Jump to content

Divina Comoedia/Purgatorium

E Wikisource
 Inferna Paradisus 

Purgatorii Cantus I[recensere]


Ut jam currat aquam meliorem, carbasa tollit
Navicula ingenii nostri, post terga relicto
Tam diro pelago; veniuntque secunda canenda
Regna, ubi concretae sordis veterumque malorum
Stant hominum purgandae animae, et conscendere caelum
Emergunt dignae. — Verum hic exstincta resurgat
Ars nostra, o sanctae Musae; me namque ministrum
Legistis. Nunc Calliope det surgere vati
Altius atque illo sonitu deducere carmen,
Qui sic percussit miseris praecordia picis,
Ut non sint ullam in venia spem ponere visae.
Dulcis ab Eoa sapphiro color, undique circum
Aëris aspectum puri sine nube serenum
Primam usque ad sphaeram perfundens, gaudia rursus
Jussit habere oculos, simul ac me mortua passa est
Aura exire suis antris, quae oculosque meumque
Vexarat pectus. Qui pulcher amare planeta
Hortatur, radiis juga subdita matutinis
Spargebat risu, cingens velamine pisces,
Qui sibi ductores aderant. Dextram ipse petivi,
Alteriusque poli vestigans lumina mente
Quattuor intenta suspexi sidera nunquam
Cognita, primigenae nisi genti, atque ignibus horum
Ipse videbatur gaudens hilarescere Olympus.
O vidua extremam quae tellus vergis ad Arcton,
Cur tibi subducta est illos spectare potestas?
Quum detorsissem visum, oppositumque parumper
Axem quaesissem caeli, piger unde Boötes
Cesserat; ecce senex, nullo comitante ministro,
Qui tanto dignum cultu sese ore ferebat,
Majorem ut patri natus non debeat ullus,
Astitit. In pectus longa illi barba cadebat
Cano mixta pilo, et simili coma sparse colore
Hinc inde in partes geminas divisa fluebat.
Quattuor hae sanctae radiabant lumine tanto
In faciem huic laces, veluti mihi si qua fuisset
Flammiferum coram spectandi copia solem.
"Quinam vos estis, qui contra flumine caeca
Ex imo aeterni fugistis carceris antro?"
Talia concutiens plumas est fatus honestas.
"Quis vos adduxit? Vel quis praeferre lucernam
Vobis est ausus noctis per opaca profundae,
Infernae quibus usque solent nigrescere valles?
Sic quas tartareae subierunt funera leges
Franguntur? vel sic caelestia numina mentem
Mutavere novam, ut vos, o damnata, cavernas
Pectora, adiretis nostras?" — Dux atque magister
Tunc me corripiens, verbis nutuque manuque
Jussit in obsequium componere genua oculosque.
Talia deinde illi contra: "Non ista petivi
Regna meis opibus fretus. Descendit ab alto
Femina, qua implorante, comes ductorque juvare
Hunc ego decrevi, et quoniam tua certa voluntas
Postulat, ut mage nostra tibi, utque est vera patescat
Condicio, hoc equidem me haud posse negare fatebor.
Nunquam hic supremum sibi vidit funeris horam;
Stultitia at ducenti, fuit sic proximus, ut jam
Temporis haud multum afuerit, quin protinus atro
Conciderit leto. Ut dixi, me miserat illa,
Hunc ut surriperem. Effugii at via vera dabatur
Nulla alia, excepta, quam sum molitus inire.
Huic ego monstravi devotae examina gentis,
Nunc fert mens illos animarum ostendere coetus,
A quibus abluitur macularum funditus omnis,
Te jus dante, lues. Longum esset dicere, ut illum
Traxerim. At ex alto virtus descendit opemque
Dat mihi, ut adducam fruiturum lumine vultus,
Atque oris sermone tui. Ne taedeat hujus
Adventus. Illi libertas quaeritur omni
Cara viro, ut novit, pro libertate cruorem
Qui dedit et vitam; tuque id nescire negabis,
Pro qua dulce UTICAE duxisti occumbere, ubi ipse
Liquisti vestem, quae multa luce micabit,
Magna dies quum aderit. Nec per nos laesa videbis
Edicta aeternae legis; nam vescitur iste
Aura vitali, nec Minos arbiter Orci
Me ligat; at me ille orbis habet, tua MARTIA casto
Lumine quem lustrat, faciemque habitumque precantis
Nunc quoque habens, sanctum pectus, pro foedere primi
Conjugii, utque tuam sese patiare vocari.
Flecte igitur mentem per, qui hanc tibi jungit, amorem.
Nos septemgemini vales sine visere regni.
Huic de te grates referam, si fama feratur
Via tua per sedes illas." — "Mihi MARTIA", dixit,
"Tantum cara fuit, vestro quum sole fruebar,
Ut sim largitus, dum vixi, quicquid habebat
In votis. At nunc quum trans mala fluminis atri
Stet vada, tempus abit, quo possit nostra movere
Consilia, ob legem, quae egressum jusserat istis
Imperitare locis. Sed si te femina coetu
De supero movet, atque regit, prout ipse fateris,
Haud opus est precibus, tibi nam satis esse putandum est,
Hanc quod me poscis veniam, exorasque per istam.
Ergo i, et fac cingas huic crinem simplice junco,
Osque laves ipsi, ut sordes eluta recedat
Omnis, namque aliqua nebulae caligine laesos
Dedeceat primo visus offerre ministro
Aulae caelestis. Perparva haec insula in imo
Fundo, ubi se illidunt undae, fert sponte palustrem
Per limum juncos. At quaevis altera planta
Seu frondens, solido seu stans in stipite, habere
Hic vitam haud possit, namque harum nulla secundat
Plagarum impulsus. Ne postea ferre regressum
Hinc sit. Sol jam oriens clara vos luce docebit
Carpere iter levius, qua sit minus ardua rupes."
Haec ubi dicta dedit, nostris evanuit ille
Ex oculis. Ego humo haud hiscens mea membra levavi,
Totus et accessi ductori, ac lumina in illum
Verti; atque is coepit: "Fili, vestigia nostra
Tu sequere, inque viam retro tendamus euntes;
Namque hinc planities fines descendit ad imos."
Eos vincebat modo facta crepuscula terris
Praemeditata fugam, nec jam procul inde videbam
Aequor crispato tremulum fervescere fluctu.
Per vacui non culta soli nos vertere gressus.
Qualis qui excessit recta regione viarum,
Et redit, effusus cui tum labor ire videtur,
Donec eo veniat. Postquam pervenimus illuc,
Ros ubi cum radiis pugnat solaribus, atque
Sedibus insistens, quas mulcet frigidus aër,
Rarescit lente; super herbam utrasque tetendit
Suaviter ille manus. Ego tunc haud nescius artis,
Quam doctor molitus erat, huic ora, genasque
Protendi lacrimis rorantes. Ille colorem
Omnem detexit, mihi quem celaverat Orcus.
Exin desertam pelagi devenimus oram,
Quae sua mortales nunquam vada findere remis
Viderat expertos reditum. Hic mea tempora cinxit
Pro libitu alterius. Verum o mirabile visu!
Nam qualisque et quanta fuit, quam legerat ille,
Planta humilis, talisque et tanta est visa renasci
Ilicet, inque loco pariter posita, unde revulsa est.

Purgatorii Cantus II[recensere]

Purgatorii Cantus III[recensere]

Purgatorii Cantus IV[recensere]

Purgatorii Cantus V[recensere]

Purgatorii Cantus VI[recensere]

Purgatorii Cantus VII[recensere]

Purgatorii Cantus VIII[recensere]

Purgatorii Cantus IX[recensere]

Purgatorii Cantus X[recensere]

Purgatorii Cantus XI[recensere]

Purgatorii Cantus XII[recensere]

Purgatorii Cantus XIII[recensere]

Purgatorii Cantus XIV[recensere]

Purgatorii Cantus XV[recensere]

Purgatorii Cantus XVI[recensere]

Purgatorii Cantus XVII[recensere]

Purgatorii Cantus XVIII[recensere]

Purgatorii Cantus XIX[recensere]

Purgatorii Cantus XX[recensere]

Purgatorii Cantus XXI[recensere]

Purgatorii Cantus XXII[recensere]

Purgatorii Cantus XXIII[recensere]

Purgatorii Cantus XXIV[recensere]

Purgatorii Cantus XXV[recensere]

Purgatorii Cantus XXVI[recensere]

Purgatorii Cantus XXVII[recensere]

Purgatorii Cantus XXVIII[recensere]

Purgatorii Cantus XXIX[recensere]

Purgatorii Cantus XXX[recensere]

Purgatorii Cantus XXXI[recensere]

Purgatorii Cantus XXXII[recensere]

Purgatorii Cantus XXXIII[recensere]

 Inferna Paradisus