Jump to content

Divina Comoedia/Inferna

E Wikisource
Purgatorium 

Infernorum Cantus I[recensere]


Vitae emensus iter medium nostrae in loca sensi
Luco obscura nigro delapsus; nam via recta
Exciderat mente. Heu! quam res est dura referre,
Qualis erat silva ista, carens cultu, aspera, densa,
Admonitu cujus renovat mens icta pavorem.
Tam mihi amara venit, paulo ut plus afforet ipse
Aspectus mortis; verum ut, quae plurima legi
Optima ibi, enarrem, quae vidi altissima, pangam.
Dicere nescirem, qualis me huc intulit error,
Tanto ego victus eram somno, quo tempore veram
Deserui ipse viam. Sed postquam collis ad ima
Veni claudentis vallem, quae corda timore
Foderat, ad Superos attollens lumina, vidi
Jam terga istius radiis induta planetae,
Qui pede inoffenso callem docet ire per omnem.
Sic mihi tunc aliqua formido ex parte quievit,
In cordis durata lacu, qua nocte tot aegrum
Curae externarunt. Et ceu qui lassus anhelans
A pelago ad ripam evasit, vada plena pericli
Respicit, horrisonamque oculis obit Amphitriten:
Sic mea, quae fugiebat adhuc, mens versa retrorsum est,
Erratum relegens flexum, unde emergere nulli
Vivo unquam licuit. Postquam prolapsa labore
Membra instauravi, me per deserta viarum
Immisi rursus sic, ut pes firmior esset
Inferior semper. Tunc paene in limine primo
Ascensus, panthera levis rapidissima cursu
Ecce mihi occurrit, maculoso tegmine fulgens.
Et nunquam ante meos oculos discedere visa est,
Immo meum impediebat iter sic, ut pede verso
Saepe mihi gressus fuerit mens certa referre.
Tempus erat, cum mane novo lux dissipat umbras,
Solque ascendebat stellis circumdatus illis,
Quas habuit secum, divi cum dextera amoris
Illa effingebat primum pulcherrima rerum;
Ut spe sat fausta suaderet temporis hora,
Anni et temperies dulcis, me posse potiri
Blandam pelle feram. At non sic, ut membra pavore
Haud mihi contremerent, violenti ubi saeva leonis
Inspecta est facies. Atque hic me tendere contra
Cervice elata, rabie stimulatus edendi,
Ut mihi sit visus trepidare atque infremere aër.
Et lupa cunctarum mihi visa cupidine rerum
Ire gravata, suis quamquam vix ossibus haerens,
Quae multas gentes vita jam afflixit amara.
Tam gravis ista mihi fuerat, tam odiosa timore,
Quem vidi ex oculis, totoque ex ore micantem,
Ut spe deciderem potiundi verticis alti.
Et qualis, qui quaerit opes cumulatque libenter,
Donec tempus adest, quod parta amittere cogit,
Tota anima infelix et mente et pectore toto
Fletque doletque simul: talem me bellua fecit
Irrequieta adversa ruens, jam jamque repulsum
Illuc detrudebat, ubi tacet aetherius Sol.
At dum praecipitem me collis ad ima ferebam,
Occurrit quidam, cui longa silentia vocis,
Quas habuit quondam, vires fregisse putasses
Hunc simulac vidi vastae inter devia silvae,
O miserere mei, clamavi totus in illo,
Quisquis es, aut corpus mortale, aut corporis umbra.
Non corpus mortale, fui hoc jam olim, incipit ille,
Me contra Eridani ripam genuere parentes.
Ausonidum genus his, quos Mantua protulit ambos.
Caesare sub Phrygio, sed nondum principe, primas
Editus hausi auras. Romae dein vita peracta est
Sub miti imperio Augusti, quo tempore falsos
Mendacesque Deos hominum mens vana colebat.
Atque illum vates cecini, justissimus unus
Qui fuit Anchisa natus, qui regna petivit
Italia, ubi Trojae fastum consumpserat ignis.
At tu cur tantum vis rursus adire laborem?
Cur animus refugit jucundum scandere montem,
Qui caput et caussa est, cur omnia gaudia gliscant?
Huic ego confessus demissa fronte pudorem:
Tune es Virgilius, tune es fons ille sophiae,
Unde fluit flumen tantum? O mihi gloria vatum,
O splendor! Studium mihi longum prosit amorque
Magnus, quo impellente, tuum quaesisse volumen
Me fateor. Mihi tu es praeceptor, et auctor, et unus,
Unde stylum sumpsi pulchrum, quo est gloria parta.
Contemplare feram, qua propulsante refugi;
Hanc contra det opem, Sapiens, tua cognita virtus,
Nam facit ista mihi, ut venae pulsusque tremiscant.
Tunc ubi me vidit lacrimantem, haec edidit ille:
Longe diversum tibi oportet carpere callem,
Si vita incolumi vis saltu emergere ab isto;
Namque fera immanis, quam contra supplice clamas
Voce, obsidit iter, nec fert erumpere quemquam,
Tamque diu obstitit, quoad sternat corpora leto:
Atque ea naturae vis est violenta malignae,
Ut rabiem ventris nunquam satiarit, at acri
Post pastum ingluvie furiosus appetat escam.
Conjugio illa quidem sibi multa animalia jungit,
Plura etiam junget, donec canis irruat atque hanc
Angore absumat. Non isti terra, nec aeris
Massa alimenta dabit, verum sapientia, virtus
Atque amor. Idem intra fines, quos utraque signat
Feltria, nascetur, populum et ditione tenebit.
Illi humili Italiae, pro quo confossa Camilla
Nisusque Euryalusque et Turnus vulnere caesi
Procubuere, erit ille salus pestemque fugabit
Rura per et campos, donec sub tartara rursus
Miserit, unde prius dira haec infesta trahente
Invidia evulsa est. Quare res optima visa
Hortari, ut, quod monstrat iter mea forma, sequaris.
Dux ero, et aeternae loca per teterrima noctis
Hinc te diripiam: atque istic mugire videbis
Devotas animas, frustra sua damna dolentes,
Antiquasque umbras lugentum, ubi quisque secundam,
Horrendum frendens, compellat nomine mortem:
Atque alias simul aspicies flammam inter et ignem
Conflagrare sua contentas sorte, beatae,
Adveniente die, sperantes praemia gentis.
At si fert animus coetum conscendere ad istum,
Invenies animam meritis melioribus auctam,
Cui te committam nostras rediturus ad oras.
Namque ille excelsi magnus regnator Olympi
Me legi adversum et contra sua jussa rebellem
Urbe sua prohibet. Partes dominatur in omnes
Ille, sed hic regit imperiis; urbs illius hic stat,
Hic alta est sedes: O terque quaterque beatum,
Quem legit ille! - At ego: Per numen, te precor, istud,
Quod tu non nosti, vates, da evadere tale
Deteriusque malum. Mihi nec dux esse recusa,
Quo modo dixisti, sic ut Petri ostia cernam,
Et quos ipse facis tanto moerore dolentes.
Tum praeit hic, ego pone sequens vestigia servo.

Infernorum Cantus II[recensere]


Inclinata dies cedebat, et umbrifer aër
Mole operum in terris animalia cuncta levabat:
Atque ego tantum unus veniebam, ferre paratus,
Quid via, quid pietas mihi belli triste cieret,
Quod mens aggreditur non errans pingere versu.
O Musae, o vis ingenii sublimis, adeste,
Nunc opus auxilio est. O mens, quae visa notasti,
Hic tua nobilitas, hic jam manifesta patescet.
Tum prior, o vates, dixi, o dux, quid mea possit
Virtus, explora, num sit par ipsa, priusquam
Tantum iter ingrediar, cui me committere tendis.
Tu narras, ut adhuc mortali corpore onustus
Ille parens Silvi saeclum immortale petivit,
Idque fuit sensu. Sed si tamen omnigenarum
Nequitiarum osor fuit indulgentior isti
Altum animo effectum meditans, qui exsurgeret inde,
Et quis vir qualisve foret prognatus ab ipso,
Haec homini sano res haud indigna videtur.
Namque almae Romae, imperium quae terminet astris,
Legerat hunc patrem domus omnipotentis Olympi,
Quae urbs, quae regna urbis fuerunt, ut vera loquamur,
Pro sancto stabilita loco, qua sede sederet
Majoris Petri successor. Propter eundem,
Quem numeris celebras, initum multa auribus hausit,
Unde illi est posthac victoria parta, simulque
Pontificale decus. Post multo se intulit illuc
Vas lectum, sancti repletum flaminis igne,
Vir, per quem ille Fides dux prima et vera salutis
In mediis curarum undis solamen haberet.
Ast ego cur veniam? Quis dat? Non Troius heros,
Non ego sum Paulus, neque ego hoc me munere dignum,
Nec quisquam credit. Quare si audacia certa est
Ire, nimis vereor, ne sit dementis; acuto
Tu vir es ingenio, et praevertis dicta loquentis.
Et qualis, qui post renuit, si qua ante volebat,
Propositisque novis permutat prima, retroque
Tota mente abiens abstitit: sic ego in illo
Restiteram obscurus saltu, atque hic multa volutans
Consilia inceptu tam festinata reliqui.
Magnanimi tunc illa viri sic umbra locuta est:
Si bene te audivi, excordi mens laesa timore
Est tua, saepe hominem qui ludit imagine inani
Sic, ut honorato trepidum deflectat ab auso,
Ceu fallax cum visus equum formidine terret.
Hac animum ut solvas cura, nunc dicere aperte,
Quae sit caussa viae, incipiam, quaeque auribus ipse
Audierim, tua cum miserans discrimina novi.
Stabam suspensos inter, mulierque beata
Pulchraque me accivit verbis, talique ferebat
Se vultu, ut sponte hortarer sua promere jussa.
Fulgebant oculi majore ardentius astro,
Angelicoque suas clare dedit ore loquelas,
Suave sonans: O tu, quo gaudet Mantua mater
Corde, anima, humano, tu, cujus fama per omnes
Durat adhuc terras, perduratura, diurnas
Nocturnasque vices dum dividet orbita solis:
Quem mihi junxit amor, mea non fortuna, locorum
Deserta impediunt sic, ut formidine victus
Terga det. Ac timeo, ne hunc haud vitabilis error
Depulerit cursu, ac sero post temporis horam
Mota loco properem, auxilium latura labanti,
Ut modo ego audivi in coelo. Quare ocius illuc
Nunc perge, eloquioque tuo, quaque arte salutis
Huic poteris monstrare vias, hac utere, opemque
Affer, ut in tantis capiam solamina curis.
En, quae te mitto, sum isthuc delapsa Beatrix;
Ipsa loco exivi, quo est ardor ferre regressum:
Cor mihi movit amor, qui talia verba ministrat.
Coram rege meo, cum sit data copia, de te
Plurima saepe loquar laudans. - At ubi ora repressit,
Sic coepi: O mulier praestans, o unica, dixi,
Per quam progenies hominum supereminet omne,
Quidquid habet coelum, minimo quod vertitur axe,
Tam jucunda meis tua sunt jussa auribus, ut si
Ista exhausissem, tarde perere viderer;
Nec labor ulterius tibi sit aperire, quod optas.
Verum age dic, quare haud refugis descendere in istud
Centrum urbe ex ampla, quam tu ardes rursus inire.
Respondit: Dicam breviter, cur absque timore
Huc intus veniam, rerum cognoscere caussas
Si tibi tantus amor. Solum sunt illa timenda,
Queis natura subest mala, visque parata nocere;
Caetera non, in eis quia nulla est caussa pavoris.
Gratia summa Deo, qui me tam pectore forti
Fecerit, ut nullo vestrorum angore malorum
Tangar, nec lacus hic flammarum laedere possit.
Stat super astra poli, ingenio veneranda benigno,
Femina, quae miserata vicem dolet indupediti,
Ad quem te mitto, Superum ut durissima frangat
Judicia; atque haec Luciam adit, sat multa rogando,
Atque ait: Ille tibi fidissimus indigus errat
Nunc opis auxiliique tui, quem supplice voce
En tibi commendo. At tristis, genus omne perosa
Lucia saevitiae, mota est, atque intima venit
In loca, ubi antiquae Rachaeli juncta sedebam,
Et sic est affata: Dei laus vera, Beatrix,
Cur non ipsa juvas tanto hunc tibi amore propinquum,
Nobilis ut per te incedat vulgaria spernens?
Non te hominis miseret sua tristia fata dolentis?
Nonne vides medio luctantem in turbine mortis
Juxta amnem Oceani spernentem jura superba?
Nemo unquam sua lucra sequi, aut vitare paratus
Sic fuit in terris manifesti incommoda damni,
Sicut ego, has postquam percepi pectore voces.
Atque huc descendi, coelesti sede relicta,
Eloquio confisa tuo, quo splendida fama
Parta tibi atque his, qui cupide tua dicta biberunt.
Haec ubi fata fuit, lacrimans fulgentia vertit
Lumina, ut incensus studio properantius irem,
Teque, jubente illa, petii docuique eruentam
Declinare feram, jucundi quae breve montis
Contendebat iter tibi. Quae ergo caussa morandi?
Quid stas? cur tantum servas sub corde timorem?
Quo tibi nunc animus, quo nunc vis libera cessit?
Cum tres hoc splendore pares meritisque beatae
Matronae tibi prospiciant ex aethere summo?
Cum tibi promittant tantum mea dicta honorum?
Ceu flos, qui gelido per noctem humore gravatum
Demisit caput occlusus, ubi candidus illum
Sol pingit jubare, erigitur totusque patescit:
Sic ego convalui, virtus ubi lassa refecta est,
Atque ea tunc animum tenuit fiducia nostrum,
Liber ut has traherem pacato corde loquelas:
O pia, quae auxilio mihi venit, tuque, benigne
Minciade, qui haud indocilis parere fuisti,
Tecum veridico simul haec est ore locuta:
Tu desiderio veniendi pectora tanto
Nostra cies fando haec, ut prima incepta reposcam.
Nunc perge, amborum namque una et certa voluntas:
Tu dux, tu dominus, tu doctor. Sic ego dixi,
Utque ille incessit, silvestria et alta petivi.

Infernorum Cantus III[recensere]

"Per me externatam maeroribus itur in urbem;
Per me itur dolitura aeternum in regna dolorem;
Per me itur deploratae inter saecula gentis.
Justa ira artificem supremum moverat, unde
Principium mihi. Me fecit divina potestas,
Et sapientia summa, et primi flamen amoris.
Nulla prior me res, praeterquam aeterna, creata est,
aeternumque mihi est status immutabilis. Omnem,
O vos, qui intratis, spem ponite." Talia nigris
Vidi scripta notis, quas janua fronte gerebat.
Quare ego: "Praeceptor, visus mihi durior horum
Est sensus", dixi; ast ille, ut vir mente sagaci,
"Hic" ait, "est opus ancipitis genus omne timoris
Subjecisse tuis pedibus. Devenimus illas,
Quas dixi, sedes, ubi erit spectare dolentes,
Queis animas et cordis summa est amissa voluptas."
Sic ille, implicuitque manum, vultuque sereno
Solatus comitem penetralia ad abdita duxit.
Hic flentum gemitus audivi, pectore ab imo
Singultus ducti resonare per aëra caecum
A stellis, fluerem ut lacrimis in limine primo.
Multiplices linguae, horribili stridore loquelae,
Luctifici questus, ululatus ore frementum,
Voces altisonae, at fractae, mistaeque fragore
Pectora plangentum palmarum murmure circum
Assiduo aëra pulsabant sine tempore nigrum,
Ut spirante solent agitatae turbine arenae.
Ast ego, cui caput erroris caligine stabat
Cinctum, quaesivi: "Quidnam hoc, quod verberat aures?
Quidve hic est gentis, quae tanto victa videtur
Maerorum fluctu?" Tunc ille: "Miserrima fata
Ista manent animas nequam, quae pectore inerti
Opprobrio expertem atque expertem laude trahebant
In terris vitam. Aligerum sunt agmine pravo
Immixtae, a summo quae haud descivere tonante,
Non satis huic fidae, at pro se. Has dejecit Olympus,
Propter eas ne pulchra minus caeli aula maneret;
Non illas Orci claustra accepere profunda,
Ne qua malae ex ipsis manaret gloria turbae."
Atque ego: "Praeceptor, quid tam grave cogit amaras
Hos ire in lacrimas, tamque altos edere fletus?"
Ille: "Brevi dicam. Haud spes his se posse dolorem
Per mortem finire datur, tenebrosaque vita
Horum adeo abjecta est vilisque, ut cuilibet ipsi
Alterius sorti invideant. Non nomina mundus
His superesse sinit, non hos clementia, non hos
Justitia indignans curat. Me mitte negantem
Plura loqui super his, sed raptim prospice et ultra
Fer gressus." Oculis lustranti currere signum
Visum est, tamque cito converti, ut nulla quietem
Causa videretur suasisse. Exercitus ingens
Pone sequebatur tam densus, tam ordine longo,
Ut via milia tot mortem absumpsisse putassem.
Noscenti quosdam speculantique illius umbra,
Grande ministerium qui detrectaverat excors,
Objecta est. Subito patuit, manifestaque visa
Res fuit, illorum hoc hominum genus esse probrosum,
Quorum est pertaesum Superis atque hostibus horum.
Haec misera, haud ullo quae unquam gens tempore vixit,
Nuda erat et valde praegrandibus exstimulata
Muscis, vesparumque acubus, queis carcer abundat.
Illae signabant his ore cruore cadente
Ante pedes, mixtum lacrimis quem examine denso
Infesti vermes, foedissima turba, legebant.
Quumque ultra aspicerem, magni prope fluminis undam
In ripa stantis vidi multa agmina vulgi.
Quare ego: "Praeceptor, nunc id concede roganti,
Ut discam, qui sint, quae lex, quive efficit usus,
Ut sese ostendant tam avidos transmittere cursum,
Quoad mihi per tenuem datur internoscere lucem?"
"Omnia cognosces, dabitur quum sistere gressum,"
Dixit, "caenosi tristes Acherontis ad oras."
Tunc ego, luminibus demissis, ora pudore
Suffudi, metuens ne hunc ulteriora gravarent,
Et nigri ad usque amnis ripam ora silentia pressi.
Atque ecce antiquo nos contra tendere canus
Crine Senex vectus cumba, et procul increpitare:
"Vae vobis, animae pravae. Spem ponite, caelum
Visuras vos esse unquam. En ducturus ad oram
Oppositam venio atque aeternae noctis ad umbras,
aestum inter glaciemque. Et tu, quae vesceris aura,
O anima, abscede hinc atque istos morte peremptos
Desere." At ut vidit me stantem, talibus infit:
"Ire vias alias, alios tibi quaerere portus
Est opus, ut ripam tangas; hinc ire facultas
Nulla datur; levior pinus te vectet oportet."
Cui dux pauca: "CHARON, ne saevi. Nam illa potestas
Vult ita, cui facere est, quod vult, et plura rogare
Desine." Lanosas liventis navita stagni,
Talibus auditis, jussit requiescere malas,
Cui circumfusis ardebant lumina flammis.
Tum vero illae animae lassae nudaeque colores
Mutavere suos, ac dentibus infremuere,
Haec simulac feriere aures crudelia dicta.
Atque Deo pariterque suis maledicere et omni
Humano generi, tempusque locumque suosque
Detestari ortus et semen seminis, unde
Ipsis vita fuit. Deinde omnes agmine junctae
Venere ad tristem magnis ululatibus oram,
Quae scelerata manet, spernentia pectora numen.
His oculo flammante CHARON nigri arbiter amnis
Innuit, atque animas examen cogit in unum;
Si qua stetit cessans, hanc remi verbere pulsat.
Ac veluti frondes autumni frigore primo
Juxta alias aliae propria gravitate feruntur
Decussae, donec telluri reddidit omnes
Divitias spoliata arbor: sic semen ADAMI
Perversum; ex ripa ruit una atque altera, et una
Post aliam ad nutum, ut revocantum ad signa volucres.
Atque ita conscendunt stagni vada livida, et ante
Quam primae egressae glauca exponantur in alga,
Hinc ex opposita rursus nova copia parte
Contrahitur. Mihi tum ductor comisque magister:
"Fili, si qua inimica Deo haud placaverit iram
Illius, intereaque ipsam mors occupet, una —
Quaeque anima ex omni terrarum huc convenit ora,
Et properat transire amnis vada lenta, premente
Ultore, ut desiderii huic timor induat alas.
Nulla anima hinc transit sceleris pura, integra vitae;
Quare si qua tibi est audita querela CHARONTIS,
Per te scire potes, hujus quid verba sonarent."
Haec ubi dicta dedit, nigra caligine tincta
Tam graviter tremuit regio, ut perculsa timore
Mens sudore riget revocanti talia vultum.
Ventosum efflavit tellus lacrimosa fragorem,
Atque coruscavit rubicundo lumine fulgur,
Quo sensus omnis mihi copia victa recessit,
Procubuique viro par, cui sopor occupat artus.

Infernorum Cantus IV[recensere]

Infernorum Cantus V[recensere]

Infernorum Cantus VI[recensere]

Infernorum Cantus VII[recensere]

Infernorum Cantus VIII[recensere]

Infernorum Cantus IX[recensere]

Infernorum Cantus X[recensere]

Infernorum Cantus XI[recensere]

Infernorum Cantus XII[recensere]

Infernorum Cantus XIII[recensere]

Infernorum Cantus XIV[recensere]

Infernorum Cantus XV[recensere]

Infernorum Cantus XVI[recensere]

Infernorum Cantus XVII[recensere]

Infernorum Cantus XVIII[recensere]

Infernorum Cantus XIX[recensere]

Infernorum Cantus XX[recensere]

Infernorum Cantus XXI[recensere]

Infernorum Cantus XXII[recensere]

Infernorum Cantus XXIII[recensere]

Infernorum Cantus XXIV[recensere]

Infernorum Cantus XXV[recensere]

Infernorum Cantus XXVI[recensere]

Infernorum Cantus XXVII[recensere]

Infernorum Cantus XXVIII[recensere]

Infernorum Cantus XXIX[recensere]

Infernorum Cantus XXX[recensere]

Infernorum Cantus XXXI[recensere]

Infernorum Cantus XXXII[recensere]

Infernorum Cantus XXXIII[recensere]

Infernorum Cantus XXXIV[recensere]

Purgatorium