Jump to content

Divina Comoedia/Paradisus

E Wikisource


PARADISUS



 Purgatorium

 1Illius, qui cuncta movet, quocunque penetrat
Gloria, plusque illi parti cedit, minus illi
De splendore suo. Quod plus deducit ab ipsa
Lucis, ego caelum deveni ac talia vidi,
 5Qualia nec scit, nec potis est unquam inde reversus
Dicere. Namque animus desiderii prope summam
Accedens, totum tunc sese immittit in istud,
Ut mens nostra sequi repetens non possit euntem.
Verum, quae potui de sancto condere regno
 10Mente, haec materiam praebebunt carminis ausis.
Postremum hunc, bone Apollo, mihi concede laborem,
Effice meque tua vas sic virtute repletum,
Ut petis, ex lauro mihi amata serta daturus.
Sat nobis tentasse jugum fuit hactenus unum
 15Parnassi; reliquum ast opus est modo inire per ambo
Campum. Fac intres mea pectora, tuque poëtae
Aspira, qualis, quum te tulit impetus olim,
Audacis Satyri vagina diripere artus.
O virtus divina, meae si tu annuis arti
 20Usque adeo, ut per me, quae stat signata beati
in capite umbra meo regni, manifesta patescat;
Ad tibi dilectos ramos properare videbis,
Frondibus atque tuis me tum praecingere frontem.
Queis et materia et tu me dignum esse putabis.
 25Namque adeo, pater, haec raro ornamenta leguntur,
Ducat ut insignem Caesar vatesve triumphum,
(Proh culpa humanae opprobriumque cupidinis!) ut jam
Gignere Delphifica deberet gaudia Divo,
Si quem ardore sitis stimulet Peneia planta.
 30Ingentem, flammam perpauca favilla secundat.
Fors aliquis post me cantu meliore precetur,
Ut Cyrrhaea domus votis responsa remittat.
Diversis generi mortali surgit ab oris
Lampas, quae mundum lustrat; sed surgit ab illa,
 35Cyclos bis geminos quae jungit cum cruce trina,
Percussura viam meliorem, junctaque stella
Exit cum meliore, et ceram temperat orbis
Terrarum plus sponte sua obsignatque sua vi.
Talem ingressa locum, quasi prima crepuscula noctis
 40Hic et mane illic effecerat, albidus ille
Semiorbis stabat totus, pars altera nigra,
Quum latus in laevum se vertere visa BEATRIX
Est mihi et inspicere in solem. Sic figere soli
Nunquam aquila ausa suos est visus. Utque priore
 45Misso exit, sursumque solet resilire secundus
Fulgor, more peregrini remeare studentis:
Sic et ego hunc actum, qui nostris insinuavit
Sese luminibus, percussus imagine mentem,
Desumpsi, atque oculos infixi in lampada solis
 50Nostrum ultra morem. — Humanis virtutibus illic
Multa licent ratione loci, quem condidit auctor
Humano generi proprium, quae hic posse facultas
Non est. Hunc nec ferre diu, nec temporis horam
Sic tamen exiguam potui, ut candentis ab igne
 55Hunc instar ferri haud circum fulgere viderem.
Qui duplicare diem subito est mihi visus, ut ille
Si sole omnipotens alio decorasset Olympum.
Stabat in aeternas sphaeras immota BEATRIX
Tota, oculos figens, et ego mea lumina in ipsam
 60Inde amota mihi. Interius sum factus ob hujus
Aspectum talis, qualem se vidit ob herbam
Gustatam aequoreis consortem assidere Divis
Glaucus. Sic hominem superum virtute potiri
Res est, quae vetat ostendi per verba; sed istud
 65Est satis exemplum, queis servat gratia donum
Tale experturis. — O aeterni ignis amoris!
Si tantum illud ego mei eram, quod lucis in auras
Duxisti ex nihilo primum, tu qui astra gubernas,
Nosti. Nam tua lux me ad caeli sustulit aulam.
 70Ut rota, quam aeternas, o summa optata voluptas,
Harmoniae illa vi, quam tu moderaris et apte
Digeris, intentum attraxit, tum solis ab igne
Vidi oculis tantum caeli excandescere, ut imber
Vel flumen nunquam tam vasto quiverit alveo
 75Immanem peperisse lacum. Modulaminis ille
Insueto sonus auditus mihi, lumen et ingens
Mi desiderio incenderunt pectora tanto
Causarum, ut nunquam sim tale expertus acumen.
Quapropter, quae me haud aliter, quam me ipse, videbat,
 80Commoti cupiens animi componere fluctus,
Ante ego quam loquerer quicquam, sic ora resolvit
Atque ait: «Ipse facis te crassae mentis, inanem
Effingens speciem rerum, ut tibi cernere non sit,
Quod tu, hac excussa, aspiceres. Terram haud pede tangis,
 85Ut rere; at non sic nativam praepete cursu
Effugiens sedem fulgur ruit, ut citus istam
Tu repetis reditu.» — Mihi si brevia edita dulcem
Verba inter risum suaserunt exuere unum
Confusae mentis dubium, irretire secundum
 90Me cœpit, dixique: «Ego jam me animo esse quieto
Jussi, contentus sat magni a mole stuporis.
Sed qui praevertam ista levissima corpora cursu,
Id nunc admiror.» Quare tunc pectore ducens
Illa pio gemitum, tali in me lumina vultu
 95Vertit, quo nati deliri mater in ora,
Et cœpit: «Quicquid rerum est, has digerit ordo
Inter sese omnes. Isque ordo forma vocatur,
Quae facit omne Deo simile. Hic cuncta alta creata
AEternae cernunt virtutis signa notasque,
 100Quae meta est, ad quam mihi dicta ea norma refertur.
Ordinis in leges, quas diximus, omnia prona
Sunt per diversas sortes, quae plusque minusque
Principio accedunt. Ita per mare cuncta moventur
Naturae immensum diversa ad litora, et una
 105Res quaeque infuso instinctu, quo singula fertur.
Hic ignem fert ad lunam, mortalia corda
Hic icit motu, hic terram cogitque premitque.
Nec modo quae ratione carent, hic appetit arcus,
At quae mente valent ac versant libera amorem.
 110Quae tot disponit propria sapientia luce,
Stare jubet semper caelum, in quo se rotat illud,
Quod mage festinum est. Atque huc, veluti ad loca certa,
Nunc illius agit nos virtus incita chorda,
Quae, quicquid jacit, hoc ad signum dirigit aptum.
 115Verum ut ab artificis discordat mente frequenter
Forma, ubi materies huic respondere recuset
Surda; ita et hoc abeunt a cursu saepe creata,
Quae sic acta suo divertere tramite possunt
(Utque videre potes delabi nubibus ignem),
 120Dummodo flectatur falsa dulcedine primus
Impetus in terram. Non plus tibi mira putanda est
Res, bene si reputo, quod scandis, quam exiguus fons
Alto monte ruens si fundum irrumpat in imum.
In te res miranda foret, si, te objice nullo
 125Impediente, jacens in terris ipse sederes,
Sicut humi vivax vis flammae strata quiete.» —
Hinc illa ad summum vertit sua lumina Olympum.

 1Vos, rate qui vecti parva venistis, aventes
Audire, usque meam sectati pone carinam,
Quae mare cantando verrit, jam litora vestra
Respicite, et pelagus ne ultra tentate profundum;
 5Nam vos, me amisso, loca devia forte petetis
Errantes. Nemo, quod arandum prendimus, aequor
Unquam percurrit. Tritonia Diva labori
Aspirat nostro, nos dexter ducit Apollo,
Atque novem Musae monstrant Erimantidas ursas.
 10Pauci, mature qui prospectastis hiantes
Angelicum panem, quo vita hic vivitur, at non
Exsaturata manet, dimittere salsa per alta
Navigium vobis licet observantibus undam,
Quam sulco, prius aequalis quam strata residat.
 15Praestantes illi, qui adierunt Colchica regna,
Obstupuere minus tunc, quum videre bubulcum
AEsonidem factum, quam vos, mea vela secuti.
Ingenita et jugis sitis in, quod imagine ridet
Divina, regnum celeri nos impete agebat,
 20Ferme quo aspicitis caelum. Spectare BEATRIX
Sursum, et ego hanc. Tam forte diu, dum cessat arundo,
Et volat atque fugit resolutam libera chordam,
Sensi delatus, quo me divertere suasit
Res mira ad se oculis. Illa autem, quam ulla nequibat
 25Cura latere mei cordis, convertit utramque
Ad me aciem pariter laeta, ut pulcherrima forma:
«Mente Deum», dixit, «bene grata suspice, qui nos
Primae conjunxit stellae.» Mihi lucida visa est
Ac densa ac solida ac nitido stans corpore nubes
 30Nos tegere, haud secus atque adamas solis jubare ictus.
Ingressos intus nos bacca aeterna recepit,
Ut recipit lucem fluvialis gutta cohaerens.
Si tum corpus eram, si non comprendere mente est,
Qui rem, quae triplex spatium occupat, insinuare
 35Altera passa sibi res sit, quod fiat oportet,
Corpus ubi in corpus repat, multo acrius esset
Ardendum nobis mirarier illius esse,
Qui sibi conjunxit naturam hominisque deique.
Tunc ibi cernere erit, quod demonstrare nequibit
 40Hic quisquam atque fides jubet omnes credere certo,
Ut quae vera patent per se notissima, primo
Credenda intuitu mentis. — Tunc ora resolvens
Dixi: «Ego, Diva, pio, quoad possum, huic pectore grates
Solvo, mortali qui me sejunxit ab orbe.
 45At quid, dic quaeso, quid sunt nigra corporis hujus
Signa ea, quae in terris de Cain fingere suadent
Fabellam?» Illa diu surrisit; deinde loquelam
Solvens: «Si mortalis», ait, «sententia aberrat,
Clavis ubi sensus nescit recludere verum,
 50Certe haud deberent jam pungere tela stuporis
Cor tibi; nam ratio, quae sensus pone sequatur,
Cernere ut ipse potes, brevioribus utitur alis.
At da, quid tecum reputes.» Tunc huic ego contra:
«Ex raro ac denso, quae sic diversa videntur,
 55Esse reor.» — «Multo haec in vortice mersa videbis
Falsi, quae modo credis», ait, «si rite tenebis,
Quae dicam contra. Demonstrat lumina vobis
Multa orbis sphaerae octavae, diversa notanda
Mole sua ac lucis natura. Hic collige primo.
 60Si rara ac densa efficerent ea, qualia constant
Quantaque, flammivomo cuivis vis unica inesset,
Plusque minusque tributa globo, atque aequaliter uni-
Cuique. At multiplices virtutes ex elementis
Primis, quae formam statuunt cujusque, necesse est
 65Nasci, quae deleta forent, te judice, cuncta,
Hoc uno excepto. Adde etiam: si causa nigroris
Rarum esset, quod tu vocitas; aut iste planeta
Partim ex materia jejunus forte laboret,
Aut, ut opima adipe et mixtim minus uncta per artus
 70Corporis unius caro diditur, haud secus iste
In proprio chartam mutet versa vice libro.
Quae mihi dicta prior causa est, in Solis aperta
Esset defectu, nam translucere videres
Lumen ut ingestum rei, quae corpore raro
 75Constet. At id non fit. Quare inspectare secundam
Est operae pretium. At tibi si dabo funditus istam
Eversam, tunc ista tuae sententia mentis
Falsa erit. Hoc rarum si haud est penetrabile, oportet
Sint certi fines, quos tendere non sinat ultra
 80Rem sibi pugnantem, seseque retro inde refundat
Alterius jubar, ut per vitrum, ubi bractea plumbi
Texerit huic tergum, resilit color. At modo dices,
Hic magis atque alibi jubar apparere retusum,
Quod vi rejectum magis interiore recessit.
 85Hunc tibi poscenti nodum experientia solvet,
Si forte hanc tentes, quae vestrae, fontis ad instar,
Dat rivos artis. Speculorum lumina bina
Accipe, et his medius fac sistas. Inter utrumque
Pone aliud speculum, quod distet longius a te,
 90Inveniatque tuos oculos. Conversus ad illa
Fac tibi post tergum stet vivida flamma lucernae,
Quae triplex vitrum speculorum accendat, et ipsa
Ad te se referat rejecta vitri objice trino.
Quantulacunque licet discrimina cernere lucis
 95Non sit rejectae, facies prout singula vitri
A te dissimili posita est procul intervallo,
Cernes, ut speculo huic aeque splendere necesse est.
Nunc ut, quae nivibus subsunt, sole icta repente,
Exspoliata colore manent, et frigore primo;
 100Sic, hac mente tibi exuta, stat certa voluntas
Informare adeo vivaci lumine, ut, in te
Illud ubi incurrat, pleno fulgore coruscet.
Includit caelum divina pace quietum
Corpus, perpetuo quod circum turbine fertur,
 105In cujus virtute jacet summae esse capaci
Conclusae spatio. Quod tot spectabile signis
Succedit caelum, accepta hinc partitur in omnes
Naturas alias passim, quas continet a se
Distinctas. Orbes reliqui, discrimine stellas
 110Distinctas vario amplexi, has componere fines
Ad proprios, pariterque ad semina propria pergunt.
Non secus ac jam cernis, eunt haec organa mundi;
Prout inde accipiunt, ita agunt in corpora quaeque.
Nunc tu per quod iter propero contingere, ut optas,
 115Verum, fac videas, ut posthac ipse tenere
Haec vada tu solus possis. Hic motus et illa
Sanctorum virtus gyrorum, non secus atque ars
Tundentis scalpri a fabro, Sic spiret oportet
A superis, commissa sibi quibus astra movere
 120Contigit. Ac caelum, quod tot fulgentia pandunt
Lumina, distinctum laetatur imagine pulchra,
Quam trahit a celsa volventis mente ministri,
Et consignatam reliquis consignat in astris.
Utque anima, in vestro dum degit pulvere, multa
 125Per membra, atque artus varios ac dispare forma,
Sese ad diversas vires dominata resolvit:
Sic sua multiplicans per stellas explicat intus,
Quae mens has agitat, bona, et una atque integra fertur.
Sese diverse pretioso corpore, cui dat
 130Vitales vires, virtus infusa remiscet,
In quo, ceu vita in vobis, consistit et haeret.
Naturam ob laetam, qua manat origine, mixta
Virtus per corpus lucet, quo more modoque
Se per pupillas diffundunt gaudia vivas.
 135Effluit ex illa quicquid differre videtur
Lucem inter lucemque, haud texto ex raro et opaco,
Proque sua bonitate ea turbida claraque gignit.»

 1Qui mihi sol pectus prius inflammavit amore,
Monstrarat pulchri, dempto velamine, veri,
Dum sua confirmat, nostra argumenta refutat,
Aspectum dulcem. Jamque, ut mentem ipse faterer
 5Purgatam et certam, extuleram, ut magis arduus ore
Farer, quoad decuit, caput. Ast objecta repente
Est oculis visi species, quae inspecta revinxit
Me totum usque adeo, ut praesentem errata fateri
Fixerit immemorem. Ceu per pellucida, tersa
 10Vitrea vasa, aut per, nullo turbante, nitentes
Lymphas haud altas sic, at fundi ima nigrescant,
Tenuia tam redeunt nostrae exteriora figurae,
Quam baccae candor, nivea qui in fronte locetur;
Sic mihi se obtulerant fari plura ora parata;
 15Quare me errori cepit contrarius error,
Quo vir amore arsit captus fontisque suique.
Quod simulac sensi, ratus haec simulacra repulsa
A speculis, ut cuja essent cognoscere possem,
Conversis respexi oculis; sed nulla videre
 20Contigit, hisque actis prae me, ducis ora petivi
Dulcis, ab his pendens, quae ardebant lumine sancto.
At mihi surridens: «Noli admirarier», inquit,
«Ridentem, postquam ipsa tuum puerile notavi
Judicium, quoniam tua planta insistere vero
 25Non credit, sed more suo te ducit inani
Conatu. Quas tu cernis sub imagine, verae
Sunt animae, huc missae, quia, quae vovere, fatentur
Se votis mansisse minus. Quare alloquere illas,
Audi, atque adde fidem dictis. Nam vivida veri
 30Lux, satis his faciens, a se has deflectere passum
Ullum non patitur.» — Tum unam, quae visa loquendi
Plus cupida est, umbram fuit ingens ardor adire;
Et cœpi, quasi quem studium nimis acre fatigat
Mussantem: «O anima egregie fausta edita sorte,
 35Quae vitae ad jubar aeternae dulcedine abundas,
Quam qui non gustat, nunquam cognoscere possit:
Pergratum fuerit, si des mihi discere nomen
Ipsa tuum ac sortem vestram.» — Quare illa parata,
Nec remorata diu, haec oculis ridentibus infit:
 40»Nunquam noster amor portam poscentibus aequum
Claudit, non secus ac similem sibi qui jubet esse
Quemque sua ex aula. Quo me tunc tempore habebat
Mundus, virgo Deo sacrarum rite sororum
Augebam numerum; et, bene si scrutabere mente,
 45Non tibi celabor forma magis aucta decora,
Ac me PICCARDAM nosces, quae immixta beatis
Ipsa beata choris, ubi quam lentissima sphaera
Est lunae, locor hic. Quae nobis pectora solum
Exhilarata ardent Divini Flaminis igne,
 50Se duxisse Hujus laetantur ab ordine formam;
Et nobis sors ista data est, quae tam ima videtur,
Quod curasse parum arguimur sollemnia vota,
Et partim solvisse minus.» — Tunc occupo et inquam:
«Nescio quid vobis divini fulget in ore
 55Mirifico, prima quod vos ab imagine mutat.
Inde fuit nobis revocandi tarda facultas.
At quod tu narras, dat opem, ut cognoscere vultum
Sit mihi res levior. Sed ne hoc mihi dicere parce:
Vos, quae felices in sphaera degitis ista,
 60Unquam fert animus magis altas quaerere sedes,
Plura ut mirari majoraque fœdera vobis
Multiplicare illic detur. — Prius illa parumper,
Cum qua tunc umbra stabat, surrisit et exin
Vultu adeo laeto respondit, ut igne caloris
 65Icta videretur primi: «Quae dissita nostrum est
Per pectus, frater, sancti vis plurima amoris,
Dat desiderio tranquilla pace potiri,
Et facit, ut simul illa velit, quae possidet, ultra
Nil sitiens. Etenim si ferret nostra cupido,
 70Aspirare ultra atque magis sublimia inire,
Nostra forent vota Illius pugnantia menti,
Qui nos sejunctas habet hic; quod et ipse videbis
Non cadere in sphaeras istas, ubi amare necesse
Dicas, si bene naturam perspexeris hujus
 75AEstus. Quin immo stat in hoc vitae esse beatae:
Stare intra fines, quos dat divina voluntas,
Cum qua de nostris quoque fit mens mentibus una.
Quare qualescunque sumus per multa gradatim
Limina, id et regno placet omni, non secus ipsi
 80Regi, qui nos sponte sua trahit, atque voluntas
Hujus pax nostra est. Ipsa est illud mare magnum,
Quo, quicquid creat illa, atque edit lucis in auras
Natura, assiduo motus conamine tendit.»
Tum patuit mihi, ut in caelo Paradisus ubique est:
 85Etsi cuncta beans supremi gratia amoris
Impluat haud aeque. Hic illorum more virorum,
Quos daps una dedit saturos, at ubi altera restat
Esca gulam alliciens, illi hanc spectare videntur,
Gratiaque est aliis de prima, ego nutibus usus
 90Et verbis egi, totam ut cognoscere telam
Possem, unde haec radium nondum ad capita ultima traxit.
«Perfectae ob cursum vitae, meritumque profundum
Altius in caelo», dixit, «stat femina, cujus
Ad normam in terris vos inter membra teguntur,
 95Velaturque caput. Dulci dare corpora somno,
Et vigilare illo cum Sponso tempus ad usque
Postremum cupiens, cui fiunt omnia cara
Et rata, quae pietas et amor conformat ad aequam
Illius mentem. Primaevo flore juventae,
 100Illam ut subsequerer, terrae bona fluxa valere
Jussi, quoque illa usa fuit, me vestis amictu
Inclusi, sectamque sequi sectaeque magistram
Certa, palam vovi. At gens plus male sueta nocere,
Quam merita, avulsit dulcis me limine claustri.
 105Testor ego Superos, qualis post illa dolenda
Vita mihi fuerit. Quae se lux altera monstrat
Dextra mihi fulgens, quaeque ardet lumine nostri
Toto orbis, quicquid de me sum farier orsa,
Vult de se accipias, seseque fuisse sororem
 110Dicit, cui capitis sacratum est tegmen ademptum.
Sed quoniam ad vestros fluctus invita reducta est
Jus contra moremque bonum, nunquam illa solutum
Cor habuit velo. Lux haec CONSTANTIA magna est,
Quae se ex Suevorum vento genuisse secundo
 115Progeniem narrat, quae tertia et ultima lapsi
Vis fuit imperii.» — Sic illa, et voce canora
Cœpit: «Ave Maria!« atque canens evanuit auras
In tenues, veluti grave per vada turbida corpus
Atque hanc, quoad potuit, cedentem nostra secuta
 120Est acies: ubi deflexit, quo me egerat aestus
Major, quaesivit signum et conversa petivit
Tota BEATRICEM. Illa oculos mihi perculit instar
Fulguris, ut primos ictus ego ferre nequirem:
Quae mihi causa fuit, cur tardior ipse rogarem.

 1Binos pone cibos distantes atque moventes
Cor pari utrosque modo; vacuum prius ardor edendi
Conficiet quemvis, qui liber sponte sua sit,
Quam denti alterutrum admoveat. Sic agna luporum
 5Iram inter geminam pariter perterrita staret;
Sic duo dammaram canis inter corpora restet.
Quare, si tacui dubiis exercitus aeque,
Nec me reprendam, quoniam res ipsa necessum
Hoc habuit, nec me laudo. Labia ipse premebam;
 10At desiderium liquide apparebat in ore,
Solaque prex vultus plus, quam distincta loquela,
Posse videbatur. — Danielis more BEATRIX
Usa est, qui regis sceptro Babylona tenentis
Iram dissolvit, violenta et iniqua jubentis.
 15Atque ait: «Haud me jam fallit te hinc inde retorquens
Cura duplex pressa intus, ut extra nulla patescat.
Tu sic concludis: ‹Bona si durare voluntas
Certa est, cur unquam alterius violentia possit
Imminuisse modum meritis?› Tibi et altera cura
 20Subjecit stimulos; ita enim remeare videntur
Ad stellas animae, ut sententia prisca Platonis
Innuit. Ista gravant aequali pondere mentem
Hinc atque inde tibi. Quare, quae extrema labori
Sunt tibi, queisque subest plus fellis, prima resolvam.
 25Qui plus ex Seraphim sese transformat eandem
In speciem, a vera quam ducit imagine patris
Supremi, Moses, Samuel atque ille Joannes,
Non Maria excepta, tu utrum velis, elige, dico,
Nemo aliis, animae quam illae, quarum ora videnda
 30Huc occurrerunt, scamnis considit, et aevo
Nemo minor fuerit, nec grandior; omnibus unus
Est locus, atque simul primo dant fulgere caelo,
Quod decorant, cuncti. Sed quisquis dispare norma
Dulcem ibi agit vitam, prout tangit plusque minusque
 35AEternum hos Flamen. Se hic exhibuere videndas
Illae animae, non quod sphaera haec sorte obtigit ipsis,
Ast ut quaerentem caelestia scamna docerent,
Quae minus ascendunt. Namque haec sola apta loquela
Est vestro ingenio, quod tantum a sensibus haurit,
 40Quae posthac menti committi digna putantur;
Quo magis indulget vestro Scriptura vigori,
Datque pedesque manusque Deo, et contraria vero
Accipit haec aliter. Sic Sancta Ecclesia pingit
Sub vultu humano Gabriëlem, membra Michaëli
 45Appingit, sic et jusso sanare Tobiam.
Non hanc ille viam voluit calcare Timaeus,
Humanas animas quum dicit ad astra redire;
Nam suasisse sibi, quae dixerat, ipse videtur,
Istas inde ratus decisas tempore ab illo,
 50Quo humanos artus informavere, vocante
Natura. Ast aliter fortasse is senserit, atque
Vox sonat ac posset fieri, ut, quae intellegit ille,
Deridenda minus fuerint. Nam si ille putasset
Ad sphaeras istas laudem probrumque venire
 55Virtutum, quae nostra valent in semina, forsan
Nonnihil in veri signum hic offenderit arcus.
Hoc secus acceptum, jam recto tramite totum
Avertit mundum sic, ut persuaserit error
Compellare Jovis Martisque et nomen inane
 60Mercurii. Sed quae mentem cura altera torquet,
Est minus illa nocens; nam te haud abducere quiret
Illius improbitas a me. Si nostra videtur
Justitia aequa minus mortalibus, haec via vobis
Vestiganda, fidem exercet, non sparsa latenti est
 65Haereseos viro. At quoniam bene inire potestis
Ingenio freti vestro haec penetralia veri,
Te mittam, ut cupis, expletum. Si, judice te, sit
Vis, ubi, qui patitur, cogenti nil dare perstet,
Vis genus hoc animas non excusaverit illas.
 70Namque haud deficiet, si nolit, vestra voluntas;
Sed facit, in flamma quod vos facere usque videtis
Naturam, si quis millennis ictibus ignem
Torqueat assidue. Si flecti plusque minusque
Se sinat, illatam dubio procul ipsa secundat
 75Vim. Non absimili inveniens has mente fuisse,
Quum fuerit gressum ad sua claustra referre potestas.
Si mens firma illis haud cedere certa fuisset,
Quae te, Laurenti, flammata in crate manere
Passa est assatum; qua Scaevola maluit asper
 80Esse suae dextrae, vis unde avulserat illas,
Huc retraxisset tandem sua quamque voluntas,
Ut primum est data libertas. At pectora mente
Tam solida sunt rara nimis. Jam verba per ista,
Si bene, uti decuit, tu ista accipienda putasti,
 85Quae saepe ancipitem torsisset cura recursans,
Cassa cadit. Sed nunc alium tua lumina flexum
Offendunt, mente unde tua haud evadere posses;
Lassarere prius. Tu me docuisse tenebis
Id te: nunquam animam mentiri posse beatam;
 90Quod primo coram vero stat tempus in omne:
At dein, PICCARDA, audisti diversa locuta.
Quod meminisse potes, animo CONSTANTIAM amasse
Usque sacrum velum. Frater, saepe accidit istud,
Ut quisquam, luctans praesenti exire periclo,
 95Fecerit invitus, quod non fecisse decebat.
Non secus Alcmaeon, qui, patre rogante, parentem
Ipse suam exstinxit, quum maluit impius ultor,
Quam minus ipse tenax patriae pietatis haberi.
Haec equidem tecum vellem tu mente volutes:
 100Suesse voluntati quoque vim concurrere mixtam
Sic, ut purgari nequeant injuria facta.
Libera vis animi per se vitare parata est
Omne malum; ast istuc tunc inclinare videtur,
Major ubi metus hanc moveat, si certa resistat.
 105Quare quae exprimitur, PICCARDA fante, voluntas,
Libera sponte sua est; aliter, quam hoc nomine dico,
Accipe. Sic disces pariter nos vera locutas.»
Haud aliter sancta decurrit rivulus unda
Fonte illo egrediens, quo verum profluit omne.
 110Pace ita composita, mihi tum utraque cura quievit.
«Dulcis amantis amor primi, diva incluta,» dixi
Post paulo, «sermo cujus mihi pectora inundat,
Inflammatque adeo, ut magis ac magis aucta vigore
Succrescant! Non tanta mihi est data copia cordis
 115Prodere sensa mei, dignas ut solvere grates
Pro meritis valeat; sed qui videt ima potestque,
Ille tibi has referat. Jam sensi, ut nostra cupido
Discendi haud unquam satura est, nisi quum unica veri
Lux illa aeterni, quam extra spatiarier ullum
 120Haud possit verum, tenebras disperserit omnes.
Tunc ibi, ut in lustris fera, parta pace quiescit,
Hoc simul attigerit, quod apisci est apta facultas.
Nam secus omnis amor rerum cognoscere causas
Insitus incassum foret. Istum propter amorem,
 125Ut scatebra, ante pedes veri sententia menti
Utrimque ambiguae emergit; naturaque mater
Illa est, extremum quae trudit ad usque cacumen
Ex colle in collem. Hic amor est, qui impellit, et hic est,
Hoc quoque qui suadet te, Diva, rogare scienter;
 130Nam res est obscura mihi. — Fert scire cupido,
Num, si quis voti fuerit reus, et tamen istam
Plusve minusve fidem tandem laesisse feratur.
Sat facere is vobis possit sua per bene facta
Alterius generis, vestra quae lance probentur
 135Non minimum.» — Tunc me visa est spectare BEATRIX,
Plena utrosque oculos flamma caelestis amoris
Divinum usque adeo in morem, ut, mihi robore visus
Victo, terga darem, perstrictaque declinarim
Lumina, restiterimque, quasi minus utilis essem.

 1»Si praeter quem terra modum cognoscit, in aestu
Cordis amore usti tanta tibi fulguro luce,
Ut tibi jam virtus oculorum victa residat,
Noli admirari; namque hoc ex robore visus
 5Perfecti venit, isque cito; sua prout bona noscit,
Cognita venatur. Video jam, ut limpida veri
AEterni tibi fax splendet, quae sola tuentis,
Visa semel, mentem succendit amore perenni.
Quodsi forte aliud vestrum seducit amorem,
 10Id nihil est, quam hujus signum, male cognitus index
Hic interlucens. Modo te fert scire cupido,
An, qui vota minus persolverit, ipse repensis
Muneribus aliis tantundem reddere possit,
Omni a lite animam ut tutetur.» — Talia dixit
 15Hujus principium cantus initura BEATRIX;
Atque, ut qui cœptum haud sermonem obtruncat, ita illa
Propositum tenuit sanctum. «Quae maxima dos est,
Largius indulgente Deo, qui cuncta creavit,
Inventa, apta magis bonitatem ostendere Patris,
 20Quamque Is plurimi habet, fuit haec vis libera vestri
Arbitrii in terris, qua cuncta et sola creata,
Queis lumen rationis inest, ditata fuerunt,
Et sunt. Nunc, si conjicias, voti alta patebit
Virtus, si quis fit reus, ac Deus annuat ipsi
 25Ultro paciscenti. Nam inter hominemque Deumque
Facta fides ubi sit, thesauri victima tanti,
Quem dico, evadit, proprioque obstringitur actu.
Quid tanti est, quaeso, pretii, quo tu ista rependas?
Nam tibi si oblatis uti bene posse videris,
 30Ex male sublatis igitur vis crescere belle.
Jam quod plus refert, manifesto in lumine cernis;
Sed quia dat veniam indulgens Ecclesia Sancta,
Quod penitus contra, quae dixi, vera videtur,
Nunc te paulum etiam ad mensam consistere oportet;
 35Namque cibum rigidum, qualem te sumere jussi,
Ut bene distribuas, aliquam tibi poscere debes
Rursus opem. Tibi consilium nunc pandito mentis,
Et mea dicta tene; nam quid tibi discere prodest,
Copia ubi desit retinendi intenta tenaxque?
 40Istius natura sacri res convenit intra,
Binas, quarum una est, qua constat victima, et una,
Quam debet promissa fides. Delere potestas
Postremam nulla est, nisi sis hanc solvere certus;
Quod sic praecise supra mea lingua monebat.
 45Quare etiam fuit Hebraeis offerre necesse,
Quanquam his mutandi nonnulla piaminis esset
Copia, quod nosti. Nam quae est tibi prorsus aperta
Altera, materiam dico, virtute valere
Illa potest tanta, ut dolus omnis abesse putetur,
 50Si quis materiam diversam subdere averet.
At non permutet pondus, quo forte gravatur,
Pro arbitrio sibi quisque suo, ni argentea clavis
Flavaque se vertant; et quaevis stulta putanda est
Mutandi ratio, nisi res dimissa vicissim
 55Contineat sumptam, veluti in bis triplice summa
Bis duplicem invenies. Quare quodcunque suae vi
Naturae usque adeo grave sit, ut pondere lancis
Detrahat omne genus, nulla hoc impensa rependet.
Discite, mortales, votum non pendere nauci;
 60Sed servate fidem, nec agat vis caeca furoris,
Ut Jephten, ubi prima illi solvenda reperta
Strena est; cujus erat potius, se egisse fateri
Prave, quam praestare fidem pejora patrando.
Sic mente est visus stolida dux magnus Achivum;
 65Quare flere sui decus Iphigenia coacta est
Vultus, prudentesque simul stultosque nefandi
Admonitu cultus lacrimas effundere adegit.
At vos, Christiadae, graviore incedite motu,
Neve instar pennae vos quaevis efferat aura,
 70Et ne credatis vos posse in qualibet unda
Sordes abluere. Antiqui Scriptura novique
Stat Testamenti; stat Sancti ductor Ovilis
Supremus pastor: sat vobis ista salutis
Sit via. Quodsi quicquam aliud perversa libido
 75Clamat, vos homines esse, haud expertia mentis
Armenta, admoneat ratio, ne, qui incola vestrae
Judaeus terrae est, vobis illudere discat.
Ne vos ardor agat lascivi more bidentis
Agni, maternum qui lac contemnit et ipse
 80Pro libito simplex miscet sua prœlia secum.»
Haec mihi, quae placuit scriptis mandare, BEATRIX.
Dein cupida, et sanctis exardens tota favillis
Illa oculis partem mundi quaesivit, ubi ora
Plus fulget vivax. Hujus reticentia, vultus
 85Mutatus, nova volventi ardentique rogare
Ingenio abrupit sermones; utque sagitta,
Quo missa est, stat fixa prius, quam chorda quiescat,
Sic sensi regnum nos irrupisse secundum.
Hic praeportantem tam laeta gaudia fronte
 90Tunc vidi Dominam, postquam se in luce locavit
Illius caeli, ut radiaverit ipse planeta
Uberius. Quodsi sese immutavit, et aureo
Igne astrum risit, quid ego mutabile nostra
Natura omnimodis animal? Ceu squamea clari
 95In lymphis stagni, quicquid super innat, hianti
Ore armenta petunt, escam rata: sic ego vidi
Milia splendorum lateri agglomerantia nostro,
Singulaque ajebant: «Ecce illam, quae auget amores
Nostros»; quoque magis propter se quaeque ferebat
 100Umbra, videbatur dare gaudia plena vibrante
Fulgore emisso. — Id, lector, fac mente volutes:
Si quae hic incipio, mox imperfecta relinquam,
Nullum addens verbum, qualis cruciaret egestas
Te scire ulteriora avidum? Et cognoscere quibis
 105Per te, quae fuerit, simulac patuere, cupido
Audire hos, fantes quae sit data cuique locato
Istic condicio. «O animans bene nate, triumphi
AEterni sedes cui cernere gratia donat,
Ante a militia quam jusserit ista vacare,
 110Lumine caelorum totam spatiante per aulam
Nos sumus incensi; quare si forte voluntas
Hortatur clare rationem discere nostram,
Sponte tua hanc exple.» — Sic de cœtu una piorum
Vita illo dixit; pariterque est fata BEATRIX:
 115»Dic age, dic tuto et crede, haec fore dicta Deorum.»
«Sat bene percipio, propria qui in luce moreris,
Atque hanc ex oculis ducas; nam flamma coruscat,
Prout tu diffuso pandis tua gaudia risu,
Digna anima; at non scire mihi est, quo nomine nota:
 120In terris fueris, nec quae dedit istius astri
Causa gradum tibi, quod celat mortalibus ora
Alterius propter radios.» — Haec pectore fudi,
Defixis oculis in lucem talia fatam.
Quare haec lucidius multo, quam fulserat ante,
 125Exarsit, veluti sol, qui splendore micanti
Uberius, postquam corrosit flamma vapores
AEstum mulcentes, oculis se subtrahit ipsum.
Laetitia superante magis mihi facta serena
Illa anima, involvit proprio se lumine, et almam
 130Mi celans penitus penitusque inclusa figuram,
Haec responsa dedit cantu referenda sequenti.

 1»Ex quo aquilam a caeli cursu, quem est illa secuta
Juncta duci antiquo thalamum Laviniae adepto,
Compulit, aversam discedere Constantinus,
Centum annos centumque et plures nobilis ales
 5Grata Deo, Europae extremis consedit in oris,
Ad montes, unde illa prius digressa volatum
Flexerat; alarumque sacra tutata sub umbra
Mundum ibi, non interrupto rerum ordine, rexit,
Mutandoque vices eadem ad me denique venit.
 10Caesar et ipse fui, quem nomine JUSTINIANUM
Dicunt, atque volente illo, qui me icit, amore
Primo, quod superans leges et inane jubebant,
Delevi; atque prius tanto quam accingerer auso,
Unam, non binas naturas rebar inesse
 15Christo, istaque fide vitam contentus agebam.
At me pastoris supremi vox Agapeti
Sincerae docuit fidei sanctissima normam.
Credita res illi est; et clara in luce videnda
Nunc mihi dicta patent hujus, ratione modoque,
 20Quo, si quando aliquis quicquam simul asserit atque
Ipse simul negat, et falsum et verum esse videbis.
Ut primum movi vestigia cum grege sancto,
Inceptum sublime, Deo aspirante benigno,
Deduxi, incumbens totus, dum justa movebat,
 25Imperium me dante, meus Belisarius arma:
Cui sic juncta fuit caelestis dextera regis,
Ut mihi suaderet studio requiescere in isto.
Ad quae prima rogas, jam sat fecisse putarem
Hoc tibi responsum; at me cogit longius ire
 30Ejus condicio, atque aliud quicquam addere dictis.
Ut bene perspicias, justo quo jure verendum
Atque sacrum signum contra certamina tanta
Permulti moveant, et qui sibi vindicet, et qui
Abnuet adverse nitens; nunc accipe, quanta
 35Fecerit hoc signum cunctis venerabile virtus,
Ceperit ex illoque die, quum lumina noctem
Clausit in aeternam Pallas, huic tradere regnum
Dum studet. Haec volucris per trina ut sederit Albae
Saecula et ulterius, nosti, sua corpora donec
 40Pubes tergemina haud dubitavit propter eandem
Objecisse neci; nostique, quid egerit ista,
Triste Sabinarum tempus si mente revolvas,
Atque inde usque illud repetas, quum pectora ferro
Ulta suum admovit Lucretia prisca dolorem,
 45Per septem victrix reges, dominata propinquos
Imperio in populos: nosti, quid gesserit ipsa,
In Brennum, in Pyrrhum a claris illata maniplis
Romulidum, inque alios reges socialiaque arma.
Quare Torquatus, tum Quinctius a neglecto
 50Cincinno dictus, Decii Fabiique decora
Fulserunt fama, quam myrrha aspergo libenter.
Haec Arabum stravit fastum vexilla sequentum
Hannibalis, gelidas illis rumpentibus Alpes,
Ex quibus, Eridane, Italicis illaberis agris.
 55Hoc duce, adhuc pueri et juvenes, duxere triumphos
Scipio Pompejusque, et colli est visa dolenda,
Sub quo tu primas hausisti luminis auras.
Deinde prope aetatem, qua totius una voluntas
Caeli decrerat mundum componere pace,
 60Ipsam corripuit Caesar, Roma urbe rogante.
Et quid, praetergressa Varum, ad vada fluminis usque
Fecerit haec Rheni, satis Isara vidit et Hera
Sequanaque atque omnes valles, queis plenus abundat
Elabens Rhodanus. Quid, ubi est egressa Ravenna
 65Irrupitque amnem Rubiconem, haec gessit, id alae est
Talis, ut hanc oculi haud possent servare sequentum,
Nec scribae calamus. Contra oppida Iberica vertit
Agmen, dein propius Dyracchia mœnia, et urbem
Pharsalon adeo percussit, ut usque vagatus
 70Ad Nili calidas luctus pervenerit undas.
Haec iterum Antandri terram Simoëntaque vidit,
Unde olim exierat, bustumque ubi procubat Hector,
Atque in perniciem Ptolemaei denique somnum.
Exuit; unde Jubam oppressura erupit ad instar
 75Fulgoris: Hesperiam dein vestram ingressa, volavit
Pompejanarum sonitu invitata tubarum.
At quod signiferum gessit comitata secundum,
In taetro latrant Brutusque et Cassius Orco,
Idque dolet Mutina, atque obsessa Perugia luget.
 80Nunc etiam tristis fundit Cleopatra querelas,
Quae instantem fugiens, subitam sibi traxit ab angue
Atque atram mortem. Hoc fortes ducente catervas
Litus ad usque Maris Rubri discurrit et, ipso
Ductore, haec potuit mundum componere pace
 85Tanta, ut sacratam Janus sibi viderit aedem
Clausam. — At quod suasit vexillum talia fari,
Fecerat ante et erat facturum pro imperii vi
Mortali in terris, quod sub dicione gubernat,
Fit leve et obscurum specie, si tertius heres
 90Spectandus fuerit Caesar, te judice acuto,
Et studii puro. Nam justa, aeterna potestas,
Hanc mihi quae inspirat mentem, concesserat illi.
Quem dico, laudem, quam ultam duxisset ob iram
Id dantis. — Nunc quae huc veniunt referenda, stupebis.
 95Dein, comitante Tito, pœnas sumptura volavit
Antiquum ulta scelus. Tum vero, ubi Ovile momordit
Dens Longobardus Sanctum, sese illius alis
Tectum succurrisse isti, victo hoste, fatetur
Carolus in terris Magnus. Jam tu ipse videbis,
 100Qui sint, quos supra accuso, et quae hos crimina damnent,
Unde venit vobis cunctorum causa malorum.
Altera communi signo pars lilia flava
Opponit, seorsim pars altera vindicat istud;
Mens est in dubio, quis major ceperit error
 105Alterutrum. Utatur solita pro viribus arte
Turba Ghibellini studio inflammata furoris;
Ast aliud signum quaerat sibi; non bene miles
Hoc sequitur, qui a justitia sejunxerit ipsum.
Neve hoc. Guelphorum turba stipante suorum,
 110Carolus iste novus sternat, verum horreat ungues,
Qui mage sublimi vellus vulsere leoni.
Jam saepe ob culpam nati flevere parentum;
Nec mutaturum propter sua lilia numen
Signa putet. Parvi decus hujus sideris ornant,
 115Quae nullos unquam detrectavere labores,
Gnavae animae, aeternum ut veniat post funera nomen.
Namque ubi curae istuc tendunt, et tramite oberrant
Huc illuc vario, pariter veri ignis amoris
Et minus atque minus vivax ascendat, oportet.
 120Ast haec cum merito commensis pignora nostro
Pars est laetitiae, quia nec majora videmus,
Nec minus ampla dari. Hinc judex ita temperat aequus
In nobis pectus mulcendo, ut nulla cupido
Nos unquam ad studium deducere possit iniquum.
 125Diversi vocum sonitus modulamine dulces
Dant numeros; pariter scamna haec diversa potitos
Hac vita, istarum harmonia resonante rotarum,
Dulce beant. Hujusque inclusum lumine baccae
Romaei est lumen, cui grandia pulchraque facta
 130Cesserunt male apud male gratos; sed neque risit
Adversans Narbo. Quare pede claudicat ille;
Qui nocitura sibi alterius benefacta putavit.
Bis geminas habuit natas Ramundus, avito
Nomine, quod dederat gens Berlingaria, notus,
 135Omnes reginas, ignobilis ac peregrini
Cura Romaei. Deinde ore sat ille superbo
Hunc justum totam rationem evolvere jussit,
Bis ubi sena dedit, quae res bis quina ferebat.
Inde hic cessit inops et multis debilis annis
 140At si magnanimi mundus cor nosset, in omne
Mendicati aevum frustatim quamlibet escam,
Laudatum valde magis hunc efferret ad astra.»

 1»Sis nobis tutela, Deus, ter sancta potestas
Pugnas pugnantum ac virtutum, luce beatos
Qui clara affulgens ignes haec scamna tenentum
Illustras totos.» Vocalem ita visus, ut ante,
 5Ille mihi arripuisse notam est hosque edere cantus,
Quem super expandit duplicatum flamma nitorem.
Mox ipse, atque alii rursus duxere choream:
Utque favillarum quam velocissimus imber,
Sese improviso mihi velavere abeuntes.
 10In dubio haerebam et mecum: «dic, ipse loquebar,
Dic Dominae, guttis praesenti dulcibus omnem
Exsaturare sitim.» — At toto pudor ille potitus
Pectore, conantem depromere verba soluto
Ore, BEATRICEM me compellare vetabat,
 15Ut quem debilitat somnus. Nec passa BEATRIX
Balbutire diu est, verbis et talibus infit,
Illo mi radians risu, qui quemque bearet
In medio igne hominem: «Te falso impervia fantem
Jam video: quare, qui pœnam jure poposcit
 20Laesus, is ultores jure haud est passus inultos?
At tibi mox mentem expediam, tu figito dicta
Haec animo; mea enim magni sententia doni
Instar erit. — Qui vir non venit lucis in oras
Prognatus, frena illa indignans apta volenti
 25Virtuti, sese damnatus perdidit, una
Damnavit genus omne. Ideo per saecula multa
In magnis jacuit gens strata humana tenebris
AEgra, Dei Verbo donec descendere visum est,
Junxit ubi persona hujus sibi sponte rebellem
 30Naturam auctore a proprio longeque remotam,
AEterno tendente arcum tantummodo Amore.
Fac nunc advertas et, quae dicam, accipe mente.
Ex nihilo ista creata recens natura parenti
Juncta suo, qualis ficta est, fait integra, justa;
 35At propriam ob noxam regno est depulsa beato;
Nam sese a vero vertit vitaque priore.
Pœna igitur, quam crux subeundam praebuit illi,
Si commetiri est naturam, quam sibi sumpsit,
Cum pœna, nullum tanto unquam jure momordit.
 40At pariter nunquam ulla fuit tam injuria pœna,
Si tu personam, quae se compressit in istam
Naturam, inspicias. Ex uno simplice facto
Diversa exstiterunt. Placuit mors una Deoque
Judaeisque: ob eam tellus concussa tremore
 45Horruit, et portas patefecit regia caeli.
Ne mirere ultra, si quem sic farier audis,
Ultores irae justae justam esse cohortem
Ultam. Ast implicitam tibi mentem haerescere nodo
Districtam vario video, quo magna cupido
 50Hanc extricatam exspectat. Tu talia tecum:
‹Haec audita mihi facile est advertere mente;
Sed me causa latet, cur solum hac arte redemptos
Nos Amor is vellet.› Frater, manet ista sepulta
Lex oculis cujusque hominis, cur flamine sancti
 55Nondum etiam ingenium flammis adolevit amoris.
Ingenue ipsa quidem, nam huc spectant multa virorum
Consilia, atque parum sunt internoscere verum
Apta, loquar, quare fuerit ratio ista legenda
Digna magis. Quae omnem bonitas divina repellit
 60Livorem, proprii tota ardens ignibus ignis
Flammat ita, aeterni ut diffundat ubique decoris
Divitias. Quicquid privum modo manat ab ipsa,
Nunquam deletur. Neque enim hujus signa, moventur,
Quae semel impressit. Quicquid privum impluit ipsa,
 65Non comitante alia causa, manet omne solutum
Servitio (neque enim a rerum virtute novarum
Id pendet) plus huic sese conformat eoque
Plus placet. Ardor enim Sanctus, luce omnia lustrans
In quem plus similem sibi adit, vivacius igne
 70Fulgurat. Humanae cuncta haec dant crescere stirpi;
Deficiente uno, simul ipsa minuta necesse est
Nobilitate cadat. Quae libertate carentem
Hanc facit, est culpae labes; haec unica causa est,
Diversam a summo quae ipsam deformat Amore;
 75Namque parum istius lucis se luce colorat:
Et nunquam in decus antiquum sese ipsa reponet,
Ni plenum instauret, quod culpa reliquit inane,
Accumulans justas contra mala gaudia pœnas.
Vestra ubi se in proprio maculavit semine totam
 80Natura, istorum est ornatu exuta decorum,
Et pariter procul a Paradisi sede beata
Pulsa; nec amissam sortem reparare potestas
Huic fuerat, bene si advertas, ratione modove
Ullo, ni ipsa vadum ex istis transmitteret unum;
 85Aut Deus indulgens culpam dimitteret istam
Solus, vel natura suo medicata furori
Vestra esset. Modo tu in barathrum defige profundum
Consilii aeterni visum, et mea collige dicta,
Intentaque tuis pro viribus accipe mente.
 90Limitibus finita suis humana propago,
Sat facere haud unquam poterat, nam copia deerat
Quam minimum inferius descendere, in omne futurum
Tempus parendo, quando se tollere in altum
Obsequiosa minus voluit. Nunc causa patebit,
 95Cur generi humano noxae via clausa piandae est.
Ergo vias aperire suas caeleste necesse
Numen erat, lapsique hominis succurrere vitae,
Integra ut huic fieret; via seu foret utilis una,
Sive ambae. At quoniam tanto jucundius esse
 100Fertur agentis opus, quanto manifestius ampla
Elucet bonitas cordis benefacta parantis,
Primus Amor, propria qui signat imagine mundum,
Ut vos erigeret, voluit percurrere cunctas
Ipse vias. Nec quum veniet nos ultima terris,
 105Nec quum sol primum emicuit, tam utrique profundum,
Nec tam magnificum facinus fueritque foretque.
Nam supremus Amor sese largitus, ut apta
Progenies humana foret sese erigere, ultro
Largior est, quam si solus dimitteret ipse.
 110Nec sat justitiae ratio quaecunque fuisset
Altera, ni Deus ipse Deo generatus, Adami
Indutus carnem ingenitum decus objecisset.
Nunc curam expletura omnem, nonnulla revertor
Ad loca declaranda, ut ibi tu cernere possis
 115Non secus atque ego nunc. Haec tu tecum: ‹Aëra cerno,
Humorem, terram atque ignem et mixta omnia eorum
Semina corrumpi atque parum diuturna manere.
Et tamen ex nihilo fuerunt haec ipsa creata;
Quare, si verum dixi, corrupta resolvi
 120Haud unquam possent.› — Frater, chorus ales Olympi,
Sincera haec regio, qua praesens ipse moraris, —
Qualia nunc constant, — pura atque integra creata
Haec possunt vere dici; at primordia rerum,
Quae modo dixisti, tum quae nascuntur ab ipsis,
 125Omnia deducunt formam a virtute creata.
Materies, ex qua constant seorsim, ipsa creata est,
Visque creata fuit per se apta inducere formam,
Insita sideribus circum informanda rotatis
Corpora. Sanctorum radius, motusque globorum
 130Pro cujusque habitu, cui priva potentia juncta est,
Attrahit alituum pecudumque gregisque marini
Plantarumque animas. Bonitas at summa Parentis
Hanc nostram spirat vitam non conciliatam
Externis rebus, simul inspirans sui amorem,
 135Ut desiderio dein Patrem semper anhelet.
Hinc tibi colligere est, quare caro vestra resurget,
Si bene perpendas, qui tum fuit edita, primos
Quum Primus nobis genitores condidit Auctor.»

VIII

[recensere]

 1Olim haud absque suo credebat terra periclo
Formosam Venerem, quam tertia sphaera rotantem
Accipit, insanum radiis emittere amorem;
Quare ubicunque loci veteres errore vetusto
 5Huic struxere aras, cultam in sua vota vocantes,
Cumque Cupidine iis fuit usque in honore Dione.
Hanc etenim matrem dixere, illumque creatum,
Qui quondam infixus gremio infelicis Elisae
Sederit. Hinc ipsi ducebant nomina stellae,
 10Cui modo cervicem est solis, modo cernere frontem,
Unde mihi istius desumpsi exordia cantus.
Ipsam ascensurus non sensi; intrasse BEATRIX
Admonuit; namque illa magis mihi visa decora est.
Ac veluti in flamma nitet inspicienda favilla,
 15Utque in voce licet vocem distinguere, ubi una
Atque eadem manet, atque abit exspatiata, reditque
Altera: sic alias vidi hac in lace moveri
Lampadas in gyrum properanter plusque minusque,
AEterno prout cuique frui splendore dabatur,
 20Ut reor. Algenti nunquam de nube ruerunt
Perspicui, aut caeci cursu tam praepete venti,
Ut non impliciti lentique videntibus ista
Lumina sint visi, divina mihi obvia ferri,
Gyro interrupto, cujus primordia ab altis
 25Incepere prius Seraphim; post obvia prima
Auribus audivi «Hosanna!«  tam dulce canorum,
Ut nunquam posthac repetitum audire cupido
Desinat. — Interea propius nos astitit unus,
Et solus dixit: «Cuncti indulgere parati
 30Hic tibi nos sumus, ut nobis gaudere facultas
Sit tibi. Nos cum principibus caelestibus unum
Circumagi in gyrum cursumque sitimque solemus,
Ad quos in terris fudisti hunc pectore cantum:
Vos, monstrante Deo, queis tertia sphaera movenda
 35Contigit›; ac tanta nobis cor ardet amoris
Flamma, ut non sit dulce minus cessare parumper,
Dum tibi sat fiat.» Postquam pudibunda modeste
Lumina converti ad Dominam, et simul ipsa benigne
Annuit, atque fidem fecit, fuit impetus illam
 40Inspicere in lucem, quae mi promittere tantum
Audita est donum, et: «Dic, cuja es?» nostra locuta est
Sensu vox impressa pio penitusque profundo.
Et quanta et qualis plus est mihi visa refulgens
Laetitia aucta nova, quum me sua gaudia fari
 45Vidit suadentem! Haud aliter verba edidit ista:
«Non habuit me terra diu; si vita fuisset
Longa diu, mala multa forent, quae nulla fuissent.
Me tibi laetitia occultat mea, plurima circum
Quae radiat velatque tibi me animalis ad instar,
 50Serica fila sibi cui sunt sua fascia. Magno
Junctus amore mihi, nec deerat causa, fuisti;
Nam si ibi mansissem, tibi veri ostendere amoris
Me plus quam frondem vidisses usque paratum.
Pars ea laeva orae, Rhodani quam perluit unda,
 55Mixta ubi sit Sorga, me quondam tota manebat
Regem, atque Ausoniae quod cornu tecta frequentant
Baris, Cajetae, Crotonis, tibi unda Truenti
Et Verdis pelago miscetur. Jam aurea crini
Serta meo dederant, quas terras irrigat Ister,
 60Postquam Teutonicos parcit contingere fines;
Quaeque Pachinum inter tellus, interque Pelorum
Splendida caligat Trinacria, plusque laborat
A vento supra Catanam (nec pœna Typhœi
Causa est, sed nascens sulphur) proprios quoque reges
 65Vidisset. Nostro regnasset sanguine cretus
Carolus, et natae soboles generosa Rudolphus,
Ni pravum imperium, quod semper corda dolore
Subjecti torquet populi, clamare Panormi
Vulgus adegisset: Percelle, interfice, caede.
 70At si id prospiciat, mihi qui est germanus, avaram
Pauperiem fugeret Catalaunam, ut damna futura
Vitaret. Nam, ut vera loquar, sive ipse, necesse est,
Sive sui caveant, ne major sarcina onustae
Navi imponatur. Cujus natura propinquis
 75Edita munificis, descendit parca, ministrisque
Orbata est implere minus curantibus arcam.»
«Dum, quam tu fundis fando, haud secus atque ego cerno,
Altam laetitiam credo te cernere, ubi omne
Desinit, exoriturque bonum, mihi gratius istud
 80Contingit, simul et magni est; namque ista patescunt,
Te inspiciente Deum propius. Mea pectora comples
Laetitia; sed fac doceas, qui semine amarum
Ex dulci manare queat; nam, te ista locuto,
Mens pendet magna dubitandi exercita causa.»
 85Vix haec fatus eram, subito quum talia reddit:
«Si tibi, quod poscis, mihi verum ostendere fas sit,
Ante oculos veniet, quod nunc post terga tenetur.
Quae totum bonitas, quod gestis scandere, regnum
Volvit satque facit, qua temperat omnia, mente,
 90Virtute ingenita haec ingentia corpora donat.
Nec modo naturas omnes sapientia per se
Optima disposuit, verum prospexerat ipsis
Atque saluti horum. Nam quicquid percutit arcus
Iste, ad propositum finem descendat oportet,
 95Non secus ac telum jussum contingere signum.
Ni faciat, caelum, quod obis, sic ederet omne
Inceptum, ut possis hoc aequiparare ruinae:
Idque nequit fieri, ni mens haec astra moventum
Deficeret mensque illa prior minus apta jaceret.
 100Visne magis nitide hoc per me cognoscere posse?»
Huic ego: «Nil ultra; fieri non posse fatebor,
Ut quod, opus fuerit, natura parare gravetur.»
Ille autem: «Modo dic, numquid pejore futurum
Condicione putes hominem, nisi civis is esset
 105In terris?» «Verum,» respondi; «et nulla roganda
Hic est mi ratio.» «Sed quomodo civis in urbe
Esse potest? Nam illic, nisi quis diversa sequatur
Munera diverse, non vivitur. Hoc dabis ultro,
Si bene praeceptor vester scripsisse putetur.»
 110Sic is descendit pergens huc usque gradatim;
Postea conclusit: «Diversas ergo necesse est
Vestrorum esse operum radices. Namque Solonis
Unus habet pectus; Xerxes hic nascitur; ille
Melchisedech; alter, qui natum perdidit, alis
 115Aëra tranantem. Caeli quae conficit orbes
Natura, huic cerae mortali facta sigillum,
Utitur arte sua; sed non praeponere curat
Illam illamve domum. Hinc est, ut semine eodem
Esavus natus Jacobo a fratre recedat,
 120Nascaturque adeo vili genitore Quirinus,
Quem Marti reddunt. Semper natura creata
Iret iter, referens mores atque ora parentum,
Si mens supremi non vinceret optima patris.
Nunc tibi id ante oculos stat, quod post terga manebat.
 125Verum ut cognoscas, quam sis mihi carus, id addam,
Quo te praecinctum cupio. — Natura per omnes
AEtates, ubi fortunam sibi vidit iniquam,
Ut quodvis aliud semen regione remotum
A propria, evadit minus utilis et male cedit.
 130Quodsi terrigenae, quae fundamenta locavit
Natura ante oculos, non contemnenda putarent;
Ista secuti homines veris virtutibus irent
Aucti. At vos in cœnobium detruditis illum,
Qui fuerat natus praecingier ense cruento,
 135Et regem facitis, qui est dignus dicere causas;
Quapropter legitis vestigia devia cursu.»

 1Posteaquam ille tuus, CLEMENTIA pulchra, resolvit
CAROLUS ambagem mihi, cœpit deinde malignas
Enarrare suum fraudes in semen ituras;
Atque ait: «Ista sile ac volucres sine labier annos.»
 5Quare nil aliud possum, nisi dicere justum
Venturum luctum vobis post aspera damna.
Et jam versa erat ad solem vita illius almi
Luminis, explentem vota omnia, ut illa Voluptas,
Sat cunctis quae sola facit. O pectora falsa,
 10Impiaque evasura, bono quae avertere tanto
Haud dubitatis iter, res et spectatis inanes!
Atque ecce ex illis lux altera, seque paratam
Indulgere mihi, jaculando spicula flammae,
Monstrabat. Tum oculis, ut primum, fixa BEATRIX
 15In me, sat monuit cupidum; atque ego talia fudi:
«O, quaeso, mea vota exple, sortita beatam
Vitam anima, ac certum facias me in te intima cordis
Posse repercutere.» — Haec nova mi lux hactenus, imo
Ex centro, unde dabat cantus, talem edere vocem
 20Cœpit, more viri gaudentis amore juvandi:
«Illa ubi prava Italae regionis terra videnda
Considet, urbem intra Venetam fontesque minantis
Medoaci ac Plavis, tollit se vertice collis
Non alto, unde olim fax est delapsa, ruina
 25Aggressa ingenti vicinos. Protulit una
Me radix istamque. Vocor CUMNITIA, et istic
Fulgeo, quod placuit mihi splendor sideris hujus.
At mihi causa meae, qua laetor, maxima sortis
Indulgenda venit, cujus non taeduit unquam;
 30Quod facile haud vestro fuerit fors credere vulgo.
Laetitia haec nostro praefulgens caraque in astro,
Quaeque propinqua mihi magis est, monumenta paravit
Permulta in terris magnam celebrantia famam,
Atque, priusquam abeat, hic jam centesimus annus
 35Quintuplicatur adhuc. Nunc disces, quam utile cedat
Viribus ingenii, pulchrisque excedere factis
Mortali, ut primam vitam nova vita relinquat.
Non hoc, quam majus Tilaventum Athesisque recentem
Progeniem claudunt, meditatur pectore turba;
 40Nec, licet aspra premat clades, hanc paenitet acti.
Sed non tempus abest, quo gens Patavina paludi
Immutabit aquas, quae praeterlabitur agros
Bergae, jus contra populo in fera fata feroce.
Atque ubi se Silis Cagnano flumine miscet,
 45Imperio exsultans elata fronte superbus
Incedit quidam, cui jam stat rete paratum
Ipsum capturum. Flebit quoque Feltria iniquum
Pastoris facinus, tali quae labe probrosa
Fiet, ut ob similem se quemquam Malta negarit.
 50Antra sua ingressum vidisse. Sed unius esset
Ampla nimis mensura cadi, exceptura cruorem,
Quem scis effudisse tuas, Ferraria, venas;
Et lassaretur, si cui forte uncia lance
Singula collibranda foret, quem presbyter ille
 55Largus donabit, studia ut sua comprobet illi
Parti; atque istius gentis bens congrua vitae
Talia dona forent. Caeli sublimibus astant
In templis specula, ista thronos gens vestra vocavit,
Judicis alma Dei lux nobis unde refulget
 60Sic, ut, quae dixi, nos pondus habere putemus.»
Hic tacuit similisque alias sub pectore curas
Volventi visa est, ob, quam velut ante rotavit
Centrum ingressa, rotam. Mihi jam notae, altera forma
Laetitiae praeclara oculis apparuit, instar
 65Arte laborati nitido sub sole balassi.
Laetantem domus alta Dei splendoribus auctat,
Non secus ac risu tellus; sed nigrior umbra
Tartarea est tanto, quanto est mens tristior ipsi.
«Cuncta Deus videt, inque illum penetrasse putanda es,
 70O felix anima,» huic dixi, «ut jam nulla cupido
Suspirans ipsum tua lumina fallere possit.
Ergo voce tua, quae magnum oblectat Olympum
Cantibus assiduis ardorum mixta piorum,
Quorum alae capiti senae implicuere cucullum,
 75Cur me non exples avidum? Nec verba manerem
Ipse tua, in te si inspicerem, in mea pectora ut ipse
Tu penetras.» — «Major vallis,» tunc incipit ille,
«Excepto pelago, quod mundum circumit omnem,
In quam se effundant undae, diversa pererrat
 80Litora, soli adversa adeo, ut medii ipsa diei
Conficiat callem, quum illic, qui terminat aethram
In plano medium, circlus spectetur, ubi ista
Incipit. Illud ego litus, Macram inter et inter,
Ebraeum, incolui, exiguo quod tramite Tuscum
 85Dividit a Ligurum populo. Ortum vergit ad unum
Occasumque quasi unum Saldarum, ac mea tellus,
Quae quondam proprio tepefecit sanguine portum.
Me haud ignara mei gens nominis appellavit
FOLCUM. Signa mei caelum hoc praeportat, ut olim
 90Hujus ego. Haud adeo exarsit Belo edita Dido,
Sichaeo pariter, pariterque odiosa Creusae,
Quantum ego, dum tulit id crinis. Non illa dolosum
Demophoonta sibi Rhodope conquesta, nec imo
Arsit ita Alcides inclusam pectore Iolen.
 95At non ista tamen cor nobis cura remordet,
Verum hic ridetur, non quae jam culpa redire
In mentem haud posset, sed virtus, quae ista paravit.
Hic ars suspicitur, quae astrum tanto ornat amore,
Suspiciturque bonum, per quod mens prona deorsum
 100Fert reditum ad Superos. Verum, ut discedere curis
Pacatis penitus possis, quas attulit ista
Sphaera tibi, stat adhuc ultra procedere verbis.
Scire cupis, cujum hoc lumen, quod fulget in illa
Sic face me juxta, ut radius solaris in unda
 105Pura. Nunc audi: hic intus sua gaudia RAHAB
Expandit, nostroque choro conjuncta, sigillo,
Illius est impressa, gradum sibi nacta supremum.
Sidus in hoc, ubi apex postremus desinit umbrae,
Quam tua terra parit, Christo ducente triumphum,
 110Haec assumpta prior venit, meritoque decebat
Hoc aliqua in caeli sphaera mansisse trophaeum,
Per quod clareret victoria tanta lucrati
Utrisque hanc palmis. Haec primo faverat auso,
Josue ubi victor sancta est tellure potitus,
 115Quae minime tangit vestri praecordia Papae.
Urbs tua, quae illius planta est, qui vertere primus
Terga suo auctori est ausus, cujusque dolendus
Est adeo livor, progignit et undique fundit
Florem illum tristem, pecudes qui avertit et agnos;
 120Namque hic ex pastore lupum fecisse rapacem
Arguitur. Quare Scripturae verba ducesque
Magni linquuntur. Pervolvere Decretales
Unica cura est his, haec his sibi priva supellex.
Hoc est Pontificis studium, hoc, qui cardine celso
 125Effulgent positi, volvunt sub pectore Patres.
Nazareth haud ipsis curae est, ubi Gabriël alas
Tendit. Sed Petri templum et sacra cetera Romae,
Bustaque militiae Petri vexilla secutae
Turpi ab adulterio quamprimum libera cernes.»
 

 1In genitum inspiciens pariter cum flamine amoris,
Saeclorum a serie aeterna quem spirat uterque,
Primus rerum opifex, una, infinita potestas,
Quodcunque aut menti aut oculo obversatur, is omne
 5Ordine perfecit tanto, ut, qui viderit istud,
Nemo carere queat potiundi illius amore.
Ergo oculos attolle rotas, mi lector, ad altas,
Recta illuc mecum suspectans, vis ubi motus
Una aliam alternis icit rapido incita cursu;
 10Atque illic artem fac contemplere magistri
Intus amantis opus proprium, ut sua lumina ab isto
Haud unquam amoveat. Cerne, ut diffunditur inde
Circulus obliquus praesens afferre planetas,
Ut sat terrigenis fiat clamantibus illos.
 15Quodsi non ipsis via torta obeunda daretur,
Permulta in caelo virtus effusa periret,
Omnis et inferius vis ferme mortua staret.
Quodsi plusve minusve a tramite declinarent
Recto cedentes, valde imperfectus ubique
 20Ordo foret sursum ac deorsum, quo cuncta moventur.
Tu modo sede tua sedeas, ea mente volutans,
Quae leviter libas, si gaudia plena, priusquam
Deficias, o lector, amas. Tibi mensa parata est
Per me; fac dapibus per te vescaris opimis.
 25Namque ea materies, quam sum describere adortus,
Omne meum ad sese ingenium curamque retorquet.
Quem sibi majorem novit natura ministrum,
Omnia qui signet caeli virtute superna,
Lumine quique suo metitur temporis horas,
 30Illi, quam supra tibi paulo ostendimus ante,
Parti conjunctus per spiras ipse rotabat,
in quibus usque novum citius dat cernere mane;
Cumque eo eram, sed tam sensi me ascendere, quam qui
Senserit illapsam, quae motus prima ciendi
 35Causa fuit, menti. Oh tu, mi divina BEATRIX!
Illa repente adeo magis et magis aucta decore
Apparens, punctum ut praevertat temporis actu.
Quantam debuerit per se diffundere lucem,
Quae species in sole inerat, quem corpore inivi,
 40Haud distincta colore suo, sed flumine lucis,
Ingenium quamvis artemque usumque vocarem,
Non hanc exprimerem sic, ut vis cernere mentis
Hanc possit; sed credere erit, maneatque cupido
Spectandi. Quodsi nostrae simulacra videmus
 45Mentis radere humum, nec tam se attollere posse,
Nil mirum. Haud oculus noster solem iverit ultra.
Illic talis erat domus alti quarta parentis,
Cui semper sat is est monstratque, ut spiret, et uni
Sit genitor genito. «Ne cessa solvere Soli
 50Agminis angelici grates,» est fata BEATRIX,
«Qui tibi gratificans voluit te attollere ad istum
Sensibus humanis aptum.» Haud pietate profunda
Quisquam composuit pectus mortale, Deoque
Sic se subjecit totum, totaque paratum
 55Gratus mente, anima, ut digessi, hac talia fante,
Me totum; et meus exardens se injecit in illum
Totus amor sic, ut defectum passa BEATRIX
Oblito exciderit: neque eam tamen ira momordit;
Sed sic surrisit, ridenti ut in ore renidens
 60Limpida lux uni conjunctam in plurima mentem
Sit partita meam. Plerosque ego cernere vivos,
Vincentesque ignes sum visus, qui orbe coronae
Expanso medios nos circumiere rotati,
Voce magis dulces, quam visum luce cientes.
 65Sic nos Latona genitam quandoque videmus
Aëre tam gravido cinctam, ut tantum ora videnda
Ultima sit zonae. Caeli, unde revertor, in aula
Copia gemmarum pretiosa et pulchra coruscat
Talis, ut advectam haud liceat subducere regno;
 70Splendoresque illi resonabant cantibus illas:
Qui non tranantes illuc sibi sumpserit alas,
Notitiam hinc maneat, muto narrante, novellam.
Postquam illi ardentes modulati haec carmina soles
Ter nos circumiere, velut quae stantibus astra
 75Volvuntur vicina polis, mihi visus adesse
Femineus chorus est, qui nondum lege solutus
Sit choreae, taciteque arrectis auribus astat,
Usque novas captare notas dum copia detur.
Inque uno ex ipsis, ut sensi, clara loquela
 80Sic cœpit: «Quoniam caelesti gratia abundans
Lumine, quod veri flammas accendit amoris,
Et plus augescit, quo plus cor unit amantis,
Multiplicata tibi arridet, ac tanta refulget,
Ut te per scalas istuc adduxerit illas,
 85Queis sine regressu nemo descenderit unquam;
Qui tibi de propria phiala sua vina negaret
Expletura sitim, sic liber, ut agmen aquarum,
Esset, quod pronum maris haud se immittit in aequor.
Scire cupis, quae sint ornantes floribus orbem
 90Serti hujus plantae gaudentis pulchra tueri
Ora tuae Dominae virtute juvantis euntem
In caelum. Unus eram ex agnis, quos sanctus habebat
Grex; cui monstrat iter Calagurris nobile lumen,
Pinguis ubi crescit qui res non captat inanes.
 95Qui mihi dexter adest propior, mihi frater et auctor
Is fuit ALBERTUSque est ipse COLONUS; AQUINAS
THOMAS dicor ego. Reliquos si est scire cupido,
Tu me oculis fantem sequere, ascendensque beatum
Fac lente inspicias sertum. Qui fulgurat ignis
 100Alter, is ex risu CLUSINI erumpit, utrique
Qui sic sat fecisse foro narratur, in alto
Ut placeat regno. Nostrum qui propter honestat
Concilium, hic PETRUS est, cum quo paupercula stabat,
Thesauri ipse sui dum Sanctae munera Matri
 105Obtulit. At lampas fulgens pulcherrima serti
Istius quinta est, tantum quae spirat amoris,
Ut tellus avide exspectet, qui vera reportent.
Lux alta intus adest, adeo ditata profundo
Consilii pelago, si verum vera loquuntur,
 110Ut vate a tanto non surrexisse secundum
Constet. Quod juxta stat lumen, cereus ille est,
Qui illic carne gravis melius vidisse putatur
Naturam angelicam fungendaque munera Divis.
Luce alia in tenui ridet, qui templa sacrata
 115Christiadum orator pro vi defenderat artis,
Ex cujus scriptis proprium convertit in usum
Multa AUGUSTINUS. Nunc tu si lumina visus
Ex luce in lucem laudantis verba secutus
Tranes, octavae tibi jam sitis altera restet.
 120Omnigenum spectare bonum sibi gaudet in ista
Sancta anima illius, per quem pellacia mundi
Insidiosa patet docilem huic praebentibus aurem.
Corpus, quo expulsa est, sacra stat in aede Papiae;
Ipsa hanc ad pacem ex pœna exilioque volavit.
 125Aspice praeterea, fulgentes mittere flammas
ISIDORI animam ardentem, BEDAEque, viroque
Majoris, vasta dum agitat sublimia mente,
RICHARDI. Iste est, unde tui ad me lumina visus
Se referunt, animae splendor, cui funeris hora
 130Tarda nimis visa est meditanti gaudia nostra.
SIGERII aeterna haec lux est, quem stramine dictus
Dicentem audivit vicus, vera aspra peritum
Invidiosa homini concludere syllogismis.»
Exin, ceu certam quae machina nuntiat horam,
 135Tunc quum sponsa Dei surgit sub mane novellum
Sponso accantatura suo, sibi ut aequet amorem.
Cujus pars unam trahit, et partem altera adurget,
Edens tinnitus numero tam dulce sonanti,
Ut bene compositum pectus turgescat amore;
 140Sic mihi praesignis decore est rota visa moveri,
Et cantare melos, et respondere parata,
Harmonia suavique modo, quem agnoscere non est,
Ni sedes adeas, aeterna ubi gaudia vivunt.

 1O stultas hominum curas! quam manca labascit
Vanae vis sophiae, quae pennis verrere terram
Vos docet! Hicce petebat jus, artemque medendi
Alter, et ille sacros spectabat tonsus honores;
 5Viribus hic, lingua hic regnum usurpare parabat;
Quidam furandi, quidam civilia agendi
Ardebat studio, quosdam damnosa fatigat
In Venerem rabies, quosdam tenet otium inertes.
His ego tum penitus studiis, curisque solutus
 10Omnibus in caelo tecum, o bene nata BEATRIX,
Versabar. Venit mihi gloria tanta recepto.
Postquam quisque locum rediens devenerat illum
Circuli, ubi ante fuit, ceu cerea candelabro
Fax imposta, stetit. Tunc ante locuta lucerna
 15Est audita mihi surridens talia rursus
Ordiri exardens fulgenti purius igne:
«Sicut ego aeternum speculatus lumine lumen
Istius ad jubar incendor, sic cernere in ipso
Mi datur, unde fluant, quae agitant tua pectora, curae.
 20Tu dubitas optasque, ut sic sermone patenti
Atque explanato rursus mea verba reponam,
Ut capiat tua mens. Jam scis haec me ante locutum:
Pinguis ubi crescit. — Non surrexisse secundum
A tanto
. — Haec mea dicta satis distinguere oportet.
 25Quae rerum summam sapientia sola gubernat
Consilio tanto, ut mentis genus omne creatae
Inspicientis in hanc, ante imum tangere fundum
Quam sit, deficeret, rationis lumine victo;
Ut sponsa illius, quam sacro sanguine fuso
 30Junxerit ipse sibi, clamorem ex pectore ducens
Altum, sub dulcis complexus iret amantis
Tutior ipsa sibi, et magis ipsi fida, duobus
Principibus notis, gemino hanc solamine juvit,
Ipsam ut ductores hinc inde utrique praeirent:
 35Quorum unus Superûm totus spirabat amores;
Alter, cui vastam implerat sapientia mentem,
In terris caeli referebat imagine lucem.
Dicam unum; quicunque unum laudaverit, ambos
Dicit; uterque etenim ad metam tendebat eandem.
 40Intra Tubinum et, quae collem elabitur, undam,
Quam sibi narratur sedem legisse beatus
UBALDUS, pendet clivus de monte praealto
Fertilis, exercens Perusinos frigore, et aestu
A Porta Solis, retroque jugum grave luget
 45Nuceria et Gualdus. Qua plus huic ardua clivo
Semita se frangit, sol terris fulsit obortus,
Qualis nonnunquam surgens Gangetide ab ore.
Quare si cui forte locum memorare placebit,
Non ille ASCESI (nam verbis parcius esset
 50Usus), sed proprio hunc Orientis nomine dicat.
Nondum etiam adveniens multum distabat ab ortu,
Quum terras aliquo recreare levamine cœpit
Virtutis dives magnae. Nam talis amore
Vinxerat hunc mulier, pro qua bella aspra subivit
 55Junior a patre, et cui, ceu morti, ostia gaudii
Haud quisquam pandit. Sed sacro antistite coram
Atque patre hanc sibi conjunxit, quam semper amavit,
Et magis, inque dies magis. Haec sponso orba priore,
Mille ultra et centum spreta atque obscura per annos,
 60Ante istum sedit, nullo invitante marito.
Nec juvit, quod fama refert, sub paupere Amycla
Invenisse casa, qui securum egerat aevum
Illius ad vocem, qui totum terruit orbem;
Et constans animo frustra fuit illa, feraxque
 65(Stante Maria infra) ausa crucem conscendere, Christo
Indivisa comes. Sed ne ultra obscura revolvam,
Disce his prolixe verbis me scribere amantes
Jam Paupertatem et FRANCISCUM. Laetus utrique
Vultus, mirus amor, mens concors, dulce tuentes
 70His oculi in sanctas rapiebant pectora curas.
Tunc primum nudare pedes venerabilis ardet
BERNARDUS, tantamque avidus contingere pacem
Emicuit, cursu sibi visus tardior isse.
O male cognitae opes, o copia vera bonorum!
 75Nudis AEGIDIUS, nudis SILVESTER anhelat
Sectari sponsum pedibus; sic sponsa placebat.
Conjuge cum sancta incedit pater atque magister,
Quem proles humili sequitur circumdata fune.
Non huic securam frontem cor vile gravavit,
 80Quod natus PETRO sit BERNARDOve parente,
Quod spretus mire, at regali pectore celsus
Durum propositum ostendit, quod dextera summi
Pontificis sanxit; quo mox praebente sigillum,
Olli turba frequens mira paupercula vita,
 85Quam melius caneret caelestis gloria cœtus,
Creverat; et serto est per HONORIUM adaucta secundo
Flamine ab AEterno ductoris sancta cupido.
Utque ardens propriam pro Christo effundere vitam
Forti animo regis Babylonii ante ora superba
 90Oravit Christi causam, Christumque sequentum;
Quumque minus movit praecordia gentis acerba,
Ne labor iret ibi nequicquam effusus, ad agros
Italicos rediit, fecundaque gramina fructu.
Antro marmoreo inclusus Tibrim inter et Arnum
 95A Christo accepit, postremi insigne sigilli,
Stigmata, quae membris binos is gessit in annos.
Posteaquam est illi visum, qui dote bonorum
Tanta hunc donarat, studioque et mente pusillum
Attrahere assumptum promissa ad praemia caeli;
 100Fratribus ille suam, ut justis heredibus, aeque
Cessit commendans, qua nil sibi carius unquam
In vita fuerat, Dominam, hos hortatus, ut istam
Constanter colerent, fido istam pectore amarent;
Hujus et e gremio emissus se tollere ad auras
 105Spiritus egregius voluit redituque recepit
In sua se regna, istam unam decus esse feretri
Sat ducens posito. — Nunc tecum conjice mente,
Qualis erat socius cumbam servare peritus
Petri, atque explorare poli rata in aequore signa.
 110Dux fuit hic noster. Quare tibi nosse licebit,
Quam lectam messem ferat, hunc quae turba sequatur,
Ut jubet. At se implere nova grex istius esca
Ardet hians adeo, ut non sit prohibere potestas,
Quin per diversos saltus palatus aberret.
 115Quoque magis pecudes longe lateque vagantur,
Tanta ad ovile magis referunt se lactis inanes.
Nosco equidem ex istis aliquas, quae damna timentes
Pastorem stringunt; verum haec est tantula turba,
Ut satis exigui ad vestes sit copia panni.
 120Nunc si nostra tibi non est obscura loquela,
Si verba attentam tibi sunt immissa per aurem,
Si, quae fatus eram, revocas, contentus abibis
Ex parte; ipse etenim cernes plantam, unde secantur
Rami, et praecinctum renes ita concludentem:
 125Pinguis ubi crescit, qui res non captat inanes.»

 1Postremam simulatque suis lux alma loquelam
Assumpsit labris fari ulteriora parata,
Orsa rotare molam est sanctam: nec verterat ante
Totum orbem, hanc alio quam incluserit altera circlo,
 5Et motum motu, et cantum cantu ipsa secundans;
Cantu, qui vincit tanto Parnassidas illas
Sirenes nostras, quanto lux prima repulsi
Splendorem radii. Veluti per mollia nubis
AEque distantes arcus similesque colorem
 10Volvuntur, quum Juno jubet mandata referre
Ancillam, (exterior quoniam generatur ab arcu
Interiore arcus, ut quae fanti assonat Echo,
Quam consumpsit amor, ceu solis flamma vapores);
Et dant hic vulgo praesaga volvere mente,
 15Quae pepigisse Deum cum Noade fœdera novit,
Se non ulturum posthac mundum agmine aquarum:
Sic duo serta rosis aeternis laeta moveri
Nos circum, internaeque ita respondere corona
Extima visa fuit. Postquam explicuere choream
 20Laetitiamque aliam ingentem (tam voce canora,
Quam luce in lucem alternis vibrante vicissim),
Gaudia testatae ac blandae atque quiescere certae
Ad tempus simul, ut, specie quum est percita dulci,
Uno ictu probibens aditum, reseransque necesse est
 25Dupla oculi utatur virtus; ex corde novellae
Lucis vox venit, quae me partem egit in illam,
Unde erat, instar acus stellam spectantis; et infit:
«Ille amor, unde mihi decus est, me dicere facta
Alterius ducis hortatur, quem propter eundem
 30Hac tanta est in laude meus. Res digna videtur,
Ut, quam unus tenuit sedem, hanc simul occupet alter;
Utque hi militiae pariter subiere labores,
Sic his aequalem splendorem gloria fundat.
Quam tanti fuerat Christo rursum instruere armis,
 35Lecta acies gressus post signum tarda movebat,
Raraque et addubitans. Quum Rex, qui tempus in omne
Regnat, militiae trepidae similique labanti
Consultum voluit, non quod quicquam ipsa mereret,
Sed gratis tantum; atque, ut paulo diximus ante,
 40Heroas geminos jussit succurrere sponsae,
Quorum acta, ac voces populum sine more vagatum
Veracem docuere viam, atque in calle stetere
Recto. Qua reserata venit placidi aura Favonii
Blanda aperire novas frondes, viridique colore
 45Induere Europam rursum, haud procul aequoris undas
Pulsantes litus, post quas sol, longius ire
Jussus, saepe homini cuivis sua lumina celat,
Fortunata sedet Calagurris, tuta sub amplo
Scuto, ubi succumbit simulatque simul Leo vincit.
 50Ortus ibi est, verae qui religionis amator
Exstitit, humanusque suis, atque hostibus asper,
Luctator sanctus, cui mens, vix edita, plena
Sic virtute fuit viva, ut genitricis in alvo
Fecerit hanc vatem. Postquam sponsalia sacri
 55Propter fontis aquas hunc conjunxere, fidemque,
Mutua ubi alternis se dotavere salute;
Femina, quae fuerat pro isto spondere parata,
In somnis vidit signum mirabile fructus
Inde egressuri, verisque heredibus aeque.
 60Utque foret, re qualis erat, sacer impetus illi
A DOMINO ductum, qui usque est dominatus in ipsum,
Imposuit nomen, quod tempus in omne remansit.
Atque ego dico istum, veluti quem Christus in horto
Agricolam posuit, suam opem laturus amice.
 65Nuntius iste quidem Christoque domesticus usu
Visus erat; nam primus amor, qui exarsit aperte,
Consilium huic fuerat primum, quod voce rogatus.
Ediderat Christus. Vigilantem hunc saepe soloque
Invenit stratum ac tacitum, ut qui diceret: Assum
 70‹Natus ad hoc, nutrix.› — O, quo est genitore creatus,
Vere felicem! Quam vere dicta Joanna est
Mater, si in terris nota est vis nominis hujus!
Non is pro mundo, qui tot modo adire labores
Cogit, Thaddaeo vestigia pressa sequentes,
 75Illius et flexus, cui dat magnum Ostia nomen;
At non fallacis manna compulsus amore,
Mox vasto dives doctrinae flumine magnus
Emicuit doctor sic, ut studiosus obiret
Vinetum facile expallescere, si malus illi
 80Vinitor affuerit. Sedem, magis ante benignam
Pauperibus justis, non quod culpanda sit illa,
Sed quod culpandus, qui degener occupat ipsam,
Non ut sectantem partiri, sive trientem
Dimidia de parte sibi daret, iste rogavit,
 85Non sortem sedis pinguem, quae prima vacaret,
Non decimas, quas jure Dei paupercula turba
Clamat
; at errantem contra sua bella ciere
Ille sinat mundum, pro quo te semine cingunt
Ter plantae octonae. Dein vi exundante profundae
 90Doctrinae simul, ac studii defungier orsus
Munere Apostolico, quasi quem premit alta ruentem
Vena amnem, in stirpes, quas severat haeresis, ictus
Ingeminans, illic usus potioribus armis,
Major ubi steterat vis ausa obsistere certa.
 95Diversa ex isto deinde emersere fluenta,
Queis riguis gaudet Christi pulcherrimus hortus,
Ut magis atque magis ducant arbusta vigorem.
Si talis bigae una fuit rota, qua stetit alma
Sponsa Dei victrix civilia prœlia contra,
 100Te decet alterius non ignorare magistri
Virtutem egregiam, quem laudum prodigus ante
Nostrum initum tanta THOMAS in luce locavit.
At via, quam primam signaverat orbita, spreta est;
Quare, ubi crusta fuit, mucor dominatur amarus.
 105Quae non declinans unquam vestigia proles
Legerat istius, gressu revoluta retrorsum
Sic it, ut ad talos pedis anteriora ferantur.
Sentiet ipsa quidem actutum sub tempora messis
Culturam pravam, sibi quum clamabit ademptam
 110Areolam lolium. Tamen hoc mihi dicere vere est:
Si cui de nostro sit cura volumine chartas
Attento scrutari oculo singlariter omnes,
Nunc etiam hic aliquam dabitur reperire legendam,
Scriptum ubi adhuc maneat: ‹Sum nondum degener›, ille
 115Qui soleo. At non hic Casali natus Aquaeve
Spartae; etenim noti est interpres uterque statuti,
Alter ut hoc fugiat, hujus premat alter habenas.
Hic BONAVENTURAM est tibi discere Balneoregi
Natum, qui, quamvis sim grandia munera functus,
 120Decrevi semper laevam postponere curam.
Hic stat, qui ducit praeclarum a lumine nomen;
AUGUSTINUS adest pariter, qui paupere primus
Quum turba exuerat plantas, quae fune revincta
Renes gavisa est Regi placuisse superno.
{{Versus|125
 130DONATUS primae dignatus porrigere arti
Ipse manum. RHABAN est istic, Calaberque JOACHIM
A latere effulget, sacro qui flamine plenus
Ventura inspexit. Tanti viri ut aemulus essem,
Fratris me hortata est comis sollertia THOMAE,
 135AEquaque vox; mecumque mei arrisere sodales.»

XIII

[recensere]

 1Qui modo visa mihi plane dignoscere curat,
Mente sua fingat sic, ut quam fingit imago,
Dum dico, ante oculos solidae stet rupis ad instar,
Quindenas stellas, quae per diversa plagarum
 5Exhilarant caelum usque adeo splendore sereno,
Ut superet caeci compages aëris omnes;
Et currum fingat, cui sat sinus esse videtur
Nostratis caeli sub noctis tempus opacae,
Et sub mane novum, et nunquam temone voluto
 10Deficit. Os fingat cornu, quod prodit in axis
Cuspide, quem circum rota prima volumine fertur,
De se composuisse sibi duo signa sub arce
AEtherea, quo more sibi Minois, ubi artus
Ipsa suos sensit mortali frigore solvi;
 15Alterum et in jubar alterius radiare vicissim,
Et circumferri ambo, sic ut tenderet unum
Ante, unumque retro; atque fere sibi sideris umbram
Veri mente sua teneat duplicisque choreae
Circum, ubi constiteram, punctum se sponte rotantis.
 20Namque hoc est nostro tanto superantius usu,
Quanto praevertit Clanium qui vertitur axis
Axibus aethereis velocior. Haud ibi Bacchi
Thebani nomen, nec ibi Paeana canebant;
Sed tres personas natura simplice, et una
 25Divinas; ex his unam, quae hominisque Deique
Naturam jungit. Certo dein tempore cantus
Desiit, et turbo pariterque ea lumina sancta
Me coram steterunt aestu crescente beata.
Inter concordes lux una silentia Divos
 30Rumpit, quae primum mihi sancti pauperis acta
Dixerat et vitam miram, sic voce locuta:
«Postquam trita fuit paleae pars una bonumque
Semen jam positum, et reliquam fert laeta cupido
Tundere. Tu credis pectus, quo ex pectore costa est,
 35Unde gena illius prodivit pulchra, palatum
Cujus terrigenis est tanti; pectus et illud
Hasta confossum, quod sat post fecit et ante,
Sic ut cuncta sua noxarum pondera lance
Exsuperet; quicquid natura humana potiri
 40Luminis est apta, infusum portasse per illam
Virtutem, quae utrumque in luminis edidit auras;
Atque ideo mihi dicta supra mirabere forsan,
Quum tibi narrabam sibi non habuisse secundum
Quem divam quinta conclusum in luce notavi.
 45Nunc tu pande oculos ad quae responsa dabuntur.
Et nitide aspicies tua quo sententia pacto,
Quodque ego dicebam, in verum concurrat, in orbem
Ceu centrum. Quod morte caret, quod victima leti est,
Nil praeter formae splendorem est, quam parit altus
 50Regis amantis amor. Nam lucis vivida virtus,
Quae sic a lucente suo meat, ut procul ipso
Nusquam abeat, neque amore illo, qui trinus in uno est,
Large gratificans effuso lumine donat
Naturis fulgere novem, quasi si ipsa resultet
 55A speculo, aeternumque in tempus permanet una.
Exin inferiora petens, atque ultima rerum
Saecula, descendit magis et magis usque gradatim,
Dum brevia efficiat, per quae signare volebam
Edita, quae propria educit vertigine caelum,
 60Seu sata, sive ullo fuerint sine semine nata.
Cera horum, quique hanc ducit, ratione modoque
Uno haud consistunt. AEterna ita mente creata
Forma exin magis atque minus manifesta patescit
Sub signo. Quare non raro contigit, ut, quae
 65Planta eadem specie est, melius pejusque colono
Reddat, et ingenio diverso praedita corda
Sint vobis, simulac lucis venistis in oras.
Quodsi quis ceram deducere posset ad unguem,
Polleretque sua caelum virtute suprema,
 70Tota ea, quae signo lux esset inusta, niteret.
Ast illam semper mancam natura ministrat,
Non secus atque opifex longa assuetudine nactus
Artem, cui jam dextra tremit. Quodsi ardor amoris
Disponat primae claro in splendore videndam
 75Virtutis speciem, signetque; huic optima inesse
Cuncta operi deceat. Sic terra est digna creata
Virtute omnigena, qua humanum excellere pectus
Posset; sic gravida incessit sanctissima Virgo.
Quare mi laudanda tuae est sententia mentis:
 80Haud unquam ornatam virtutum dote fuisse
Naturam humanam tanta, et non affore posthac,
Quanta illas binas. Nunc si non persequar ultra,
Tu sic incipies: ‹Cur ergo credere dignum est,
Hunc sibi non habuisse parem?› Ast, ut clara patescat,
 85Quae res obscura est, tu tecum pectore volve,
Qualis erat? quae causa fuit, quae suaserit illi
Poscere, ubi dictum est: ‹tibi poscito›? Non ego dixi
Tam tecte, ut nequeas id conjectare, fuisse
Regem, cui fuit in summis sapientia votis,
 90Ut regere imperii sciret satis aptus habenas.
Non ut, quot numero motores astra gubernant,
Sciret, quasque scholae tricas, et inania nectunt,
Scite extricaret. Nunc, si mea dicta notasti,
Quae facit ad regem prudentia, provida mens est
 95Absque pari. Huc tendo. Nunc si sat lumine claro
Surrexisse› vides cur dixi, rite videbis
Hic reges tantum me designasse per orbem
Tam multos, virtus regum quam rara bonorum est.
Fac ita distinguas, quae dixi; sic quoque nosces,
 100Posse manere simul, quod ego fueram ante locutus,
Et quod de primo tu credis patre, simulque
De tibi Dilecto et nobis. Atque istud ad instar
Plumbi sit plantis, ut lento incedere passu,
More hominis lassi, assuescas, si forte negandum
 105Aut affirmandum veniat, quod lumine nondum
Perspicias claro. Stultorum maximus ille est,
Qui quicquam utrimque affirmatve negatve, priusquam
Distinguat. Quare fit saepe, ut vergat iniquam
Ad partem, quam corde tenet, sententia praesens,
 110Dein stadium obdurans innectat vincula menti.
Pejus quam frustra discedit litore, quisquis
Verum expiscari suadet sibi, nescius artis;
Namque iste haud talis, qualis fuit ante, redibit,
Atque haec, quae dico, vobis testantur aperte
 115PARMENIDES, BRIXUS, mensque offirmata MELISSI,
Et multi, ignari, quo tendant, quove resistant.
Hos inter fuerat, mihi crede, SABELLUS, ARIUS
Atque illi stulti, gladiorum more secare
Scripturas ausi, torta sub imagine rectos
 120Monstrantes vultus. Nimium secura minutae
Nondum etiam sit mens plebis, quum judicet, ut qui
AEstimat in sulco segetes, ubi messis in herba est,
Namque hiemem totam vidi rigidumque feroxque
Stans prunum, quod deinde rosas in vertice habebat;
 125Et celerem rectaque via vada salsa secantem
Cognovi pinum, quae portus limine in ipso
Disperiit. Quae nata fuit, deducere lanam,
Bertha, aut mercator Martinus, credere parcat,
Si furem videt hunc, cumulantem altaria donis
 130Illum, divini se posse intrare latebras
Consilii. Possit fur surgere, labier iste.»

 1Ex orbe ad centrum, atque ex centro fertur ad orbem
AEre cavo teretique inclusae motus aquae,
Sive hanc interior, seu causa extraria pulset.
Haec, ego quam dico, subito mihi venit imago,
 5Post ubi jam THOMAS finem dedit ore loquendi,
Ob similem casum, quum fati dicta BEATRIX
Excepit dictis, cui visum haec edere voce est
Post illum: «Huic opus est, quod non ipse indicat ore,
Nec sensu interno monstrat, cognoscere veri
 10Radicem reliqui. Fac, per te discere possit,
Num lux, naturae quae dat florescere vestrae,
Qualis nunc fulget, vobiscum tempus in omne
Sit mansura aeque; quodsi est mansura, docebis,
Qui, postquam renovata dabunt vos membra videndos,
 15Fiat, ut haud obstet, quo vos minus ista vicissim
Vestra inspectetis.» — Veluti superantibus actus
Laetitiae stimulis, choreae qui circumit orbem,
Gaudet et exhilarat gestus: sic sancta corona
Utraque voce pia subitaque illecta rogantis,
 20Orbe rotae, mirisque modis nova gaudia pandit.
Qui queritur, certa nos hic in morte teneri,
Queis datur in caelo vita gaudere secunda,
Non videt aeternae pluviae hoc sub sole levamen.
Ille unus, binus, trinus, qui nescius ortus,
 25Non circumscriptus, tamen omnia circumscribens
Vivit, et aeternum trinusque et binus at unus
Regnat, — ter cujusque animae resonarat in ore
Tam dulce, ut justa mercede rependere posset
Omne genus meriti. — Tum audivi in luce minoris
 30Candidiore rotae vocem sermone modestam,
Qualis forte fuit GABRIELE affante Mariam,
Quae sic respondit: «Quam duratura beati est
Festa dies regni, tam nostri vivida amoris
Flamma diu sic hunc circum radiabit amictum.
 35Lux hujus pariter cum aestu procedere pergit,
AEstus cum intuitu, visque hujus tanta resultat,
Quanta est, ipsius quae gratia vincit acumen.
Ut decore insignem ac sanctam vestire licebit
Carnem iterum, si, ut quanta illa est, sic tota redibit,
 40Gratior evadet cunctis persona beatis.
Namque magis gliscet, quod lucis donat habere
Summus amor gratis, lucis, quae posse tueri
Dat nobis illum. Intuitus sic gliscat oportet,
Gliscat ab intuitu calor ardens, gliscat et almus
 45Inde fluens fulgor. Verum carbonis ad instar,
Qui mittit flammam, et vivo candore renidens
Sic illam superat, sese ut defendere perstet;
Haud aliter jubar hoc, nos undique circumfusum
Quale est, a carne exterius vincetur, in imo
 50Quam terra usque sinu celat; nec copia lucis
Tanta queat lassare oculos; namque organa nostri
Corporis accipient vires, ut ferre potestas
Sit, quicquid dulci mentem percellere sensu
Eximie valeat.» Jam alacres chorus unus et alter,
 55Intentique omnes sunt visi erumpere in Amen!
Ut desiderium defuncti morte pateret
Corporis haud dubium; nec tantum forte sibi ipsis,
Verum et pro patris, pro caro corpore matris,
Et reliquae turbae, quam dilexere, priusquam
 60AEterni fierent ignes. Atque ecce repente
Orta nitore pari superaddier altera primae
Lux circum, qualis finitor circulus aureo
Sole vehente diem; ac veluti sub vesperis horas
Primas incipiunt nova signa ascendere in altum:
 65Sic, ut in ambiguo stet mens, credatne, negetne
Testi oculo verum, nova circumvertier illic
Hos extra geminos orbes sunt flammea visa
Signa. — O lux verax, o lampas flaminis alti,
Ut subita et candens me circumfulsit et icit
 70Lumina victa mihi non ultra passa nitorem!
At tam formoso ridentique ore BEATRIX
Obvia facta mihi est, ut ego inter cetera linquam,
Quae mens nostra sequi haud valuit. Hic reddita nostro
Est virtus oculo, et regna ad magis alta salutis
 75Translatus sensi solus duce non sine Diva.
Idque satis monuit risus majore coruscans
Flamma, quo visa est sine more rubescere stella.
Hic ego corde pio effusus, quoque omnibus uno
Sermone est uti, Superumque hominumque parentem,
 80Qua prece, adoravi, par est pensare novellum
Hoc donum; et mihi sacri in corde piaminis ardor
Nondum exhaustus erat, quum sat placuisse litamen
Oblatum fauste novi. Nam copia tanta
Fulgoris, tantus splendorum luce rubentum
 85Imber se effudit radiorum ex igne duorum,
Impetus ut fuerit clamare: «O, qui Deus ornas
Sic istos!» Veluti, variante minusque magisque
Lumine stellarum, distincta polum inter utrumque
Albet ita, ut doctas agitet via lactea mentes;
 90Haud aliter stellis stipati in Marte profundo
Bis gemini fulgor jubaris venerabile signum
Nectebat, juncti quod descripsere quadrantes
Explentes circlum. — Hic, memori quae condita mente,
Ingenium superant; neque enim, qua fulgere Christum
 95In cruce ego vidi, exemplum, quod imagine tanta
Sit dignum, mihi adhuc patuit reperire potestas.
At quicunque crucem sibi tollit pone secutus
Christum, excusabit mihi praetermissa, micantem
Postea ubi hoc videat candore nitescere Christum.
 100Ex uno, atque uno cornu summa inter et ima,
Nescia stare, ibant circum ejaculantia flammas
Lumina concursu pariter, pariterque recursu.
Non secus hic cernes recta, obliqua, incita, tarda
Multa minuta, modis miris sub lumine solis
 105Longa modo, modo parva suas renovantia formas,
Corpora ludere per radium, qui saepius umbra
Miscetur repens, quam gens sibi gestit apisci
Arte atque ingenio, defendens tela diei.
Ut chelys atque fides, ubi vis bene tenta resultet
 110Plurima, chordarum dulci modulamine tangunt
Ignaros numeri: sic crebro ex agmine lucum
Illic fulgentum melos undique conveniebat
Ante crucem, quod me rapuit, quin verba notarem.
Mente quidem sensi carmen complectier altas
 115Laudes, namque audita mihi est vox ista: «Resurge
Et vince
«, haud secus atque sonum captantibus aure
Non perceptura, quae sit sententia dicti.
Illic haerebam tanto defixus amore,
Hactenus at mihi res unquam non ulla catenis
 120Tantum jucundis sensus devinxerit omnes.
Ausus forte nimis videar sic ore locutus,
Gaudia postponens oculis manantia pulchris,
In quos inspiciens omnis mea cura quiescit.
At si quis reputat, viva exemplaria pulchri
 125Eximii tanto magis affulgere decora,
Quo plus contingat sedes conscendere ad altas,
Nec me spectavisse illuc, indulgeat isti
Culpae, quam fateor, me purgaturus, et ipse
Agnoscat, me vera loqui. Nam sancta voluptas
 130Non hic dicta mihi est, quae conscendentibus arces
Sublimes magis atque magis sincera redundat.

 1Mens bona, ubi semper, quae recte spirat amoris
Aura, liquet, veluti non aequo in corde cupido,
Suavisonam jussit citharam interrumpere carmen,
Et sanctas cessare fides, quas dextera caeli
 5Et premit et lassat. Cur justis obstruat aures
Hic populus precibus, qui, pauca rogare paratum
Paene illecturus, concordi mente animoque
Conticuit? Merito veniat sine fine dolenda
Vita homini cupido, bona fluxa et vana potiri;
 10Pro quibus aeternum se illo spoliavit amore.
Sicut per noctis tranquilla et pura serenae
Interdum subito discurrere lumine flamma,
Securosque solet visus necopina movere
Mutantisque locum stellae sub imagine fertur:
 15(Excipe, quod parte ex illa, unde accensa recessit,
Nil fuit amissum; ista brevi vanescit in auras:)
Haud aliter cornu ex dextro, quod pertinet hujus
Ad postrema crucis, stellarum ubi plurimus ordo
Fulgebat junctus, multa cum luce cucurrit
 20Astrum; nec proprium lemniscum gemma reliquit,
Sed propter tractum radiorum excurrit, et igni
Assimile est visum, quem post alabastra locamus.
Composita ore pio Anchisis sic restitit umbra,
(Majori nostrae si dignum est credere Musae)
 25In valle Elysia, natum quum sensit adesse.
«O sanguis meus, o super omnem gratia morem!
Et cuinam, ut tibi, reclusa est bis janua caeli?»
Sic illud lumen: quare tum ego totus in illo;
Dein Dominae quaesivi oculos: namque altus agebat
 30Me stupor hinc atque hinc; quia tali huic lumina risu
Ardebant, ut et ipse meis mihi sorte datorum
Donorum summam, Paradisi et habere viderer
Jam partem. Dein vita oculis jucunda meisque
Auribus, ad primas adjecit talia voces,
 35Quae non percepi; sic sensu est fata profundo.
Nec jam consulto, at quod erat celare necesse;
Nani sermo illius signum super astitit omni
Praefinitum homini. — At postquam deferbuit arcus
Ardentis studii sic, ut, quae funderet ore,
 40Descensu peterent quod nostra est tangere mente,
Hoc primum audivi: «Bene sit tibi, Trine, qui es Unus,
Et nostrum es tanto dignatus munere semen.»
Dein: «Grata et diuturna nimis jejunia, fili,
Quae sunt ducta mihi libro ex majore legenti,
 45Pagina ubi alterne haud reddit mutata colorem,
Solvisti, hunc intus splendorem luminis, unde
Verba tibi emitto, hac plumas tibi dante, volatum
Ausus sublimem. Quae tu modo pectore versas,
Ad me cuncta meare putas ex principe causa
 50Illa, non secus ac quintusque et sextus ab uno
Exsurgit numerus, si quis satis addere novit.
Quare quis fuerim, vel cur tibi laetior esse,
Quam quisquam ex ista prodenti gaudia turba
Nunc videar, non ulla fuit tibi causa rogandi.
 55Quod credis, verum est; nam plusque minusque beante
Quae fruitur vita turba omnis suspicit illud,
In quo tu speculo pandis tua sensa, priusquam
Haec animo volvas. Verum ut sacri ignis amoris,
Qui vigilare jubet pascentem lumina viso
 60Perpetuo et desiderio me suaviter urit,
Plenius expletus maneat, vox libera, laeta
Et secura sonet, quae vis aut corde volutas,
Ad quae mox decreta mihi responsa dabuntur.»
Postquam respexi Dominam meque illa, priusquam
 65Inciperem fari, audivit, vultuque sereno
Annuit arridens, cupienti qui addidit alas.
Tunc ego sic cœpi: «Sapientia et aestus amoris,
Ex quo se vobis ostendit, quae regit aeque
Cuncta, et pro meritis cuncta aequat, summa potestas,
 70Uno respondent mensurae pondere vobis:
Nam solem propter, qui vos lustravit et ussit
Luce sua atque aestu, sic unicuique facultas
Utraque inest aeque, nihil ut simile esse feratur.
At studium, ac pariter mentis prudentia ob ipsam,
 75Quam nostis, causam mortalia membra ferentum
Alis diversas suerunt imponere pennas.
Quare ego, qui vivo morti devotus, in ista
Sortis inaequalis video me lege retentum;
Atque haec causa fuit, cur parcam solvere grates
 80Voce, ac laetitiae plaudam modo corde paternae.
Te precor ipse quidem, o vivax mihi flamma topati,
Hunc quae thesaurum pretiosum gemma decoras,
Per te explere tuo ut liceat mihi nomine mentem.»
«O mea frons, per quam venit mihi tanta voluptas
 85Solum exspectanti, en radix tua», talia contra
Ille; ac deinde inquit: «Qui primus nomina vestro
Imposuit generi, et post centum atque amplius annos
Certat adhuc primam montis superare coronam,
Is meus est natus, bisavus tibi, cui decet ore
 90Et factis te jam longum resecare laborem.
Antiquos intra fines Florentia stabat
Pace fruens plena, parvo contenta pudensque.
Non pictas acubus vestes, non illa corollas
Cognorat, non, femellis quae stringeret apte
 95Crura, periscelidem; nec quicquam, cingula praeter,
Formam fingebat. Nondum modo nata pavore
Filia torquebat patrem; nam tempora, dosque
Hinc atque inde modum nunquam transire sinebant.
Nulla domus, vacuam quam turba domestica morte
 100Deseruisset, erat. Nondum, qui in luminis oras;
Quicquid posset agi secreta in parte domorum,
Ederet, ortus erat tristi alite Sardanapalus.
Nondum Monsmarius monti, qui nomina primum
Duxit ab aucupio, palmam cessisse priorem
 105Visus erat, qui, ut nunc superatur culmine in isto
Ascensus, ita vincetur, dante urbe ruinam.
His ego vidi oculis Bertin-Belincionem ossis
Et corii ornatu vestitum incedere, et uxor
Illius numquam a speculo fucata redibat.
 110Del-Vecchium et Nerlum contentos simplice pelle
Vidi, et matronas fusum pensumque trahentes.
O fortunatas! Tumuli secura paterni
Singula erat. Necdum ulla toro deserta jacebat
Gallorum ob gladios. Pueri cunabula propter
 115Altera sidebat, verbis solata quietem,
Quae quondam patrum linguam matrumque juvabant.
Atque colo mollem deducens altera crinem,
Fallebat somnum, turba prope stante suorum,
Iliacas memorans Faesulasque urbemque Quirini.
 120Tum Cinguella, Lapus cognomine Saltarellus
Nostro illi populo portentum tale fuissent,
Quale foret vestro Cornelia, Cincinnatus.
His ita tranquillis, ita pulchris moribus urbis,
Tam fido populo, hospitio tam dulci et amico
 125Me dono dederat, genitrice vocante, Maria,
Et veteri ex vestro sacrato fonte renatus
CACCIAGUIDA fui, fratre et consorte Moronto
Atque Elisaeo. Prognata in fluminis ora
Eridani conjux venit mihi. Nomen ab illa
 130Filius is duxit, cujus tu nomine gaudes.
Induperatoris dein sum vexilla secutus
Conradi, ense latus qui mi praecinxit, honore
Dignatus tanto propter benefacta merentem.
Contra nequitiam sum illum comitatus euntem
 135Legis, qua populus tellurem usurpat et urbem,
Pastoris culpa, quas vobis jura dederunt.
Atque ita mi gentem fuit extricata per illam.
Haec anima ex mundo praesenti fallere, cujus
Insidiosus amor multorum pectora turbat,
 140Atque ea martyrio ad pacem fuit exitus hancce.»

 1O curanda parum deducts a sanguine nostra
Nobilitas, si humane doces jactare vetustum
Pectora te propter decus hic, ubi languet amoris
Flamma boni, nunquam fuerit mirabile visum
 5Id mihi: quo nullo declinat calle cupido
A vero, in caelo, si quid mihi gloria suasit.
Ipsa quidem es vestis, quae mox fit curta supellex,
Ut, nisi quis student quicquam superaddere in horas,
Te circum volitet tacitum cum forcipe tempus.
 10Vos, hac voce usus cœpi, quam passa loquelam est
Roma prius, sed quam post non tenuere nepotes;
At quae constiterat paulum semota BEATRIX
Ridenti similis, quae tunc tussivit, ubi error
Primus, ut est scriptum, suasit peccare Ginevrae,
 15»Vos estis pater, a vobis fiducia menti
Plena meae venit, vos sic me attollitis ultra
Vires, ut major me sim. Tot fontibus haurit
Mens mea laetitiam, ut per se sit facta beati
Fons gaudii; tamen in se se tenet unda, nec arctum
 20Effringit claustrum. Quare, carissima origo
Prima meae gentis, majores dicite vestros,
Dicite, quae primae fuerint signata juventae
Tempora, nec pigeat vos dicere, ovile Joannis
Quantum ibi tum fuerit, quique inter milia multa
 25Exstiterint digni magis altis sidere scamnis.»
Flantibus ut ventis flamma in carbone resumit
Vires, sic illam vidi splendescere lucem
Has ad blanditias: atque ut mage pulchra refulsit
Illa meis oculis, ita dulcius ore sonante,
 30Sed non, quo utuntur nostri, sermone locuta est:
«Ex quo dixit ‹Ave!› caelo demissus ab alto
Gabriël, ad tempus, quo in luminis edidit auras
Me genitrix, quae sancta modo est, repetisse Leonem
Iste suum est visus quingentis orbibus ignis
 35Expletis, deciesque octonis, rursus ut ista
Sub planta arderet. Patribus cunabula primis,
Atque mihi dedit is locus, urbis ubi ultima sexta
Est regio ex cursu, quem vobis ludus equorum
Annuus absolvit. Nil de majoribus ultra.
 40Qui fuerint, quae causa illis hanc suaserit urbem
Appetere, est tacuisse magis, quam dicere, honestum.
Totus ibi populus, cui vis erat apta ferendis
Armis, si incipias a Martis ad usque Joannis
Cultum, quinta tuae, quam scis modo vivere, gentis
 45Pars erat. Urbana at soboles, modo semine mixta
Campi, Certaldi, Fighini, pura reperta est
Infimum ad usque fabrum. Sed quanto optatius esset,
Nunc quoque finitimis, quas dico, gentibus uti
Sic, ut Tresplanus tantum et Galluppius urbi
 50Terminus haereret, quam has intra mœnia habere,
Putoremque pati pago Agulione profecti
Villici et alterius Signae orti, jam nimis acris
Ad fraudem. Nisi, quam plus degenensese videtis,
In terris gens Augusto comperta noverca
 55Esset, at ut proprio genitrix non rustica nato,
Talis se jactat modo sanguine Florentinum,
Mutat, mercatur, Semipontem qui ire cupisset,
Patris ubi genitor parvae stipis aes rogitabat.
Montemurlus adhuc Comitum sub jure maneret
 60Contentus; CERCHIque forent, ubi pastor Aconem
Convocat aere cavo populum, et fortassis amarent,
Nunc quoque Valdigravi tuta otia BONDELMONTES.
Congeries confusa hominum fuit usque malorum
Prima urbi labes, patinarum ut copia nostris
 65Corporibus; citiusque cadit, qui luminis expers
Taurus eat, quam agnus, pariter cui lumen ademptum est;
Nec raro magis ac melius, quam quina, secabit
Unica vis gladii. Si tecum fata revolvas
Lunae, Urbisaliae, ut jam defluxere retroque
 70Ut sublapsurae sunt res Clusique Sinaeque,
Non tibi res nova erit gentes audire ruina
Eversas, nec mira quidem, quando urbibus ipsis
Finis adest. Ut vos, sunt vestra obnoxia morti
Omnia, et haec aliqua, quae stat diuturna, latescit
 75In re, at vestra brevis vita est. Atque orbis ad instar
Lunam volventis, qui nudat litora et abdit,
Nec datur ulla quies; sic nunc fortuna vicissim
Vestram urbem exercet. Quare haud mirare loquentem
Me Florentinos, qui nunc capita alta ferebant,
 80Antiquam quorum celarunt tempora famam.
Ugos, Osmanos vidi, Graecosque Philipposque,
Atque Catellinos simul, et genus Alberichi,
Jam claros titulis, sorte inclinante superbis,
Et genere antiquo multos opibusque potentes.
 85Portam ultra, nova perfidiae quam pondera onustam
Tam graviter vexant, ut jam jactura gementis
Sit metuenda ratis, gens RAVIGNANA manebat,
Unde comes GUIDUS, quique a BELLINCIONE alto
Dein duxit nomen. Dominandi nulla latebat
 90Jam via PRESSENSEM, atque domi PALIGAIUS auro
Ornarat capulum. Stabat jam magna columna,
Quae niveum et maculis distinctum insigne gerebat,
Atque illi, admonitus modii quibus ora rubore
Inficit. O quales vidi, quos turgida fastu
 95Mens egit pessum! atque globos praedivite ab auro,
Per quos florebat cœpto Florentia in omni!
Haud secus illorum sese gessisse feruntur
Patres, qui, quoties ecclesia vestra vacavit,
Ipsi in concilio stantes sibi corpus obesum
 100Curarant. Inflata domus, quae, — se ardua ut anguis
Attollens contra fugientem suscitat iras,
Nunc, si quis dentem ostendat loculumve sonantem,
Mitescit velut agnus iners, — tum crescere primum
Cœperat, at genere ex humili; socerum Ubaldino
 105Incusante suum, hanc consanguinitate propinquam
Quod sibi junxisset. Rem dicam haud credere dignam,
Sed veram: Angustam populus veniebat in urbem
Per portam, proprium cui gens PERUCCIA nomen
Imposuit. Quicunque gerunt insigne Dynastae
 110Magni perpulchrum, cujus nomenque decusque
Solatur sacrata dies celeberrima Thomae,
Inde et militiam duxere et munera priva;
Quamvis conveniat vili cum furfure plebis
Qui decus hoc hodie fulvo circumdedit auro.
 115Jam GUADEROTTI domus et domus IMPORTUNI
Stabat, et hic vicus multo pacatior esset,
Si nova ab hoc longe vicinia prorsus abesset.
Illa domus, vestri fletus fons primus, ob iram
Justam, quae tristi vos omnes funere mersit,
 120Quam propter vobis perierunt gaudia vitae,
Cum sibi conjunctis multo florebat honore.
Quam male, BONDELMONS, fugisti ducere sponsam,
Consilio alterius captus! Nam plurima tuba,
Nunc tristis, tute laetanti incederet ore,
 125Si Deus, ut primum portam nostrae urbis inisti,
Teque tuosque Haemae tradendos ultro dedisset!
Scilicet id decuit lapidem, qui litore truncus
Prospectat pontem, ut foret is, Florentia, vobis
Victima postremae pacis. Cum gentibus istis,
 130Cumque aliis pariter, tanta est urbs pace potita,
Ut nunquam luctus causa intercesserit ulla.
Istas per gentes justum insignemque decore
Usque adeo populum vidi, ut sua lilia nunquam
Plorarit capite inverso pendentia ab hasta,
 135Nec per dissidium rubro maculata colore.»

XVII

[recensere]

 1Qualis, ubi Clymenen adiit, sibi pignora certa
Exposcens contra linguae convicia acerbae,
Qui docuit natis minus indulgere parentes:
Talis eram ac talem me senserat esse BEATRIX,
 5Ac sanctum lumen, quod pro me excesserat ultro
Sede sua. Quare, quae dux mihi et arbitra stabat:
«Eructa flammam studii, quod pectore versas,»
Dixit, «et erumpat signata impressaque clare
Interiore typo; non quod quicquam addere nostrae
 10Notitiae per verba queas, at ut ipse suescas
Enarrare sitim, donec quis misceat undam.»
«O dilecta mihi, quae sic extollere, planta,
Ut, veluti mens nostra videt non posse triquetrum
Binos accipere obtusos, ita cuncta, priusquam
 15Eveniant, venture vides, atque ordine cernis,
In punctum inspiciens, quo tempora convenere!
Tunc cum VIRGILIO junctus vestigia traxi
Per curantem animas montem ac per mortua regna,
Multa mihi gravia audivi de sorte futurae
 20Vitae; etsi invicto videar mihi robore saeptus
Ictus fortunae contra. Quare ista maneret
Cura satis contenta mihi, si discere detur,
Quae mihi fata instent; siquidem praevisa sagitta
Fit violenta minus.» Luci sic ante locutae
 25Dixi, confessus stadium prout ore BEATRIX
Jusserat. Obscuris haud illa ambagibus usa est
Assuetis animum vulgi captare, priusquam
Insons indigna clausisset lumina morte
Agnus divinus, qui tollit crimina mundi;
 30At claris usus verbis brevibusque paternus
Ille amor inclusus proprio et sua gaudia risu
Praeportans infit: «Quicquid continget in horas
Venturas, vestrae quod non se porrigit extra
Materiae tabulam, id totum sese explicat ante
 35Conspectum aeternum pictum: at non inde necessum
More alio sumit, quam navis sponte secundo
Flumine descendens, a spectatore sedente
Pro speculo in ripa. Venit inde, ut fertur ad aures
Dulcis ab organico sonitus, tibi sorte parata
 40Tempestas spectanda mihi. Ut discessit ab urbe
Hippolytus patria crudelis fraude novercae,
Sic te proripias profugum Florentia oportet.
Insidet hoc animis, agiturque, et mox bene cedet
Volventi hoc, ubi stat semper mercabilis aere
 45Christus; et offensam partem, ut fit, culpa sequetur,
Judice vulgari fama; sed proxima pœna
Testis erit veri causam ulciscentis iniquam.
Omnia, quae fuerunt tibi pignora cara, relinques;
Atque hoc, exilii quod primum conjicit arcus,
 50Est telum. Disces, ut sal sapit acre palato
Alterius panis, quam sit via dura terenti
Alterius scalas, sursum deorsumque meando.
Quodque magis duro tua pondere terga gravabit,
Improba erit comitum delabens turba tuorum,
 55Cum qua tu pariter vallem laberis in istam.
Nam male grata tibi, et caeca deperdita mente,
Impiaque adversans ruet in te tota; sed ipsa
Post paulo incedet tristi suffusa rubore.
Exitus insani motus sic acta probabit,
 60Ut pulchrum fuerit tibi consuluisse seorsim.
Primum perfugium, hospitii spes prima quieti
Veronensis erit magni natura benigna
Portantis scalam, sancto super alite stante.
Hic tu respiciet tam humanus, ut inter utrimque
 65Dentem ac poscentem, qui alias solet esse secundus,
Hic deprendatur primus. Deinde ipse videbis
Hujus ita imbutum fortis virtute planetae
Natali a primo puerum, ut praelustria facta
Exspectes. Nondum id gentes sensere, novellam
 70AEtatem propter, quem circum sidera tantum
Explerunt novies orbem. Verum arte priusquam
GUASCONIUS prava HENRICUM deceperit altum,
Illius erumpet multas missura sagittas
Virtus, aspernata aurum, aspernata laborem.
 75Magnificae splendor vitae quoque lumine claro
Eminus, ac late sic effulgebit, ut hostes
Haud possint tacitis hunc praetermittere linguis.
Hunc tibi fac maneas, hujus benefactaque speres.
Hunc propter faciem mutabit plurima turba,
 80Dives ubi ac pauper versa vice transiget aevum.
Deque illo tibi corde feres haec scripta sub imo,
At non narrabis.» — Tum vero talia dixit
Non habitura fidem coram cernentibus ista.
Insuper haec addit: «Sunt haec, me interprete, fili,
 85Quae gravia audisti, perpessa, et facta dolosa
Abdita, quae emergent paucis labentibus annis.
Non tamen invideas vicinis; nam tibi vita
Plus diuturna foret, quam tempus crimina tantae
Perfidiae ulturum.» — Postquam subtegmina telae,
 90Stamine quam intendit, se sat duxisse, silendo
Sancta anima ostendit, cœpi, ut qui fluctuat anceps,
Consilium poscens quem spectat, vultque seorsim,
Atque amat. «Haud equidem, pater, ignoro, ut pede tempus
Veloci properet me caedere vulnere, multo
 95Asperiore homini, cui mens jam deficit aequa.
Quare si caveam, bene erit, ne, patria adempta,
Quod mihi plus carum est, alias mea carmina propter
Amittam sedes. Loca per sine fine dolenda,
Per montem, cujas jucundo a culmine Divae
 100Lumina pulchra meae me deduxere, per astra
Ex luce in lucem didici, quae, vera referre
Quum sim ausus, multis fuerint acri aspra sapore.
Quod si subtimidus veri deprendar amicus,
Inter eos timeo ne vitam amittere cogar,
 105Antiquum quibus est, quod praesens labitur, aevum.»
Lux, sub qua risum pandebat copia tanti
Thesauri mihi ibi inventi, primum ore corusco
Fulsit, ut aurato in speculo flamma ignea solis.
Exin respondit: «Tenebrosi conscia facti
 110Sive suo sive alterius mens tacta pudore,
Sentiet ista quidem verborum tela tuorum.
Tu tamen, amota fingendi qualibet arte,
Quicquid vidisti, manifesta luce locabis,
Et sine, ubi prurit scabies, ibi scalpere quemque;
 115Quodsi forte labris tenus invenietur amara
Vox tua, vitalem succum concocta relinquet.
Iste tuus mugitus erit, ceu flamina venti,
Quae majore ictu magis alta cacumina pulsant;
Idque hominis fuerit generosum pectus habentis.
 120Propterea sphaeris licuit tibi cernere in istis,
In monte, in dirae nigra formidine vallis
Tantum animas, quarum sunt nomina cognita fama;
Nam mens illius, qui fanti accommodat aures,
Nescit stare, fidem neque habet, si exempla sequantur,
 125Quorum sit radix plerisque ignota latensque,
Aut si res minime claro se lumine prodat.»

XVIII

[recensere]

 1Intus jam secum gaudebat vita beata
Illa; ego gustabam, quae mecum corde movebam,
Dulce acri miscens; at, quae me ad templa trahebat
Alta Dei, mulier: Muta, quam pectore volvis,
 5»Curam», ait; «id reputa, propius me astare levantem
Omni animas onere injusto.» — Haec pia verba profatum
Solamen mihi suspexi; at quo lumina amore
Arderent sancto, minus aptus dicere mitto;
Non modo, quod verbis male fidam, sed quia mentis
 10Virtus haud posset, nullo ducente, regressum
Per se ferre illuc. Id tantum dicere quirem,
Me, dum nostra acies visum pascebat in illa,
Omni alia cura pectus gessisse solutum.
Dum recta in Dominam radians aeterna voluptas
 15Explebat suspectum oculi pulchro ore secundum,
Illa ait unius domito mihi lumine visus:
«Respice et ausculta; neque enim modo cernere nostri
Dant Paradisum oculi.» — Veluti hic quandoque videmus
In vultu sensum mentis, si est tantus, ut omnes
 20Auferat huic vires: sanctae sic lucis in igne,
In quem respexi, fuerat mihi lecta cupido
Hortata hanc mecum ulterius non pauca profari:
Hisque infit verbis: «In quinto hoc limine plantae,
Vivere cui vertex donat, quae fructibus usque
 25Luxuriat, nec fronde una spoliabitur unquam,
Felices habitant animae, quae, regna priusquam
Haec devenerunt, magna sonuere per imum
Fama orbem, ut quaevis Musa exsultaret opima.
Quare, si inspicias venerandi in cornua ligni,
 30Cujus ego nomen dicam, ille ibi fulguris instar
Splendebit celeri findentis nubila flamma.»
Per crucem ego aspexi jubar, unum, nomine tantum
JOSUIS audito. Subito qui eruperit ignis,
Nec dictum ante mihi, quam factum, nosse facultas
 35Est data; et excelsi MACCABAEI ad nomen, adactum
Vidi alium magno circum sese orbe rotantem;
Vimque a laetitiae ducebat verbere turbo.
CAROLI ita est MAGNI pro nomine, ROLANDIque
Nostra acies sectata duos, ceu suspicit auceps
 40Falconem, rapidis qui sese sustulit alis.
Deinde GUILELMUS simul et RINOARDUS et ille
Sub Solyma ductor GODOFREDUS lumina ad istam
Nostra crucem traxit, GUISCARDI et flamma ROBERTI.
Deinde alias inter permota immixtaque luces,
 45Ipsius est monstrata mihi vita ante locuti,
Cantores inter caelestes apta magistra.
Tum latus in dextrum converti lumina, in ore
Aut nutu Dominae ut legerem, quid poscat honestas;
Illiusque oculos tam pura luce micantes,
 50Ac tam jucunda vidi, ut pulchrum decus horum
Visa prius solitumque omnino vicerit usum.
Atque ut, quem benefacta juvant, magis ille vir usque
Se magis atque magis sentit virtutibus auctum:
Sic mihi circuitu majore auxisse videbar
 55Arcus et caeli tractum, quum pulchrius illud
Portentum vidi: qualisque, pudore gravatum
Si levet os mulier, versa vice candida tota est:
Tale meos icit visus, ubi me rota vertit,
Sextae ob candorem stellae, quae lenius ardens
 60Me ingressum accepit. Jovis illo in lumine vidi
Fulgentem clare, qui est sideris incola, amorem,
Signantemque meis oculis, quae nostra loquela.
Ac veluti volucres deserta pabula ripa,
Gratantes sibi paene, petunt, nunc agmine in orbem,
 65Nunc structo in longum: sic intus lumina sanctae
Cantabant animae volitantes, et modo signum
D, nunc I, nunc Lque dabant in luce legendum.
Cantantes prius in numerum se quaeque movebant;
Mox versae ex istis unam effecere figuram,
 70Exin constiterunt et conticuere parumper.
O divae Aonides, quas propter gloria summa
Contigit ingeniis, et longum vita per aevum,
Illaque vobiscum populos fecere perennes,
Sit vestro gaudere datum mihi lumine, ut harum
 75Signa legam, quo quamque modo mihi mente figuram
Concepi; ex istis pateat vestra incluta virtus
Versiculis brevibus. Se monstravere per octo
Terque novem mixtas vocales, con-que-sonantes;
Partesque, ut videor scriptas vidisse, notavi.
 80Diligite est primum visum signare, secundum
Justitiam scriptum. Numeris tria claudere non est
Ultima legitimis, qui judicatis terram.
ᙢ dein in quinta scripturae voce locatam
Circumiere illi splendores ordine stantes
 85Sic, ut ibi argentum distinctum Juppiter auro
Esse videretur. Reliquos descendere vidi,
Litterae ubi vertex exstabat, ibique manere
Cantantes, credo, qui se ad se versat, amorem.
Dein, ut percussis quos ignis torribus ussit
 90Innumerae surgunt, oculo mirante, favillae,
Quas propter stultae sibi captant omnia gentes,
Milia splendorum sunt visa hinc surgere, et illa
Altius attolli, illa minus, prout sorte parabat
Sol illa accendens. Postquam sed singula sede
 95Lux stetit in propria, tunc istam effingere vidi
Eximiam flammam caput et collum alitis almi.
Qui depingit ibi, ducentem haud consulit ullum,
Sed cuncta is ducit, simul illi accepta refertur
Virtus, quae forma est nidis. Turba altera sancta,
 100Quae contenta prius sua lilia circumferre
ᙢ est visa mihi, modico venerabile signum
Exegit motu. — O stellae dulcissima flamma,
O quae et quanta oculis gemmarum copia nostris
Ostendit, quicquid justi versatur in orbe
 105Terrarum nostro, id totum descendere ab isto,
Quod decoras, caelo! Quare illi supplico menti,
Unde oritur motus flammarum visque tuarum,
Spectet eo, unde fluit vitians tua lumina fumus;
Ut plena irae iterum jamjam male mulcat ementes,
 110Vendentesque intus sacri penetralia templi,
Quondam ex martyriis et multis condita signis.
O vos militiae caeli, quarum agmina cerno,
Vos precibus placate Deum pro gente profana,
Quam pravum exemplum deduxit tramite recto.
 115Mos fuerat quondam gladiis bellare cruentis;
Nostri bella gerunt rapiendo hinc inde dolosi
Panem, quem nulli patris pia dextera claudit.
At tu, qui scribis tantum delere paratus,
Id tecum reputa, qui profudere cruorem
 120Hoc pro vineto, quod tu vastare laboras,
Et Petrum et Paulum quoque nunc protendere vitam,
Quamvis hoc dicas: «Mihi jam stat certa voluntas,
Illum sectari, cui visum est vivere soli,
Et cujus solvit caput a cervice revulsum
 125Pro saltu pretium fassi inter vulnera Christum,
Nec Piscatoris, neque Pauli nomina novi.»

 1Ante oculos aderat pansis pulcherrima imago
Alis, exhilarans pleni in dulcedine gaudii
Consertas animas, quarum mihi singula parvus
Visa pyropus erat, sic flammans solis ab igne,
 5Ut mihi in adversos oculos refringeret illum.
Et quod mox opus est mihi pingere, nulla referre
Vox ausa est unquam, nulla unquam scribere dextra,
Nec potuit virtus comprendere Daedala mentis.
Conspexi audivique simul rostrum edere verba
 10Ac resonare Meum simul, et Me guttura fantis,
Nos ubi, vel Nostrum vere sententia poscit.
Et cœpit: «Quod vita pie casteque peracta
Est mihi, nunc istic splendorem tollor ad istum,
Qui desiderio haud patitur se vincier ullo;
 15In terris ac tanta mei monumenta reliqui,
Ut gentes adeo pravae mea nomina laudent
Et tamen exemplum fugiant.» Sic pluribus unus
Sentitur calor ex prunis, veluti unus amorum
Multorum sonus effigie veniebat ab ista.
 20Quare ego tunc: «O aeternum vernantis in aevum
Laetitiae flores, vestros mihi odore sub uno
Mittentes cuncti singlariter undique odores,
Solvite, spirantes, nostrae jejunia mentis,
Quam fame torserunt longa, quia pabula nulla
 25Inveni in terris. Equidem me scire fatebor
Justum illum patrem, quamvis sese ipse videndum
Ut speculum ostendat caeli per cetera scamna,
Non huic sub velo sese praebere cohorti.
Scitis, ut arrectus consistam audire paratus;
 30Non ignoratis quaenam, male cura molesta,
Ancipitem ex longo esuries collecta moretur.»
Qualis ubi exsiluit sublato tegmine falco,
Exagitat caput atque alis sibi plaudit apertis,
Ostentatque inhians formoso in corpore robur:
 35Tale illud signum contextum laudibus almi
Flaminis aspexi, circum resonantibus hymnis,
Quos didicere illic, qui aeterna pace fruuntur.
Dein: «Qui supremum normam circumtulit orbem,
Totque ibi disposuit manifesta occultaque certo
 40Ordine, non potuit propriam sic sculpere ubique
Virtutem, sua quin spatium sapientia abesset
Longe infinitum exsuperans. Res ipsa notavit;
Nam Tumidus primus, cui perfectissima forma
Uni erat eximio, indocilis sibi poscere lumen,
 45Speque sua praeceps, casu est delapsus acerbo.
Atque hinc colligere est vobis, genus omne minoris
Naturae non esse Bono par fine carenti,
Quod sibi mensura est soli et quod se capit unum.
Ergo nostra acies, radio quae oriatur oportet
 50Ex aliquo mentis, cujus sunt omnia plena,
Natura haud potis est tanta virtute valere,
Ut non cognoscat se multo cernere primum
Principium inferius re; fitque, ut lumina, vestri
Qualia sunt mundi, sese in penetralia mittant
 55Justitiae aeternae, velut amplum per mare visus;
Qui, quanquam aspiciat riparum ex margine fundum,
Non hunc inveniat, pelagus si ascendat in altum;
Est tamen ille, sed abscondunt vada caeca profundi.
Lux nulla est, quae non effulserit ore sereno,
 60Quod nullum turbat tempus; tenebrae omnia, carnis
Umbra vel illius, dempta ista luce, venenum.
Sat modo aperta patet clare latebra illa, vigentem
Quae tibi justitiam quondam celare solebat,
Et tibi miranti suasit tam crebra rogare;
 65Quum tu dicebas: ‹Quidam Gangetide in ora
Nascitur, atque illic nemo est, qui nomine Christum
Compellat, neque qui doceat scribatque legatque;
At recti huic mores, at nescia fallere vita,
Omnia facta pie, semper casta, aequa voluntas,
 70Quoad ratio humanae potuit pertingere mentis,
Non facti aut verbi maculavit crimine vitam:
Occidit, haud sacri ablutus baptismatis unda,
Absque fide; heu ubi justitia est, quae damnat eundem?
Aut ubi culpa hujus, si nescit credere Christo?›
 75Ecquis es, in cathedra qui vis considere judex,
Ut rem discutias positam ultra milia centum,
Vix aptus metiri oculo spatium unius ulnae?
Certe illi, mecum qui percontatur acute,
Ni Scriptura ausis vestris praecideret alas,
 80Mira quidem, fateor, dubitandi causa fuisset.
O curvae in terras animae, o caligine crassa
Obductae mentes! Quae per se prima voluntas
Est bona perfectumque bonum, usque immota manebit:
Id justum esse puta, quod totum congruit isti.
 85Nulla creata, licet per se optima, res trahit ipsam;
Quin immo haec radians est istius unica origo.»
Qualis, ubi saturam officiosa ciconia prolem
Agnovit, sese nido secura volutat,
Qualis et haec, quae matrem expleto ventre tuetur:
 90Tale fuit, me sic oculos utrosque tenente,
Sacratum signum, coram tot mentibus alas
Excutiens. Seque ultro rotans haec voce canebat:
«Quale tibi melos est istud, quod nulla facultas
Est tibi discendi, tale est mortalibus illic
 95Consilium aeternum.» Dein clara incendia sancti
Flaminis in signo pariter composta quierunt,
Per quod Romulidum est mundo venerabile nomen.
Atque ipsum rursus: «Nemo regnum istud inivit,
Qui non in solo statuit spem ponere Christo,
 100Aut prius, aut postquam clavis suspensus obivit.
Ast en complures, qui, ‹Christe, o Christe!› frequentant,
Quos multo minus hunc propter cum corpore vero
Josaphat aspiciet vallis, quam nescia Christi
Pectora queis fuerant; ac talia Christicolarum
 105Saecula Niliacae niger arguet incola ripae,
Quum duo in aversas partes collegia abibunt:
Unum in perpetuum locuples, unum omnium egenum.
Dicere quid poterit vestris gens Persa tyrannis,
Post ubi jam coram librum inspectabit apertum,
 110In quo cernere erit cuncta horum turpia facta?
Hic inter titulos Alberti quisque videbit
Illum, quem calamus properabit tradere chartis,
Quem propter Pragae regnum invasere ruinae;
Nec non maerorem, quo planget Sequana ripas,
 115Unius ob fraudem nummos corrumpere adorti,
Quem fortis porcus fractum sub Tartara mittet.
Nec non hic rabies stabit spectanda superbam
Immissura sitim, Scotumque Anglumque furentes
Quae trahit, ut nequeant intra consistere metam;
 120Nec non luxuries, et mollis vita Bohaemi,
Regis et Hispani, queis nunquam cognita virtus,
Nunquam accepta fuit. Claudi a Solyma hic probitatem
Signum I declarat, contraria M notat ausa.
Hic et avarities atque excors vita patebit
 125Illius, ignipotens quem detestata tyrannum est
Insula, ubi Anchisis cecidit longaeva senectus.
Utque satis pateat, quam sit levis iste miserque,
Truncabit Scriptura notas, quae multa docebunt
Exiguo in spatio. Et patrui fratrisque nefanda
 130Facta apparebunt, per quos tam strenua pubes,
Atque corona duplex it cum grege currucarum.
Quique Tago est rex, quique Danis dat jussa proterva,
Quique typi Veneti simulavit fraude numisma
Illyricus, noscentur ibi. Pannonia felix,
 135Si quando ulterius vexantem ferre recuset!
O felix, si, quo praecingitur undique, monte
Sese Navarra armaret! Sic credere dignum est;
Hoc etenim didicit jam Famaugusta, simulque
Nicosia in regem pecudem queribunda susurrat,
 140Qui, dum alias sequitur pecudes, excedere nescit.»

 1Quum, qui terrarum flammis opera omnia lustrat,
Nostro praecipitat semiorbe, nitorque diei
Undique conficitur, qui aether tantummodo ab ipso
Ignescit primum, multarum lumine lucum,
 5In quas una jubar fundit, renovata repente
Ostendit decora; atque mihi haec succurrit imago
AEtheris, ut mundi et ductorum insigne suorum
In sancto tacuit rostro. Nam spicula viva
Splendorum, magis atque magis flammantia, cantus
 10Cœperunt mihi pro mentis virtute caducos.
Dulcis Amor, dulci quem vestit gloria risu,
Quantus eras illis medius fulgoribus ardens,
Queis unus sanctos subdebat spiritus aestus!
Posteaquam cari lucentesque igne lapilli,
 15Queis sextum vidi gemmatum fulgere lumen,
Angelicis pariter fecere silentia linguis,
Amnis ego sonitum vicini audire videbar,
Qui lapides inter delabens, lucidus errat
Nativum ostentans fecundum gramine culmen.
 20Ac veluti a collo citharae modulamina ducunt
Formam, et ab ore cavo penetrabilis aura cicutae,
Non secus illud avis murmur, mora nec fuit ulla,
Per collum ascendit, tanquam si hoc esset inane.
Istic in vocem se vertit, et exiit istinc
 25Per rostrum ipsius, formam accepitque loquelae,
Qualem cor, in quo illa fuit mihi scripta, manebat.
«Quae mea pars visu pollet, propiusque tueri
Dat vestris aquilis radiantis lumina solis,
Attente inspicienda tibi est,» sic incipit illa;
 30»Namque ignes inter, quorum in me lucet imago,
Qui in capite efficiunt oculos fulgore micantes,
Illi prae reliquis summa ad fastigia scandunt.
Pupulae in orbe meae medius qui fulgurat, ille est
Flaminis aeterni cantor, qui transtulit arcam
 35Ex pago in pagum; nunc discit carmina quanti
Sint sua, propterea quod vero haec pectore panxit,
Quum videat sese pretio majore repensum.
Deque supercilium quinis cingentibus, ille,
Qui mihi stat propius rostrum, solatus amaras
 40Est viduae lacrimas natum lugentis ademptum:
Nunc scit, quam magno constet contemnere Christum,
Hanc dulcem expertus vitam, et contraria passus.
Quique orbem sequitur, dictum mihi jam ante, sub arcu
Qui supra est, vero confossus corda dolore
 45Tardavit mortem. Nunc scit non posse moveri
Judicium aeternum, quamvis in crastina verti
Saepe illic hodierna queant, dum vota precesque
Huc veniant dignae. Quique astat proximus alter,
Codice cum legum, et genti se adscribere mecum,
 50Consilio suadente bono quod cessit amare,
Decrevit Grajae, Pastori cedere certus.
Nunc discit, quare, quicquid deducitur aequo
Atque bono incepto prave, non possit obesse
Auctori, inde licet foret emersura ruina
 55Eversura orbem. Sed qui spectandus in arcu
Est tibi declivi, nomen Guilelmus habebat,
Quem pia deplorat tellus, cui CAROLUS atque
FRIDRICUS vivi eliciunt ex pectore fletus.
Nunc videt, ut justi regis caelum ardet amore;
 60Idque etiam ipse docet vultis fulgore coruscans.
Quis, vestros inter priscis erroribus actos,
Crederet Iliacum versari RIPHEA in isto
Orbe oculi, et sanctis quintum sese addere flammis?
Nunc sat divinae veniae, quam cernere mundus
 65Non valet, iste videt, barathri licet ipse profundi
Haud oculis possit propriis descendere in ima.»
Qualis per liquidos tractus spatiatur alauda
Primum voce canens, ac dein contenta silescit
Extremum modulata melos, quo expletur abunde:
 70Talis imago fuit mihi visa, impressa sigillo
AEterni gaudii, quod, prout fert corde libido,
Omne facit quale est. Et quum defixus et anceps
Vitro essem similis referenti veste colorem,
Quo fuit imbutum, non longum est passa morantem;
 75Vique sibi propria: «Quidnam hoc?» mi extorsit ab ore;
Quare laetitiam ingentem fulgore corusco
Vidi exsultantem. Post haec venerabile signum
Luminibus magis accensis mihi talia reddit,
Ne me suspensum post mire audita teneret:
 80»Ut novi, narrata mihi tu credere dignum
Esse putas, quia testor ego; at cognoscere non est,
Qui possint fieri, et te, si sunt credita, fallunt.
Stas homini similis, qui rem sat nomine novit;
Cernere at ipse nequit, quid sit, ni accesserit auctor,
 85Qui doceat. Regnum caelorum a flamine amoris
Vim patitur, vivaque a spe, cui victa voluntas
Divina obsequitur, non, ut qui cedere victus
Cogitur, at quia vult vinci, et sic victa benigno
Ipsa animo vincit. Quae prima, et quinta figurat
 90Vita supercilium, figit tibi corda stupore,
Quod superum Alituum regionem cernis ab ipsis
Ornatam. Haud isti, ut reris, sua corpora morte
Deseruere obita venerati falsa Deorum
Numina, sed Christum summa pietate colentes,
 95Unus passurum, passum alter. Nam unus ab Orco,
Unde redit nemo ad frugem, remeavit ad ossa,
Idque fuit merces spem vivam cordis habentis,
Sperantis, se posse Deum prece flectere blanda,
Illum morte obita ut superas revocaret ad auras.
 100Istaque, quam verbis compello, vita beata
Regressa ad carnem, non longum ibi jussa morari,
Illius est amplexa fidem, spes una salutis
Qui fertur; credens veri concepit amoris
Ignem, ut post mortem fuerit dignata secundam
 105Ista laetitia. Caelestis summa Parentis
Gratia, sic alto dimanans flumine, ut unquam
Nulla acies oculi in primam se immiserit undam,
Alterius menti illuxit, quam propter amavit
Is rectum, ac fuit in Teucris justissimus unus.
 110Idcirco, aspirante Deo, multo ante futurum
Is novit Christum redimentem sanguine mundum.
Credere in hunc igitur statuit, cui deinde mephiti
Vana superstitio haud potuit suffundere mentem,
Immo is perversae damnavit crimina gentis.
 115Huic tres pro sacro affuerunt baptismate Divae,
Quas orbe ex dextro licuit tibi cernere, mille
Pluresque ante annos quam esset baptismate nasci.
O virtus mentis, quae homines praedestinat ante
Ortum principium, quam te a radice remotam
 120Aspiciunt illi, queis primam agnoscere causam
Non est fas totam! Vos, o mortalia corda,
Discite judicium vestrum compescere habenis;
Nam nos ora Dei propius manifesta tuentes
Ignoramus adhuc omnes, quos ille beandos
 125Legerit; et dulce est pars haec detracta levamen;
Nostrum namque bonum bonitate acquirit ab ista
Perfectam summam, et quod vult divina Voluntas,
Vult et nostra simul.» Sic haec sanctissima imago,
Ut daret obtusis oculis res cernere clare,
 130Jucundam menti medicinam fecit egenae.
Utque bonum citharista bonus vibrantia fila
Cantorem hortatur sectarier, unde per aures
Gratior it cantus; sic, dum est mihi talia fata,
Splendores memini geminos vidisse beatos,
 135Non secus atque oculorum ictus concordat utrimque,
Cum verbis pariter facularum summa movere.

 1Jam defixa iterum Dominae mea lumina ab ore
Pendebant animusque simul, quacunque remotus
Cura alia. Haec autem risu parcebat, et inquit:
«Si modo riderem, tu qualis filia Cadmi
 5Ires in cinerem; nam quo plus scandere templi
Contigit aeterni scalas, plus aucta decore
Mi facies micat, ut nosti; et ni temperet, ipsa
Flammat ita, ut vis, qua polles, mortalis ad ignem
Tantum frons esset, tonitru quae scinditur uno.
 10Sublatos nos stella tenet, quae septima fulget
Pectore sub Nemei flammas efflante Leonis,
Quae interius virtute hujus modo mixta coruscat.
Attente vestiga oculis, atque utitor illis
Ut speculo contra, quod se tibi sistit in isto
 15Spectandum speculo, signum.» — Cuicunque daretur,
Discere, qualis erat pendentis ab ore beato
Esca mei visus, quum alio divertere jussus
Mutavi curam; facile esset fingere mente,
Quam mihi jucundum fuerit parere magistrae
 20Caelicolae, partem quum animus librasset utramque.
Intra crystallum, quae mundi circumit oras
Nacta ducis nomen cari, quo rege jacebat
Nequitiae omne genus, scala aurea clara micante
Sole mihi visa est se sic attollere in altum,
 25Ut non hanc oculo assequerer. Simul ipse videbam
Per cunctos effusa gradus tot milia lucum
Delabi, ut rerer, quicquid splendoris in aethra est,
Istic diffusum. Ac veluti sub luce diei
Prima cornices nativo more moventur
 30Una, ut calfaciant torpentes frigore plumas:
Deinde aliae abscedunt, nec tangit cura regressus,
Quaque abiere, aliae redeunt, seseque rotantes
Consistunt aliae; talis splendoribus esse
Visa mihi est illis ratio; namque undique cuncti
 35Advenere simul, donec tetigere paratum
Unicuique gradum, et qui proximus astitit ignis,
Usque adeo fulsit clare, ut sim corde locutus:
«Quem mihi praeportas, facile est cognoscere amorem.
Ast illa, unde mihi tempusque modumque manebam
 40Scitandi ac studium pariter cum voce premendi,
Stat; nec consultum male erit mihi, si qua rogare
Ingratis mittam.» At quae viderat ima tacentis
Illius inspiciens in vultum, qui omnia cernit;
«Solve tuo», dixit, «ferventem in pectore curam.»
 45Et cœpi: «Haud ego sum tanti, ut, cui verba remittas,
Me dignum reputem; sed te sine flectier hujus
Promeritis, quae dat mihi poscere, vita beata
Laetitia occultata tua. Sit discere causam,
Quae mihi te admovit propius, nec dicere parce,
 50Cur hoc dulce melos Paradisi cesset in orbe,
Quod tam voce pia per sphaeras diditur omnes
Inferius?» — Tunc illa mihi: «Mortalibus apta
Aure vales veluti visu; quare ista canorem
Sphaera tenet, causas ob quas tenuisse BEATRIX
 55Est tibi visa prius risum. Tantummodo lapsa
Sum sanctae gradibus scalae, tibi ut obvia fiam
Laetius accipiens verbis, ac, quo induor, igne.
Nec mihi vis major praecurrere suasit amoris;
Tantus enim, majorque animas agit astra tenentes
 60AEstus, ut ex fulgore patet cujusque micantis.
At qui summus amor famulas nos esse paratas
Consilio hortatur, quod digerit omnia solum,
Dat sortes istic, quales tibi cernere fas est.»
«Ipse quidem video,» respondi, «sacra lucerna,
 65Quomodo liber amor satis ista regnet in aula,
Ut legem aeternae rationis cuncta sequantur;
Ast istud mihi difficile est cognoscere, quare
Te ratio ventura parans praedestinet unam
Tot tibi consortes inter, quae munere tali
 70Fungaris?» — Nondum fueram postrema profatus,
Quum parte usa sui pro centro illa ignea lampas,
Ceu mola, veloci se circum turbine vertit.
Exin, intus amor qui stabat, talia reddit:
«Divinae radius lucis super astat acute
 75Insinuans isti, cujus concludor in alvo.
Via hujus conjuncta meae, qua cetera cerno,
Usque adeo super extollit me, ut numinis esse,
Unde emuncta venit, videam. Hinc mea gaudia flammant;
Namque mihi visus acies, quoad clara, redundat
 80AEquo splendorem flammae. Sed da mihi quamvis
In caelis animam, quae plus clarescere digna est;
Da Seraphim, qui plus divini in spicula solis
Obtutus teneat fixos, tibi me ista roganti
Non satis is faciet. Nam sic se immittit in altum
 85AEternae legis pelagus, quod discere averes,
Ut sit discissum quavis a mente creata.
Quumque feres reditum mundi ad mortalia saecla,
Hoc referes, ne quis nimium confident audax
Ad tantum se posse pedes appellere signum.
 90Quae mens hic lucet, terrarum est fumida in orbe;
Quare fac reputes, qui illic praestare valebit,
Quod non ipsa queant caelestibus addita Divis.»
Sic mihi sermo hujus praescripsit. Quare ego misi
Quaerere, devenique illuc, ubi voce rogavi
 95Demisse, quaenam fuerit, dum membra gerebat.
«Italiae surgunt inter duo litora saxa,
Non procul a vestrae distantia mœnibus urbis,
Usque adeo, ut murmur tonitrus immugiat infra;
Gibbarem et efficiunt illum, cui Catria nomen,
 100Infra quam sacrata aedes deserta locorum
Sola tenet, soli cultum exhibitura supremo
Terrae ac Caelorum Domino.» — Sic tertius infit
Sermo hujus; deinde haec pergens verba insuper addit:
«Hic vixi servire Deo sic certus, ut esca
 105Solo aspersa oleo perferrem frigus et aestum
Perleviter, curam contentus figere in unam
Cor animumque, Deum meditans ac totus in illo.
Ubertim his caelis jam suebat reddere claustrum
Illud: inane modo factum est, ut oporteat omnes
 110Mox esse admonitos. PETRUS DAMIANUS habebam:
Nomen ibi: Hadriacum prope litus in aede Mariae
Olim PETRUS eram PECCATOR. Mi breve vitae
Mortalis restabat iter, quum saepe rogatum,
Quaesitumque diu ad rubrum traxere galerum,
 115Qui ruit in pejus, quo hunc plus transfundere curant
Advenere CEPHAS et sancto flamine plenum
VAS MAGNUM, ambo illi pariter macri pede nudo,
Orantes panem cujusque ad limina portae.
At nostrae aetatis pastores bracchia poscunt
 120Queis fulti hinc atque hinc ascendant, bracchia poscunt,
Quae se deducant, membrorum mole gravantur
Tanta, seque retro sustollant. Tegmine vestis
Quadrupedem propriae obvolvunt, ut pelle sub una
Binae ita beluae eant. Eheu patientia, quae tam
 125Ista diu pateris!» — Sed verba sub ista gradatim
Complures vidi faculas descendere agique
Circum, illisque decus renovabat singulus orbis.
Circumiere istam ac steterunt tantoque susurro
Clamavere omnes, ut nullum quiveris isti
 130Istinc assimilare sonum; nec vent ad aures
Verborum cantus, tanto superante tonitru.

XXII

[recensere]

 1Quum tota haereret mihi mens oppressa stupore,
Quaesivi Dominam, quae me ducebat, ut infans
Confugiens semper, quo plus confidit; at illa
Ilicet, ut mater praesens succurrere proli
 5Pallidae, anhelanti, qua animum solet addere, voce,
Sic ait: «An nescis, te caeli templa tenere?
An nescis, sanctum caelorum, quicquid ubique est?
Quaeque istic fiunt, studio fieri omnia recto?
Quomodo concentus te transmutasset et ore
 10In nostro risus, nunc est tibi fingere mente,
Si tanto is clamor concussit pectora motu:
In quo si audisses carmen commune precantum,
Jam tibi nota foret, quam cernes, morte priusquam
Occumbas, pœnam. Qui istinc stat pendulus ensis,
 15Non cito, nec tarde caedit, nec fallere quemquam
Est solitus, praeter properantum optata, metumque
Pœnam exspectantum. — Ast alias jam suspice flammas;
Nam valde illustres animas, si lumina nostro,
Ut dico, a vultu abducas, fulgere videbis.»
 20Ut visum est illi, reliqua omnia circumspexi,
Et centum vidi globulos splendere, simulque
Pulchris se alterius radiis ornare vicissim.
Stabam more viri sub corde prementis acutum
Mucronem desiderii, nec voce rogare
 25Audentis: refugit fixos transire pudoris
Fines urgendo nimis; at quae maxima, quaeque
Has inter baccas nitidissima luce micabat,
Prodiit, ipsa satis per se factura studenti
Discere; et ex alvo interior vox promere verba
 30Haec audita fuit: «Si esset tibi cernere amorem,
Ut mihi, qui hic ardet, timidus quae discere mussas,
Prompsisses; at ne, dum exspectas, tardius altum
Ad finem venias, propere responsa remittam,
Ad quae tu tanto fari prohibere rubore.
 35Mons, ubi Cassinus divo super insidet, olim
Gente fuit celebris multa, quae culmen adibat,
Quo malus hanc error mens et perversa trahebat.
Isque ego sum, primus qui nomen ferre sub auras
Hic studui illius, qui terris vera reclusit,
 40Per quae mortales adeo tolluntur in altum.
Atque hic tanta meis respondit gratia votis,
Ut mihi mox dederit cultu deducere iniquo,
Qui mundum illexit, vicinos undique pagos.
Praestantes animae, quas contemplatio ad astra
 45Vexit, sunt ignes alii, quos ille perussit
AEstus, qui flores ac sanctos edere fructus
In terris solet. Hic MACCARIUS, hic ROMUALDUS,
Hic assunt fratres, qui gressum in claustra tulere
Constantes, ut ego.» — Tum: «Qui tibi talia», dixi,
 50»Fanti elucet amor, simul et praesentia comis,
Quam video atque noto manifestam in quolibet igne,
Sic mihi cor fidens expandit, ut ignea solis
Virtus saepe rosam, quae, quanta est, crescit aperta.
Quare quaeso, pater, dic et da discere certo,
 55An speranda mihi sit gratia tanta precanti,
Ut modicum detur, posito velamine, formam
Mi spectare tuam?» Tunc is mihi: «Frater, abunde,
Quae sic alta cupis, venient potiunda recepto
Extremam in sphaeram, quae cetera vota meumque
 60Explet. Ibi quaevis perfecta, integra cupido
Et matura fuat. Tenet in se quicquid ubique est
Illa ibi sola, ubi semper erat: nam nullibi nixa est;
Non habet illa polos, sed scala haec scandit ad ipsam,
Quare sese oculo sic subtrahit alta tuenti.
 65Usque illuc ipsam pertingere parte superna
ISACIDES vidit, quum apparuit agmine pressa
Alituum caeli tanto. At vestigia terris,
Hanc ut conscendat, nemo divellere curat,
Atque ibi chartarum damno composta remansit
 70Regula, quam dederam. Muri, cœnobia quondam,
Sunt modo speluncae facti, nostrique cuculli
Apparent sacci vitiato furfure pleni.
At Deus haud odit tantum grave fenus, ut illum
Fructum, quo monachi sic insanire videntur.
 75Nam quicquid servat custos ecclesia, id omne
Pauperis est poscentis opem sub imagine Christi,
Non jam cognati, nec deterioris amici.
Vestra adeo blanda est caro, ut haud satis esse putetur
Inceptum felix illic a roboris ortu
 80Ad glandes. Opus hoc PETRUS est aggressus inanis
Argenti atque auri: jejunia nostra precesque
FRANCISCI, ac pietas quam demississima claustri
Fundarunt proprii murum; et si cœpta revolvas
Cujusque, ac repetas inde usque hoc temporis aevum,
 85Candida nigrantem dices duxisse colorem.
Vere versa retro Jordanis lympha recurrens
Plus fuit, atque, volente Deo, rubri fuga fluctus,
Mira oculis hominum, quam isti medicina dolori.»
Hic ita; et inde suos petiit. Dein turba coacta
 90Tota, velut turbo, sese in sublime recepit.
Dulcis me mulier pone illos impulit uno
Indicio, ut sanctae superarem altissima scalae;
Sic virtus hujus naturam vicerat aegram.
Nec fuit hic unquam loca per sublimia et ima
 95Tam celer a nostrae naturae robore motus,
Ut rapido posset cursu me aequare volantem.
Sic mihi fas fuerit. Rursus spectare triumphum
Illum, mi lector, quem propter crimina vitae
Lugeo saepe meae et plango mihi pectora palmis;
 100Ut tibi demissum tam raptim avertere pruna
Non esset digitum, quam cernere contigit astrum
Post Taurum veniens, sensique ingressus in ipsum.
O luces almae, o magna virtute repletum
Lumen, cui, quotacunque esset, debere fatebor
 105Vim totem ingenii! Vobiscum exibat, et oras
Vobiscum occiduas repetebat praepete cursu
Ille pater generans mortalia saecula cuncta,
Quum primum Etruscis ego cœpi vescier auris.
Post ubi largita est tantum mihi gratia donum,
 110Ut praecelsa rotae fastigia adire liceret,
Quae vos circumagit, regionem agnoscere vestram
Est mihi sorte datum. Modo vestros suspicit ignes
Suspirans anima ista pie, ut virtute potiri
Durum iter aggressae detur, quod me attrahit ad se.
 115»Jam se summa Salus sistit sic proxima,» cœpit
Dux mea, «ut et claris, et acutis lucibus uti
Jam te posse rear. Quare consiste, priusquam
Te mergas illuc, despectans. Aspice, quantum
Sub pedibus mundum tibi subjecisse videbor.
 120Quare sensa tibi quam jucundissima prodat
Pectus, ubi occurrat venienti turba triumphans,
Per caeli convexa hujus quae laeta propinquat.»
Septenos iterum caelos ego lumine totos
Lustravi, talemque globum mihi cernere nostrum
 125Contigit, ut vili aspectu decerpserit ore
Invito risum; ac melius sentire videtur
Qui minimi hunc faciat, vereque est aequus habendus,
Longe diversas qui agitat sub pectore curas.
Natam Latona incensam vidi, atque sine umbra,
 130Quae mihi causa fuit, cur olim mente putarim
Hanc raram ac densam. Hic, Hyperione nate, tuorum
Spicula sustinui splendorum, quoque rotentur
Impete te circum natus Maja atque Dione,
Miratus didici, ut moderetur Juppiter igni
 135Nati, algoque patris. Stationes causa novandi
Tunc patuit. Vidi septena haec corpora, quanta,
Qualia erant, qualique ibant velocia motu,
Utque potita situ distanti singula cedant.
Areola haec, quae nos adeo facit esse feroces,
 140Me simul aeterna verti cum prole gemella,
Tota mihi a summo se ostendit ad usque profundum:
Exin pulchra meis quaesivi lumina rursus.

XXIII

[recensere]

 1Ceu nido incumbens frondes avis inter amicas
Dulcia natorum prope corpora, nocte tegente
Omnia, ut optato aspectu potiatur et esca
Hos alat inventa, duros solata labores.
 5Tempus praevertit, ramoque insistit aperto
Et desiderio manet ardenti aurea solis
Spicula, prospectans defixo lumine, donec
Tandem Eos surgat; mea sic arrecta tenebat
Diva oculos speculata plagam, sub qua ire videtur
 10Sol properante minus cursu. At quum lumina circum
Volventem aspicerem ac suspensam, ut qui optat, et idem
Quiddam aliud vellet, spem et praecipiente quiescit
Pectore contentus, sic ora oculosque ferebam.
Sed breve praeteriit tempus punctum inter utrumque;
 15Quo mansi, dico et vidi clarescere caelum
Et magis ac magis; et simul haec est fata BEATRIX:
«Ecce tibi ingentem Christi sectata triumphum
Agmina, et has sphaeras peragrantem qui manet omnis
Te fructus.» Mihi visus erat flammescere totus
 20Huic vultus, tantamque oculis diffundere plenis
Laetitiam, ut cogar fructus id linquere inane.
Qualis sub noctem ridet pleno orbe serenam
AEthereas inter pulcherrima Delia nymphas,
Omnia pingentes caeli loca; milia supra
 25Splendorum astantem vidi, qui lumine cunctis
Donabat splendere suo, solem, ut solet iste
Omnia luce sua perfundere signa superna.
Et jubare ex vivo caro fulgida translucebat
In visus tam clara meos, ut ferre nequirem.
 30O mihi dux dulcis, dux o mihi cara, BEATRIX!
Illa mihi: «Quae te virtus domat, omnia frangit.
Hic sapientia adest. pariterque potentia pandens
Caelum inter terramque vias, quas plurima longum
Jam vota optarunt.» — Ut ruptis nubibus ignis,
 35Qui non se capit, expansus petit ima, rebellis
Naturae; haud aliter, tanta inter pabula fines
Exsuperans arctos, se ipsa mens major abivit,
Nec, quae tum fierent, nunc est meminisse facultas.
«Pande oculos, qualisque ego sim modo, suspice,» dixit;
 40»Talia vidisti, ut valeas jam ferre tuendo
Risum impune meum.» Stabam, ut qui visa requirit
Oblita excussus, frustra haec revocare laborans,
Tanta ubi promissa audivi, et tam digna favore
Grati animi, et nunquam ex libro delenda docente
 45Praeterita. At vero si nunc cuncta ora sonarent,
Jucundo quae lacte magis pinguescere turbae
Aonidum dederunt, mihi opem latura canenti
Risum almum, utque dabat clarescere purius ori
Formoso hic risus, pars haud millesima veri
 50Huc subeat. Quare Paradisum pingere adortus,
Sacratum saltu me transiluisse poëma
Confiteor, qualis qui offendit forte recisum,
Quod peragrabat, iter. Sed qui grave mente volutet
Pondus materiae ac tergum mortale gravatum,
 55Haud iste arguerit tanta sub mole trementem.
Non iter est parvae cumbae, quod tendit arandum
Prora audax, non est navarchi, qui sibi parcat.
«Cur mea te facies», inquit, «tanto ardet amore,
Ut non aspicias pulchri decora alma vireti,
 60Quod se sub Christi radiis florum ornat honore
Omnigeno? Hic rosa inest, in qua sibi sumere carnem
Divinum voluit Verbum, hic se lilia tollunt,
Quorum pandit odor callem, qui ad sidera duxit.»
Sic mea Dux; et ego totus parere paratus
 65Hujus consiliis, aegre certamina inivi
Pupillae rursus. Ceu, puro sole micante
Per nubem fractam, jam pictum floribus hortum
Umbris tecta mei viderunt lumina visus;
Sic ego splendorum vidi plura agmina ab igne
 70Desuper ardenti fulgentum; at cernere fontem
Haud mihi posse datum est. O, quae sic imprimis illos,
Percomis virtus! Voluisti scandere in altum,
Illic largitura locum haud tua ferre valenti
Spicula. Formosi floris, quem semper adoro
 75Et mane et sero, nomen majoris ad ignem
Lucis tota anima, toto me pectore traxit!
Atque ubi, quae vincit Superos, ut vicerat imos,
Qualisque et quanta est, oculos mihi vivida pinxit
Stella, intra caelum fax est descendere visa
 80Sub forma annelli, quails solet esse coronae,
Praecinxitque illam, ac se circumfusa rotavit.
Harmoniae quodcunque genus, quod dulcius auri
Hic sonat, atque animum magis attrahit, esset ad istam,
Ut nubes quae rupta tonat, citharam, unde coronam
 85Pulchra refert caelos Sapphirus clarius ornans.
«En ego sum, sum Amor Angelicus, qui circumit altam
Laetitiam puro spirantem e VIRGINIS alvo,
Qui desiderii statio fuit hospita nostri.
Atque ibo circum, o Dominatrix incluta caeli,
 90Dum prolem ibis pone tuam, sphaeramque supremam
Plus diam efficies, illi quod es addita regno.»
Ista melos circumductum sub carmina habebat
Finem, unaque aliae luces sonuere Mariam.
Regia, quae cingit cunctos vertigine gyros
 95Stelliferos, vestis mage fervida, cuique ministrant
Plus vitae Patris mores atque halitus almus,
Nos super interius distantia concava habebat
Sic, ut, ubi steteram, mihi se nondum illa videnda
Praeberent: quae causa fuit, cur copia nulla
 100Sit data luminibus nostris servare sequendo
Posse coronatam flammam sublime petentem
Ad genitum usque suum. — Velut infans, bracchia tendit
Qui satur ad matrem, dum risu prodit amorem:
Sic se protendit quisque ex candoribus illis
 105Vertice sublato, ut norim, quam corde Mariam
Diligerent grato. Deinceps illi ante stetere
Ora mihi, usque adeo dulci, «Regina«, canendo,
«Caeli!« concentu, ut nunquam mihi mente voluptas
Exciderit. Quanta est ubertas condita in illis
 110Arcis divitibus, terrae bona semina doctis
Mandare! Hic vita est, juvat hic gaudere reposto
Thesauro, quem, qui exul erat Babylonis in urbe,
Auro ibi neglecto, aggessit partum haud sine fletu.
Hic sub progenie, cujus genus a Patre summo
 115Cunctorum Domino, et Maria sub matre triumphat
Victor cum antiquis credentibus atque novellis,
Qui claves servat, per quas regnum itur in istud.

XXIV

[recensere]

 1»Juncta sodalicio sacra turba, electa beati
Grandem agni ad cenam, te sic pascentis abunde,
Ut desiderii usque tui sint gaudia plena;
Gratificante Deo, si est praelibare potestas
 5Huic data, quod vestra cadit ex mensa, ante diei
Horam postremam quam ipsi praescripserit aetas;
Stet posita ante oculos vobis immensa cupido
Ipsius, ac paulum vestro hunc aspergite rore.
Nam fons, unde fluunt, tacite quae cogitat intus,
 10Vobis usque patet.» Sic est affata BEATRIX.
Tum vero illae animae laetae se vertere in orbes
Sphaerarum sese circum, stante axe, rotantum,
More cometarum flammantes. Utque videre est
Usque in machinulis lapsas strepitantibus horas
 15Sic volvi circlos, si advertas, ut prior unus
Sit similis stanti, extremusque volare putetur;
Sic illae choreae plaudentes dispare motu;
Prout rapidae aut lentae, cujusque expendere opum vim
Visus edocuere meos. Quae est visa notari
 20Dignior egregiam ob speciem, splendore refulsit
Felici usque adeo, ut nullum mage fulgere lumen
Ferret; terque BEATRICEM circum igne voluta,
Fudit ab ore melos tam divum, ut vivida mentis
Vis mihi non revocet. Quare hoc mea littera saltu
 25Praeterit, ac mitto describere; namque facultas
Quaelibet ingenii, nedum oris copia nostri,
Quum studet hos similare sinus, utetur inepte
Vivaci fuco. — «Alma soror, quae supplice voce
Sic pia stas coram flammata exercita cura,
 30Tu sphaerae illius pulchrae mihi vincula solvis.»
Deinde sacer cessans ignis sua flamina vertit
In Dominam, haec post dicta, meam; et jam talibus infit:
«Magni o lux aeterna Viri, cui tradere claves
Est nostro visum Domino, quas detulit alto
 35Ex gaudii regno miri, haud tentare recusa
Istum de levibus gravibusque, ut corde cupido
Fert rogitare, tuae fidei quae dogmata poscunt,
Per quam tu incolumis super undas aequoris ibas.
An bene amet, speretne bene, et bene credat, apertum
 40Est tibi, qui speculum figis tua lumina in illud,
In quo picta vides quaecunque amplectitur omne.
Sed quoniam ob veram regna haec caelestia cives
Accivere fidem, hanc jussos decorare triumphis;
Hanc tractaturum par est te accedere ad istum.»
 45Ac veluti sumptis stat baccalaureus armis,
Nec mutit, donec, monitus scrutante magistro,
Certet, sed litem non est componere certus:
Sic argumenti mecum genus omne struebam,
Fante illa, ut tanto me respondere paratum
 50Quaerenti offerrem, et mihi credita vera fateri.
«O bone Christicola, hic jam nunc tua promito sensa,
Fare: fides quidnam est?» Frontem jubar extuli ad illud,
Quod sic spirabat; deinde est inspecta BEATRIX.
Annuit illa, ut aquam fonte interiore reclusam
 55Effundi sinerem. «Quae dat mihi gratia coram
Primipilo, qui sit mihi sensus, fari,» ego cœpi,
«Det quoque sat claros educere pectore sensus.»
Tum porro: «Ut tibi dilectus, Pater optime, frater,
Qui tecum Romam meliore in calle locavit,
 60Jam scripsit: Rerum, quas nos sperare jubemur,
Vera fides fulcrum est; argumentumque latentum
Mortales hominum visus
: talis natura videtur
Illius esse mihi.» — Dein haec audita loquela est:
«Tu recte sentis, si recte intellegis, illam
 65Qui inter res simul interque argumenta reponat.»
Mox ego: «Quae sese mihi dent arcana colenda,
Sic latitant falluntque imae mortalia gentis
Lumina, ut, haec vere esse, fides pro teste sit una,
Qua spes alta sedet, stante ut fundamine, nixa:
 70Inde rei solidae ipsa fides sibi nomina sumit.
Atque fide ex ista par est deducere robur
Argumentorum, haud alia ducente lucerna;
Hanc etenim dico logicam.» — Tum audita loquela est:
«Si, quicquid vobis doctrina discere fas est,
 75Sic animo quisque acciperet, locus esse sophistae
Ingenio haud posset.» Vox haec ex flamine amoris
Illius incenso venit; dein talibus infit:
«Tum nota, tum pondus pensi bene convenit aeris.
At fare, an proprio ex loculo deprompseris istud?»
 80Huic ego: «Ita hoc servo tam fulgens tamque rotundum,
Ut typus haud quicquam incerti mihi habere putetur.»
Exin ex luce est vox haec emissa profunda,
Quae splendebat ibi: «Gemma haec carissima, qua stat
Nixa omnis virtus, unde est tibi?» Talibus illa.
 85Ast ego: «Largifluus divini flaminis imber,
Cujus in antiquis diffusa est copia chartis
Inque novis, firma mihi pro ratione valebit
Semper sic praesente, ut quaelibet esset ad illam
Vis demonstrandi evincens obtusa futura.»
 90Deinde haec audivi: «Doctrina antiqua recensque,
Quae sic concludit, cur est tibi sacra loquela?»
Tunc ego: «Facta probant istam testantia veram,
Ad quae non ferro, non est incudibus usa
Daedala naturae virtus.» — Vox haecce remisit:
 95»Quae tibi cautio erit, quaeso, haec narrata fuisse?
Illud idem, quod adhuc manet argumenta probantis,
Nemo tibi jurat.» «Si ostentis excita nullis
Amplexa est tellus Christum, haec mirabilis una
Res facit, ut reliquis non sit centesima virtus,»
 100Dixi; «tu campum pauper, jejunus inisti,
Egregiam ut sereres plantam, quae fertilis uvis
Jam fuit, at facta est modo sentis.» Verba sub ista
Insonuere: Deum laudamus! carmine in illo
Concentuque, melos quod sunt cantare sueti
 105In caelo Divi. — At majestas Principis illa,
Quae sic ex ramo ad ramum me traxerat usque
Excutiens, donec jamjam ad folia ultima ventum est:
«Quae se mente tua delectat gratia,» dixit,
«Hactenus, ut decuit, responsis ora resolvit;
 110Sic ut, quae emersere, probem; sed promere oportet,
Quae credenda putas, atque unde tibi obvia venit
Ista fides.» — «Pater alme, o mens, cui cernere fas est,
Quae jam credideras sic, ut vicisse feraris,
Qui pedibus melior properavit adire sepulcrum;
 115Mi clarare jubes fidei, quae credita prompte est,
Hic formam ac pariter causam, qua insederit ista
In me credulitas; et respondere paratum
Invenies», dixi. «Mihi creditur unicus, unus
AEternusque Deus, qui totum haud motus olympum
 120Ipse movet desiderio flammante et amore.
Nec solum fecere fidem, subjecta fideli
Quae mihi sunt oculo, vel quae scrutata profundum
Mens humana refert, sed veri lucidus imber,
Qui pluit hinc large, Mose fundente, Prophetisque
 125Et Psalmis, Evangelio turbaque probante
Vestrorum (nam vos illum scripsistis ob ignem,
Qui vos inseruit Divis), certusque fateri
Sum tres personas aeternas, esseque eorum
Sic unum trinumque, ut et es patiatur, et estis
 130Conjunctim. Verum alta Dei, quam sic modo tango,
Condicio mihi inusta manet, renovante sigillum
Saepe Evangelio. Hic fons est, est illa favilla,
Quae vivum flammae se deinde effundit in imbrem,
Et, quale in caelo sidus, mihi lumine splendet.»
 135Sicut erus, jucunda sibi si quae accipit aure,
Dein servi petit amplexus gratatus ob illa,
Quae sibi laeta tulit, simul hunc videt ore tacentem:
Sic bona verba mihi dixit sub nomine trino
Cantando ac ter me cinxit, simulatque quievi,
 140Lumen Apostolicum, quod respondere jubebat;
Sic placuere illi, quae sum verba ore locutus.

 1Si quando fiat, sacrum ut fortasse poëma,
Cujus ego in partem caelum terramque vocavi,
Sic ut me macie plures tenuaverit annos,
Vincat crudeles animos me excludere ovili
 5Pulchro juratos, ubi somno membra resolvi
Agnus, corde lupos horrens sibi bella cientes;
Voce ego mutata, mutato vellere, vatem
Me referam reditu, sancti et prope marmora fontis,
Uncle abii ablutus, cingam mea tempora lauro.
 10Namque et ego ipse fidem, quae animas rata signa ferentes
Non sinit ignorare Deum, hunc ingressus adivi,
Proque fide ipse mihi nutu Petrus annuit isto.
Dein lux ex illo nobis fuit obvia cœtu,
Unde prior venit, qui munere functus eorum est,
 15Quos sibi substituit Christus. Tum laeta BEATRIX:
«Tende oculos,» dixit, «specta; venit, ecce, Dynastes,
Ob quem Gallaeciam properat gens visere terram.»
Ut, quum sese addit socio Cythereius ales,
Ambo trahunt gyros et amorem murmure produnt:
 20Haud secus occurrere sibi simul unus et alter
Dux magnus, decore insignis, caelestia laudans
Prandia. Ubi alternis gratatus uterque quievit,
Quisque stetit tacitus me coram, luce coruscans
Tanta, ut mi obruerit vultum. Sed dulce BEATRIX
 25Ridens: «O quae, inquit, scripsisti gaudia nostrae,
Incluta vita, domus, doceas has aetheris altas
Spem resonare plagas; nosti, namque exprimis illam
Tu toties, quoties Christi magis ora videnda
Emicuere tribus.» «Caput arrige, pone timorem;
 30Quicquid enim ad Superos mortali surgit ab orbe,
Sub nostris radiis id maturescat oportet.»
Hoc mihi solamen pervenit ab igne secundo;
Quare ego ad astantes haud fugi tollere visum,
Qui prius hunc nimio curvarunt pondere, montes.
 35»Quandoquidem tibi gratificans bonus Induperator
Hunc dat congressum, ante obitum in penetrale recepto
Interius, Comitum turba assidente suorum,
Ut, simulac verum perspexeris istius aulae,
Spes ea, quae in terris homines incendit amore,
 40Hac tibi ope atque tuis solamina larga ministret,
Dic age, quid sit spes, et qui sese instruat illa
Mens tua, et unde tibi est?» Sic porro flamma secunda.
Jam pia, quae monuit tam altum tentare volatum,
Duxque meis fuerat pennis, sic occupat ultro:
 45»Munere militiae defungi ecclesia nata
Plenius haud quemquam sperantem possidet, ut stat
Scriptum in sole illo totam hanc radiante per aulam;
Quare ex AEgypto datur huic Solyma incluta adire,
Ante a militia quam sit requiescere jussus
 50Hoc primum. Illa duo, quae non scitanda videntur,
Ut sciam, at ut referat, quam sit tibi amabilis ista
Virtus, huic linquam; quae nec nimis ardua monti,
Nec sint apta nimis dicentem inflare tumore;
Et det ad haec idem responsa; atque a Patre lumen
 55Afferat hoc ipsi.» — Ut doctoris verba secundans
Corde alacri, atque lubens, ad quae est expertus, alumnus,
Ne sua via istum lateat, sic ora resolvi:
«Spes stat in hoc: Vitam certo exspectare futuram;
Quod fit dante Deo et meritis simul ante paratis.
 60Istud sat multis mihi venit lumen ab astris;
At prior ille, ducis summi qui summus habetur
Cantor, spem mihi cordi hanc instillavit, ubi inquit,
Laude Deum celebrans: ‹In te cuncta edita sperent,
Quae nomen novere tuum!
› Quis nosse negabit,
 65Dum fidem et ipse meam teneat? Tua epistola cordi
Hanc instillavit post hunc, ut copia abundem
Inque alios vestram pluviam sponte ipse refundam.»
Haec me fante, nitor subitus creberque micabat
Illius incendi ex vivo interiore recessu
 70Vibrans, ut scissis erumpens nubibus ignis.
Deinde hanc efflavit vocem: «Quae pectus amore
Ardet adhuc virtus mihi semper ad usque coronam
Fida comes, donec functus certamine obivi,
Me jubet aspirare tibi, qui suspicis illam;
 75Atque mihi est gratum, si tu, quid spondeat ipsa,
Ipse mihi dicas.» — Ego tum: «Veteresque novaeque
Scripturae statuunt signum, quod nuntiat horum
Sortem, quos Pater hic noster sibi fecit amicos.
Namque Isaias inquit: Se duplice veste
 80Ornabunt animae propria in tellure; sed ista
Vita hic tam dulcis sua cuique est propria tellus.
Germanusque tuus multo distinctius istud,
Alba ubi commemorat velamina, pandere nobis
Arcanum admonitus potuit.» — Me talia fante,
 85Et quasi sub finem, caelorum ex parte superna
Vox, «In te sperent«, est exaudita, chorusque
Omnis ad hanc vocem pariter responsa remisit.
Exin has inter choreas lux una refulsit
Sic, ut, si tali flammaret Cancer ab astro,
 90Una dies hiemem totam aequatura fuisset.
Ac veluti surgitque itque ingrediturque choream
Virgo hilaris, modo dum sponsae persolvat honorem,
Non jactans sese: haud aliter procedere vidi
Splendorem instructum ad binos se utrosque rotantes
 95In gyrum, alterno ut decuit flammantia amore
Pectora, ibi simul et cantum et modulamina vocum
Ingressum subito. Mea tunc haerebat in illos
Defixa obtutu Domina, ut modo nupta puella
Muta, immota manens. «Ecce hic Apostolus ille,
 100Qui jacuit supra Pelicani pectora nostri,
Cui lecto magnum legavit de cruce munus.»
Sic haec; non tamen idcirco divertere visum
Postea, ut ante suas quam funderet ore loquelas.
Ut stat, qui intentus prospectat, luce parumper
 105Defectum solem jam certus cernere, et idem,
Ut videat, visu manet orbus; ita ante lucernam,
Ultima quae ardebat, steteram, quum perculit aures
Haec vox: «Cur aciem tibi sic obtundis aventi
Vestigare, quod hic spatium non occupat usquam?
 110In terris est terra meum nunc corpus, eritque
Hoc tam terra diu reliquis cum corporum acervis,
Donec ab aeterna numerum mente ante statutum
Exaequet noster. Sunt hic duo lumina tantum
Duplice pulchra stola, sic caelum ascendere digna;
 115Idque tuis referes»; factoque hic fine quievit.
Ignitus vortex, blanda et discordia concors
Vocum, edens sonitum conflatum flamine trino,
Ut vitaturi casus maris, atque laborem,
Ante repercussi rapido undarum impete, remi
 120Consistunt omnes, ubi sibilus insonet unus.
Heu mihi! quam violens turbavit pectora motus,
Ora BEATRICIS quaerenti, ubi nulla facultas
Hanc spectare dabat, quamvis ego propter adessem,
Felicemque agitans vitam me mundus haberet!

XXVI

[recensere]

 1Anceps dum stabam restincto lumine visus,
Fulgenti ex flamma, mihi quae restinxerat istum,
Exiit aura jubens intentum me ora tenere;
Namque inquit: «Donec redeat tibi copia visus
 5In me consumpti, bene erit, si damna rependas
Sermoni indulgens. Ergo nunc incipe, quoque
Mena tua prospectet, dic atque id volvito, lumen
Defecisse tibi, non interiisse peremptum;
Nam quae te hanc diam mulier deduxit in aedem,
 10Virtutem praefert oculis, qua nota valebat
Dextera Ananiae.» — Huic contra: «Ut fert corde libido,
Tardius aut citius veniat medicamen ab illa
Istis luminibus, per quae est data porta ferenti
Flammam, quae totam penitus me incendit et urit.
 15Quae vestrum hunc explet consessum, summa voluptas
Principium ac finis scripti est cujusque legenti
Aut minus, aut magis intensum dictantis amorem.»
Quae me vox eadem arrexit formidine stratum
Defectus subiti, mi acuit sub pectore curam
 20Ulterius fandi. Et: «Tibi certe angustius, inquit,
Tractandum est cribrum, ut recte res cernere possis,
Dicendusque tibi est, qui signum vertit ad istud
Arcus tela tui.» Cui tunc: «Ope philosophiae,
Per syllogismos, per, quae Scriptura propinat,
 25Hic venit infigendus amor mihi corde sub imo;
Namque bonum, ut natura boni est, simulatque patescit
Hoc inquirenti, succendit pectus amore,
Qui tanto est major, bona quanto hoc plura receptat.
Illius esse igitur superans genus omne bonorum
 30Sic, ut praeterea, quicquid sit amabile ubique
Mortali, nil sit quam ductum lumine ab isto
Tenue jubar; spectare oculis et mente necesse est,
Cunctis posthabitis, et re in quacunque probanda
Diligere id verum, quod clare elucet ab ipso.
 35Tale meae menti fuit, aptus sternere verum
Ille idem, primum qui demonstravit amorem
Vitae cujusvis, aeternum quam manet aevum.
Hoc auctor sternit verax Mosi ista profatus.
De se: ‹Cuncta tibi ostendam bona.› Sternis et ipse
 40Altum exorditus carmen caelestia vulgans
Arcana in terris, nullo praecone sonante
Grandius.» — Audivique: «Igitur quae discere mente
Humana licuit, quae te docuere magistri
Sacri huic concordes, iterum te iterumque monebunt
 45Observare Deum finemque caputque tuorum
Ardorum. At quoque dic, an ad hunc te forte trahentes
Experiare alias chordas, tot ut ipse remittas
Voces, quot tacitum tibi dentibus iste momordit
Pectus amor.» — Non me latuit mens sancta petentis
 50Caelum aquilae, quam Christus amat, quin immo videbam,
Quo moliretur profitentem adducere, et inquam:
«Ad summum quicunque valent cor vertere patrem,
Morsus, certarunt istum mihi inurere amorem.
Mundi natura atque mei mors, quam ipse subivit,
 55Ut fruerer vita, et quod sperat nomine Christi
Quisque, ut ego, fidens, et quae cordi intus inhaeret
Cognitio mihi dicta, obliqui ex vortice amoris
Me traxit rectique dedit contingere ripam.
Nunc folia aeterni toto frondentia in horto
 60Cultoris mihi amanda reor, prout largiter ista
Is donat.» — Postquam tacui, dulcissima caelo
Insonuere mele, et simul est modulata BEATRIX,
Ter plaudens «Sancto«. Ac veluti sub lumine acuto
Ilico somnus abit, mota virtute ciente
 65Visum, quae rapide splendoris ad ostia currit
Insinuans tunicis, et qui expergiscitur, horret
Cuncta suis subjecta oculis, tam nescius ille est
Evigilans subito, dum illi succurrere cessat
Judicium mentis: nostrorum ita depulit omnem
awaking suddenly, and knows no thing
until his judgment helps him; even so
 70Labem oculis dux diva suis radiantibus ultra
Ingentem tractum. Hic melius mihi copia visus
Quam prius affulsit. Tum victus paene stupore,
Quum prope nos quartum vidissem fulgere lumen,
Illam scitabar, quae sic est ore locuta:
 75»Hac sub luce suum auctorem miratur et ardet,
Quae prior aethereas anima est emissa sub auras,
Quam quemvis primae virtutis dextra crearit.»
Ut frons, quae, vento praeterlabente, reclinat
Summum, dein propria vi surgit: sic ego, fantis
 80Sub verba admirans; dein me fiducia cepit
Jam desiderio ardentem mea promere sensa;
Et cœpi: «O pomum, quod prima ab origine solum
Stabas maturum, pater o antique, maritae
 85Et socer et genitor cujusque, id te oro piaque,
Qua possum, tu mente precor, ne taedeat ore
Edere verba tuo; mecum quae mente voluto
Et taceo, tibi aperta patent, nec demoror ultra.»
Belua saepe micat sic, ut, qui amor impulit illam,
 90Stare diu tectus non possit, veste sequente
Quod natura jubet: sic ex velamine prima
Illa anima ostendit, quam se indulgere parato
Laeta animo offerret. Dein vocem efflavit et inquit:
«Vel te dissimulante, tuo quam pectore versas,
 95Curam, hanc inspicio melius, quam quicquid habebis
Certum. Haec in speculo nunquam fallente videnda
Stat mihi, dupliciter quod res dat cernere, nilque,
Quod se conduplicet, patitur. — Te audire voluntas
Nunc fert, quam dudum posuit me numen in horto
 100Alto, ad quem scalis tam longis reddidit aptos
Haec artus tibi; quamque diu percepta voluptas
Luminibus sit tanta meis, quae propria magnam
Causa iram accendit, tum queis sim vocibus usus,
Quarum inventor eram. — Nunc, o mihi cara propago.
 105Non tanti per se fuerat gustata palato
Illius esca meo ligni, ut mihi tanta pararit
Exilia, ast intra fines consistere recti
Indocile ingenium. Hinc ex sedibus, unde BEATRIX
VIRGILIUM excivit, quater auctos milibus annos
 110Et ter centenos, et bina volumina Solis
Hoc ego concilium optavi; atque ad lumina cuncta
Orbibus hunc novies centum et triginta peractis,
Dum me terra habuit profugum, flammescere vidi.
Quae mea lingua fuit, periit restincta, priusquam
 115Non profecturo Nimrod conamine grande
Maturaret opus. Nam quae ratione libido
It duce, nulla homini vario, prout astra secundat,
Duravit semper. Natura dat ipsa loquelam,
Quae sit cunque, homini; vestris vos viribus uti
 120Pro libito sinit. Ante Orco quam illaberer atro,
El inter vestros nomen sibi summus habebat
Tunc Amor, unde fluunt, quae me istic gaudia cingunt.
Deinde Eli est dictus, quod vestrum haud dedecet usum
Consimilem in ramo frondi: dum lapsa putrescit,
 125Altera succedit. — Qui mons altissimus undis
Imminet, hic fuerat vitae puraeque pudendaeque
Hospitium, a prima milli lucis ad usque secundam
Horam, ubi sub sextam sol a quadrante recedit.»

XXVII

[recensere]

 1«Et Patri et Genito et Paracleto gloria sancto!»
Voce una cœpit Superorum exercitus omnis
Sic, ut me abstulerit dulci mens ebria cantu.
Quocunque aspicerem, mihi laetum expandere risum
 5Cuncta videbantur, nam aures ac lumina inibat
Ista mihi ebrietas. O inenarrabile gaudii
Atque voluptatis pelagus, o integra amoris
AEtas ac pacis, securaque copia, nulla
Exstimulante siti! Ante oculos mihi quattuor ignes
 10Incensi stabant; ast increbrescere cœpit
Qui prior astiterat, factus mihi imagine talis,
Qualis stella Jovis, si Martis sidus et illa
Jam volucres fiant et pennas mutet uterque.
Quae mens hic divina suo regit omnia nutu,
 15Partiturque vicem officiumque, silentia toto
Fecerat in caelo, quum vox haec venit ad aures:
«Noli admirari, si me mutare colorem
Cernis; nam hos omnes, me nunc dicente, videbis
Mutari pariter. Qui in terra est sede potitus,
 20Sede data mihi, sede data mihi, quae vacat ante
Ora Deo geniti, de nostro idem ille sepulcro
Latrinam fecit manantem sanguine, odorem
Taetrum exhalantem, qua infra deterrimus istinc
Lapsus placatur.» — Quem, adverso sole, colorem
 25Indueret nubes sub prima crepuscula noctis
Vel lucis, vidi totum conspergere caelum.
Ac veluti secura sui stat femina honesta,
Ac tantum timida est alienae ob crimina culpae,
Sic mihi visa fuit vultum mutare BEATRIX,
 30Atque fuisse reor talem splendoris in alto
Defectum caelo, quum passa est summa potestas.
Exin usque adeo mutata voce profari
Institit, ut nunquam aspectum converterit oris:
«Christi sponsa meo non est nutrita cruore,
 35Atque LINI et CLETI, prolato ut veneat auro;
At vitam hanc pacti laetam SIXTUSque PIUSque,
Et post CALIXTUM URBANUS, quum lumina fletu
Rorassent multo, sacrum effudere cruorem.
Non fuit iste animus nobis, ut dextra sederet
 40Ad latus illorum, quibus est succedere nostram
In sedem, altera Christiadum pars, altera laeva
Non ut concessae claves mihi bellica versae
In signa urgerent sacrato fonte renatos;
Nostra nec effigies fieret gemma apta sigillo
 45Ad privas leges, quas falsas vendere mos est,
Quas propter rubeo, atque oculi exarsere frequenter.
Hinc se mendaci pastorum veste tegentes
Est spectare lupos per pascua cuncta rapaces.
O tutela Dei, quianam hoc in tempore cessas?
 50Jamque Caorsini, jam nostro Vascones acrem
Sanguine avent satiare sitim. O rudimenta secunda,
Huccine deciditis? Sed quae Sapientia Romae
Scipiadis dextra mundi defendit honorem,
Quam primum, ut video, rebus succurret acerbis.
 55At tu, qui pondus propter mortale redibis,
Fili, illuc, pande os, quaeque haud celanda retexi,
Ne cela.» — Veluti glacie concreta vaporum
Copia per nostrum delabitur aëra, solem
Cornigera tangente capra; sic aethera vidi
 60Desuper ornari totum et quasi vellera lucum
Ire triumphantum, quae mecum sedibus illis
Astiterant. Istas oculo servante sequebar,
Atque secutus eram ripa tenus intervalli,
Quod medium est, donec distantia non dedit ultra.
 65Quare ubi suspectu me vidit Diva solutum,
«Dejice nunc oculos», mihi dixit, «et aspice, quo te
Invenies versum.» — Qua primum ex temporis hora
Despexi, vidi me percurrisse quadrantem,
Quem plaga prima facit medium transgressa diei
 70Extremum ad finem. Quare mihi cernere aratum
Stulte trans Gades fuerat marls aequor Ulyxi,
Et citra propius ripas, ubi Agenore nata
Dulce stetit pondus. Plus et patuisset aperti
Areola ex ista, sed sol processerat ultra,
 75Sub pedibus nostris, plus quam unum tramite signum.
Quae sese oblectat semper mens percita amore
Cum Domina, magis atque magis tunc rursus ad illam
Ardebat revocare oculos: ac si afferat omnes
Ars simul et natura escas, quae lumina captant,
 80In carne humana pictaque in imagine carnis
Capturae mentes, divina ad gaudia, nostris
Quae affulsere oculis vultum mirantibus illum
Ridentem, una omnes junctas nihil esse faterer.
Quaeque mihi virtus oculorum indulserat usum,
 85Pulchro me nido Ledae divulsit, et illam
Impulit in sphaeram, quae velocissima fertur.
Singula pars hujus quam vivacissima, et alta
Convenit, et simili sunt cuncta ita praedita forma.
Ut, quam Dux legit, non sit mihi dicere sedem.
 90At desiderium quae noverat illa tacentis,
Ridens tam laeto tunc cœpit farier ore,
Ut Deus exsultare mihi sit visus in illo:
«Axem quae medium motus natura quietum
Postulat et rapida vertigine cetera torquet,
 95Prosilit hinc, ut fine suo; nec continet ulla
Res alia hoc caelum, quam mens divina gubernans,
In qua ignescit amor vertens, et quae pluit alto
Virtus. Lux et amor caelum hoc praecingit, et ipsum
Caelos praecingit reliquos, mensque unica cingens
 100Praecinctum, sola hoc intellegit. Haud ciet ipsi
Extera vis motum, proprio sed turbine motus
Caelorum reliquos ipsum metitur, ut audis
Dimidium quinasque decem metirier ulnas.
Jamjam per te nosse potes, ut tempus in ista
 105Radices testa, inque aliis dicatur habere
Frondes. — O, quae mortales, malesuada cupido,
Usque adeo mergis sub te, ut deducere ab undis
Lumina nemo tuis valeat! Bene vestra voluntas
Floret; at assiduo mutantur vera sub imbre
 110Pruna, et degeneri vos ludunt vana sapore.
Pura fides pietasque ac nescia fallere vita
In teneris tantum pueris reperitur, et unus-
Quisque prius fugit has, quam plumis mala tegatur.
Est qui, dum balbutit adhuc, jejunia servat,
 115Interea lingua pastus genus omne soluta
Devorat audacter quovis sub lumine lunae.
Est qui, dum balbutit, amatque auditque parentem,
Quam cupit, integro sermone, videre sepultam.
Sic solita est nigro tingi cutis alba colore
 120In primo aspectu formosae illo patre natae,
Qui, quum mane refert, abiens sibi surrogat umbras.
At tu, ne ignarus stupeas, id pectore volve,
In terris nullum esse ducem, qui regna gubernet;
Quare hominum soboles declinat tramite recto.
 125At prius hibernis totus quam excedere mensis
Jani sortitus nomen cogatur, ob illam
Neglectam a vestro, quae est pars centesima, partem
Caesare, sic orbes superos rugire videbis.
Nam exspectata diu puppes fortuna revolvet,
 130Stant ubi nunc prorae, et classis directa feretur;
Verus et erumpet post florem ex arbore fructus.»

XXVIII

[recensere]

 1Posteaquam ostendit manifesto lumine vere,
Qualem nunc agitent mortalia pectora vitam,
Quae facit ex omni mulier me parte beatum;
Ut flammam videt incensam quadruplice lychno,
 5Qui speculum inspiciat, post tergum luce micante,
Ante hanc quam possit oculo vel mente tueri,
Atque is, visurus, num vitrum vera reportet,
Respicit atque utrimque videt sibi congrua cuncta,
Ut metro numerum: memori sic mente repostus
 10Stat mihi suspectus pulchris in lucibus haerens,
De quibus insidiatus amor mihi vincula fecit.
Utque ego respexi, atque mei mihi lumina visus
Attigerat species descripta volumine in illo,
Sese acies oculi quoties intenderit illuc,
 15Aspexi punctum radians ita lumine acuto,
Ut sit claudere opus, vehementis acumine lucis
Quos ardet, visus. Et quod nostrae incola terrae
Cerneret hinc minimum sidus, pleno orbe refulgens
Lunae esset moles, si hoc propter forte locetur,
 20Ut sidus propter sidus. Non longius absens,
Quam qui praecingit lucem, qua pingitur, halo,
Quum vapor, unde oritur, fit crassior; igneus illud
Punctum se circum tanto impete circlus agebat,
Omnia ut amplectens quam velocissimus orbis
 25Tardior esset ad hunc motu. Circumdabat ipsum
Alter, tertius hunc; dein quarto tertius, iste
Quinto, tum sexto quintus circumdatus ibat.
Desuper assurgens comitabat septimus illos
Amplus ita, ut minus apta foret Thaumantias arcu
 30Hunc capere. Haud secus octavus nonusque patebant,
Quorum quisque movebatur, prout visus abesse est,
Si numerum relegas, a puncto longius uno,
Tardior; ardebatque illi sincerior ignis,
Qui minus a purae distabat luce favillae,
 35Quod plus naturae verae insinuarat, opinor.
Quum me suspensum mulier vidisset ob altam
Curam: «Pendet», ait, «caelum naturaque tota
A puncto hoc uno. Nunc illum suspice circlum
Huic mage conjunctum, et scito ferri ocius illum
 40Ob, qui ipsum penitus penitusque inflammat, amorem.»
Huic ego: «Si mundum hic idem possederit ordo,
Qualem his miror inesse rotis. satiata maneret
Mens mihi spectanti tanta haec miracula rerum;
Mundus at is, nostris qui sensibus obversatur,
 45Cernere dat sphaeras tanto divinius auctas,
Quanto illas magis a centro distare videmus.
Quare, si desiderio meta ultimo nostro
Debet in hoc miro Angelico consistere templo,
Extremum cui lux et amor tantummodo finem
 50Constituunt, opus est, ut adhuc mihi discere detur,
Qui fit, ut minus exemplum moveatur eadem,
Qua lege exemplar. Nam frustra id pectore verso.»
«Si talem ad nodum es digitis minus utilis aptis,
Nil mirum; usque adeo, nullo faciente periclum,
 55Obdurat solidus.» Sic illa atque insuper addit:
«Accipe, quod dicam, si vis satiatus abire,
Inque isto fac mentem acuas. Quae corpora circum
Volvuntur, vasta constant ea mole vel arcta,
Prout plus aut minus est illis virtutis ubique
 60Sese extendentis. Bonitatis copia major
Dat majore salute frui cumulumque salutis
Majorem capiet majore volumine corpus,
Illud ubi expletis constabit partibus aeque.
Hoc igitur nonum caelum, quod corripit omne
 65Secum, respondet circlo, quem plurimus igne
Ardet amor, nec non major sapientia ditat.
Quod si virtutis mensuram attendere mavis,
Quam speciem rerum, quae apparent mole rotundae;
Obvia succurret tibi convenientia mira,
 70Si mens huic major, si huic maxima, si illa minore
Virtute, haec minima est, ubi singula sphaera notetur.»
Ut, si forte gena Boreas, quae lenius halat,
Spiret, pura nitet vultu laetata sereno
Aurarum regio, quia, quae turbaverat ante,
 75Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum,
Unde suo rident sublimia templa decore.
Sic ego, ubi mea responso succurrere claro
Dux mihi non renuit, verumque ego cernere quivi
Ceu stellam in caelo. Postquam cessaverat illa,
 80Non secus ac vibrat ferrum, quod fervet ab igne,
Tunc omnes pariter circli emisere favillas.
Quaeque sequebatur scintilla incendia eorum,
Totque inerant, ut, si numero quod duplice constat
Sexaginta tibi vicibus duplicaveris, inde
 85Non millenorum exsurgent tot milia dena.
«Hosanna, hosanna!«  simul omnes voce frequenti
Insonuere chori circum non mobile punctum,
Quod stabili his dederat nunquam secedere nido,
AEternumque ipsos retinebit, ubi usque fuere;
 90Ast ea, quae vidit, dubia quid mente moverem:
«Ecce», inquit, «primae SERAPHIM CHERUBIMque coronae,
Ostenduntque tibi, quanto sua vimina cursu
Sectentur, cupidae puncto assimilarier illi,
Qua possunt, possuntque, prout qui altissima spectant;
 95Quique illos alii circum vertuntur amores,
Esse THRONOS scito, divina in imagine semper
Haerentes, per quos finitur de tribus unus
Ordinibus sanctis. Verum id te advertere oportet,
Tanto plus cunctos gaudii deducere, quanto
 100In verum penetrant illi, in quo tota quiescit
Mens animi. Hic facile est jam nosse, ut vita beata
Pendet ab intuitu, non cordis amantis ab aestu,
Qui dein subsequitur. Merces mensura tuendi est,
Gratia quam peperit simul et bene sana voluntas;
 105Sic mos in regno est nostro prodire gradatim.
Ordo alter trinus, qui aeterno vere sub illo
Germina tot generat, quae dispoliare nequibit
Aries nocturnus, sine fine ac tempore vernat
Hosanna› triplici harmonia, quam gaudia terna
 110Effundunt sonitu ter tres testante coronas.
Hanc hierarchiam trina ornat forma Dearum,
Quae veniunt primae, a Dominatu nomina sumunt;
Dein sunt VIRTUTES; quae nectit tertia gyros,
Turba POTESTATUM est. Quo dein paenultima dantur
 115Gaudia PRINCIPIBUS plaudenda, simulque ministris
LEGATOS inter primis; totusque cohortes
Continet Angelicas ludentes ultimus orbis.
Istis ordinibus suspectum figere in altum
Mos est, atque infra sic vincere, ut usque trahantur
 120Ad Dominum atque trahant. Quare DIONYSIUS acre
Totus in his posuit studium speculatus, et horum
Nomina signavit distinxitque ordine eodem.
Ast alia est usus ratione GREGORIUS, illi
Non concors. Quare, simulatque arrexit ad istud
 125Caelum aciem visus, idem se risit aperte.
Noli admirari secreta haec tanta locutum
In terris mortale genus; namque ille retexit
Ista, suo qui se vidisse haec lumine dixit,
Multaque praeterea verissima de orbibus istis.»

XXIX

[recensere]

 1Quum gemini fratres Latona matre creati,
Arietis hic tergo velatus, et altera Libra,
De circlo, medium sphaerae qui terminat orbem,
Effecere sibi zonam, pars quantula it horae,
 5Ex qua quod punctum supra caput astat, utrumque
Librat utrimque aeque, donec quisque exsilit illo,
Semiorbem mutans, cinctu; pars tantula lapsa est
Horae, quum tacuit risu suffusa BEATRIX,
Inspiciens oculis contento lumine punctum,
 10A quo victus eram; verbis dein talibus infit:
«Dico, nec scitor, quod aves; namque omnia vidi,
Prospectans, ubi adest locus omnis, tempus et omne.
Non ut, quod nunquam fieri nos posse videmus,
Auctet opes; sed ut, a tanto quod lumine splendet,
 15Dicere, ‹Subsisto›, possit, qui semper, et ullo
Est sine principio: idcirco extra tempus et omnem
Normam aliam exempli voluit se ostendere Amorem
AEternum ipse novis in Amoribus ultro creatis.
Nec, quasi torpuerit, prius est jacuisse putandus;
 20Non processit enim prius aut post has super undas
Aura Dei. Exsiluere actu junctae, atque merae res
Forma ac materies, ubi nulla est menda reperta,
Non secus ac triplici ex chorda tria spicula missa.
Ac velut in vitro, electro, sive in crystallo
 25Sic radius micat, ut tibi temporis intervallum,
Quum venit ac simul est totus, dignoscere non sit:
Haud secus effectus, sic Rege jubente, triformis
Quantus erat simul emicuit, discrimine in ortu
Nullo, jam totus. Rebus simul ordo creatus,
 30Constructusque fuit, quaeque actu simplice constant
In mundo formae, summum tenuere cacumen,
Puraque vis imum, medium actu praedita eoque
Vimine constricta, ut nunquam sua vincula solvat.
Hieronymus scripsit, multo ante in luminis oras
 35Exisse Aligeros, et saecula lapsa, priusquam
Hic mundus fieret. Sed verum hoc flamine Sancto
Multi afflante viri passim scripsere legendum;
Et tu, si inspicias defixa mente, videbis.
Id quoque paulisper ratio videt ipsa, negatque,
 40Tam cessasse diu motores vi sine plena.
Scis modo, ubi fuerint, quoque isti tempore Amores
Facti, quoque modo. Sic ardor, triplice flamma
Qui desiderii stimulabat, adurere parcit.
Vix unum numerans decies duplicaveris, ex quo
 45Pars magna Aligerum turbavit vestra ferentis
Terrae elementa statum totum. Stetit altera et istis,
Quas tu discernis, tam laeta est artibus usa,
Ut versabundo nunquam discedat ab orbe.
Fastus, triste malum, illius, quem pondere summae
 50Vidisti toto compressum, prima ruinae
Causa fuit. Quos hic est cernere, corde modesto
De se senserunt, fassi, se cuncta referre
Indulgenti accepta Deo bona tanta tuenda.
Quare horum intuitus illustrans gratia pensis
 55Evexit meritis, quin ipsos firma voluntas
Destituat. Nolo dubites, sed mente tenebis
Certa, parenti stimulis, quos gratia subdit,
Augeri meritum, prout cor expandit amorem.
Jamque hoc de cœtu veniunt tibi multa videnda,
 60Si mea verba legis, nullo auxiliante magistro.
At quoniam in terris vestrae docuere palaestrae
Maturam Angelicam triplici virtute valere,
Scilicet hanc intellegere et meminisse simulque
Velle, ut germanum possis cognoscere verum,
 65Quod solet a vestris confundi, queis male cessit
Iste liber lectus, juvat ulteriora profari.
Ut semel has vitas proprio Deus ore beavit.
Nusquam devertunt oculos in imagine fixos,
Quae nihil abscondit: quare intercidere earum
 70Nulla potest novitas visum. Hinc concludere oportet,
Non opus esse ipsis nunc has, nunc dividere illas
In partes animum, et rerum meminisse seorsim.
Sic vos, mortales, vigilantes somnia vana
Captatis, seu vera rati, seu dicere falsa,
 75Quorum unum culpae plus affert, plusque pudoris.
Non vobis cura est per iter delabier unum
Philosophi; usque adeo vos versat imagine primae
Frontis amor studiumque, levi quod pascitur aura.
Idque etiam caelo minus indignante feretur,
 80Quam quum neglegitur Scripturae littera sacrae,
Vel detorquetur. Nemo est, qui expendere sumat.
Sanguine stet quanto in terris hoc spargere semen,
Quamque Deo placeat posito quicunque tumore
Pronus in obsequium divino credere fonte
 85Ardeat. At quisque ingenio, dum doctus haberi
Vult, studioque omni sua dum commenta propinat;
Oratorque sacer populis haec vendere curat,
Et canit, atque Evangelii doctrina tacetur.
Hic dicit, Lunam, Christo patiente, retrorsum
 90Fugisse atque ingens interposuisse volumen,
Quare non ultra indulsit sol lumina terris;
Ille, suum lucem per se celasse nitorem,
Atque ideo Hispanos defectum luminis illum,
Indos Judaeosque simul turbasse colonos.
 95Non tot habet Lapos, nec tot Florentia Bindos,
Quot similes tricas resonant suggesta per annum.
Interea redit a pastu saturatus inani
Aura grex ovium ignarus, nec crimina purgat,
Qui dicit, labem se non vidisse malorum.
 100Non dixit Christus primis, quos fœdere junxit:
‹Ite et per totam nugas diffundite terram›;
At dedit his verax fundamen; et illud in ore
Unum ejus sonuit, de quo sibi scutaque, et hastas
Hi fecere sibi, luctati, accendere puram
 105Lucem Evangelii. Nostri scurrilia, lusus
Verborum, male salsa crepant; et dummodo abundent
Risus, inflatur, sola haec est cura, cucullus.
Ast in fasciola talis cubat ales, ut, ipsum
Si vulgus videat, gauderes cernere, qualem
 110Exspectet veniam, cujus fiducia crevit.
Ob quam stultitiae tantum grassatur in orbe,
Ut sine teste ullo cupiant quodcunque pacisci
Promissum. Atque ideo porcum pinguescere sancti
Vidimus Antoni, atque alios hoc de grege, porcis
 115Pejores, solitos non cusos pendere nummos.
At quoniam placuit longum divertere calle,
Nunc jam respice iter rectum, ut via damna rependat
Temporis. Ista gradus per cunctos crescit adauctu
Natura immenso, ut percurrere nulla loquela,
 120Nec vis mortalis numerum subducere possit.
Et si, quae Daniel, caelo monstrante, revelat,
Tecum animo reputes, ea milia millenorum
Huic praefinitum numerum celare videbis.
Quae prima hanc omnem illustrat lux, dispare norma,
 125Totque modis variis proprio communicat ipsam
Lumine, quot sunt splendores sibi fœdere juncti.
Et quoniam affectus sequitur, qui concipit, actum,
Isti dulcis amor varie fervetque tepetque.
Nunc fac sublime aspicias pariterque profundum
 130Virtutis pelagus summae, quae tot speculorum
Perfecit millena sibi, in quae frangitur, in se
Dum manet una atque una aeque subsistit, ut ante.»

 1Milia forte procul bis hinc tria milia fervet
Sexta hora, atque umbras hic mundus ad usque cubile
Inclinat plenum, quum sensim se arduus aether
Altius assurgens nobis ostendere talem
 5Incipit, ut stella ex minimis spectantis in isto
Fundo aciem fugiat; et prout clarissima solis
Ancilla adventat, sic caelum clauditur uni-
Cuique extra flammam, quae agmen pulcherrima claudit;
Non secus hoc circum ludens sine fine triumphus,
 10A quo victus eram, punctum, simile ignibus illis
Incluso, quos includit, vanescere sensim
Visus et exstingui est. — Quare me, quaerere rursus
Os Dominae rerum penuria amorque coëgit.
Hac mihi dicta tenus si omnino includere in una
 15Omnia laude velim, minus hac ego sim vice functus.
Non modo, quam vidi, trans fines unica nostros
Forma modum excedit, sed dignum est credere, solum
Artificem ipsius toto hoc gaudere creatae
Formae portento. Hic me victum sponte fatebor
 20Plus, aliqua quam parte sui superatus et haerens
Argumenti unquam steterit, qui comica tractat,
Aut tragicos animos. Namque ut minus apta tuentis
Lumina sol, mihi sic risus meminisse beantis
Parte sui minuit mentem. Quo ex tempore primum
 25Illius in terris mihi cernere contigit ora,
Hoc usque ad visum, non intercisa sequenti
Hactenus ista fuit vati via; sed modo oportet
Praeterlabentem ulterius desistere cura.
Ut solet, ad summum quum venit, quisque peritus
 30Artis; non aliter qualis nunc ipsa renidet
Missa erit, utentique tuba hanc majore reservo,
Quam nostra ista fuit, quae altam deducere cantu
Materiam properat, longo quasi functa labore.
More ac voce ducis prompti rursum illa locuta est:
 35»Nos sumus egressi majore ex corpore ad illud,
Quod mera lux caelum est; lux mentis amore repleta,
Optimi amore boni, cui gaudii copia abundat,
Gaudii vincentis gustando dulcia cuncta.
Militiam hic dabitur Paradisi cernere utramque,
 40Unamque ore illo, quod tu veniente videbis
Tempore judicii extremi.» — Ceu nube repente
Elisum fulgur, quo visus tota facultas
Dejicitur sic, ut fraudetur imagine rerum
Fortius irritantum oculos; lux vivida talis
 45Me circumfulsit tali et velamine liquit
Fulgoris cinctum, ut nihil internoscere quirem.
«Semper Amor caelum hoc componens, colligit intus
Vim talem, ut proprio candelam accommodet igni.»
Vix brevis hic sermo, quem accepi, venit ad aures,
 50Quum sensi fines ultra virtute potitus,
Incensusque nova sic vi, ut lux nulla niteret
Tam mera, quam mea non defendere pupula posset.
Et lumen fluvio vidi simile, inter utrasque
Effulgens splendore oras, quas undique mirum
 55Ver depingebat. Scintillae ex flumine tali
Vivae erumpebant, florum et genus omne subibant,
Ut circumscriptus nitido carbunculus auro.
Exin, multiplici ut temulentae copia odorum,
Sese iterum miro mergebant gurgite, et, una
 60Ingressa, exibat mox altera. — «Summa cupido,
Quae nosse haec tibi visa modo ardet pectus et urget,
Quo plus turgescit, nisi eo plus grata probatur:
At prius haec potanda tibi unda est, quam sitis aestum
Exsatures tantae.» Sic sol, qui nubila ademit
 65Cuncta meis oculis, ait atque haec insuper addit:
«Flumen et hae gemmae, ingressus semper repetentes.
Risus et herbarum veri praeludia et umbrae
Sunt hujus gaudii; non quod sint talia acerba
Per se, verum oculi arcta tui est culpanda facultas.»
 70Nullus tam propero vultu in lac irruit infans,
Cunctatus praeter morem se solvere somno,
Qualis ego, cupidus speculis melioribus uti,
Cernuus inspiciens undam, quae plurima circum
Sese effundebat, visus meliore datura
 75Condicione frui. Utque illam bibit utraque circa
Palpebras suggrunda meas, sic illa rotunda
Visa mihi est fieri species, quae longa patebat.
Deinde, instar gentis sub larva et tegmine falso
Longe diversum vultumque habitumque ferentis
 80A primo, si aliena sibi haec unquam exuat ora,
In quibus evasit: sic flores, atque favillae
In majora mihi pompae sunt gaudia versae;
Quare ambos caeli potui lustrare cohortes.
O lux alma Dei, per quam spectare triumphum
 85Regni mi licuit veri, vim tu ipsa ministra,
Ut, qualem hunc vidi, talem describere verbis
Nunc possim. In caelo est lumen, quod cernere donat
Ora Creatoris cuicunque hoc patre creato,
Qui modo, amore avidos inhians dum pascit in ipso
 90Visus, pace sua fruitur; quod crescit in orbis
Formam sic ampli, Phœbea ut lampas ad istud
Arcta foret. Quicquid nobis est cernere in ipso,
Tantum uno constat radio, quem mobile primum
Parte sui summa retrorsum flectit, et inde
 95Vita sibi ac virtus venit; et ceu clivus in imo
Lympharum speculo sese inspicit, instar aventis
Cernere se ornatum varie pulchreque virentem
Luxuriae ac florum ditem: sic luminis orbem
Hunc circa superastantes affigere vultum
 100Huc, veluti in speculum, per plus quam milia vidi
Limina digestos, de nostris quotquot ad illa
Sese contulerant reduces caelestia scamna.
Quod si splendoris tantum gradus infimus in se
Collegit, foliis in cunctis quanta patebit
 105Haec rosa? Nec visus me deficiebat in alto
Atque amplo spatio, verum est mihi cognita tota,
Quanta erat, et qualis gaudii hujus summa beantis.
Hinc procul, et propius consistere nec juvat hilum,
Nec nocet. Omne regente Deo nullius egeno,
 110Naturae lex pro nihilo est. Flavente rosai
In centro aeternae augescit, decrescit oletque
Laudis odor varius vernanti tempos in omne
Soli. — Non secus, ac mutum farique studentem,
Me traxit secum surridens dulce BEATRIX
 115Atque ait: «En quanta est albarum turba stolarum
Ornatu fulgens! Cerne urbem, quam ampla patescit!
Nostraque scamna vide numero sic plena frequenti,
Perpaucam ut gentem noster desideret orbis.
Magno illo in solio, intenta quod mente tueris
 120Ob superimpositum solio sertum, ante novellam
Quam sponsi hanc cenam delibes, vita sedebit
Magni HENRICI, quae in terris Augusta coletur,
Erectum, prius huc quam sit migrare parata,
Italiam veniet. Sed quae vos caeca cupido
 125Fascinat, infanti similes jubet esse, premente
Qui miser esurie perit altricemque repellit.
Divinique fori Praefectus tunc erit unus,
Qui occulte atque palam callem haud insistet eundem,
Quem premet is rectum. Sed longum munere sancto
 130Non sinet hunc fungi Deus, at detrudet in arcam,
Simon ubi magus est merito; inferiusque, daturus
Huic locum, Anagninus pastor pelletur in antrum.»

XXXI

[recensere]

 1
Candidulae ergo rosae sub imagine tota videnda
Militia alma mihi patuit, quam sanguine Christus
Effuso sponsam sibi scripsit: at altera plaudens
Alis, quae decus inspectat celebratque canendo
 5Illius, qui corda sibi succendit amore,
Et qui se ad tantum bonitate evexit honorem;
Non secus atque examen apum, quod florida poscit
Rura modo atque modo cellas, ubi dulce saporem
Auget opus; florem in magnum, qui ornatus abundat
 10Tot foliis, bloc descendebat, et inde redibat,
Ascendens ubi semper Amor propriam incolit aedem.
Fulgebat vivo facies his omnibus igne,
Auro remigium alarum; sic cetera candent,
Ut nix nulla aeque. In gremium dilapsa rosai
 15Hanc per et hanc seriem candorum, quicquid adepta
Pacis et ardoris fuerat, dum ventilat alas,
Turba dabat. Nec jam volitantum exercitus, inter
Florem quodque supra est positus, spatio undique pleno,
Obstabat quicquam splendori, oculisque tuentum;
 20Nam, prout est dignum, se lux divina per omnes
Naturae immittit partes, ut nulla potestas
Huic obstare queat. Tuta illa beataque regna,
Usque adeo antiquaque novaque frequentia gente,
Visu et amore suo signum contendere ad unum
 25Gaudebat simul. O lux triplex, quae unico in astro
Flamine splendoris scintillans lumina cuncta
Sic exples, nostros de caelo respice fluctus.
Barbara si quondam gens ex regione profecta,
Quam semper Tegeaea tegit pia mater amata
 30Se cum prole rotans, Romam mirata simulque
Arduum opus stabat longum defixa stupensque,
Quum res mortales Lateranum se extulit ultra;
Qui modo ab humano ad divinum, a tempore fluxo
Veneram ad aeternum, atque a te, Florentia, justum
 35Ad populum ac sanum, quo tunc haerere stupore
Plenus debuerim! Hunc inter et gaudia tanta
Nil audire mihi linguaque silere libebat.
Utque peregrinus, qua votum solvit, in aede
Gaudet pascendo visum, ac se posse referre
 40Sperat quicquid in hoc vidit; sic luce sub illa
Viva iter intendens oculis per cuncta vagabar,
Et sursum et deorsum mihi saepius orbe remenso.
Vidi compositos ad amorem fulgere vultus,
Ornatos risuque suo alteriusque nitore,
 45Et praeportantes gestu decora omnia honesto.
Jamque inspecta mihi generalis forma beati
Regni tota oculis fuerat, quos nullibi fixos
Detinui, et, desiderio inflammante, petebam
Divae oculos Dominae, cupidus, quae mente tenebant
 50Res me suspensum, scitarier. — Unus ad ista:
Responditque alter. Tuna qui spectare putabam
Ora BEATRICIS, seniorem tegmine vidi,
Quo Superi, indutum, suffusum oculosque genasque
Comi laetitia gestuque pium, ut decet esse
 55Corde patrem tenero. Ast ego mox: «Ubinam illa?» Mihi iste:
«Ut tibi sat fiat, me movit sede BEATRIX;
At si suspicias qui tertius ordine summum
Circlus habet scamnum, rursus manifesta videndam
Se dabit in solio, benefactis ante paratis
 60Quod sortita fuit.» — Visus sine voce levavi,
Deque repercusso aeterni splendore Parentis
Hanc suo ego vidi capiti fecisse coronam.
Quantus ab extrema regione, ubi flammeus aër
Plus tonat, humanus tendit despectus, ad imum
 65Oceani magis extremum, mihi tantus ab ista
Ad Dominam suspectus erat. Sed nulla nocebat
Mi ratio spatii; neque enim ad me forma meabat
Mista interposito medio. «O mihi femina dia,
In qua spes viget ista mihi, cui tanta salutis
 70Cura meae fuit, ut sineres claustra infima leti
Signa tui portare pedis! Quot quantaque novi,
Haec accepta tuae virtuti cuncta, bonoque
Ingenio refero! Mihi servo posse dedisti
Libertate frui, rationibus usa modisque,
 75Queis fieri id posset. Tua splendida dona tuere,
Ut, quam tu sanasti, animam de corpore solvam
Dignam, quae placeat tibi!» — Sic sum voce precatus.
Ast ea, tam longe distans mihi visa, benigne
Risit respexitque, aeternum deinde petivit
 80Fontem. Sed senior sanctus mihi dixit: «Ut istam
Conficias omnino viam satiatus abunde,
Quo me prex simul et sancti vis misit amoris,
Fac properes acie hoc circumvolitare viretum;
Hujus enim aspectus divini luminis igni,
 85Plus ubi conscendas, oculorum aptabit acumen.
Et Superum Regina, sui quae me ardet amore
Totum, quicquid opus fuerit, non nescia fidi
BERNARDI, qui ego sum, praebebit larga favoris.»
Qualis, qui venit ex populis fortasse Liburnis,
 90Ut, quem nostra refert sacrum Veronica, vultum
Inspiciat, nondum satiatus murmure priscae
Famae; ast haec secum, pignus monstrante ministro:
«Jesu Christe, Deus, vere fuit istane imago
Hic tua?» Talis eram mecum, miratus amorem
 95Hujus vivacem, qui, dum isto degit in orbe,
Contemplando illam pacem gustasse putatur.
«Fili, gratificans, cui large gratia favit,
Cognita erit nondum», dixit, «sors haec tibi pulchra,
Donec defixa haec oculo miraberis ima;
 100Arrecta sed utraque acie circumspice circlos,
Et circlum invenies, qui semotissimus alte
Surgit, Reginam donec spectare sedentem
Sit tibi, quam pietate colunt haec subdita regna.»
Sustuleram obtutūs, et sicut mane novello
 105Quae pars in plano plus vergit solis ad ortum,
Exsuperat partem, qua lux festinat in aequor:
Sic, paene ad montem pergens ex valle profectus,
Partem orae extremae reliquam fulgore videbam
Vincere prospectum totum; utque videmus in ora
 110Exspectante axem, Phaëthonti qui male cessit,
Hinc magis atque magis lumen clarescere, et inde
Passim diminui, sic illius Aurisflammae
Pacificae magis ac magis increbrescere fulgor
In medio, similique modo lentescere ubique.
 115Inque illo medio plus quam millena volantum
Agmina ego vidi passis plaudentia pennis,
Singula splendoris distinctaque lumine et artis.
Lusibus illorum, et concentibus arridentem
Mirabar faciem, quae oculos inspecta beabat
 120Cunctorum Superum. Quod si mihi copia tanta
Esset dicendi, quanta est via vivida mantis,
Hujus ego gaudii minimam tentare canendo
Non ausim partem. Ut defixa intentaque in ignem
Lumina nostra suum vidit BERNARDUS, ad illam
 125Mox sua convertit, tanto inflammatus amore,
Ut mea in obtutu haererent ardentius isto.

XXXII

[recensere]

 1At contemplator, sua quem trahit alma voluptas,
Non dedignatus doctoris sponte subire
Officium, has primnm sanctas dedit ore loquelas:
«Quod vulnus Virgo genetrix occlusit et unxit,
 5Quae stat sub plantis hujus tam pulchra, reclusit
Ac pupugit, sub qua RACHEL juxtaque BEATRIX
Considunt, ut et ipse vides, ubi tertius ordo
Sedes designat. Dein SARA, REBECCA, JUDITHA,
Et quae illi proava est, qui errorem flevit amare
 10Clamando: ‹Miserere mei!› — Per limina cuncta
Sic descendentes poteris spectare gradatim
Has series, ut ego, proprio qui nomine cunctas
Appello, unumquemque rosae percurrere crinem
Doctus. Postque gradum, qui est septimus ordine, ad usque
 15Illum succedunt prognatae a sanguine Judae
Heroinae infra: cunctos in flore capillos
Hae dirimunt; nam, prout sese dedit ipsa videndam
In Christum conversa fides, ita parietis instar
Sacras partiri scalas hae rite jubentur.
 20Hic, ubi multiplicis folium maturuit omne
Floris, considunt queis spes stetit omnis in uno
Christo venturo. Verum qua ex parte secantur
Semiorbes spatio vacuo, stant pectora versa
In Christum missum, hac una spe freta salutis.
 25Utque hinc Reginae sedes praesignis, at hujus
Sub pede dispositae reliquae distare videntur
Tanto sejunctae spatio, sic prima JOANNIS
Magni stat sedes contra, qui solus in antro
Vixit perpetue sanctus, dein colla securi
 30Pro Christo dedit, atque duos habitaverat annos
Vallibus infernis. Atque infra contigit illa
Partiri pariter loca FRANCISCO, BENEDICTO
Atque AUGUSTINO, reliquisque, huc usque per omnes
Qui sibi succedunt circos. Nunc aspice, quantum
 35Divini pateat sapientia summa Parentis;
Nam verae fidei suspectus et unus et alter
AEquali numero complebit scamna vireti.
Idque volo discas, a prima sede superna
Incipiens atque inde oculo descendere pergens
 40Ad medium spatii, duo quod discrimina finit,
Sedem ibi habere suam, qui, nullis ante paratis
Promeritis propriis, tamen haec sunt gaudia adepti
Ob meritum alterius sub condicione statuta.
Istae namque animae sunt membris ante solutae,
 45Libera delectum quam sciret habere voluntas;
Tuque id nosse potes ex vultu et voce loquentum,
Qua pueri soliti, si inspectes, et sonitum aure
Accipias. — At tu dubitas, dubitansque silescis;
Verum ego dissolvam vinclum tibi forte tenaxque,
Indeed, you may perceive this by yourself —
their faces, childlike voices, are enough,
if you look well at them and hear them sing.
But now you doubt and, doubting, do not speak;
yet I shall loose that knot; I can release
 50Quo te judicium mentis subtile coërcet.
Hoc amplo in regno data forte sedilia nunquam
Apparent, ut nec dolor, esuriesve sitisve;
Nam quodcunque vides aeterna est lege paratum;
Sic sese digito hic accommodat annulus aeque.
 55Quare isti, ante diem vera qui pace fruuntur,
Plusve minusve inter se excellunt non sine causa.
Rex, per quem in tanto pausat regnum istud amore,
Inque hac laetitia, qua majus nulla cupido
Quicquam ausit, mentes, ut visum est, sponte creatas
 60Omnes diversae donavit munere dotis.
Atque id scire sat est, quod clare sancta notavit
Scriptura in fetu gemino, quem ventre parentis
Inclusum alternis commoverat impetus irae.
Quare prout praefert ea gratia prima colorem
 65Crinis, ita et dignum est, ut lux altissima sertum
Det capiti. Non ulla igitur mercede suorum
Morum stant ipsi diversa in sede gradatim,
Nilque in iis differt, nisi primum gratiae acumen.
Cum vita culpae immuni, satis esse saluti
 70Temporibus poterat primis in corde parentum
Vera fides tantum. Sed postquam saecula prima
Explerunt certos revolutis orbibus annos,
Ut plumis marium innocuis satis apta daretur
Virtus, hos fuerat circumcidisse necesse.
 75Ast ubi corripuit decretum gratia cursum,
Qui sine perfecto Christi baptismate obivit
Culpae insons propriae, inferno stetit orbe retentus.
Aspice jam faciem, quae plus Christo esse videtur
Assimilis; nam sola dabit tibi cernere Christum
 80Quae lux inde fluit.» — Super hanc descendere tantam
Vim gaudii vidi, quae mentibus insinuabat
Discurrens sanctis regnum hoc sublime creatis
Pervolitare ultro, ut guodcunque mihi ante tueri
Fas fuerat, nunquam tanto mea corda stupore
 85Fixerit, aut tantum divini ostenderit oris.
Quique illuc descendit amor prior, ipse canendo
Carmen: «Ave, Maria!« et quae quondam cetera jussus
Dixerat, expansis ante illam restitit alis.
Undique divinum ad carmen turba illa beata
 90Respondit sic, ut cuncti magis igne micarent.
«O pater alme, isthic me propter posse morari,
Dulci posthabito nido, qua sede sedere
AEterna est tibi sorte datum, quisnam Angelus ille est
Reginae tanto suspectans lumina ludo
 95Nostrae? Ita amore ardens, ut possit et ipse videri
Igneus.» — Haec rursum visum est scitarier hujus
Doctrinam, ornantem, solis de more Mariae
Matutinum astrum. Mihi contra is talia reddit:
«Quanta unquam esse potest fiducia, quanta venustas
 100Angelico in vultu inque anima, tota ardet in illo;
Quod decet ac fiat volumus; nam detulit ipse
Ad Mariam in terris palmam, quo tempore Verbum
Divinum nostra voluit se carne gravare.
At jam sic oculis assis, ut verba sequantur
 105Quae dicam, magnosque notans circumspice patres,
Imperii ista pii justissima regna colentes.
Copia, cunctorum quae felicissima in illo
Stat saepto, AUGUSTAM propius considere digna,
Haec duplex radix istius paene putanda
 110Est floris. Laevus, qui sese accommodat illi,
Antiquus pater est, qui gustu audacior omne
Humanum genus usque adeo dape pavit amara.
Stat dexter vetus ille pater, quo ecclesia sancta
Usa duce est, claves quem Christus jussit habere
 115Pulchri hujus floris. Dein qui omnia saecla, priusquam
Vitam exhalaret, vidit graviora decorae
Sponsae, quae teli et clavorum vulnere parta est,
Assidet hunc propter; juxtaque alium ille quiescit
Dux, sub quo vulgus male gratum, mobile, durae
 120Cervicis vixit manna. ANNAM conspice stantem
Adversus PETRUM, propria sic sorte beatam,
Dum figit visus in natam, ut lumina nusquam
Declinare alio hanc videas, dum cantat: Hosanna!
At contra sobolis genitorem LUCIA sidit
 125Illa, tuam quae olim movit, quum prona ruinam
Jamjam spectabant tua lumina territa monstro.
Sed quia tempus abit somni, hic mihi denique finis
Haereat, experto ut sartori ducere certo
Vestis opus, dum suppeditat sibi copia panni.
 130Atque aciem ad primum nos convertemus Amorem
Sic, ut suspiciens illum, ut fert vestra facultas,
Lumen in ipsius penetres. Nec forte recuses,
Dum pennas agitas, ratus ultra tendere cursu,
Est opus, ut studeas tibi opem impetrare precando,
that, gazing at Him, you may penetrate —
as far as that can be — His radiance.
But lest you now fall back when, even as
you move your wings, you think that you advance,
imploring grace, through prayer you must beseech
 135Exorando illam, quae te virtute juvare
Larga potest, et corde tuo mea dicta sequaris
Sic, ut nusquam abeas animo, dum talia pango;»
Atque precem hanc sanctam diffundere pectore cœpit.

XXXIII

[recensere]

 1»Virgo, tui simul et genitrix et filia nati,
Corde humilis, simul alta super genus omne creatum,
Consilii aeterni stans termine! Tu illa fuisti,
In tantum naturam hominum quae vexit honorem,
 5Hujus ut ipse opifex non dedignatus ab ipsa
Esse opus in terris fuerit. Vis arsit amoris
Ventrem ingressa tuum, cujus calor edidit hujus
Floris in aeterna germen mirabile pace.
Tu nobis istic medii pro luce diei
 10Fax sanctae es flammae, deorsum mortalibus aegris
Spes fonte ex vivo. Sic virgo es magna potensque,
Ut, qui eget auxilii, in rebus nec confugit arctis
Ad te, idem ipse velit sua vota volare sine alis.
Non modo poscenti auxiliam tua cura, benigna
 15Succurrit, sed saepe preces prior occupat ultro.
In te cor miserans, in te pius ardor, et ample
Magnificum ingenium concurrit, et una receptas
Quicquid ubique boni est in re quacunque creata.
Hic, qui ex valle ima, summarum quae ultima summa est,
 20Singula vestigans exutas corpore vitas
Huc usque inspexit, sibi te indulgente, vigoris
Implorat tantum, ut visus attollere possit
Altius ad primae auctoremque caputque salutis.
En ego, non ardens tantum studio ipse videndi,
 25Quantum hujus propter curam, te qua prece possum
Oro omni supplex, ne sit prex ista minoris;
Ut, quae nunc hebetant mortalis lumina visus,
Omnes dissolvas huic nubes ipsa precando,
Ne se ipsi celet Superum ac tua summa voluptas.
 30Idque etiam te oro, (tibi enim, Regina, quod optas
Posse datum est), ut post, quae tanta ac plurima vidit,
Ipsi incorruptos serves in pectore sensus,
Et vigil humanos vincas custodia motus.
Cerne BEATRICEM circumstantesque beatos,
 35Conjunctis illi manibus mea vota secundant.»
Tam dilecta Deo venerataque lumina in illos
Defixa orantes nobis testata fuerunt,
Quam grato illa animo accipiat pia verba rogantum.
Exin aeternum haud dubitarunt quaerere lumen,
 40Ad quod nulla foret natura creata putanda
Clarius inspiciens aciei mittere robur.
At qui cunctarum rerum, quas discere avebam,
Jam prope eram finem, consumpsi, ut rite dabatur,
Ardorem desiderii. BERNARDUS ad ista
 45Annuere atque mihi arridere, ut suspicerem alte;
Sed jam talis eram per me, qualem esse volebat.
Nam mihi facta acies sincera, magisque magisque
Se radio insinuans lucem penetravit in altam,
A se quae vera est. Ex illo tempore major
 50Vis oculi venit, quam possim dicere lingua.
Nam cedit sermo, cedit meminisse facultas,
Pressa ictu tanto. — Ut qui in somnis somnia vidit,
Postque ea, quae vidit, manet intus cura reposta,
Nec res succurrit revocanti; non secus ipse
 55Nunc maneo, quum visa mihi paene omnia cessant,
Et cor intus adhuc blanda inde exorta voluptas
Mi liquat. Haud aliter dissolvi, sole tepente,
Nix solet; haud aliter foliis commissa Sibyllae
Carmina perturbata ibant ludibria ventis.
 60O lux summa, adeo exsuperans mortalia sensa,
Suffice parva tui nostrae vestigia menti,
Qualis eras tunc visa mihi, fantisque loquelae
Vim tantam, ut possim genti mandare futurae
Tantum ex divina, qua immense gloria abundas,
 65Unam scintillam. Namque huc redeunte frequenter
Mente, meique oris cantu resonante parumper,
Forte magis populi discent, ut tu omnia vincas.
Credo ego, ob ardentis jubaris quod lentus acumen
Sustinui, passus defectum forte fuissem,
 70Lumina si quando statuissem aversa tenere.
Et memini hoc propter me contra audacius isse,
Immensam donec virtutem tutus adivi.
O mihi gratia opis dives, qua dante, meare
Non timui aeternam in lucem sic, ut, quod habebam
 75Visus, consumptum fuerit! Mihi, quicquid ubique est,
Hoc alto centro demersum, et amore revinctum
Cernere contigerat, simul omne, quod occupat orbem
Terrarum studiis curisque, volumine in uno;
Rem per se atque modum, et quod privi est moris utrique,
 80Sic conflata simul cuncta, ut quod dicere conor,
Sit simplex lumen. Tunc me vidisse putarem
Totam hujus formam nodi; nam copia gaudii
Largius irrorat mentem haec mihi visa locuto.
Unum horae punctum mihi plus solet esse veterni,
 85Quam si saecla decem bis sumpta et quina manenda
Auso illi fuerint, per quod Neptunus in umbra
Argus suspiciens stupuit. Sic tota morata est
Mens animi suspense, haerens, immobilis, alte
Intenta, inque suo obtutu magis usque flagrabat.
 90Istam qui aspiciat lucem, fit talis, ut inde
Declinare oculum atque alio divertere nunquam
Vera contentus possit; nam cuique voluptas,
Meta voluntati, tota huc concurrit et extra
Hanc, quaecunque alibi sunt optima, manca labascunt.
 95Parcus ad haec, quae commemoro, jam verba profundam,
Ut qui matris adhuc umectat ad ubera linguam.
Non quia constaret plus simplice imagine vivum,
Quod suspectabam, lumen; nam tempus in omne
Semper idem est, quod erat; sed visus propter acumen,
 100Major ab intuitu cui vis veniebat, imago
Una, mihi tantum mutato, est visa laborans.
Hujus in excelso puncti claroque nitore
Tres orbes triplicem referentes luce colorem
Cernere sum visus triplicemque hunc ambitu in uno.
 105Unus de alterius dissultans lumine lumen
Visus erat, veluti Iris de Iride; tertius ignis
Hinc atque hinc aeque efflatus. Quam angusta loquela
Haec mea ineptaque iis est, quae mens concipit intus!
Atque haec tantula sunt, ad quae illo tempore vidi,
 110Ut non sufficiant conanti pauca referre.
O, quae sola super te sidis, lucida flamma
AEterna, et quae te solam una intellegis, a te
Et percepta et percipiens te, huic annue curae.
Ille orbis visus, te ipsum generante, moveri
 115More repercussi splendoris, fixa moratus
Lumina nostra diu, ille idem intus imagine pictus
Nostra erat, hanc proprio ipsius monstrante colore:
Namque ego pendebam totus defixus in illum.
More geometrae, qui totus inhaeret in una
 120Circli, mensura intentus, neque multa moventi
Invenisse fuit, quod primum postulat usus;
Restiteram illius tactus novitate figurae:
Cura erat inspicere, ut circlo convenit imago,
Atque ut se huic aptat; sed non sat ad ista fuere,
 125Quas habui pennas; at mens fuit icta nitore,
Qui desiderium explevit. Me hic alta reliquit
Phantasiae virtus. Sed jam studium omne meaeque
Regna voluntatis, motae aeque more rotai,
Circumagebat Amor, solem astraque cetera torquens.


 Purgatorium