LIBER VI |
LIBER SEPTIMUS.
[recensere]INDEX CAPITUM. Neque est certe quod quis arguat, hostias diis immolari, ut Hoc in libro probat Arnobius, sive auctoritate, sive ratione, diis nulla esse sacrificia facienda. Non enim his sacrificiis nutriuntur: quando quidem, quidquid nutritur, mortale est. Cap. 1, 2, 3. Neque etiam voluptatis causa diis hostiae caeduntur, mortalis quippe adhuc est, qui hujusmodi afficitur delectatione. Cap. 4. Vulgarem autem opinionem illam subruit Arnobius, quae sacrificiis deorum iram placari statuebat. Non irae motus diis indignus in immortalem animum cadere nequit. Cap. 5, 6, 7. Praeterea nemini probabitur, eos pecude aliqua mactata et oblata iram ponere aut injuriarum suarum oblivisci: aut his sacrificiis, tamquam pacta mercede, peccatorum in se commissorum veniam largiri. Cap. 8, 9. res tribuant prosperas et adversas removeant. Nam missa interimilla philosophorum opinione, fato omnia regi, certe, si penes deos sit secunda et adversa tribuere hominibus, ingrato animo sinunt eos qui victimis aras illorum onerant, ad extremas redigi angustias. Cap. 10, 11. Deinde vero dictu absurdum est deos sacrificiorum pretio beneficia sua vendere. Cap. 12. Neque potiori ratione asseritur sacrificia diis honoris atque amplificandae illorum potentiae fieri. Cap. 13, 14. Fatetur tamen Arnobius honorem habendum vero Deo, qui, sicut ira non ardescit, ita nec collato gaudet honore, nec negato indignatur, nec se fieri majorem alienis officiis existimat. Adde vero, nihil honoris diis accedere ex mactatis animalibus, quorum fumo simulacra ac sanguine et putore templa atque altaria coinquinantur. Cap. 15, 16. Objicientibus ethnicis, diis bonis, ut prosint, et malis, ne Quod si hoc animalium cruore deos honorari contendas, cur eis non immolantur elephanti, cameli, leones aliaque animalia longe plurima. Neque dicas, iis tantum deos honestari, quae ad victum nobis benigne suppeditant: nam et cuminum, nasturtium, rapas et caetera, quae nostro sunt usui, iisdem diis litari debebunt. Cap. 16, 17. Urget insuper Arnobius, deorum sicut unum genus ita unam esse debere sententiam: Cur ego, inquit, uni una, altera alteri hostia immolatur? Cap. 18-21. Neque respondere juvat, antiquitate ac longa consuetudine diversis diis victimas diversas mactari. Non enim inquiritur, utrum homines, sed utrum dii sanciverint, aliquam hostiam uni Deo magis quam alteri convenire. Cap. 21, 22. noceant, sacrificandum, respondet Arnobius, deos omnes natura sua bonos esse debere, adeoque, licet nullo honore ab hominibus afficiantur, illis tamen idcirco nocere nequibunt; praeterea, si vera sit haec ethnicorum opinio, ex ea sequitur, bonum deum, si debita illi hostia non mactetur, malum fieri: contra vero deum malum fieri bonum, sacrificio peracto. Cap. 23. Caeterum quamvis fas fieri posset, ut tauri aliaque animalia diis immolarentur, quid eis conducere valebant farciminum, pultium liborumque genera, quae in ethnicorum mysteriis adhibebantur? Cap. 24, 25. Turis quoque eorum aris adolendi non melior est ratio. Recens quippe est ritus ille ac temporibus ignotus antiquis. Quamobrem aut inutilis censeri debet, aut peccavere prisci homines, quibus numquam usu venisse constat. Cap. 26, 27. Deinceps ad examen revocat narrationem de Aesculapii simulacro in insulam Tiberinam translato: unde subito sedatam Ad evertendum deinceps accedit ultimum illudque, ut putabatur, Quid enim magis insulsum quam certis verbis vini aliquid libari, ne quodlibet aliud vinum fiat sacrum atque humanis Quid vero quod ture dato diis honoris aliquid tribui jactitatur. Nihil quippe tus est aliud nisi viscus ex quibusdam corticibus profluens. Cur ego ex aliis arboribus coalescens ipsis similiter non incenditur? An quia non ita suavis est odoris? Ergone diis, quemadmodum hominibus, alii odores grati sunt, insuaves alii atque injucundi? At, fatentibus philosophis, incorporei sunt dii adeoque haud possunt ullo turis aut odore alio mulceri. Cap. 27, 28. Frustra etiam ac nulla pariter adducti ratione merum in sacris suis turis socium libabant. Diis enimvero nec siti sicut nec fame laborantibus, inutilis plane vini usus. Illud autem fundi aut in deorum honorem, aut ut propitii fierent, perperam quoque opinabantur ethnici. Cap. 29, 30. usibus eripiatur? Cap. 31. Nec minus ridiculum esse ostendit Arnobius deos sertis, coronis, cymbalis, tympanis ac symphoniis oblectari. Ad haec dies eorum festos irridet ac ludos in ipsorum honorem institutos exagitat. Cap. 32. Nihil etiam a recta ratione magis alienum esse convincit, quam existimare, turpibus, quae tum agebantur, comoediis ac tragoediis, deos delectari atque animos ponere. Cap. 33. Demonstrat vero, tot tantaque opinionum portenta inde orta esse, quia ethnici nesciebant quae sit veri Dei natura, sibique falso persuadebant, deos suos ejusdem secum esse substantiae. Cap. 34. validius ethnicorum propugnaculum, quo ii ex variis prodigiorum, sicut aiebant, historiis probare nitebantur, deos peccatis hominum offensos ira exarsisse, sed eorum satisfactione postea placatos, et primum quidem ludorum Circensium restitutionem in Jovis honorem excutit; qua rite peracta lues cessasse ferebatur. C. 35, 36, 37. Transit deinde ad historiam Capitolii fulmine icti et simulacri Jovis de sede sua deturbati; quo demum ex haruspicum responsis altiore in loco ad orientem solem collocato tum patuisse res abditas existimabant, hisque relatis palam facit, nihil posse umquam excogitari, quod summa deorum amplitudine atque etiam nomine sit magis indignum. Cap. 37-41. esse putabant diram tuem, quae iniquis reipublicae temporibus grassabatur. Cap. 41-45. Sermonem instituit de simulacro Matris deum ex Phrygio Pessinunte Romam advecto: quo tempore hostem ab Italia pulsum, decus urbis pristinum restitutum, fines imperii longe lateque propagatos aliaque in Romanam gentem collata beneficia dictitabant. Quibus in medium adductis demonstrat Arnobius, nihil esse aut fingi posse, quod veritati magis repugnet quodque fidem minus mereatur. Cap. 46-48. Postremo secum comparat ac sibi invicem opponit ethnicorum Christianorumque opiniones, atque hinc concludit, Christianos pios esse, gentiles vero dementis impietatis, quam illi exprobrabant, reos esse revera ac conscios. Cap. 49, 50, 51. I. Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? Ut vobis non nostra, sed Varronis vestri sententia respondeamus, nulla. Quid ita? Quia, inquit, dii veri neque desiderant ea, neque deposcunt: ex aere autem facti, testa, gypso, vel marmore multo minus haec curant; carent enim sensu: neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa: neque ulla, si feceris, gratia. Sententia reperiri nulla potest integrior, verior, et quam quivis possit, quamvis ille sit scaevus et difficillimus, occupare. Quis est enim pectoris tam obtusi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et victimas, aut eis existimet dandas, qui sunt ab his longe natura et beatitudine disjugati? II. Qui sunt, inquitis, dii veri? Ut communi vobis et simplici respondeamus verbo, non scimus. Quos enim vidimus numquam, qui sint, scire quemadmodum possumus? Ex vobis audire consuevimus, deos esse quam plurimos, et nominum in serie computari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam, verique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales, quales eos universi debere esse conspicimus, et nominis hujus appellatione dicendos. Quinimmo, ut breviter finiam, qualis dominus rerum est, atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes Deum scimus atque intelligimus verum, cum ad ejus nominis accessimus mentionem. Deus enim ab altero in eo, quo Deus est, nulla in re differt: nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest, qualitatis propriae uniformitate servata. Quod cum dubium non sit, sequitur, ut geniti numquam, perpetuique ut debeant esse, extrinsecus appetentes nihil, nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus voluptates. III. Ergo si haec ita sunt, primum illud a vobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis: quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perveniat, atque in eorum commoditate subsidat. Quidquid enim geritur, debet habere causam sui: neque ita esse ab ratione sejunctum, ut in operibus feratur cassis, et in vacuis ludat inanitatis erroribus. Numquid forte dii coelestes aluntur his sacris, et ad eorum compaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae? Et quis ita est hominum, deus prorsus qui sit, ignorans, ut eos existimet contineri alicujus alimonii genere; et cibi esse munus; quod eos faciat vivere, et immensa in perpetuitate durare? Quidquid enim causis et rebus fulcitur extraneis necesse est esse mortale, et habere ad periculum viam pronam, ubi aliquid coeperit deesse, quo vivitur. Tum quod ex his rebus, quae admoventur altaribus, nihil videmus accedere, atque ad numinum substantias pervenire. Aut enim thus datur, et liquefactum carbonibus disperit: aut animalis est hostia, et ab canibus abliguritur sanguis: aut si aliquod viscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari, et dissolutum in cinerem labitur; nisi forte hostiarum deus animas devorat, aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnissis, quas evomunt ardentia viscera, adhuc uda de sanguine, et prioribus humecta de succis. Sed si Deus, ut dicitur, nullius est corporis, omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est, ut immortale sustineat, subdatque salutem rei, quam contingere nequeat, et motus subministrare vitales? Cessat ergo, ut apparet, sacrorum haec ratio; neque dici a quopiam potis est, ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina, et eorum sustineantur e pastu. IV. Numquid, si forte hoc non est, voluptatis alicujus, animique, ut dicitur, causa, caeduntur diis hostiae, et succensis adjiciuntur altaribus? Et quisquam est hominum, qui deos sibi persuadeat voluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium, et velut animal vile blandis sensibus affici, et dulcedinis labilis volucri titillatione mulceri? Quod enim voluptate dissolvitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur: nec immune existere ab anxietate moeroris, quod laetitia trepidat, et levitatibus extollitur gaudiorum. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos, et mortalium volumus fragilitate privatos. Quid quod omnis voluptas quasi quaedam est adulatio corporis, notisque illis sensibus assumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est esse participes corporum, per quae via est sensibus, et accipiendis voluptatibus janua. Postremo quod gaudium est, innoxiorum animantium mactatione laetari: miserabiles saepe exaudire mugitus, rivos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes, patefactisque secretis provolvi et intestina cum stercore, et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda, tremebundasque palpitantes in visceribus venas? Semiferi nos homines, quinimo, potius ut pronuntiemus, quod est verius atque apertius dictu, feri, quos infelix necessitas, et malus usus edocuit cibos ex his carpere: miseratione interdum commovemur illorum: arguimus nos ipsi, penitusque re visa atque inspecta damnamus: quod, humanitatis jure deposito, naturalis initii consortia ruperimus. Deos aliquis credit pios, beneficos, mites, caede pecorum delectari, diffundique laetitia, si quando sub his concidunt, et spiritum miserabiliter ponunt? Et voluptatis, ut cernimus, nulla est in sacrificiis causa, nec cur fiant, ratio est: quoniam nec voluptas est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est. V. Sequitur, ut illam quoque inspiciamus partem, quam jactari audimus vulgo, et populari in persuasione versari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant, reddanturque mites et placidi, fervidorum pectorum indignatione sedata. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse convenit nos semper, universos animorum affectus ignotos diis esse, consectaneum est credere, numquam deos irasci: quinimmo nullum affectum magis esse ab his longe, quam qui feris et belluis proximus, turbat tempestatibus patientes, et ad periculum interitionis inducit. Quidquid enim vexatur rei alicujus e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subjectum est, id necesse est esse mortale: ira autem vexat, et patientes se solvit: ergo esse mortale dicendum est, quod passionibus subjectum est irae. At quin deos scimus esse oportere perpetuos, et naturam immortalitatis tenere: quod si constat, et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum conditione disjuncta est. Nullis ergo rationibus convenit, id in superis velle placare, quod posse non videas in eorum beatitudinem convenire. VI. Sed concedamus, ut vultis, perturbationem hujusmodi familiarem diis esse, placandaeque ejus causa res divinas fieri, et sacrorum solemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia, vel in tempore quo dari? antequam sunt irati et perciti? an cum fuerint moti, ipsisque in indignationibus constituti? Si, ne sumant animos, occurendum est his ante: feras nobis proponitis, non deos, quibus, ne saeviant concitatae, et cavearum discutiant claustra, objectari moris est escas, in quas rabidae saeviant, et cupidinem vexationis inclinent. Sin autem jam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur: non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum, homunculorum offensione moveatur; habeatque pro vulnere si quid animal caecum, atque in nubibus semper ignorationis incedens, dissignaverit, dixerit, quo illorum minueretur auctoritas. VII. Sed neque illud dici, aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges aliquando sanxere mortalibus, constitutumque est ab his umquam, quid eos agere conveniret, vel quid non: quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter, quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum; contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare? Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid, neque sanctum: quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dignosci. Quaenam est ergo justitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii coelites, quibus neque se esse monstrare aliquando dignati sunt, neque ullas dederint, aut imposuerint leges, quas coli ab his vellent, et inviolabili obsecutione servari? VIII. Sed hoc, ut dixi, praetereo, et silentio patior abire donatum: unum illud prae omnibus quaero, quae causa est, ut si ego porcum occidero, deus mutet affectum, animosque et rabiem ponat: si gallinulam, vitulum, sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat injuriae, et ab sensu penitus offensionis abscedat? Quid ad ejus dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cujus est anser, caper, aut pavus ut ex ejus cruore medicina adhibeatur irato? Ergone injurias suas dii vendunt, atque, ut parvuli pusiones, ut animis parcant, abstineantque ploratibus, passerculos, pupulos, equuleos, panes accipiunt, quibus avocare se possint: ita dii immortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant, et in gratiam suis cum offensoribus redeant? Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere, quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis, nullisque mercedibus, iras atque animos ponere, et peccatoribus delicta donare. Hoc est enim proprium numinum, liberales venias, et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est, pertinaciter eos in offensione durare, quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium, cum redimendi peccati spes datur: et facile itur ad culpas, ubi est venalis ignoscentium gratia. IX. Ecce si bos aliquis, aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque numinum furias, vocem hominis sumat, eloquaturque his verbis: Ergone, o Jupiter, aut quis alius deus es, humanum est istud et rectum, aut aequitatis alicujus in aestimatione ponendum, ut cum alius peccaverit, ego occidar, et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen majestatemque violarim, animal, ut scis, mutum, naturae meae simplicitatem sequens, nec multiformium morum varietatibus lubricum? Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfeci? numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante te traduxi? numquid juravi per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui, spoliavique donaria? numquid erui sacratissimos lucos, aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanavique privatis? Qaenam est ergo causa, ut alienum crimen meo luatur e sanguine, et in nefas extraneum mea vita et innocentia perducatur? An quod animal vile sum, nec rationis, nec concilii particeps? quemadmodum pronunciant isti, qui se homines nominant, et ferocitate transiliunt belluas. Nonne primordiis iisdem eadem et me genuit informavitque natura? Nonne spiritus unus est, qui et illos et me regit? Non consimili ratione respiro, et video, et caeteris afficior sensibus? Habent jecora, pulmones, corda, intestina, ventriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? Amant suos foetus, et gignendis conveniunt liberis: non et mihi prolis, et subrogandae est cura, et dulcedo, cum fuerit procreata? Sed rationales illi sunt, et articulatas expromunt voces: et unde illis notum est, an et ego, quod facio, meis rationibus faciam, et vox ista, quam promo, mei generis verba sint, et solis intelligantur a nobis? Interroga pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, an hominem venia, et commissorum impunitate donari? Quis in gladium formavit ferrum? non homo? Quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit servitutem? non homo? Quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit, commiscuitque potiones? non homo? Quis maleficia reperit, aut commentatus est tanta, quanta vix explicari decem millibus queant vel annalium, vel dierum? non homo? Ita istud non ferum, non immane, non saevum est? non tibi, o Jupiter, injustum videtur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus, et ut scelerosis contingat impunitas? Ergo ob hanc causam, id est, numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando, neque alterum velle pro altero confici, caedi, nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari. X. Sed fortasse aliquis dicet: idcirco diis hostias, et caetera impendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti, res tribuant prosperas, avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero propellant, et ex casibus imminentia fortuitis. Non exiguam curam locus iste desiderat, nec quod dicitur facile, tam consuetum est vel audiri, vel credi. Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum chorus, qui asseverans et comprobans, fato fieri quaecumque fiunt: eripiat vobis e manibus opinionem istam, et inanibus vos urgeat persuasionibus fidere. Quidquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur, et geretur, olim definitum et fixum est; habetque immobiles causas, per quas sibi res nexae inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem. Si definitum et fixum est, quid obtingere singulis mali debeat bonive, jam certum est. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auxilia, vacant odia, vacant benignitates. Tam enim praestare non possunt, id quod non postest fieri, quam prohibere, ne fiat id quod necesse est evenire: nisi quod validius premere opinionem istam si voluerint, quibunt: ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli, et supervacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem vertere, et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare, et obtundere eorum aures velle, quorum auxiliis nequeas supremis in necessitatibus fidere? XI. Postremo si tristia atque importuna dii pellunt: si ea, quae sunt laeta atque amica, largiuntur: unde sunt mundo tanti, tamque innumerabiles miseri? unde tot infelices lacrymabilem vitam in extrema sorte ducentes? cur immunes a calamitatibus non sunt, qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque accumulant aras? Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum; extinctis luminibus, atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis, et ruinis mergi, obrui, confici: patrimoniis ab ingentibus evolutos mercenario sese labore fulcire: stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus liberorum orbitatibus fractos: vexari per infortunia caetera, quorum species et formas nulla potest enumeratio definire? Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus, sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus, et quod semel decretum est, perficit. XII. Aut ingrati esse dicendi sunt coelites, si cum habeant jura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. Et fortasse aliquid dicant magnum, nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus, et contemnentibus sumi. Quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas: solum illud posuisse contenti, inhonestas vos famas adjungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt, atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine, et caeteris quae admoventur altaribus. Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque coelestium beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere, atque ita praestare. Tum, quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli, perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire. Si ex duobus facientibus res sacras honestus unus et locuples, alter angusto lare, sed innocentia fuerit et probitate laudabilis: centum ille caedat boves, totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum, et odoris alicujus unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina, nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum et auxilium commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus, sed familiaris rei necessitas fecit? Ubi enim venalis et mercenarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui, et eo inclinare suffragium, unde ad eum, qui praestat, mercedis plus multo, et indecorae corruptionis affluxerit. Quid si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis, sacrificiis paribus superorum locupletaverint aras, alterque in alterum postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitentur, ut prosint, eos partes inter utrasque haesitare, defigi, nec reperire quid faciant, cum suas intelligant gratias sacrorum acceptionibus obligatas? Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest: pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias, voluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt, id quod sceleris magni est, post impensam acceptamque mercedem. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda: neque est omnino dicendum, praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant, dimoveantque contrarias, si modo dii veri sunt, atque in nominis hujus exceptione ponendi. Aut enim fato fiunt, quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et ejicitur fatum, non est superae dignitatis, boni operis favorem et collatas munificentias venditare. XIII. Satis, ut opinor, ostendimus, frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoveri: quod neque alantur his, neque ullam percipiant voluptatem, neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas, neque ut abigant averruncentque contrarias. Sequitur, ut illam quoque inspiciamus partem, quae ab nonnullis consueta est asseri, et causis cerimonialibus applicari. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta coelestibus, et ea, quod faciant, honoris ergo facere, et his numinum potentias auctitare. Quid si similiter dicant evigilare sese, atque dormire, deambulare, subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem diis habeant, et dignitatibus eos faciant ampliores? Quid enim cruore de pecorum? Quid sacrorum confectione de caetera superadditur his rei? quid apponitur atque adjicitur potestatis? Etenim honos omnis, qui haberi ab aliquo dicitur, et reverentiae potioris attribui, relativi est ad alterum generis, et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis, et amplificatione sumentis. Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro, via decedat, assurgat, caput revelet, vehiculoque desiliat: tum deinde salutet acclinis: ancillatum servuli pavibunda trepidatione imitatus: video, quid agatur in hujusmodi venerationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum: efficiturque, ut videatur magnus, quem suspectio minoris extulerit, et suis anteposuerit rebus. XIV. Sed concessio haec omnis, et honoris, de qua loquimur, attributio, solis habet in hominibus sedem: quos naturalis infirmitas, et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus, et aliorum comparationibus anteponi. At quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias accedere sacrorum ex confectionibus invenitur? Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt: additur illis ex hoc quidquam, aut esse dii magis divinitate incipiunt ampliata? Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam judico, cum honorari ab homine deus dicitur, et muneris alicujus oblatione mactari. Etenim si honos auget, ejusque accumulat dignitatem, cui fuerit attributus, sequitur, ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris collatione donatus: atque ita perducitur res eo, ut inferior deus sit, qui honoribus mactatur humanis; homo vero sublimior, qui auget potentiam numinis. XV. Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis? Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus, quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum; cum etiam colere homines potentioribus acceperimus imperiis, cujuscunque ordinis fuerint, cujuscumque fortunae? Quisnam iste est maximus? Officiosior multo, quam habetur a vobis, et potentiore in genere constitutus. Dicite, inquitis, quae sit opinio de diis digna, recta, et honesta, nec turpitudinis alicujus deformitate culpabilis. Primum ut neque illos credas quidquam hominis habere consimile, nec quidquam expectare, quod sit ab se foris, atque extrinsecus veniens: tum quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint, non praemiis ne noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem, non gaudere honore collato, non indignari et affici non dato; sed, quod rei divinae est proprium, sua se vi nosse, nec se alienis adulationibus aestimare. Et tamen, ut videamus istud, quod dicitur, quale sit, quod est istud honoris genus, vervecem, arietem, taurum dei sub ore connectere conspectuque in ejus occidere? Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum sumere, atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum struicibus incensis coelum fumo subtexere, et effigies numinum nigrore offuscare ferali? Quod si ea, quae fiunt, propria vi pendere, non ante sumptis placet aestimationibus aestimare, arae istae, quas dicitis, altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt, et busticeta in opus structa foedissimum, atque in sedem fabricata foetorum. XVI. Quid dicitis, o isti! ergone ille putor, qui ex coriis tollitur atque expirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex setis, ex agnorum lanitiis, gallinarumque de plumis, dei munus et honor est? mactaturque hoc illis, quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos, castissimosque praestatis? Et quid esse his potest coinquinatius, infelicius, spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva, sintque illis in voluptate putores: quos neque ipsi sacrificantes ferre, nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares? Quod si animantium cruore honorari, et affici superiorum animos existimatis, cur non eis et mulos, et elephantos mactatis, et asinos? cur non et canes, ursos, et vulpes, et camelos, et belbas, et leones? et quoniam volucres bestiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios, aquilas, ciconias, immussulos, buteones, corvos, accipitres, noctuas, cumque illis salamandras, natrices, viperas, solifugas? Nempe subest et his sanguis, et consimili ratione vitali agitantur spiritu? Quid in illis majoris est operis, aut solertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? Quia rebus ex his, inquit, par est honorare coelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur, et vivimus, et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt. Sed et cuminum, nasturtium, rapa, bulbos, apium, carduos, radices, cucurbitas, rutam, mentam, ocimum, pulejum, porrumque sectivum, iidem tribuere dii vobis, esseque in usibus vestris alimoniarum in parte jusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare, rebusque his omnibus cunilam superspergere bubulam, et acrimonias intermiscere ceparum? XVII. Ecce si vos canes, necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint, si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae, pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto, deos putarent atque existimarent vos esse: sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis, aliisque de rebus, sed quibus ali moris est illis, et naturali appositione fulciri: audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem, an contumeliam potius esse judicaretis amplissimam: cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas: cum altaribus vestris darent asini foenum, paleasque libarent: cum imponerent canes ossa, et humani stercoris proluviem concremarent: cum ad ultimum porculi coenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum? Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates, stercoribusque vos accipi inter atroces computaretis injurias? Sed taurorum corporibus honoratis vos deos, et aliorum animantium caedibus: et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen futura sunt stercora, et exigui temporis contracta interjectione putescant? Denique desinite supponere aris ignem, jam profecto cernetis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum coeli, et ex odoribus morbidis regiones consauciare vicinas: quae si vobis praecipiant dii curam in vestram, in valetudinem vertere; prandia inde, vel coenas solemni ex more conficere, longe fugiatis, execratique odoris genus veniam poscatis a superis, facturosque vos eis numquam talia sacra juretis. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire, nec cui potentiae debeat nominis hujus vis subdi, appellatioque supponi? Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et succis: et quia vobis jucunda et grata sunt ea, quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum affluere voluptates, latratorum et canum ritu ossis saevitias ponere, atque alludere porrigentibus saepius? XVIII. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur: quae causa, quae ratio est, ut cum dii immortales, sint enim et per nos licet, quicumque esse creduntur, sint unius sententiae, vel unius debeant esse naturae, generis, et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis, sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur legibus? Quae est enim causa, requiram, ut eadem rursus ut ille tauris deus, haedis alius honoretur, aut ovibus: hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis: hic virginibus buculis, capris ille cornutis: hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis: hic albentibus, ille tetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis? Si enim honoris et reverentiae causa mactantur diis hostiae, quid refert aut interest, cujus animalis e capite luatur hoc debitum, cujus ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et jucundior sanguis est? alter vero alterius voluptatem infundit et gaudium? aut, ut fieri moris est, observationis alicujus et religionis metu ille caprina abstinet se earne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilia foetulenta sunt viscera; ac, ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat, et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? XIX. Sed erras, inquit, et laberis: nam diis feminis feminas, mares maribus hostias immolare, abstrusa et interior ratio est, vulgique a cognitione dimota. Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant, vel quid contineant leges; sed si vicerit ratio, atque obtinuerit veritas, differentiam generum nullam in diis esse, neque ullis sexibus eos esse discretos: nonne solvi necesse est rationes has omnes, et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri? Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat, sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse, et ad generandos foetus convenientium membrorum dispositione formatos? Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias diis maribus immolari sacrificiorum jura praescribant: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis tetras conveniat nigerrimasque mactari? Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est, ac felix hilaritate candoris. At vero diis laevis, sedesque habitantibus inferas color furvus est gratior, et tristibus suffectus e fucis. Sed si rursus obtinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et vacuum, neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari, quam super atris pecudibus habetis, divisque subterreis. Quod si inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum, quae non sunt, ulli perhibeantur esse cultores? XX. Sed assentiamur, ut vultis, et esse inferos, et esse manes, et habitare nescio quos in his deos hominibus minus faustos, et tristioribus praepositos rebus; et quae causa, quae ratio est, ut tetrae his hostiae, nigerrimique admoveantur coloris? quia nigra nigris conveniunt, et tristia consimilibus grata sunt. Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiterque laudamus, albas esse hostiarum carnes, ossa, dentes, pinguitias, omenta cum cerebris, mollesque in ossibus medullas? Sed vellera nigra sunt, nigraeque animantium setae. Solas ergo immolate diis lanas, vulsasque ex hostiis setulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas, coeli animam ducere, et pastibus innocentissimas incubare. Quod si grata numinibus inferis ea, quae sunt nigra, furvique existimatis coloris; cur non omnia caetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata, tetreque ut colorata curatis? Inficite thura, si dantur: salsas fruges, atque universa libamina, lacti, oleo, sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem infundite cum favillis. Quod si vobis religio nulla est, alba quaedam ferre, et suos retinentia candores: ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum, perpetuumque servatis. XXI. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere: si caper caedatur Jovi, quem patri solemne est Libero, Mercurio mactari: aut bos si sterilis Unxiae, quam Proserpinae tribuitis, quo ritu atque observatione praecipitur: quid facinoris in hoc erit, quid malorum, scelerisve contractum; cum nihil intersit obsequii, cujus animalis e capite honorarium istud debitum compleatur? Confundi haec, inquit, fas non est, nec piaculi parvi est, officia rituum procurationemque miscere. Causam oro edissere. Quia generis certi hostias certis jus est consecrare numinibus, certaque est supplicamenta praestari. Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis jus sit consecrare numinibus, certaque et supplicamenta praestari? et hoc enim jus ipsum debet habere suam causam, certisque ab rationibus exoriri, duci. Antiquitatem, consuetudinemque dicturus es? Hominum mihi scita pronuntias, et caeci animalis inventa. Ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero, aut coelo aliquid lapsum, aut quod magis res poscit, quid applicitum Jupiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? Aut natura quae capri est, ut his rursus accommoda, Jovialibus conveniens sacrificiis non sit? Animalium facta est inter deos divisio, transactionis alicujus pactione convenit, ut ille contineret ab hujus se hostia? hic ut usurpare desineret alieni sanguinis jura? an, ut zelotypi pusiones, communicare gustatum suarum pecudum nolunt? aut, ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem rejiciuntur ab victibus? XXII. Ergo si haec cassa sunt, nec rationis alicujus habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. Etenim qui potis est habere idoneam id, quod sequitur, causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse reperiatur et vacuum, et nulla soliditate firmatum? Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et foeta, at Minervae virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis, nullius operis exercitata conatu. Atquin nos arbitramur, nec virginem virgini oportuisse mactari, ne virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet: nec Telluri gravidas atque foetas ob honorem foecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper virginitate procedere. Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari: et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est scrofis; ergo et musicis Apollo, quod musicus: et quod medicus Aesculapius, medicis: et quod faber Vulcanus est, fabris: et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. Quod si dicere istud insanum est, aut, ut mediocriter pronuntiem, brutum: multo illud majoris amentiae est foetas jugulare Telluri, quod sit foetibus gravior: Minervae castas et virgines, quod, sit pura, virginitatis intactae. XXIII. Nam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos, et ad nocendi libidinem promptiores: illisque ut prosint, his verone noceant, sacrorum solemnia ministrari: quanam istud ratione dicatur, intelligere confitemur non posse. Nam deos benignissimos dicere, lenesque habere naturas, et sanctum, et religiosum, et verum est: malos autem et laevos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disjuncta natura. Quidquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum videndum est, et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. Itaque ut vobis commodemus assensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores: ulla nec sic ratio est cur alios alliciatis ad prospera, alios vero, ne noceant, sacrificiis, commulceatis et praemiis. Primum, quod dii boni male non queant facere, etiam si nullo fuerint honore mactati: quidquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus vero comprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille, et millealliciatur altaribus: neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest: aut ariditas in humorem, calor ignis in frigora: aut quod rei cuicumque contrarium est, id quod sibi contrarium est, in suam sumere, atque immutare naturam. Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio: petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat: nihilque illa prosit allusio, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitantur irarum, sed quadam proprietate naturae. Ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive illud feceris, sive contra non feceris, agant suam naturam, et ad ea, quae facti sunt, ingenitis legibus, et quadam necessitate ducantur. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus, et suis in qualitatibus permanere. Nam si bonis ut prosint, res divina conficitur, aliis autem, ne noceant, iisdem rationibus supplicatur: sequitur, ut intelligi debeat, nihil dexteros profuturos, nulla si acceperint munera: malos autem si acceperint, nocendi posituros mentem, fierique ex hoc bonos: atque ita perducitur res eo, ut neque hi dexteri, neque illi sint laevi, aut quod fieri non potest utrique ipsi sint dexteri, et utrique iterum laevi. XXIV. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio divorum apud templa mactari, et quod ex usu consuetudinis factum est, rationis alicujus causam aliquam continere: sed si magnificum videtur, atque amplum, jugulare diis tauros, si illibata, si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt magorum cohaerentia disciplinis, quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria, et rebus inseruere divinis? Quid inquam, sibi haec volunt, apexanes, hirciae, silicernia, longavi? quae sunt nomina, et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. Quid taedae? quid naeniae? quid offae? non vulgi, sed quibus est nomen appellatioque penitae: ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas, catillaminum insecta de more: quod in secundo situm est, intestini est porrectio, per quam proluvies editur; succis perexsiccata vitalibus: offa autem penita est, cum particula visceris cauda pecoris amputata. Quid polimina? quid omenta? quid palasea, sive, ut quidam cognominant, plasea? ex quibus est nomen omenti pars quaedam; quo receptacula ventrium circumretita finiuntur. Bovis cauda est plasea, siligine et sanguine delibuta. Polimina porro sunt ea, quae nos proles verecundius dicimus: a vulgaribus autem assolent cognomine testium nuncupari. Quid fitilla, quid frumen, quid africia, quid gratilla, catumeum, conspolium, cubula? ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina, sed genere et qualitate diversa. Series vero, quae sequitur, liborum significantias continet: et ipsis non est una eademque formatio. Non enim placet carnem strebulam nominare, quae taurorum e coxendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in verubus exta sunt, animata prius et torrefacta carbonibus: non salsamina denique, quae sunt una commixtio quadrinis copulata de frugibus. Non similiter fendicas, quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio ilia solet, cum eloquitur, nuncupare. Non ratione eadem aerumnas, quae sunt prima in gurgulionibus capita, quae dejicere cibos et referre natura est ruminatoribus saeculis. Non magmenta, non augmina, non mille species, vel farciminum, vel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura, vulgoque ut essent augustiora, fecistis. XXV. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt, maximeque in re sacra, debent habere suas causas, nec sine ratione est quidquam in negotiis omnibus, atque in omni administratione faciendum; edissertate nobis, et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur, sacrisque adoleantur altaribus? In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario immoramur, insistimus, inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus Deo sit, quid cum libis, quid diversis cum fartibus, confectionis jure multiplici atque impensarum varietate conditis? Opiparis numina coenis afficiuntur, aut prandiis, ut innumeras conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant, et ad expellenda fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta modo et semicruda? Quod si omnes has partes, quas praesicias dicitis, accipere dii amant, suntque illis gratae, vel voluptatis alicujus vel dulcedinis sensu; quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? Quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim, ruma, cauda et plassea separatim, hirae solae, omentum solum, augmentorum adjiciatur in causam? Pulmentorum varietatibus afficiuntur dii coelites, ut fieri mos est post coenarum ditium et locupletium saginas frustilla haec parvula pro suavibus mateolis sumunt, non quibus famem sedeant, sed ut palati admoneant otium, seque ipsos plenae appetitu voracitatis instigent? O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis! siquidem ut prosint, testiculis pecudum redimuntur et rumis, neque prius iras atque animos ponunt, nisi sibi adoleri paratas conspexerint naenias, offasque redemptas. XXVI. Sequitur, ut de thure, deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim, et mixta sunt cerimoniarum et haec genera, cultumque adhibentur in plurimum. Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure; unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum, aut eorum acceptissimum voluntati. Novella enim propemodum res est, neque annorum inexplicabilis series, ex quo ejus notitia profluxit in has partes, et delubris meruit interesse divinis. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis, quidnam esset thus, scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris nulla posita ejus mentio reperitur; neque genitrix et mater superstitionis Hetruria opinionem ejus novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus; neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret; neque ipse Romulus, aut religionibus artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci; ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum solemnium munia. Unde igitur coepta est usurpatio ejus assumi; aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam irruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit, locum sumeret in cerimoniis primum? Nam si sine thure religionis officium claudicat, necessariaque vis ejus est, quae propitios faciat mitesque hominibus coelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit, qui, quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati, per incuriam neglexere libare. Sin autem temporibus priscis neque homines, neque dii hujus thuris expetivere materiam, comprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit, et sine ullis novitas rationibus appetivit. XXVII. Denique ut illam semper regulam definitionemque teneamus, qua demonstratum et fixum est, quidquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis, quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura injiciantur altaribus, et ex eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia: quid ex hujus modi facto acquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito judicemus recte ista dependi, et non frustra atque inaniter concremari? Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimo cur ea tam familiariter concupiscant. Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos. Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum: nec quid fiat a vobis, sed pendatur ab his quanti, quod in praemium datur favoris interrogamus. Sed tamen o pietas, quantus iste est honor, aut qualis, qui ex ignis odore conficitur, et resina ex arboris comparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ex corticibus profluens, ita ut ex amygdalo, ceraso, lachrymabili destillatione coalescens. Hoccine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut offensa si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur, et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis, cujuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere? Nam si honorantur hoc numina, nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas: quid interest, unde fumus altaribus conficiatur in sanctis; vel ex visci quo genere nubes suffitionis exaestuent? XXVIII. At numquid aliquis dicet, idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum; reliqua vero sint aspera, et ob causam offensionis exclusa? Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras, et remittunt: ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates? Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adjungimus legi, et excludimus divinitatis a finibus. Quidquid enim spirat, et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est mortale, quia coeli sustinetur e pastu. Quidquid autem coeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris, quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, oblidi ejus necesse est animam, et rationem subrui atque interire vivendi. Ergo si et dii spirant, odoremque ad se attrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffitionibus vivere, et interclusis posse spiraminibus interire. Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis jucunda, quae vobis, et parili sensu vestras mulceant afficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis afferunt voluptatem, contra illis aspera videantur et tristia? Cum enim deorum sint sententiae dispares, substantiaeque non unae: quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est, unum sentiat accipiatque contactum? An non quotidie cernimus et inter animantia terris orta, esse aliis eadem vel amara vel dulcia: mortifera his esse, quae illis nata in perniciem non sunt: ut quae alios mulceant odoribus laetis, eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? Sed hoc ut fiat et accidat, non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae simul salutares, simul dulces nequeunt, simulque amarae consistere; sed, ut quisque est factus ad extrinsecus rei venientis attactum, ita afficitur: qualitatem non accipit ex rerum impulsionibus natam, sed ex sui sensus contagiique natura. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita, nec exigui limitis interjectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse, neque validitatis alicujus eminentia sublevari, inanis apud hos odor est, nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicujus: non si mille tu pondera masculi thuris accendas, coelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari a substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: a deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis, atque omni sensu et cogitatione privatus est. XXIX. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus, cur ei superfundatur incensioni. Si enim ratio, cur fiat, non ostendetur, nec habebit expositam sui causam, non jam istud errori objiciendum est ludicro, sed, ut dicatur expressius, insaniae, dementiae, caecitati. Ut enim jam saepius dictum est, debet omne, quod geritur causam sui habere perspicuam, nec caliginis alicujus obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est, vinum superfundatur altaribus. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam, et eorum necesse est siccitates humore aliquo temperari? Numquid nobis ut mortalibus mos est, coenis intermiscere potiones: pari etiam more post solidos victus liborum, et pultium, hostiarumque caesarum, quo putrefiat facilius et percoquatur cibus, frequentissimo irrigant accipiuntque se vino? Date quaeso immortalibus diis bibant, scyphos, brias, pateras, sympuviaque depromite: et quoniam tauris pinguibusque se dapibus, atque opimis inferciunt escis: ne quod in stomachi tramite male transvoratum substerit viscus: succurrite, properate, Jovi optimo maximo merum, ne praefocetur, date: cupit, eructare, nec potis est: ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, periculum maximum est, ne oblisus interrumpatur spiritus, et viduatum remaneat sine suis administratoribus coelum. XXX. Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire, aut bibere, aut suavitatis ejus affectione laetari. Honoris eis ergo datur, quo fiat illorum elatior, amplior, augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus, et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis et quae gravior infligi contumelia diis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri: aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam jeceris atque instillaveris prunam? Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus, neque quibus non sit communis intelligentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiori judicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas, secumque ipsos loqui? Facitis enim, quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: nimirum quia apud vos plus valet nullam habens consuetudo rationem, quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata. Quid est enim Deo cum vino, aut in ejus materia vis qualis, aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas ejus augescat, et honorata existimetur auctoritas? Quid, inquam, Deo cum vino est, Venereis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, verecundiae, pudoris, et castitatis inimica? quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas, ipsosque illos deos maledictis compulit exauctorare dementibus. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honori hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias, nescias: quid loquaris, ignores: ad extremum tumulenti, luxuriosi, et perditi convitium infamiamque merearis? XXXI. Operae pretium est, etiam verba ipsa depromere, quibus, cum vinum datur, uti ac supplicare consuetudo est: Mactus hoc vino inferio esto. Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum, eaque ratione profertur; ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat, et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc verbo solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligabitur caeterum. Qualis ergo hic honor est, in quo imponitur quasi lex deo, ne plus quaerat, quam datum est? aut cujus ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione submotus, cupiditatem suam protendat ulterius, et apothecis suis supplicem privet? Mactus hoc vino inferio esto: injuria est ista, non honor. Quid enim si divus amplius hoc volet, neque erit contentus illato? nonne insigniter dicendum est laedi, qui honorem accipere cum conditione cogatur? Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino, quod in cellis est, vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur invito: et vos ipsos in re sacra caeremoniarum officia violare, qui non tantum tribuitis vini, quantum deum videtis sibi velle praestari. Mactus hoc vino inferio esto: quid est aliud quam dicere, tantum esto mactus, quantum volo: tantum amplificatus, quantum jubeo: tantum honoris assumito, quantum te habere decerno, et verborum circumscriptione definio. O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis omnibus caeremonialibus debeas: cui legem venerator imponit, quam cum pactionibus adorat et formulis: quae per unius formidinem verbi ab immodicis vini cupiditatibus arcetur. XXXII. Sed sit, ut vultis, honor in vino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. Etiamne dii sertis, coronis afficiuntur, et floribus? etiamne aeris tinnitibus, et quassationibus cymbalorum? etiamne tympanis? etiamne symphoniis? Quid efficiunt crepitus scabillorum, ut cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum, et ferventes animos irarum oblivione deponant? An numquid ut parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis exterrentur auditis: eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur, et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? Quid sibi volunt extationes istae, quas canitis matutini, collatis ad tibiam vocibus? Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant? Quid dormitiones illae, quibus bene ut valeant, auspicabili salutatione mandatis? Somni enim quiete solvuntur, occuparique ut hoc possint, lenies audiendae sunt naeniae? Lavatio, inquit, deum matris est hodie. Sordescunt enim divi, et ad sordes eluendas laventibus aquis opus, atque adjuncta antiqua cineris frictione. Jovis epulum cras est. Jupiter enim coenat, magnisque implendus est dapibus, jamdudum inedia gestiens, et anniversaria interjectione jejunus. Aesculapii geritur, celebraturque vindemia: colunt enim dii vineas, et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum. Lectisternium Cereris erit idibus proximis: habent enim dii lectos atque, ut stratis possint mollioribus incubare, pulvinorum tollitur atque excitatur impressio. Telluris natalis est: dii enim ex uteris prodeunt, et habent dies laetos, quibus eis adscriptum est auram usurpare vitalem. XXXIII. Ludi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensibus nomen est, caeterique omnes alii, quos esse sacros voluistis, et religionum inter officia deputari, quam rationem habent, quam causam, ut institui condique debuerint, et ex numinum appellatione signari? Honorantur, inquit, his dii, et si quas ab hominibus continent offensionum memorias illatarum, abjiciunt, excludunt, redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores. Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur, et mites: ineptae si res fiant, et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur? Ponit animos Jupiter, si Amphitryo fuerit actus pronuntiatusque Plautinus? aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus, aut Danae, motum compescit irarum? Tranquillior, lenior mater magna efficitur, si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? oblitterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere viderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescet Alcidae, si tragoedia Sophoclis, cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitetur? Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi, et migratum ab lupanaribus in theatra? Itane istud non est deorum imminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas reis eis, quas censor animus respuat, et quarum actores inhonestos esse jus vestrum, et inter capita computari judicavit infamia? Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans, neque ullis hominum comprehensa naturis, libentissime commodat audiendis his aures, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse, derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, Stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus fascinorum ingentium rubore. Jam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros, vociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum fide salva contundere se alios, et crudis mutilare se caestibus, certare hos spiritu, buccas vento distendere, votisque inanibus concrepare, manus ad coelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. Haec si diis immortalibus oblivionem afferunt simultatum, si ex comoediis, atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates: quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere, lascivire, saltare, obscoenas compingere cantiones, et clunibus fluctuare crispatis? Quid enim differt, aut interest, faciantne haec ipsi, an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant? XXXIV. Unde igitur fluxit, vel ex quibus enata est causis opinionum haec pravitas? Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines, quidnam sit deus, scire, quidnam sit vis ejus, natura, substantia, qualitas: utrumne habeat formam, an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid, an non agat: vigiletne perpetuo, an aliquando solvatur in somnos: currat, sedeat, ambulet, an ab hujusmodi motibus, et cessione sit liber? Haec omnia, ut dixi, nequeuntes scire, neque ratione aliqua pervidere, in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent, et qualis sibi natura est, et illis talem darent actionum, rerum, voluntatumque naturam. Quod si animal cernerent nullius esse se pretii, nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quidquam se habere commune cum superis, et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. Nunc vero quia cernunt ora, oculos, capita, buccas, auriculas, nasos, caeterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatos, habitumque illos suum compagine in corporea continere: et quia gaudere, laetari, moestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere, et ex minus laetis animorum contractione conduci: affici se ludis putant et coelitum mentes ludorum delectatione mulceri. Et quia illis se voluptas est lavacrorum refovere caldoribus, et superis ducunt lavationum esse munditias gratas. Vindemiamus nos homines, et deos rentur, et credunt suas ducere atque agitare vindemias: dies nobis natalitii sunt, et potentias coelites diis autumant habere natales. Quod si possent adscribere valetudines, aegritudines, et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienosos, lippulos, atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi sunt saepe, et ingentium herniarium magnitudine ponderosi. XXXV. (Oberth. XXXVIII.) Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci, neque ullis animorum affectibus eorum quatitur concutiturque natura: quid historiae sibi volunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos, pestilentias, sterilitates, ac frugum inopias, aliaque intulisse civitatibus nationibusque discrimina: eosque rursus sacrorum satisfactione placatos, indignationum posuisse fervores, et in habitum laetiorem statum coeli, tempestatumque mutasse? Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi, nec ad suam formam conditionemque curati? instauratis his tamen, et curiosa observatione repetitis, superorum conquievisse terrores, et ad hominum curam familiaritatemque revocatos. Quoties vatum jussis, haruspicumque responsis, postquam divina res facta est, et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam, delubraque his facta, et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta: et imminentium aversi sunt periculorum metus, et gravissimi hostes pulsi, et amplificata res publica est, et victoriarum frequentibus gaudiis, et provinciarum possessione complurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos, caeterosque aspernarentur dii cultus: neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis numinum, indignatioque frigescunt, vertunturque in prospera ea, quae videbantur afferre terrores, manifestum est, haec omnia non sine coelitum fieri voluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota imperitia reprehendi. XXXVI. (Oberth. XXXIX.) Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad cardinem, ventum ad veram atque adjunctissimam quaestionem: in quam convenit ut debeamus inspicere, formidine superstitionis amota, et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint, quos saevire asseratis offensos, reddique sacrificiis mites; an sint longe aliud, et ab hujus vi debeant et nominis et potentiae segregari. Non enim imus inficias, in annalium scriptis contineri haec omnia, quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo, ingeniique pro captu et legimus, et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Jovi maximo fierent, patremfamilias quemdam, antequam inciperent res agi, servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis, et ex more mulctasse post patibuli poena. Ludis deinde jam terminatis, profligatisque curriculis, non multi post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari. Cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret: rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Jovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur, et ex integro rursus curiosa observatione procederent. Quod cum ille facere minime curasset; vel quod esse vanum suspicaretur insomnium, nullamque habiturum apud audituros fidem; vel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum: cunctatori redditum inimicum Jovem, filiorum obitus irrogavisse pro poena. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius improbati: obeundi formidine territatum, cum jam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum, insomniique exposita visione, flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta, et spectaculis adhibitam gravem curam, et priorem populo redditam sanitatem. XXXVII. (Oberth. XL.) Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens: vel quae hostes validi, et ad periculum libertatis auferendae praeliorum prosperitate jam proximi: jussis et monitis vatum, transmarinis ex gentibus quosdam deos accitos, magnificisque honoratos templis, et luis sedasse flagrantiam, et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum, et auctos imperii fines, innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit, lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine, multaque in hoc alia: Jovis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum. Responsum deinde ab haruspicibus editum, res saevas tristissimasque portendi, ab incendiis, caedibus, ab legum interitu, et ab juris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus, atque ab impia conjuratorum manu. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Jupiter rursus altiore in culmine figeretur, orientalem conversus ad cardinem, radiisque oppositus solis. Affuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conversoque ad solem signo, patuisse res abditas, et reserata in maleficia vindicatum. XXXVIII. (Oberth. XLI.) Habent quidem miraculi speciem, quinimmo habere creduntur cuncta ista, quae dicta sunt: si ita, ut sunt prompta, humanum veniant ad auditum: nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum, quemadmodum dicitur, fronte perstringere aures possit, et veritatis similitudine circumvenire. Caeterum si penitus intueri res factas, personas, et personarum volueris voluntates, nihil esse reperies diis dignum, et quod saepe jam dictum est, quod ad hujus nominis speciem dignitatemque referatur. Quis est enim primum, qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur equuleis, evocarique se genere hoc ludicri jucundissimum duceret? Imo illum fuisse quis est qui assentiatur Jovem, quem deum principem dicitis, et rerum, quaecumque sunt, conditorem: qui spectatum proficisceretur e coelo, cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gaudere, transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisse, quas homo quivis laetus, nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duce ret atque aspernaretur ut ludicra? Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc vocem, generis eum fuisse divini, qui quoniam ludis actus per circi est spatium, meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret, seseque ad vires accingeret ultionis? Si enim nocens servus, atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit Jupiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur injuste nihil, imo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur? Sin autem immunis ab scelere, neque ulli obnoxius crimini, vitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit, et pati quod improbabat, et ab aliis poenas suae permissionis exigere: et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium, virgis dilaceratus et flagris? XXXIX. (Oberth. XLII.) Et quid ex hoc facto labis potuit et foeditatis effluere, quod aut circum faceret minus purum, aut Jovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta, tot in orbe conspiceret millia mortis in generibus variis, et cruciatibus interire diversis? Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici. Si sacrilego pectore, religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Jovi indignanti se spretum, nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin autem errore vel casu, latens illud non est animadversum et cognitum vitium, nonne fuerat rectum, Jovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus, et imprudentiae caecitatem veniali concessione donaret? Sed vindicanda res fuit. Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri, civitatis ultus est et persecutus interitu? gravitatis, ac ponderis, aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem aeris haustus vertit, et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere, quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ex hoc culpa: quid infelix commeruerat populus, ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenis, pestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita? immo quid foeminarum genus, quas ab negotiis publicis conditio fragilitatis excepit? quid adultae virgines, quid parvuli fecere pusiones? quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos immitteretur par et una saevitia, priusque acerbitatem mortis, quam dulcedinem aliquam perciperent luminis? XL. (Oberth. XLIII.) Si sibi Jupiter ludos scrupulosius fieri, restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem, nec malum, quod fecerat, prorogari ulterius et augeri: nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum, aut ad Flaminem suum Dialem, eique per somnium, et praesulis vitium, et funesti causam temporis indicaret? Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium, et expetitae satisfactionis auctorem? Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat tergiversatorem in obsequio futurum: nonne fuerat pronius, et Deo conveniens, mentem hominis vertere, et parendi subigere voluntatem; quam vias aggredi saeviores, et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saevire? Si enim rusticus, senior, inexpeditus in rebus obeundis, cunctabatur in re jussa causis superioribus retardatus: quid infelices ejus commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio verteretur, offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? Et quisquam est hominum, qui fuisse illum Deum credat tam injustum, tam impium, nec mortalium saltem constituta servantem, apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti, et aliena delicta aliorum cervicibus vindicari? Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi. Nonne ergo praestantius. quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab ipso patre terror coercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus, et inoboeda cessatio, quam in ejus dolorem vim liberis facere, et innoxias urere atque abolere personas? Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut, extincta sobole intestinis periculis post territaret patrem? Quod jamdudum si facere, id est, loco priore voluisset; nec germanitas conficeretur innoxia, et voluntas numinis cognosceretur offensa. At enim completo annuntiationis officio statim morbus evanuit, et sanitati homo est continuo restitutus. Et quid habet admirationis res ista, si malum, quod inspiraverit, repulit, seseque inani ostentatione jactavit? Quod si penitus res pendas, magis illa crudelitas, quam beneficium salutis fuit; siquidem hominem miserum, et interire post filios cupientem, non gaudia servavit ad vitae, sed ut suam solitudinem disceret, et orbitatis cruciamenta sentiret. XLI. (Oberth. XLIV.) Consimili ratione per alias ire licebit historias, et ostendere in his quoque longe aliud, quam esse dii debeant, de his ipsis dici, et earum in expositionibus indicari: velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve conjunctis, fastidium ne immoderatione pariatur. Post advectos, inquitis, transmarinis ex gentibus deos quosdam, postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras, male habens sese recreatus convaluit populus, et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt. Qui, effamini, dii, quaeso? Aesculapius, inquitis, Epidauro bonis deus valetudinibus praesidens, et Tiberina in insula constitutus. Si esset nobis animus, scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri alvo esset: qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis, in quo illum vis fulminis, vestris quemadmodum litteris continentur, et vita expulisset et lumine. Sed quaestione ab ista discedimus: Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium numero, et perpetua praeditus sublimitate coelesti. Ex Epidauro tamen quid est aliud allatum, nisi magni augminis coluber? Fidem si annalium sequimur: et exploratam eis attribuimus veritatem, nihil, ut conscriptum est, aliud. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste, quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, valetudinum pessimarum propulsator, prohibitor, et extinctor, serpentis est forma et circumscriptione fininitus: per terram reptans, coeno natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui prostremam conatibus prioris adducit. XLII. (Oberth. XLV.) Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus immoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret, oris hiatibus appetitos: habet receptaculum ventris, et ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori, et viribus redintegratio subrogetur: habet et extremos tramites, per quos immunda faex eat, aversabili corpora foeditate deonerans. Siquando mutat loca, et ab aliis transgredi in alias regiones parat: non ut deus obscure per coeli evolat sidera, punctoque in temporis, ubi causa postulaverit, sistitur: sed velut animal brutum vehiculum, quo sustineatur, petit: undas pelagi vitat; atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem ascendit, et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno, et tabularum compagibus credit. Non arbitramur evincere, atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem: nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis convertisse se deum, quo mentiri se posset, quisnam esset, aut quales homines intueri. Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur, ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma serpentis velle debuit conspici: cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. Sin autem intenderat cernendum se dare, non debuit oculorum negare conspectui: cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri? Erat enim hoc potius, multoque praestantius, augustaeque conveniens dignitati, quam fieri belluam, horrentisque animalis in similitudinem verti, et dare ambiguis contradictionibus locum: esset ne verus Deus, an nescio quid aliud, longeque ab supera sublimitate sejunctum. XLIII. (Oberth. XLVI.) Sed si deus, inquit, non erat, cur, e navi postquam extulit sese, tiberinam ad insulam repsit: nusquam statim comparuit, et viderier ut ante desiit? Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cujus sese objectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis? Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum vestra. Cum res ita sit, deque vestro numine, vestraque et religione tractetur, vestrum est potius edocere, vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias, nostraque expectare decreta. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit, et visum est: quod historiae prodidere omnes, et oculorum sensibus est comprehensum? Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis, et prolixitatis immensae; aut si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus; aut si quod aliud nobis usus vocamen obtulerit, aut ampliatio sermonis effinxerit. Si enim repsit ut coluber, non pedibus se ferens, neque suas subexplicans itiones, sed ventre nixus ac pectore: si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum suffectionibus varia, si os dentibus horridum, et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus, quam generis eum dicere fuisse terreni; quamvis fuerit immanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum, longitudine corporis et roboris anteiret? Sed aliud nos remur, et labefacimus et destruimus veritatem. Ergo vestrum est explicare, quidnam ille fuerit, vel cujus generis, nominis et qualitatis cujus. Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea, quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse, et vocaminis hujus eminentiam possidere? Tiberinam postquam ad insulam repsit nusquam continuo apparuit: qua ex re numen fuisse monstratur? Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicujus obstaculum, cujus sese objectu acque oppositione protexerit, an hiatus aliquis, aut ex molibus inaequaliter aggeratis successus quidam, et fornices, in quos intulit se raptim, circumscripto tuentium visu? Quid enim si flumen transilivit? quid si transpatavit? quid si sylvarum densitatibus se dedit? Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtraxit: cum deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari. XLIV. (Oberth. XLVII.) Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius adventum pestilentiae vis fracta est, et populo salus reddita romano? Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus, vatumque responsis invitari ad urbem deus Aesculapius jussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumemque praestaret, et venit non aspernatus ut dicitis, colubrarum in formam conversus: cur toties romana civitas mali hujus afflicta est cladibus? toties aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est, et innumeris stragibus civium minor facta est millibus? Cum enim deus accitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas, quibus pestilentia conflabatur, averteret: sequebatur, ut civitas intacta esse deberet, flatuque a noxio immunis semper innocuaque praestari. Atquin videmus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam vitae habuisse funestos: nec dispendiis levibus esse populi fractas, debilitatasque virtutes. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus? Cur templa post condita, sibique exaedificata delubra, diutius habere perpessus est bene meritas civitates luem, cum in id esset accitus, ut et malis mederetur instantibus, nec sineret in futurum tale aliquid, quod metueretur irrepere? XLV. (Oberth. XLVIII.) Nisi forte aliquis dicet, minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis jam moribus et improbabilibus viveretur: opem autem contulisse majoribus, quod innoxii fuerint, atque ab omni scelerum contagione dimoti; quod ratione cum aliqua et audiri forsitan potuisset, et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni, aut sequentia tempora malos omnes generarent, et nulla diversitate discretos. Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis, voluntatibus, moribus, tamque potuerint in prioribus saeculis, quam in novellis aetatibus boni simul malique existere: stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque ac majores non debuerant merere benevolentiam numinum. Sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci: et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset improbabilis protegi. Aut ergo jam fracta atque immunita vi morbi anguis ille perlatus famam Conservatoris assumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset: aut fatalia dicenda sunt carmina, multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis, sed auxilio fuisse uni tantum reperiatur aetati. XLVI. (Oberth. XLIX) Sed et Magna, inquit, Mater accita ex Phrygio Pessinunte, jussis consimiliter vatum, salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est, et gloriosis illustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum, et imperii fines longe lateque porrecti, et innumeris gentibus, civitatibus, populis libertatis jus raptum est, et jugum servitutis impositum; multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen majestatemque fundarunt. Si verum loquuntur historiae, neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, allatum ex Phrygia nihil quidem aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla impressione qui posset: coloris furvi atque atri, angellis prominentibus inaequalis: et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris locum positum, indolatum et asperum, et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. XLVII. (Oberth. L.) Quid ergo dicemus? Hannibalem illum poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res romana contremuit, et magnitudo trepidavit, lapis ex Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum, suique esse dissimilem fecit? Et quod rursus exilivit ad imperii columen, et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus: nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quidquam est scientia militari aut rerum experientia collatum? Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit: hos secundis praecivitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credat terra sumptum lapidem sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri corporis, deum fuisse matrem? aut quis rursus accipiat, hoc enim solum restat, numinis alicujus habitasse in silicis fragmentis more subjectam, venisque in ejus abstrusam? Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen? Sedulitate possumus dicere, ac virtute pugnantium, usu, tempore, consilio, ratione, fato etiam possumus, et reciproca varietate fortunae. Sed si auxilio lapidis res facta est melior, et felix recuperata victoria est, ubinam mater illa Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantisque exercitibus caesis inclinata est res summa, et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci fortiter se obtulit? Cur impetus tantos belli non prius fregit, ac repulit, quam immanes inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis, et exhaustis rueret vita ipsa pene vitalibus? Advecta enim nondum, nec favorem fuerat ut commodaret, rogata. Sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit, spontanea semper opitulatione subveniens. Hostem pellere, ac fugare non potuit, multo adhuc mari, terrisque habitabilibus discreta. Sed deo, si deus est, longum nihi omnino est, cui punctum terra est, et sub nutu omnia constituta. XLVIII. (Oberth. LI.) Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus, et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam judicet fuisse aut tempore illo deam, aut hodie dici appellarique debere? quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores: provinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis, ditioribusque se jungat. Verum bellicas res amat, interque esse desiderat pugnis, caedibus, mortalitatibus, et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt veri, et quos deceat nuncupari vi vocis istius, et potentia numinis, nihil facere malitiose, nihil injuste, hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere: generis eam fuisse divini quisquam ne hominum credat, aut habuisse aequitatem diis dignam, quae, humanis sese discordiis inserens, aliorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis evexit: quae, ut una civitas emineret, in humani generis perniciem nata, orbem subjugavit innoxium. XLIX. (Oberth. XXXV.) Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est, et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis sentiatis, an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius, quodque rei divinae suam praestet atque attribuat dignitatem. Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse, vel creditis, quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos, et ex masculorum foeminarumque seminibus conventionum progenitos lege. At vero nos contra, si modo dii certi sunt, habentque hujus nominis auctoritatem, potentiam, dignitatem, aut ingenitos esse censemus, hoc enim religiosum est credere, aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire quibus eos rationibus fecerit, aut saecula quanta sint, ex quo eis attribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. Vos habere sexus deos, aliosque ex his mares, foeminei generis alios esse censetis: nos potentias coelites discretas esse sensibus abnegamus; quoniam discrimen hujusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor voluit rerum, substituendis per libidinem prolibus. Vos hominum similitudinem gerere, et mortalium vultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis: et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili asseveratione juramus. A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus cum audimus nos ista; quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse, et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium comparatas. L. (Oberth. XXXVI.) Discordiarum alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias irrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: at vero nos contra ab ingeniis numinum judicamus esse disjunctas: aut si sunt, qui haec mala miserrimis inferant subjiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura, nec sub hujus nominis praedicatione ponendos. Irasci et perturbari vos numina, caeterisque animorum affectibus mancipata esse atque obnoxia judicatis; nos hujusmodi motus alienos existimamus ab his esse: sunt enim ferocium generum, et mortalitatis obeuntium functiones. Vos pecorum sanguine, vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari, et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in coelitibus ducimus: nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abjiciant iras. Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi, et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium judicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo, aut ex roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. Vos aeris tinnitibus, et tibiarum sonis, vos equorum curriculis, et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari, et affici, irasque aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: nos inconveniens ducimus. quinimmo incredibile judicamus, eos, qui gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate, in voluptatibus habere, atque in deliciis reseas, quas homo sapiens rideat, et quae non aliis videantur continere aliquid gratiae, quam infantibus parvulis, et trivialiter et populariter institutis. LI. (Oberth. XXXXII.) Haec cum ita se habeant, cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii, aut vos pii: cum ex partium sensibus pietatis debeat atque impietatis ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit, quod pro deo veneretur: aut qui pecus trucidat inoxium, sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis. Opinio religionem facit, et recta de diis mens; ut nihil eos existimes contra decus praesumptae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta, quae his dantur, sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire, nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini? Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera: nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus conjunctissima mortuorum.