Jump to content

Disputationes adversus gentes/VI

Checked
E Wikisource
LIBER SEXTUS
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 LIBER V LIBER VII 

LIBER SEXTUS.

[recensere]

INDEX CAPITUM. Ultimum denique gentilium suffugium evertit Arnobius, haec omnia scilicet dictitantium aliquos haud latuisse, sed illo Huc accedit, quod si quis in Olympiaci Jovis aut alterius simulacri partes intimas introiret, quid praeter laminas vel ligni saxique partes plumbo suffuso aut catenis, uncis Neque indigna tantum ethnici diis suis ornamenta dederunt; Reponentibus vero ethnicis, propterea diis templa extrui, ut cum eis quodammodo praesentibus colloquantur, respondet Arnobius, verum Deum tacitas etiam animi nostri cogitationes agnoscere, cuncta aequaliter audire, nullibi abesse; uno verbo, immensitate sua ubique esse praesentem. In hoc et subsequenti libro aliam Arnobius gentilium diluit criminationem, qua Christianos maximae impietatis accusabant, quod nulla deorum haberent templa aut simulacra nec ulla umquam iis sacrificia facerent. Cap. 1, 2. A templis deorum orditur ac profitetur, iis quidem Christianos carere, non in deorum, si modo tales quidam existant, contemptum, sed quia ea despiciant, quum ipsis nulli usui esse possint, sitque Diis magis praeterea injuriosum temere asseverare, quemvis deum templo concludi. Cap. 3. Cap. 4, 5. Accedit, pleraque deorum templa nihil aliud esse nisi mortuorum sepulchra. Atque inde conficit Arnobius, diis frustra et contra eorum decus templa esse constructa. Cap. 6, 7. Colendi vero eorum simulacra non potior utique est ratio. Dii quippe si sunt in coelo, ad eos potius quam ad illorum simulacra fundendae sunt preces. Alia praeterea adversus deorum simulacra congerit auctor. Cap. 8, 9, 10. Ab ethnicis jure merito derisi sunt prisci homines, qui pro diis fluvium, acinacem, lapidem, informe lignum aut quid simile colebant. Verum illos ipsos non minus irridendos demonstrat Arnobius, qui de diis confinxere non minus absurda. Cap. 11, 12. sed quorumdam etiam hominum et meretricum formam et lineamenta. Cap. 13. Quapropter ethnicos hortatur Arnobius, ut ad saniorem mentem redeuntes tandem intelligant, simulacra, quae tanto honore adorabant, ossa esse, lapides, aes, argentum, aurum ac vilissimam saepius materiam. Cap. 14, 15. et ansulis compactas conspiciet? caput, ventrem simulacri aliasque partes intus vacuas atque inanes? quidquid vero exterius apparet, decolorari, corruere et coinquinari. Cap. 16. Variis argumentis ethnicorum opinionem infringit Arnobius, adstruentium, non simulacrorum materiam, sed deos coli in simulacris degentes. Cap. 17, 18, 19. Instat, cur simulacra tueantur ac diligenter custodiant, ne qua injuria afficiantur? Cap. 20, 21. Si dixeris, de his nihil deos curare: at illi saltem debuerunt simulacra et fana, in quibus habitabant, a perditorum hominum petulantia, ab incendio aliisque casibus intacta servare. Cap. 22, 23. simulacrorum cultu imperitum vulgus in officio et religione retinendum existimasse. Cap. 24-27. I. Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum constitueritis infamias; sequitur ut de templis, de simulacris etiam, sacrificiisque dicamus: deque alia serie, quae his rebus annexa est, et vicina copulatione conjuncta. In hac enim consuescitis parte crimen nobis maximum impietatis affingere; quod neque aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicujus simulacrum constituamus, aut formam: non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non thura neque fruges salsas, non denique vinum liquens paterarum effusionibus inferamus; quae quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare, vel facere, tamquam impias geramus ac scelerosas mentes, aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum; sed quod eos arbitramur, et credimus, si modo dii certi sunt, et nominis hujus eminentia praediti, honorum haec genera aut risui habere, si rideant, aut indigne perpeti, si motibus exasperentur irarum. II. Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus, judiciique simus cujus, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque virtutum sapientes, justos, graves, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus accumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis se addicere, quod illis integritas inoffensae beatitudinis compleatur: ab affectibus cunctis, et cunctis perturbationibus liberos, non ira effervere, non ullis cupiditatibus, excitari, calamitatem irrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere voluntatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non votorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed quod magnarum est mentium pari pendere cunctos lance, et individuas cunctis benevolentias exhibere. Caduci enim generis, et infirmitatis humanae est, contrariis egere, eosque, quos tangat affectio, pati, dolere, diminui, sapientium scita et pronuntiata definiunt: nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis astricti sint, qui sint ullis perturbationibus mancipati. Quod cum ita se habeat, qui possumus judicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti, et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere, nec potestatibus posse coelitibus applicari? III. Sed templa illis extruimus nulla, nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non thura ac vina libamus. Et quid amplius possumus vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponamus parte, qua rerum caput, ac dominum, summumque ipsum regem, cui debent dii una nobiscum, quod esse se sentiunt, et vitali in substantia contineri? Numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid et hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libare, profundere, non est rationis expensae, sed tracti per consuetudinem moris? Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri, et quae tibi sunt usui, datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa igitur quaerimus in deorum quos usus? aut in rei cujus necessitatem, aut dicitis esse constructa, aut esse rursus aedificanda censetis? Hyemalia sentiunt frigora, aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis perfluunt, ventorum eos aut turbines vexant? incursionem pati periclitantur hostilem, ferarum aut rabidos appetitus, ut merito illos conveniat tectorum munitionibus claudere, saxorum aut objectione tutari? Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris successus quidam parvi, atque, ut verius eloquar, genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. Quorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur: aut, ut tradit in admirandis Varro, Jovis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae, et sidereos evomant variata interstitione fulgores: terra sunt haec omnia, et ex faece ultima vilioris materiae concreta. Neque enim, si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos: nec recusare, nec spernere quo minus se sepiant, et eorum objectibus coerceantur inclusi. Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Junonis, et Veneris, hoc Herculis, Apollinis, Ditis: quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Junonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus. Ita non prima et maxima contumelia est, habitationibus deos habere districtos? Tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari, et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis, et lacertis, quae fugacibus, pavidis, atque exiguis muribus? IV. Sed non, inquit, idcirco attribuimus diis templa, tamquam humidos ab his imbres, ventos, pluvias arceamus, aut soles: sed ut eos possimus coram et comminus contueri, affari de proximo, et cum praesentibus quodammodo venerationum colloquia miscere. Sub axe enim nudo, et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt; et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. Atquin nos arbitramur, omnem deum omnino, si modo nominis hujus vi pollet, ex quacumque mundi parte, quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere: immo quod quisque conceperit sub obscuris sensibus cognitione anticipata praesumere. Atque ut astra, sol, luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem; quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant. Hoc est enim proprium deorum, complere omnia vi sua, non partiliter uspiam, sed ubique esse totos: non adesse, non abesse, non coenatum ad Aethiopas pergere, et post dies bissenos privatum ad domicilium redire. V. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis, et erit in dubio, audiamini ab iis, nec ne: siquando res sacras ceremoniarum conficitis debitis. Constituamus enim noscendae rei causa, templum numinis alicujus esse apud Canarias insulas, ejusdem apud ultimum Thylem: ejusdem apud Seras esse, apud furvos Garamantas, et si qui sunt alii, quos ab sui notitia maria, montes, sylvae, et quadrini disterminant cardines. Si omnes uno in tempore rebus divinis factis, quod sua quosque necessitas cogitare compellit, poscant de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam vocem Deus exaudiet, et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus, auditum. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas voces non quiverit advolare; aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint caeteri. VI. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis, et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus comprobatur contegere cineres atque ossa, et functorum esse corporum sepulturas? Nonne patet et promptum est, aut pro diis immortalibus mortuos vos colere, aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis? In historiarum Antiochus nono Athenis in Minervio memorat Cecropem esse mandatum terrae; in templo rursus ejusdem, quod in arce Larissae est, conditus scribitur atque indicatur Acrisius: Erichtonius Poliadis in fano: Dairas et Immarus fratres et Eleusino consepto, quod civitati subjectum est. Quid Celei virgines, non in Cereris Eleusinae humationis habuisse perhibentur officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperocha, Laodiceque, quas advectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio Clearchum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse, Myndius profitetur ac memorat Zeno. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum visitur, Telmessum esse conditum vatem, non scriptis constantibus indicatur? Agesarchi Ptolomaeus, de Philopatre quem edidit primo, Cyniram regem Paphi cum familia omni sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse, litterarum auctoritate declarat. Infinitum est et immensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere: nec exactam desiderat curam, quam is poenam constituerit Aegyptius in eum, qui publicasset, quibus Apis jaceret absconditus, polyandria illa Varronis quibus templis contegantur, quasque in se habeant superlati ponderis moles? VII. Sed quid ego haec parva? regnatoris in populi Capitolio quis est hominum, qui ignoret, Oli esse sepulchrum Vulcentani? Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non ante plurimum temporis, aut solum sive partibus caeteris, hoc enim quidam ferunt, aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus, Granius, Valerianus vobis, et Fabius indicabunt, cujus Olus fuerit filius, gentis et nationis cujus, ut a germani servulis vita fuerit spoliatus et lumine: quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite resecto factum, vel in parte qua rei curiosa fuerit obscuritate conclusum: ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. Quod cum opprimi par esset, et vetustatis oblitteratione celari, compositio nominis jecit in medium, et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere: nec erubuit civitas maxima, et numinum cunctorum cultrix, cum vocabulum templo daret ex Oli capite Capitolium, quam ex nomine Jovio nuncupare. VIII. Satis igitur, ut opinor, ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa, aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata. Sequitur, ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte componitis, et religiosa observatione curatis. Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi, an ridendo res ipsas puerili hallucinatione ludatis. Si enim certum est, apud vos deos esse, quos remini, atque in summis coeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere, et auxilium rebus in exigentibus postulare? Sin autem non creditis, aut ut mediocriter dicatur, ambigitis; etiam, sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra, et quod esse non credas, ventosa imitatione formare? An numquid dicitis forte, praesentiam vobis quamdam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos videre non datum est, eos sic coli, et iis munia officiosa praestari? Hoc qui dicit et asserit, deos esse non credit: nec habere convincitur suis religionibus fidem, cui opus est videre, quod teneat: ne inane forte sit, quod obscurum non videtur. IX. Deos, inquitis, per simulacra veneramur. Quid ergo? si haec non sint, coli se dii nesciunt, nec impertiri a vobis ullum sibi existimabunt honorem? Per tramites ergo quosdam, et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, vestras sumunt atque accipiunt cultiones: et antequam hi sentiant, quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius, et velut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. Et quid fieri potis est injuriosius, contumeliosius, durius, quam deum alterum scire, et rei alteri supplicare? opem sperare de numine, et nullius sensus ad effigiem deprecari? Nonne illud est quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur, fabrum caedere cum ferias fullonem? et cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare? X. Et unde novissime scitis, simulacra haec omnia, quae diis immortalibus vicaria substitutione formatis, similitudinem referant, habeantque divinam? Potest enim fieri, ut barbatus in coelo sit, qui esse a vobis effingitur levis: potest ut senectute provectior, cui puerilem commodatis aetatem: potest ut hic flavus sit, qui in veritate habeat oculos caesios: displosas ut gestitet nares, quem esse vos facitis figuratisque nasicam. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum, quod non, pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum, manifestis poterit a rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus: os illi vos hominis, et mortalium corporum liniamenta donatis. Luna semper in motu est, et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figurationibus femina est vultuque est uno, quae per habitus mille quotidiana instabilitate mutatur. Intelligimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi, et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt buccinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem, mero oblitam minio, et nomine frugiferi nuncupari. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in coelo habitare dicendus est deus talis, ad cujus formam et speciem simulacri hujus similitudo directa est: et videlicet ut hic iste, ita illic ille, sine reliquo corpore persona est, et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus, sanguineo deceroto, malum dentibus suis comprimens, atque ut fessi canes linguam ore de patulo potus aviditate projiciens. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est, formam tibi quam volueris fingere, ac discere esse simulacrum dei, quem probare non possis ulla esse in parte naturae? XI. Ridetis, temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memoralia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios: lignum Icarios pro Diana indolatum; Pessinuntios silicem pro deum matre: pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae: atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Junone: et abstinetis a risu, cum pro diis immortalibus sigilliosis hominum, et formis supplicatis humanis. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quidquam vim creditis habere divinam. Quid dicitis, o isti! ergone dii coelites habent aures, et tempora, cervices, occipitium, spinam, lumbos, latera, poplites, nates, suffragines talos, membraque alia caetera, quibus constructi nos sumus, et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt, et scripto uberiore prolata? Utinam liceret introspicere sensus vestros, recessusque ipsos mentis, quibus varias volvitis, atque initis obscurissimas cogitationes: reperiremus et vos ipsos eadem sentire, quae nos: neque alias gerere super numinum figuratione sententias. Sed studiis facere quid pervicacibus possumus, quid intentantibus gladios, novasque excogitantibus poenas? Animantis asseritis malam scientissimi causam, et quod semel sine ratione fecistis, ne videamini aliquando nescisse, defenditis; meliusque putatis, non vinci, quam confessae cedere atque annuere veritati. XII. Ex hujusmodi causis illud etiam vobis conniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent, darent que his formas, quae cuilibet tristi possent esse derisui. Itaque Hammon cum cornibus jam formatur et fingitur arietinis: Saturnus cum obunca falce, custos ruris ut aliquis, ramorum luxuriantium tonsor: cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias aggredi praeparet, et solem, pulveremque declinet: Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate: Venus nuda, et aperta, tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam: cum pileo Vulcanus, et malleo, manu librans dextera, et fabrili expeditione succinctus: cum plectro et fidibus Delius citharistae gestus servans, cantaturi et naenias histrionis: cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est reperire figmentum alicujus numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum liberalitate donatos. Ecce si aliquis, vobis nescientibus et ignaris, rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat, et in Mercurii transferat sedem: Mercurium rursus arripiat, atque in Solis faciat commigrare delubrum, uterque enim a vobis glaber, atque ore compingitur levi, detque huic radios, Solis capiti petasunculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit, an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare? Consimili rursus translatione si nudo Jovi cornua detranat, et Martis temporibus affigat, Martem armis spoliet, et his rursus circumcludat Hammonem: interstitio quae fieri poterit singulorum, cum qui Jupiter fuerat, idem possit existimari Mars esse, et qui Mavors fuerat, subintroire speciem Jovis possit Hammonis? Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum: deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari? XIII. Sed quid ego diis dotas falses et fulcinas rideo? quid cornua, malleos, et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum esse hominum formas, et infamium liniamenta meretricum? Quis est enim, qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadis ad corporis similitudinem fabricatos? Quis Praxitelem nescit, Posidippum si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidae solertiarum coegisse certamine? Sed sola est haec Venus, cui de scorti vultu translaticium decus auctum est? Phryne illa Thespiaca, sicut illi referunt, qui negocia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis, et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum, quae in opinione sunt Venerum: sive per urbes graias, sive istic quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. Itaque artifices omnes, ipsis iisdem qui temporibus existerunt, quibusque primas dabat exprimendarum similitudinum veritas, omni cura studioque certabant, filum capitis prostituti cythereia in simulacra traducere: ardebant artificum scita: alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret, sed ut Phryne pro Venere staret. atque ita perducta est res eo, ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent, et infelix regio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille memoratus Phidias est primus, cum Olympii formam Jovis molimine operis extulisset immensi, super dei digito PANTARCES inscripsit PULCHER: nomen autem fuerat amati ab se pueri, atque obscoena cupiditate dilecti: neque ullo metu est aut religione commotus, deum nomine prostibuli nuncupare; quinimo exoleto Jovis numen simulacrumque sacrare. Usque adeo ludus est, et puerilis affectio, sigillaria ista formare, adorare pro diis ea, sanctitatibus accumulare divinis: cum ipsos videamus artifices in effingendis his ludere, et libidinum propriarum monumenta sancire. Quid est enim si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante paululum temporis Jovem ipsum, quem fecerat, sciret aurum fuisse, lapides, atque ossa informia, disparata, confusa, seque horum omnium congregatorem, atque vinctorem, habitus eis per se datos in membrorum similitudine fabricata, et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus per se esset, atque in rebus adoraretur humanis? XIV. Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere concionem, atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. Quidnam est istud homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate? Discutite aliquando caliginem, regressique ad lumen mentis intuemini propius, et videte istud, quod agitur, quale sit: si modo retinetis jus vestrum, atque in finibus his datae rationis consiliique versamini. Simulacra ista, quae vos terrent, quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis, ossa, lapides, aera sunt, argentum, aurum, testa, lignum sumptum ex arbore, aut commixtum glutinum gypso: ex ornatibus fortasse meretriciis, aut ex muliebri mundo, camelinis ex ossibus, aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris, et lucernis, aut ex aliis obscoenioribus vasculis congesta, conflata, in has species ducta sunt, atque in formas, quas cernitis, exierunt: fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosfis rasa, descobinata de limis, serris, furfuraculis, asciis, secta, dolata, effossa terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis. Ita iste non error est? non, ut proprie dicatur, amentia, deum credere, quem tute ipse formaris? supplicare tremebundum fabricatae abs te rei; et cum scias, et certus sis tui esse operis, et digitorum artem, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter, adversisque in rebus, atque in temporibus asperis propitii numinis favore succurrere? XV. Ecce si aliquis ponat in medio aes rude, atque in opera nulla conjectum, argenti massas indomiti, infectum aurum, lignum, lapides, atque ossa, resque alias caeteras, quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare: immo si aliquis ponat in medio collisorum deorum vultus, conflata atque imminuta simulacra; jubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia impertire divina: audire a vobis exposcimus, facturine istud sitis, an contra quam imperabitur recusaturi? Fortasse dicetis, qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum, aes, aurum, gypsum, ebur, argillam, deorum in numerum referat, ipsaque per se dicat vim habere atque obtinere divinam. Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate coelesti; ea formas si accipiant hominum, si auriculas, nasos, buccas, labra, oculos, cilia, continuo dii fiant, et in ordinem coelitum referantur, et censum? Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adjectione ipsa cogamini aliquid eis credere divinitatis majestatisque collatum? In aurum aes mutat, aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva, et spiritali agitatione moveantur? Si quas foris habuere naturas, eas omnes retineant simulacrorum in corporibus constituta; stupiditas quae tanta est, detrecto enim dicere caecitatem, rerum existimare naturas formarum qualitate mutari, et accipere numen ex habitu, quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum, et sensus mobilitate privatum. XVI. Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines animal, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris laminas adoratis, elephantorum a dentibus secundas poscitis valetudines, magistratus, imperia, potestates, victorias, acquisitiones, lucra, messes opimas, feracissimasque vindemias; et cum pateat, luceat, rebus fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini, ipsique vos ultro credulitatis vacuae circumscriptione traducitis? O utinam liceret in simulacri alicujus medias introire pendigines! immo utinam liceret, Olympiacos illos et Capitolinos Joves diducere in membra resolutos, omnesque illas partes, quibus summa concluditur corporum, discretas ac singulas contueri. Jamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio fulgoris augustat, laminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, a ruinarum casibus, et dissolutionis metu subscudibus, et catenis, uncis, atque ansulis retentari; interque omnes sinus, commissurarumque juncturas plumbum ire suffusum, et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. Videretis, inquam, jamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine brachiis semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum imperfecta vestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos ex una, at ex altera saxeos inaequabili corporum constructione contractos. Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem, quae in medio sita sunt, docere, atque monere debuerunt, agere vos nihil, et circa res cassas officiorum impendere vanitates. Ita enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis, et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus, atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ speciem, et rubigine convulnerentur exesa? Ita, inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cavis stelliones, sorices, blattasque lucifugas nidamenta ponere, atque habitare? spurcitias huc omnes, atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis, ossa in sepem tracta, pannos, lanuginem, chartulas nidulorum in mollitiem scilicet, et miserorum fomenta pullorum? Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia, atque insidiosos casses, quibus volatus innectere stridularum possint, impudentiumque muscarum? Non hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos, jacularier stercoris plenas, et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam, oculos, nasos, aliasque omnes partes, in quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis? Erubescite ergo vel sero, atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite, doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris: in quae obscoena dejicere neque metuunt, neque vitant leges suas sequentia, et instincta veritate naturae. XVII. Sed erras, inquit, et laberis, nam neque nos aera, neque auri argentique materias, neque alias, quibus signa confiunt, eas esse per se deos, et religiosa decernimus numina; sed eos in his colimus, eosque veneramur, quos dedicatio infert sacra, et fabrilibus efficit inhabitare simulacris. Non improba, neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus, necnon et prudentissimus credere deos, relictis sedibus propriis, id est coelo, non recusare, nec fugere habitacula inire terrena; quinimmo jure dedicationis impulsos simulacrorum coalescere junctioni. In gypso ergo mansitant, atque in testulis dii vestri? quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus, atque animae dii sunt? atque ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur, et in sedis obscurae coercitione latitare? Ergo illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire, invitine hoc faciunt, id est, jure dedicationis attracti simulacrorum meunt mansiones? an proni et faciles, neque ullis necessitatibus irrogatis? Si inviti hoc faciunt, et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem imminuta majestate cogantur? si voluntariae obsecutionis assensu, et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant, vinctionis vi propemodum colligati, nobilitent testulas, et caetera quibus signa confiunt? Si concedamus, ut coelo et sidereis sedibus eas anteponant, divinitatis suae perdiderint potestatem. XVIII. Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant, neque abeunt uspiam, etiamsi res postulaverit maxima? An habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque, et ab suis sedibus simulacrisque discedere? Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse, aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent, et plumbeae vinctiones? Sin autem, cum voluerint, evolant, et absolutum jus habent, inania relinquere simulacra; ergo aliquo tempore desinent esse dii signa, et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi; quando his conveniat, atque oporteat abstinere. Saepe numero videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri, et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli, et admirabilem in amplitudinem sublevari. Ratione hac ergo sequitur, ut intelligere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se deos, et alieni ad corporis similitudinem coarctari; at vero in vastis porrigere se longius, atque in maximitatem producere. Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est, et in stantibus stare, in procurrentibus currere, jacularier in jacientibus tela, ad illorum formare, atque aptare se vultus, et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare. XIX. In simulacris dii habitant, singuline in singulis toti, an partiliter, atque in membra divisi? Nam neque unus Deus in compluribus potis est uno tempore inesse simulacris, neque rursus in partes sectione interveniente divisus. Constituamus enim decem millia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani; numquid esse, ut dixi, decem omnibus in millibus potis est unus uno in tempore? Non opinor. Qua causa? quia quae sunt priva, singulariaque natura, multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate servata; et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habeant, opinatio ut vestra declarat. Neque enim manus a capite separata, aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius; aut dicendum est, portiones idem posse quod totum, cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritati, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere; aut deorum est unusquisque dicendus, ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit, et alter, non aliquo discrimine separatus, sed ipse idem, et alius. Quod quoniam recusat, et respuit, aspernaturque natura; aut innumeros dicendum est, confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere, atque inesse simulacris; aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis. XX. Et tamen, o isti! si apertum vobis et liquidum est, in signorum visceribus deos vivere, atque habitare coelites, cur eos sub validissimis clavibus, ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis, aliisque hujusmodi rebus custoditis, conservatis, atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis, aut nocturnus irrepat latro, aedituis mille protegitis, atque excubitoribus mille? Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum, alimoniamque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse, nec ab signis uspiam, simulacrisque discedere; permittite illis curam sui, reserata sint semper, atque aperta delubra; ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis monstrent, et sub ipso furti atque operis momine sacrilegos poenis convenientibus figant. Indigna enim res est, et potentiam destruens, auctoritatemque, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere; et cum aliquam quaeras prohibendis formidinem furibus, non ab ipsis petere, sed in anserum ponere atque collocare gingritibus. XXI. Antiochum Cyzicenum ferunt quindecim cubitorum Jovem ex delubro aureum sustulisse, et ex aere bracteolis substituisse fucatum. Si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Jupiter, quibus curis fuerat illigatus, quominus privatas persequeretur injurias, et suppositum se sibi viliore in materia vindicaret? Dionysius ille, sed junior, cum velamine aureo spoliaret Jovem, et pro illo lanaeum subderet, jocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua comprobaret, et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria? Nam quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima, boni ponderis, et philosophicae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro, simillimoque impuberi, ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius? Quae cum omnia fierent, et cum sacrilegis praedo irrisionibus jocaretur, si suberat numen in statua nomini ejus majestatique sacrata: cur oris contumeliam levigati, et dehonestati vultus non justa et merita persecutus est ultione, demonstravitque hoc facto se esse praesentem, et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari? XXII. Nisi forte negligere deos dicitis haec damna, nec putare esse idoneam causam, propter quam se exerant, et nocentibus poenam violatae religionis infligant. Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsa habere desiderant, quae convelli et diripi perpetiuntur impune: immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos ultione in aliqua significare non curant. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut foeminam, mente, anima, lumine rationis judiciique caecatis; solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore, resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat, superque rebus ejus, adolescentem haud ignobilem memorat, sed vocabulum ejus obscurat, correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias, cum ejusdem numinis signo genialibus usum toris, et voluptatum consequentium finibus. Ut similiter rursum interrogem, si in aere, atque in materiis caeteris, quibus signa formata sunt, superorum potentiae delitescunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut impudicam petulantiam juvenum propulsarent ab se longe, et contactus impios cruciabili coercitione punirent? Aut, quoniam mites, et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia, mentemque insanam recreatis reducerent sensibus? XXIII. Nisi forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas; nec ultione facinus existimavere condignum, quod suas quoque mulceret mentes, et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae, gerendum esse morem infortuniis judicavere caecorum, cum Capitolium toties edax ignis absumeret, Jovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium, et a pestifero casu res suas ac semet, et cunctam familiam vindicaret? Ubi Juno regina, cum inclytum ejus fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae Argiva in civitate deleret? Ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu jacuit solutus in cinerem, cum mysteriis omnibus, atque Iside? Ubi Liber Eleutherius cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Jupiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est, et incensus, ut ex tot auri ponderibus, quae infinita congesserant saecula, nec unum quidem habuerit scripulum, quod hirundinibus hospitis, Varro, ut dicit Menippeus, ostenderet? Infiniti operis res esset, in toto orbe describere, quae sint fana convulsa terrae motibus et tempestatibus; quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes ipsi suspicione aversa nudaverint; quae ad ultimum fures, et obserata pandentes remedorum obscuritate Canacheni, quae tuta utique permanerent, et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides, aut haberent aliquas templorum, quemadmodum dicitur, curas. Nunc vero, quia cassa sunt, et nullis habitationibus tecta, habet in illis fortuna jus suum, et perinde cunctis subjecta sunt casibus, quam sunt omnia caetera motu interiore privata. XXIV. In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum assertores solent, non ignorasse, antiquos nihil habere numinis signa, neque ullum omnino inesse his sensum; sed propter indomitum atque imperitum vulgus, quae pars in populis atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse: ut velut quadam specie objecta his numinum abjicerent asperitatem metu; arbitratique praesentibus sese sub diis agere, facta impia deponerent, et ad humana officia morum mutatione transirent. Nec propter aliam causam venerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret. Quod ratione cum aliqua videretur forsitan dici, si post condita deorum templa, atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, justitia, pax, fides mortalium pectora possideret: neque quisquam in terris nocens, neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis. Nunc vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae pene interierit nomen, per momenta, per puncta, examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur: dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo instituta simulacra; cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam videamus templa sacrilegis violationibus appeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus, et nocturnis a furibus; ipsosque illos deos, quos ad metus faciendos, vetus finxit et consecravit antiquitas, vadere in antra praedonum, cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus? XXV. Quid enim, si verum, et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt, habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas, conspectu illorum posse frangi hominum vitia, et mores a maleficio temperari? Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat injectura mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere, ac malitiosas abjicere voluntates; fronte Janus ancipiti, aut dentata illa, qua insignitus est, clavis; riciniatus Jupiter atque barbatus, dextera fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem; Junonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitescens; deum mater cum tympano; cum tibiis, et cum psalteriis Musae; Mercurius pinnatus Argiphontes; Aesculapius baculo, Ceres mammis cum grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus; Mulciber fabrili cum habitu; aut fortuna cum cornu, pomis, ficis, aut frugibus autumnalibus pleno; semitectis femoribus Diana; aut ad libidinem concitans Venus nuda; Anubis canina cum facie; aut genitalibus propriis inferior Priapus. XXVI. O species formidinum dirae, metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua affigeretur, nihil moliretur, attonitum, ab omnique se actu sceleroso flagitiosoque fraenaret! Falciculae, claves, caliendra, fomites, talaria, baculi, tympaniola, tibiae, psalteria, mammae, promptae, atque ingentes, cantharuli, forcipes, cornuaque pomifera, nuda corpora foeminarum, et veretrorum magnitudines publicatae. Nonne satius fuerat saltitare, cantare, quam sub titulo gravitatis, et severitatis, obtentu tam frigida, tamque inepta narrare simulacra, ab antiquis ad peccata cohibenda, et ad nocentium formata impiorumque formidines? Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam parvuli pusiones, personarum monstruosissima torvitate sannis etiam constringerentur et maniis? Et unde est in contrarium res versa, ut cum tam multa in civitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis, iri obviam nequeat multitudini noxiorum: neque ullis remediis audacia possit abscidi: tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus judiciisque contenditur imminuere facta crudelia, et poenarum coercitione sedare? Quod si metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret, nec tam diversae cruces facinorosorum constituerentur audaciae. Nunc vero quia constitit, comprobatumque est, reipsa inanem esse opinionem timoris, qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones: a quibus formido esset certissima etiam fixa, constitutaque damnatio: quibus debent et ipsa simulacra, quod incolumia adhuc perstant, et honoris alicujus concessione munita. XXVII. Sed quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra, monstratum est: de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure, deque aliis omnibus, quae in parte ista confiunt, possit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. In hac enim consuestis parte, invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos; et quod minime attribuamus diis, poenas etiam capitis belluarum crudelitatibus irrogare. Quod quidem nos fatemur non contemptu facere, atque aspernatione divina; sed quod existimemus, hujus potentias nominis nihil tale deposcere, neque rerum hujusmodi cupiditatibus attineri.