, et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris, atque operis glorians: per vinum deinde confitetur, et ab Acdesti se diligi, et ab eo donis sylvestribus honorari: unde vino, quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctum sese inferre pollutis. VII. Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum conjunctione, matrimonio ei suam filiam destinat: ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum mater adolescentuli fatum sciens, interque homines illum tamdiu futurum salvum, quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret moesti, civitatem ingreditur clausam, muris ejus capite sublevatis: quod esse turritum ratione ab hac coepit. Acdestis scatens ira convulsi a se pueri, et uxoris ad studium derivati, convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ad horam Phryges: mammas sibi demetit Galli filia pellicis: rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae: furiarum et ipse jam plenus, perbacchatus, jactatus projicit se tandem, et sub pini arbore genitalia sibi desecat, dicens: Tibi, Acdesti, haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti. Evolat cum profluvio sanguinis vita: sed abscissa quae fuerant, magna legit mater Deum, et injicit his terram, veste prius tectis, atque involutis defuncti. Fluore de sanguinis viola flos nascitur, et redimitur ex hoc arbos. Inde natum et ortum est, nunc etiam sacras velarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrymas cum Acdesti, interficitque se ipsam, purpurantes in violas cruor vertitur interemptae. Mater suffudit et has deum, unde amygdalus nascitur, amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliaverat se viri, in antrum suum defert, et sociatis planctibus cum Acdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Jupiter rogatur ab Acdesti, ut Attis revivisceret, non sinit: quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus ejus putescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat, perpetuo solus agitetur et motu, quibus contentum beneficiis Acdestim consecrasse corpus in Pessinunte: caerimoniis annuis, et sacerdotum intestibus honorasse. VIII. Si contemptor aliquis numinum, et sacrilegi pecturis immanitate furiosus, intendisset animum maledicere diis vestris: auderet in eos quidquam gravius dicere, quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam, ac ne illam vis temporis, et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactastis? Quid est enim de diis in ea positum, quidve conscriptum, quod non si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis, et injuriae, et offensionis odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion jactavit et Pyrrha, deum procreata est mater. Quid, o theologi, dicitis? quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater diluvii causa nulla fuit in parte naturae? et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? Humanum est ergo munus quod esse se sentit; et beneficiis debet Pyrrhae, quod orari se conspicit in alicujus substantiae qualitate; quod quidem, si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non divam. Nam si certum est homines ex illo lapidum jactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quit, ut ex uno lapidum genere, et ex eadem ratione jaciendi, immortalium quidam sortis, conditionis alii substituerentur humanae. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis, et in vetustatis indagatione rimator, in librorum quatuor primo, quos de gente conscriptos romani populi dereliquit, curiosis computationibus edocet, ab diluvii tempore, cujus supra fecimus mentionem, ad usque Hirtii consulatum et Pansae, annorum esse millia nondum duo; cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra hujus numeri fines aevitatem suam habere conclusam; atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genitrix esse narratur, non sit mater, sed filia; quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia, neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos. IX. Sed quid terrenis obsolevisse vos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Jovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis? Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genitrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enixus est. Post innumeras virgines, et spoliatas castitate matronas, etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Jupiter coepit, nec ab illius appetitionis ardore horror eum quivit avertere, quem non hominibus solis, sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subjecit, et ingeneratus ille communiter sensus? An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus, aut retractare poterat, aut pervidere? Sed ut res est, ponderis et majestatis oblitus, ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus, et inter media constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam tentans. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Jovis ad obscoeni certaminis expeditionem parati! Ergo ille rex mundi cum incautus, et properus obreptionis esset rejectus a furto, in impetum se vertit, et cum rapere voluptatem insidiosa fraude non quivit, vi matrem aggressus est, et apertissime coepit venerabilem subruere castitatem? Colluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus, superatusque defecit; et quem pietas dijugare ab infando matris non valuit appetitu, effusa libido dijunxit? X. Nisi forte dicetis, conventionis hujusmodi coetum genus vitat atque execratur humanum; apud deos incesta sunt nulla. Et cur mater acerrime repugnabat inferenti vim filio? cur ab illius amplexibus tamquam illicitos vitans refugiebat attactus? Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractatione debuerat, quam volebat hic cupide appetitionis suae irritamenta complere. Et sane hoc loco frugalitatis magnae viri, et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa, silex, inquit, ebibit Jovialis incontinentiae foeditatem. Quid deinde, quaeso, consecutum est? dicite. In sinu medio lapidis, atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Jovis magni futura progenies. Non est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus, tamque miris. Cum enim genus humanum ex lapidibus apud vos ortum, procreatumque dicatur, necesse est credere, et receptacula lapides habuisse genitalia, et jaculatam combibisse sementem, et completis temporibus sustulisse alvos graves, et ad postremum peperisse foeminei moris difficultate connixos. Illud nostram subigit curiositatem requirere, cum post decem menses redditum esse dicatis partum; illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus, quibus alimoniis irrigatus est, quibus succis; vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est foetibus solemne de matribus. Nondum, inquit, contigerat lucem, et tonitrus patrios jam mugiens, imitatusque referebat? Et postquam illi datum est coelum diemque conspicere, obvia quaeque vastabat incursans, atque ipsos sibi spondebat deos coeli posse a regione detrudere. O cauta et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis subiret, aut mugiens foetus somnis suis officeret, aut interpellaret quietem, subtraxit se ipsam, et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe, et saxorum asperitatibus propinavit. XI. Aestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis esset intractabilis illa vis feritatis edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo, et viribus spoliaretur abscissis. Quasi vero affecti corporalibus his damnis, fiant languidioris audaciae, et non quotidie videamus eos qui sibi demessuerint has partes majoris petulantiae fieri, atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis, in obscoenam prorumpere vilitatem, flagitiorum confessione vulgata. Vellem tamen videre, si esset mihi iis nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Acdestiae, post deorum augustissimas curias coeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sanciantem vi meri; et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris. XII. Hoccine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione polluctus? aut si talibus occupati sunt negotiis, cogitationibus, curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit, aut mortalium saltem in numero computaverit? Acdestis iste, oro, cujus obscoenitas amputata securitatem fuerat illatura coelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit, an deorum aliquis, et immortalitatis praeditus honore? Si enim nostrae sortis, et conditionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? Deus autem si fuerat, qui potuit decipi, aut divino aliquid ex corpore desecari? Sed quaestionem movemus parte in hac nullam, fuerit licet de divino genere, vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici; etiamne fluore de sanguinis, et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici? an tum cum vis illa telluris cooperta est gremio, solum radice complexa est, in stipitis exilivit robur, oneratos fudit balaustiis ramos, et in punctistitio poma extulit mitia perfectionis propriae maturitate completa? et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrato genus ducant, et fabulam convenienter impletis. O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus irridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata? Dicunt eam cuncti patres, et superciliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua, et stoliditatis frigidissimae judicaris. XIII. Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo; sequitur se ratio; ubi enim cautes, et saxa pariunt dura, poma ibi necesse est suriant. Glandibus, atque ficis alebat Berecyntia religatam, convenienter et recte; pomis enim debuerat vivere, quae mater fuerat facta de pomo. Postquam foetus emissus est, longe jussus est ab Sangario projici; quem conceptum divinitus credidit esse jamdudum, dedignatus est sobolem sui pignoris nuncupari. Lacte infans educatus hirquino est. O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino; in qua sexus viriles non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. Pulchritudine inclyta, et praedicabili fuit insignitus decore. Admirabilis res satis, quod non illum foetor vitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit magna, si nepotem ut avia, res simplex; sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. Diligebat et Acdestis, venatoriis eum muneribus locupletans; a semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitatis; sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus existimare. Ipsis mater est ingressa cum moenibus. Admiramur quidem in hac parte vires, et fortitudinem numinis; sed culpamus negligentiam regis, quod cum legis meminisset et fati patefecerit hostibus minus providam civitatem. Nuptialia celebrantibus vota furias Acdestis, insaniamque subjicit, si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat; quid admiserat Gallus, quid pellicis filia, ut ille se viro, haec mammarum honestate privaret? Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subversionibus concitasti. Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Acdestius, nisi puer abscissa societati objecisset offensae. XIV. Quid dicitis, o gentes: quid hujusmodi deditae opinionibus nationes? Nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor, et tantarum verecundia foeditatum? Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire, vel discere: at vero vos nobis mammarum expromitis exectiones, amputationes virilium veretrorum, iras, sanguinem, furias, interitus virginum voluntarios, et ex sanguine mortuorum flores, atque arbores procreatas. Dicite, o iterum, ergone deum mater genitalia illa disjecta, cum fluoribus ipsa per se moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae, acne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam veste velaret, ac tegeret, lavit utique balsamis, atque unxit? Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras: aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas, et varias fictiones sub imagine veritatis expromere? Cum Jove locutus est Acdestis, ut amato restitueret vitam: annuere Jupiter recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolveretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet. Hoccine quisquam admiserit, aut credulitatis assensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem interisse, et sejunctum a lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare? XV. Urgere vos jamdudum ad istius rei comparationem possemus, nisi stultitiae pars esset, et talia discere, et hujusmodi rerum indicia postulare. Sed historia haec falsa est, neque ullam continet veritatis in se partem. Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse a terris deos: utrumne sit constans, et fidei firmitate connixa: an contra mendaciter, et falsitatis alicujus fictione composita. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est: numina ista, quae promitis, si sunt uspiam gentium, atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis, quam a vobis accipere offensionum furialium causas: et esse illam in rebus, et a vobis in commentarios relatam, et a volentibus quotidie perlegi, et futuri temporis pro instructione, per ordinem succedentium tradi. Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem, cur nobis irasci perhibeantur dii coelites, cum turpitudines illorum tantas neque prodiderimus, neque in litteras contulerimus ullas, neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est, et mendaciis interpolata fallacibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis, aut conscripta durare saeculorum in memoria sitis passi. XVI. Et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a vobis esse vera, et exploratae fidei judicari? Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statis diebus in Deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adolescentulus intulit, et genitrix divum in solatium sui vulneris consecravit? Quid lanarum vellera, quibus arboris colligatis et circumvolvitis stipitem? Nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit, et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? Quid compti violaceis coronis, et redimiti arboris ramuli? Nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? Quid pectoribus applodentes palmas passis cum crinibus Galli? Nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Acdesti lacrymabili puerum prosecuta est ejulatu? Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen Castus? Nonne illius temporis imitatio est, quo se numen ab Cereris fruge violentia moeroris abstinuit? XVII. Aut si ea, quae dicimus, non sunt ita, vos edissertate, vos, dicite: evirati isti, mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii, sollicitudinis, curae? et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos, et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? Quid coronae? quid violae? quid voluere mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen, deum matris constituatur in sedibus? Aut enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus: et manifestum est vos non divinas conficere caerimonias, sed imaginem tristium redintegrare gestorum: aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicujus participetur infamia. Quis est enim, qui credat, honestatis aliquid in ea re esse, quam initiant viles Galli, effoeminati conficiant exoleti? XVIII. Postulat quidem magnitudo materiae, atque ipsius defensionis officium, ut similiter caeteras turpitudinum species persequamur: vel quas produnt antiquitatis historiae, vel mysteria illa continent sancta, quibus initiis nomen est, et quae non omnibus vulgo, sed paucorum taciturnitatibus traditis: sed sacrorum innumeri ritus, atque affixa deformitas singulis, corporaliter prohibet universa nos exequi: quinimmo, ut verum exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio, et ratione deflectimus: ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. Faunam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus: quam myrteis caesam virgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat Sexto de diis Graeco: signumque monstrari, quod cum ei divinam rem mulieres faciunt, vini amphora constituatur obtecta: nec myrteas fas sit inferre verbenas: sicut suis scribit in causalibus Butas. Sed et deos conserenteis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum caeteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, surrexisse se deos, et nervis obduruisse divinis. Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intelligeret, et agnosceret, qui sibi res vellent: Ocrisiam prudentissimam foeminam divinos inseruisse genitali: explicuisse motus certos. Tunc sancta, et ferventia numina vim vomuisse Lucilii, ac regem Servium natum esse Romanum. XIX. Bacchanalia etiam praetermittamus immania, quibus nomen Omophagiis Graecum est, in quibus furore mentito, et sequestrata pectoris sanitate, circumplicatis vos anguibus, atque ut vos plenos Dei numine ac majestate doceatis, caprorum reclamantium viscera, cruentatis oribus dissipatis. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praetereamus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse; in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici, et referunt phallos propitii numinis signa donatos. Oblivioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur, frater trucidatus a fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis olus illud apponi, ne a manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis; ut occupatus puerilibus ludicris, distractus ab Titanibus Liber sit; ut ab iisdem membratim sectus, atque in ollulas conjectus ut coqueretur; quemadmodum Jupiter, suavitate odoris illectus, invocatus advolaverit ad prandium; compertaque re gravi grassatores obruerit fulmine, atque in imas Tartari praecipitaverit sedes. Cujus rei testimonium, argumentumque fortunae, suis prodidit in carminibus Vates Thracius; talos, speculum, turbines, volubiles rotulas, et teretes pilas, et virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala. XX. Ea erat nobis consilium praeterire, praetervehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur, atque omnis gens illa, nisi nomen interpositum his Jovis prohiberet nos strictim injurias ejus ignominiasque transire: non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis vobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis injuriae, quorum profitemini vos esse custodes, vindices, veneratores. Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret, nam genitrix haec Jovis regionis ejus ab accolis traditur, neque tamen auderet id, quod procaci appetitione conceperat, apertissima vi petere, ingeniosas comminiscitur captiones: quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genitricem: fit ex deo taurus, et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans, in securam et nesciam repentina immittitur vi furens, agit incestius res suas, et prodita per libidinem fraude, intellectus et cognitus evolat: ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat, anhelat, exaestuat, nec fremitum continere tempestatemque irarum valens, ex continua passione Brimo deinceps ut appelletur, assumpsit: neque alia cordi est res ei, quam ut audaciam filii poenis, quibus potis est, persequatur. XXI. Jupiter satagit fractus metu: nec quibus remediis leniat violatae animos, reperit: fundit preces, et supplicat: obstructae sunt dolentis aures: allegatur deorum universus ordo, nullius auctoritas tanta est, ut audiatur: ad postremum filius vias satisfactionis inquirens, comminiscitur remedium tale. Arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, execat hos ipse, et lanato exuit ex folliculi tegmine. Accedens moerens, et summissus ad matrem, et tamquam ipse sententia condemnasset se sua, in gremium projicit, et jacit hos ejus: virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem, et concepti foetus revocatur ad curam, parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam, modo Proserpinam nuncupavit: quam cum verveceus Jupiter bene validam, floridam, et succi esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset aggressus, et temeritatis quantum, redit ad priores actus: et quia nefarium videbatur satis, patrem cum filia cominus uxoria conjugatione misceri in draconis terribilem formam migrat: ingentibus spiris pavefactam colligat virginem, et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus; fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Jovis, sed non eadem conditione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu virginis tauri species fusa Jovialis monumenta pellaciae. Auctorem aliquis desiderabit rei, tum illum citabimus Tarentinum, notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: Taurus draconem genuit, et taurum draco. Ipsa novissime sacra, et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati, in quibus aureus coluber in sinum dimittitur consecratis, et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis. XXII. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo, membra ire per singula, quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens, qui non ipse pervideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda, quantasque ignominias dii ferant ex ipsis mysteriorum sacris, et ex sacrorum originibus indecoris? Jupiter, inquit, exarsit in Cererem. Quid tantum, quaeso, de vobis Jupiter iste, quicumque est, meruit, quod genus est nullum probri infame, adulterium nullum, quod in ejus non caput velut in aliquam congeratis vilem luteamque personam? Matrimonii prodidit jus Leda: Jupiter esse dicitur auctor culpae. Virginitatem Danae custodire nequivit: furtum esse narratur Jovis. Ad mulieris nomen properavit Europa, expugnator pudicitiae idem esse jactatur. Alcmena, Electra, Latona, Laodamia, mille aliae virgines, ac mille matres, cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Jupiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo ejus non nomen consociatis libidinibus conseratis: ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum seges, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes scenarum colluvionibus derivarent. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium foeminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maleactionis injuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit? neque illum sanctitas, aut reverentia genitricis, horror etiam pignoris ex se sati, ab imagine potuit tam foedae cogitationis abducere? XXIII. Vellem itaque videre patrem illum deorum Jovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus: hirsutas agitantem aures, contractis in ungulam gressibus ruminantem pallentes herbas, et ex parte postica caudam, suffragines, talos molli fimo perlitum, atque intestina proluvie delibutum. Vellem, inquam, videre, dicendum est enim saepius, torquentem illum sidera, et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit: consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina, qua vibrare coruscos ignes, et saevire fulminibus suetus est: tum deinde secreta rimantem ferventi smila, summotisque arbitris circumjectas prolibus diripientem membranulas, ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem; deductum, pallidum, saucium, simulantem doloris cruces, et ad fidem facto faciendam, arietino sanguine coinquinatum, et mendacia vulneris laneis fasceis, linteolisque contectum. Hoccine audiri, et perlegi sub mundi hoc axe? et eo, qui haec tractant, existimari se velle pios, sanctos, religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc majus; aut ulla gens inveniri tam irreligiosis potest opinionibus praedita, quam quae talia credit, aut accipit, aut sacrorum intimis in mysteriis, prodit? Jupiter ille, quicumque est, si sentiret se esse, aut si ullo sensu afficeretur injuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus, et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis? XXIV. Sed non sunt, inquit, reipublicae nostrae haec sacra. Quisnam istud dicit, aut quis reponit? Romanus, Gallus, Hispanus, Afer, Germanus, aut Siculus? Et quid adjuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt, sint vestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis, nec ne: cum quae vestra sint propria, aut simili foeditate, aut turpitudinis genere reperiantur esse majore? Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis: quibus gente ab Attica sancta illa pervigilia consecrata sunt, et pannychismi graves? Vultis, inquam, videamus, quas origines habeant, quasve causas, ut Athenas etiam probemus, ipsas humanitatis artibus, studiisque pollentes, tam in deos dicere contumeliosa, quam dictitent alii: nec minora ab his probra, quam caeteris objiciantur a vobis, religionis sub specie publicari? Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores, et adhuc virgo Proserpina: cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis specum rex prosiliens Manium, raptam virginem secum vehit, et terrarum absconditur successibus rursus. Quod cum factum nesciret Ceres, nec filia esset ubinam gentium, suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe conquirere: sumit faces geminas flammis comprehensas Aetneis, quibus sibi praelucens, pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis. XXV. In istius conquisitionis errore eleusinos etiam pervehitur fines; pagi istud est nomen regione in Attica constituti: qui illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo, Triptolemus, Eubuleus, Dysaules, Eumolpus, boum jugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus: a quo et gens fluit Eumolpidarum, et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen, et qui postea floruerunt Caduceatores, Hierophantae, atque Praecones. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus eleusini fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem: adulatur obsequiis mitibus: reficiendi corporis rogat curam ut habeat: sitienti adoris oggerit potionem cinnum, cyceonem quam nuncupat Graecia: aversatur, et respuit humanitatis officia moerens dea, nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis. Rogat illa, atque hortatur contra, sicut mos est in hujusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis assumat: obstinatissime durat Ceres, et rigoris indomiti pertinaciam retinet. Quod cum saepius fieret, neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, vertit Baubo artes, et quam serio non quibat allicere, ludibriorum statuit exhilarare miraculis. partem illam corporis, per quam secus foemineum et sobolem prodere, et nomen solet acquirere generi, eam longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem, et in speciem levigari nondum duri atque striculi pusionis: redit ad deam tristem, et inter illa communia, quibus moris est frangere ac temperare moerores, retegit se ipsam: atque omnia illa pudoris loca revelatis monstrat inguinibus: atque pubi affigit oculos diva, et inauditi specie solaminis pascitur. Tum diffusior facta per risum, aspernatam sumit atque ebibit potionem: et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere, propudiosi facinoris extorsit obscoenitas. XXVI. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae: et inveniet nos nihil neque callide fingere, neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates: ipsos namque in medio ponamus versus quos Calliopes filius ore edidit graeco, et cantando per saecula generi publicavit humano: Sic effata, sinu vestem contraxit ab imo, Objecitque oculis formatas inguinibus res, Quas cava succutiens Baubo manu, nam puerilis Ollis vultus erat, plaudit, contrectat amice. Tum dea defigens augusti luminis orbes, Tristitias animi paulum mollita reponit: Inde manu poclum sumit, risuque sequenti Perducit totum cyceonis laeta liquorem. Quid Erichtheo sati, quid cives Minervii dicitis? Avet animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, vel artibus habeatis, quibus tam confossis salutem dare personis, vulneribus, atque causis. Non est ista falsa suspectio, nec delatione appetimini calumniosa: Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes, et antiquarum elogia litterarum: ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: « Jejunavi, atque ebibi cyceonem: ex cista sumpsi, et in calathum misi, accepi rursus, in cistulam transtuli. » XXVII. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur, et rapiunt dii vestri? matrimonia copulant fraudibus appetita furtivis? a repugnantibus, et invitis decus virginitatis eripitur? imminentes nesciuntur injuriae, quidnam raptis acciderit, ignoratur? amissi quaeruntur ut homines: et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem? afficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes, et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint, victuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis, aut affabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscoenitas, objectanturque partes illae, quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex jubet: quas inter aures castas sine venia nefas est, ac sine honoribus appellare praefatis. Quidnam, quaeso, spectu in tali, quid in pudendis fuit verendisque Baubonis, quod foeminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem converteret, atque risum, quod objectum lumini conspectuique divino, et oblivionem miseriarum daret, et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta irridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas! XXVIII. Jamdudum me fateor haesitare, circumhiscere, tergiversari, tricas, quemadmodum dicitur, conduplicare Tellenas, dum pudor me habet, Alimontia illa proferre mysteria, quibus in liberi honorem patris ithyphallos subrigit Graecia, et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur: quisquis istud ignoras, disce, atque admiratus res tantas, puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi. Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius liber, nosse inferos expetivit, et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur, inquirere: sed cupiditas haec ejus nonnullis difficultatibus impediebatur, quod qua iret ac pergeret, inscitia itineris nesciebat. Prosumnus quidam exoritur ignominiosus amator dei, atque in nefarias libidines satis pronus, qui se januam Ditis, atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus, atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi. Deus facilis jurat potestatis futurum ac voluntatis se ejus, sed cum primum ab inferis compos voti atque expeditionis redisset Viam comiter Prosumnus edisserit, atque in limine ipso prostituit inferorum. Interea dum liber Stygem, Cerberum, Furias, atque alias res omnes curiosa inquisitione collustrat, ex viventium numero index ille decedit, atque ex more sepelitur humano: emergit ab inferis Evius, et recognoscit extinctum ducem. Qui ut fidem compleret pacti, et jurandi solveret religione se juris, locum pergit ad funeris, et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans, dolat, runcinat, levigat, et humani speciem fabricatur in penis: figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus, accedit, subdit, insidit. Lascivia deinde surientis assumpta, huc atque illuc clunes torquet, et meditatur ab liguo pati, quod jam dudum in veritate promiserat. XXIX. At ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat, nec mysteriis volumus, quid super talibus senserit, ex ipsius accipiat lectione: totam interrogat Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum veritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus, atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? Quid dicitis, o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus nationes? Ad haecne nos sacra, flammis, exiliis, caedibus, atque reliquo genere suppliciorum compellitis, et crudelitatis metu? hoscine nobis deos importatis, insinuatis, infligitis: quorum similes nec vos esse, neque alium velitis quemquam sanguinis vobis gradu, et jure familiaritatis adjunctum? Potestisne impubibus et praetextatis vestris, quas Liber induxerit, pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio conjugatas, ad verecundiam Baubonis impellere, atque ad pudicas Cereris voluptates? Vultis vestri juvenes sciant, audiant, discant, Jupiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? Vultis adultae virgines, robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte cognoscant? Vultis germani jam fervidi, atque ex iisdem seminibus fratres, eumdem rursus accipiant concubitus lectulos non esse aspernatum sororis? Ita ergo non protinus ab hujusmodi fugiendum diis longe, ac ne irrepat in animum tam impurae religionis obscoenitas, audientia tota claudenda est? Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad hujusmodi furias deorum documenta proritent? Aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis valeat reverendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum videat confusione servatum? Ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit justos cupidinem suam non valuisse fraenare, cur non in promiscuos appetitus effundat se homo, et ingenita fragilitate praeceps datus, et magisterio sanctae divinitatis adjutus? XXX. Jamdudum me fateor reputantem mecum in animo rerum hujuscemodi monstra, solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex his atheum, irreligiosum, sacrilegum, qui deos esse omnino aut negent, aut dubitent; aut qui eos homines fuisse contendant, et potestatis alicujus et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis hujusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eo ingeratis maledictionum et criminum, quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus combibissetis? Deos esse qui dubitat, aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias immanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non accommodat involutis: et qui generis asseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate coelitum, subsicivis tamen accumulat laudibus: siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat, et virtutum admirationibus sublevatos. XXXI. Vos vero, qui vindices, et eorum contendiditis immortalitatis esse propagatores, num ex his quempiam praeteristis, transistis vestris maledictionibus invulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile, quod in eos conferre metueritis, vel nominis saltem auctoritate tardati? Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non vos? Quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non vos? Quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non vos? Quis scitulos pusiones, atque adultos venustissimus lineis appetitos esse inhoneste? non vos? Quis abscissos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus appetitos, quis vulneratos, quis obiisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? non vos? Cur igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis objicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum jamdudum vos liqueat irarum esse tantarum reos, et divinae indignationis auctores? XXXII. Sed erras, inquit, et laberis, satisque te esse imperitum, indoctum, ac rusticum, ipsa rerum in sectatione demonstras. Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes videntur, atque ad labem pertinere divinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras, atque altas: nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere. Neque enim quod scriptum est, atque in prima est positum verborum fronte, id significatur, et dicitur, sed allegoricis sensibus, et subditivis intelliguntur omnia illa secretis. Itaque qui dicit, cum sua concubuit Jupiter matre, non incestas significat aut propudiosas Veneris complexiones, sed Jovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat. Et qui rursus perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis voluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Jovem, in filiae significatione sementem. Sic et ille, qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris, in turpissimos appetitus viraginem dicit raptam; sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam, et cum Orco significat foedera genitalis conciliare foeturae. Consimili ratione et in historiis caeteris aliud quidem dicitur, sed intelligitur aliud, et sub vulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta, et altitudo involuta mysterii. XXXIII. Argutiae sunt, ut apparet, atque acumina haec omnia, quibus fulcire solemne est malas in judiciis causas. Quinimmo, ut verius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus verum, sed imago et species veri semper, atque umbra conquiritur. Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet, dedecet, decursum est in has partes, ut alia subjiceretur res alii, et in speciem decoris, turpitudinis interpretatio cogeretur. Sed quid ad nos istud, an alii sensus, aliaeque sententiae conscriptionibus vanis subsint? Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere, nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente, sed in verborum eminentium significatione teneatur. Ac ne tamen videamur inspicere, quale sit istud quod dicitur, nolle: primum illud a vobis, si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum, allegorico genere vel scripta haec esse, vel eodem modo intelligi oportere, unde est vobis cognitum, vel unde intimatum? in consilium scriptores advocare vos scilicet? aut tum in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant? Deinde si illi rationis alicujus, et religionis metu mysteria illa convolvere tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est, ut quod illi noluerunt, vos velitis intelligere: vos scire et cunctorum substernere notioni, quod illi frustra verbis minus verum significantibus occulerunt? XXXIV. Sed ut vobis assentiamur, in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, unde tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel expanatis, vel panditis, eadem vos interpretari, eademque sentire, quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt, nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata? Vos Jovis, et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutiis fingere, et veri cum similitudine suspicari: potest aliud tertius, potest aliud quartus, atque ut se tulerunt ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. Cum enim e rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur, nec habeat finem certum, in quo rei, quae dicitur, sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est, in id quod velit attrahere lectionem, et affirmare id positum, in quod eum sua suspicio et opinabilis conjectura duxerit. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus a dubiis sumere, atque unam adjungere significationem dicto, quod per modos videatis innumeros expositionum varietate deduci? XXXV. Denique si accommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione conquirimus, omnes de Diis fabulas existimetis, id est singulas totas ambifarias ac bilingues, et versipellibus esse scriptas modis; an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superjectione velatas? Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtensionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus, et promere, quasque in res alias atque intelligentias vocare. Ut enim Jovem pro pluvia, Cererem, verbi causa, pro terra vultis audire, et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque jactum: ita dicere vos convenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque irae? quid sibi velit Brimo verbum, quid Jovis solliciti supplicatio? quid allegati coelites nec auditi? quid exectus aries? quid execti arietis proles? quid satisfactio his facta? quid quae rursus gesta sunt libidine obscoeniore cum filia? consimiliter et in altera fabula Enneae nemus, et flores quid sint? quid sumptus ignis ex Aetna, comprehensaeque isto faces? quid peragratio cum his orbis? quid Attica regio? quid eleusinius pagus? quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum? quid cyceonis significet potio? quid adspernatio potionis? quid novatio et revelatio pudendorum? quid spectaculi flagitiosa dulcedo, et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata? Quod si pro his omnibus, quod oporteat subjici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis assensum super tali asseveratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis supponere, nec alterum rerum vocare contextum: quid allegoriis obscuratis honestis id, quod simpliciter dictum est, et communem ad intelligentiam publicatum? XXXVI. Nisi forte dicetis, non toto in historiae corpore allegorias has esse, caeterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter, et ambifaria obtentione velatas. Urbana est illa subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta, quae scripta sunt, inexpeditissimum vobis est traducere, invertere, derivare, eligitis quaedam vestrae convenientia voluntati, et ex ipsis obtinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati. Quod tamen ut vobis ita sese habere, quemadmodum dicitis, annuamus, qui scitis, aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse, alter se habeat; aut quod aliter creditis, conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone, rectoque, nec inest in re signum, quo differitas judicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est, ambiformiter dictum existimari, quam quod ambigue scriptum est, reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere aut fiat, aut fieri posse credatur, intelligere confitemur minime nos posse. XXXVII. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. In nemore, inquit, Ennensi quondam flores Proserpina virago lectitabat. Integrum adhuc istud est, et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est. Emicuit Summanus e terris curru quadrijugo vectitatus; simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus, atque Summanus interpretationem desiderant nullam. Improvisus Proserpinam rapuit, et sub terras secum avexit; seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. Quid accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, ac semen Proserpina diceretur? ut quae virago jamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Jupiter, inquit, in taurum versus, concubitum matris suae Cereris expetivit; ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur. Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. Irata Ceres est, et exarsit, et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum: nam et ira, et testes, satisfactio, suis hic moribus, et conditionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Jove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Jovem, atque ad rerum simplicissimam dictionem? XXXVIII. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta, et posita, demonstrandaque universa nobis: aut genere isto conscriptum est nihil; quoniam esse quod creditur, quasi parte ex historiae non videtur. Allegorico genere scripta sunt haec omnia. Minime istud videtur certum. Quaeritis qua ratione, qua causa? quia omne quod gestum est, et in alicujus operis evidentia constitutum, conversionem non potest in allegoricam duci: neque enim potest infectum esse, quod factum est; aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. Numquid bellum Iliacum in socraticam verti condemnationem potest? aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici, appellarique Cannensis. Sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem, eademque proscriptio; neque enim quod gestum est, potest aliud, ut dixi, quam id esse, quod gestum est; aut in alienam migrare substantiam id, quod in vi propria, atque in sui generis qualitate defixum est. XXXIX. Unde igitur probamus, historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? Ex solemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis; vel quae statis fiunt temporibus, ac diebus; vel quae in abdito tradunt gentes, moris proprii perpetuitate servata. Neque enim credendum est, sine suis originibus haec esse, frustra atque inania fieri, nec habere conjunctas primis institutionibus causas. Pinus illa, solemniter quae in matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus abstulit, et quam memorant divam in solatium sui consecravisse moeroris? Phallorum illa facinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert, quo se a debito Liber liberavit? Eleusina illa mysteria, et sacrorum reconditi ritus, cujus memoriam continent? nonne illius erroris, quo in filiae conquisitione Ceres fessa, oras ut venit ad atticas, triticeas attulit fruges, nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae, et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est, nullis antecedentibus causis, suscepta haec esse; aut insanire judicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis affixerint conflatum rationibus nullis. Quod si liquet, et constat, id est, si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri, rerum prohibente natura. XL. Et tamen ut vobis ita se habere assentiamur res istas, id est, ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur et cum ignominia fieri, contumeliaque divorum? an injuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram, et pluviam, vel quodlibet aliud, nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio, Jovis et Cereris dicere atque appellare concubitum? et cum deorum criminibus labem imbris e coelo, et telluris significare madorem? Potest irreligiosus quidpiam vel existimari, vel credi, quam semina terris mersa, vel quodlibet aliud, nihil enim similiter refert, raptum Proserpinae dicere, et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? Nonne millies optatius fuit, elinguem fieri atque mutum, atque scaturiginem istam vocis, et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare turpissimas? quinimmo turpibus deorum factis negotia significare vulgaria? XLI. Antea mos fuerat, allegoricas dictiones honestissimis sensibus obumbrare, res turpes, et foedas prolatu, honestorum convestirier dignitate. At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves, et castitate pollentia obscoenis commemorantur in vocibus; ut quod olim pravitas foedae rei verecundia contegebatur, nunc scurriliter, turpiterque dicetur, dignorum elocutione mutata. Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram, vi pressas consilioque rationis. Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis, et suis significationibus promere? immo quid urgebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intelligi quod indicaris; sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis, et nolentis ostendere malignitatem? An deos adulteros dicere periculum habuit ullum? prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerant obscoeno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret, et allegoricae coecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset, et deorum dignitas conservaretur illaesa. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul iisdem temporibus fiunt, ut et foedae rei species intellectum subjiciat honestatis, et prius animum turpitudo, quam religionis alicujus perstringat auctoritas. XLII. Nisi forte dicetis, hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi, deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri; et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa vos scitis, aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanationem curatis? Ad extremum et ultimum, quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus, et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum connumeratis, et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae? quem passum esse res certas, fecisse item res certas? quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt? cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas, nominatimque divinas? utrumne ab sole ad hominem, an ab homine ad solem vocabuli hujus facta translatio est? Si enim nomen istud principaliter habet originem solis, quid tandem de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud esse commune? sin hirquinum, et Phrygium est, quid Phaetontis genitor, pater hujus luminis et claritatis admisit, ut abscisso ab homine dignus videretur vocari, et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus? XLIII. Sed quid sit istud, jam promptum est omnibus: nam quia talium scriptorum, historiarumque vos pudet, nec abolere videtis posse ea, quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes, atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis, verborum invertitis corrumpitisque naturas; atque ut olim accidere male sanis assolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intelligentiam depulit, confusa atque incerta jactatis, et inanium per rerum figmenta bacchamini. Esto in Jovis et Cereris coetu irrigatio sit significata telluris; occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi; cupiditatis et temeritatis compressio, colligatio dicta sit adulteriorum Veneris atque Martis. XLIV. Sed si fabulas has vultis more allegorico scriptas, quid caeteris fiet, quas non videmus posse versuras in hujusmodi cogi? Quid enim subjiciemus pro illis fustibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae sobolis urigo contorsit? Et quid pro illis Ganymedibus raptis, atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Jupiter maximus vastitatis suae liniamenta contraxit? Quid pro cycnis, et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum varietatibus ludens? Ac ne de Jove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt? quae in mercenariis conditionibus, ac servitutibus? quae in vinculis, orbitatibus, planctibus? quae in cruciatibus, vulneribus, sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam conscriptione de superis tali, addidistis, ut dicitur, garo gerrem, cum deorum nominibus appellavistis res turpes, et vocabulis rursus deos rerum conquinastis infamium. Quod si adesse hic eos, aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis: in mentione illorum facienda praestringeret vos metus; et tamquam vos audirent, vestrasque acciperent voces, ita credi oportuit, et haberi in cogitatione defixum. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, verum etiam nomina deberent esse deorum reverenda: quantumque est in ipsis, qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis. XLV. Da veram judicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscoenis libidinibus Venerem. Quae enim est ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia, quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas? Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus. Verecundia laude condigna, erubescitis panem et vinum nominare, et pro coitu Venerem non metuitis dicere.