V | VII |
Liber VI
6.1.1 Quod erat officium suscepti muneris diuino spiritu instruente ac suffragante ipsa ueritate conpleuimus: cuius adserendae atque inlustrandae causam mihi et scientia et fides et ipse dominus noster inposuit, sine quo nec sciri quicquam potest nec explieari.
6.1.2 uenio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu quoue sacrificio deum coli oporteat. id enim est hominis officium in eoque solo summa rerum et omnis beatae uitae ratio consistit, quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut caelum uideremus et sόlem, quod Anaxagoras putauit, sed ut artificem solis et caeli deum pura et integra. mente coleremus.
6.1.3 quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest.
6.1.4 nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliut ab homine desiderat quam solam innocentiam: quam si quis obtulent deo, satis pie, satis religiose litabit.
6.1.5 omnes autem neglecta iustitia cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentauerint, si focos odorati ac ueteris uiui profusione madefecerint.
6.1.6 quin etiam sacras dapes apparant et exquisitas epulas quasi aliquid inde libaturis offerunt. quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, haec grata esse diis suis non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant nec intellegunt terrenis opibus deum non indigere. nihil enim sapiunt nisi terram bonaque et mala solius corporis sensu ac uoluptate perpendunt.
6.1.7 huius arbitrio ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. et quoniam se semel a caeli contemplatione auerterunt sensumque illum caelestem corpori mancipauerunt, libidinibus frena permittunt tamquam secum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat.
6.1.8 idem maximum bonum iudicant opes: quas si bonis artibus adsequi nonpossunt, malis adsecuntur. fraudant rapiunt spoliant insidiantur abiurant, nihil i denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento gemmis uestibus fulgeant, auidissimo uentri opes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant.
6.1.9 sic aaaicti et sermentes uoiuptatibus mm uigoremque mentis extinguunt et cum uiuere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant.
6.1.10 nam sicut in secundo libro docuimus, caeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. qui bona neclegunt animi, corporis adpetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis, quia uita et lumen a caelo est. cuius quoniam expertes sunt corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum.
6.1.11 eadem miseros ubique caecitas premit. sicut enim qui sit uerus deus, ita qui sit uerus cultus ignorant.
6.2.1 Mactant igitur opimas ac pingues hostias deo quasi esurienti, profundunt uina tamquam sitienti, accendunt lumina uelut in tenebris agenti.
6.2.2 quodsi suspicari aut percipere animo possint quae sint bona illa caelestia, quorum magnitudinem terreno adhuc corpore obuoluti sensu capere non possumus, iam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant,
6.2.3 uel si caeleste lumen quod dicimus solem contemplari nelint, iam sentiant quam non indigeat lucernis eorum deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit.
6.2.4 et tamen cum in tam paruo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis uidetur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur, quid tandem luminis, quid claritatis aput ipsum deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore neque calore uehementi noceret animantibus tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent aut frugum maturitas postularet.
6.2.5 num igitur mentis suae compos putandus est qui auctori et datori luminis candelarum aut cerarum lumen offert pro munere?
6.2.6 aliut uero ille a nobis exigit lumen et quidem non fumidum, sed, ut ait poeta, liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis Ϟω̃τες nuncupamur: quod exhibere non potest nisi qui deum agnouerit.
6.2.7 illorum autem dii quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores quia caeleste nihil sapiunt, etiam religiones quibus deseruiunt ad terram reuocant: in ea enim lumine opus est, quia ratio eius et natura tenebrosa est.
6.2.8 itaque diis non caelestem sensum, sed humanum potius adtribuunt ideoque illis necessaria et grata credunt esse quae nobis, quibus aut esurientibus opus est cibo aut sitientibus potu aut ueste algentibus aut cum sol decesserit lumine, ut uidere possimus.
6.2.9 nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere.
6.2.10 et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant.
6.2.11 merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: qua tu inquit mercede deorum emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
6.2.12 sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placaudam caelestem maiestatem, sed mente sancta et iusto animo pt pectore, ut ipse ait, quod naturali sit honestate generosum.
6.2.13 haec est religio caelestis, non quae constat ei rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit.
6.2.14 id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. nihil enim tam praeclarum hominique conueniens potest esse quam erudire homines ad iustitiam.
6.2.15 aput Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. quae sententia non utique Catuli, qui illut fortasse non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit, credo ut libros quos de officiis erat scripturus commendaret: in quibus ipsis nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius quam praecepta uitae dare.
6.2.16 quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur.
6.2.17 manentibus enim praeceptis eorum quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent.
6.2.18 ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim.
6.3.1 Duae sunt uiae per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt.
6.3.2 et quidem philosophi alteram uirtutum esse noluerunt, alteram uitiorum, eamque quae sit assignata uirtutibus; primo aditu esse arduam et confragosam: in qua si quis difficultate superata in summum eius euaserit, habere eum de cetero planum iter, lucidum amoenumque campum et omnium laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos;
6.3.3 quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in illam uitiorum uiam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena multoque tritior, deinde cum in ea paulo ulterins processerint, amoenitatis illius speciem repente subduci, exoriri autem uiam praecipitem, nunc saxis asperam nunc obductam sentibus nunc gurgitibus intercisam uel torrentibus rapidam, ut laborare haerere labi cadere sit necesse.
6.3.4 quae omnia eo proferuntur, ut appareat in uirtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus et solidas atque incorruptas uoluptates, uitia uero quibusdam delenimentis naturalibus inlicere animos hominum et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere.
6.3.5 sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas ac terminos scirent. non enim didicerant uel quae sint uel quid eas mercedis a deo maneat: quod uos his duobus libris docebimus. hi uero quia ignorabant aut dubitabant animas hominum inmortales esse, et uirtutes et uitia terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt.
6.3.6 omnis ergo haec de duabus uiis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae similem, quod unus quisque hominum cum primae adulescentiae limen adtigerit et in eum locum uenerit, partis ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus ac nesciat in quam se partem potius inclinet;
6.3.7 si ducem nactus fuerit qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est si aut philosophiam didicerit aut eloquentiam aut aliquid honestae artis quo euadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam et copiosam uitam disputant peracturum;
6.3.8 si uero doctorem frugalitatis non muenent, in sinistram uiam quae melioris speciem mentiatur incidere, id est desidiae inertiae luxuriae se tradere, quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque uicturum.
6.3.9 ad corpus ergo et ad hanc uitam quam in terra ducimus fines earum uiarum rettulerunt. poetae fortasse melius, qui hoc biuium aput inferos esse uoluerunt, sed in eo falluntur quod eas uias mortuis proposuerunt. utrique ergo uere, sed tamen utrique non recte, quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri.
6.3.10 nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.
6.3.11 quomodo autem hae uiae uel in caelum tollant uel ad inferna praecipitent explicabo, aperiamque quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia quaeue eorum supplicia monstrabo.
6.3.12 nam fortasse aliquis expectet ut separatim de uitiis ac uirtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis etiam quod est contrarium possit intellegi.
6.3.13 sine enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent, siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt: sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper obpugnent, semper expellant. ita fit ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum.
6.3.14 has igitur uias longe aliter inducimus quam induci a philosophis solent, primum quod utrique praepositum esse dicimus ducem utrumque inmortalem, sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis.
6.3.15 illi autem m dexteriore tantum uia ducem ponunt neque unum neque perpetuum, siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines et frugi esse doceat. sed neque ingredi faciunt in eam uiam nisi pueros et adulescentes, uidelicet quod artes in his discantur aetatibus.
6.3.16 nos autem (homines) omnis sexus et generis et aetatis in hoc caeleste iter inducimus, quia deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. forma quoque ipsarum uiarum non ita est ut illi putauerunt.
6.3.17 quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diuersis? sed altera illa melior conuersa est ad solis ortum, altera illa deterior ad occasum, quoniam qui ueritatem ac iustitiam sequitur, is accepto immortalitatis praemio perenni luce potietur, qui autem ab illo malo duce inlectus praetulerit uitia uirtutibus, mendacium ueritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur (aeternas).
6.3.18 describam igitur utramque et earum proprietates habitusque monstrabo.
6.4.1 Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert non in Elysios campos, ut poetae loquuntur, sed ad ipsam mundi arcem, at laeua malorum exercet poenas et ad impia Tartara mittit.
6.4.2 est enim criminatoris illius, qui prauis religionibus institutis auertit homines ab itinere caelesti et in uiam perditionis inducit.
6.4.3 cuius uiae species et figura sic est conposita in aspectum, ut plana et patens et omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. in ea enim posuit deus omnia quae pro bonis habentur in terra, opulentiam dico, honorem quietem uoluptatem inlecebras omnes, sed cum his pariter iniustitiam crudelitatem superbiam perfidiam libidinem cupiditatem discordiam ignorantiam mendacium stultitiam ceteraque uitia. exitus autem huius uiae talis est.
6.4.4 cum uentum fuerit ad extremum, unde iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat.
6.4.5 quisquis enim praesentium bonorum specie captus et in his consequendis ac fruendis occupatus non praeuiderit ea quae post mortem secutura sunt seque a deo auerterit, is uero ad inferos deiectus in aeternam damnabitur poenam.
6.4.6 uia uero uia caelestis difficilis et cliuosa proposita est uel spinis horrentibus aspera uel saxis extantibus impedita, ut cum summo labore ac pedum tritu cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum.
6.4.7 in hac posuit iustitiam temperantiam patientiam fidem castitatem abstinentiam concordiam scientiam ueritatem sapientiam ceterasque uirtutes, sed simul cum his paupertatem ignominiam laborem dolorem amaritudines omnes.
6.4.8 quisquis enim spem suam porrexerit longius et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac leuis difficultatem uiae superet. nec enim potest qui se adparatu regio circumdederit aut diuitiis onerauerit, angustias illas uel ingredi uel tenere.
6.4.9 unde intellegitur idcirco malis et iniustis facilius prouenire quae cupiant, quia prona et decliuis est eorum uia, bonis autem quae optent difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur.
6.4.10 iustus ergo quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui derisui odio sit necesse est. omnes enim quos cupiditas aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit et inique ferunt id habere aliquem quod ipsi non habent.
6.4.11 erit itaque pauper humilis ignobilis subiectus iniuriae et tamen omnia quae amara sunt perferens, (s)et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona uirtutis et a deo pro laboribus quos in uita propter iustitiam pertulit inmortalitate donabitur.
6.4.12 hae sunt uiae quas deus humanae uitae adsignauit: in quibus singulis et bona ostendit et mala, sed ordine praepostero atque conuerso. in sua enim monstrauit temporaria prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior, in altera temporaria prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior, ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona quam fuerunt illa quae spreuit, quisquis autem praesentia bona praeposuerit iustitiae, in maiora et longiora incidat mala quam fuerunt illa quae fugit.
6.4.13 haec enim uita corporalis quia breuis est, idcirco et mala eius et bona breuia sint necesse est, illa uero spiritalis quae huic terrenae contraria est quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius et mala sempiterna sunt.
6.4.14 ita fit ut et bonis breuibus mala aeterna et malis breuibus bona aeterna succedant. itaque cum simul 'proposita sint homini bona et mala, considerare unum quemque secum decet quanto satius sit perpetuis bonis mala breuia pensare quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere.
6.4.15 nam sicut in hoc saeculo cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio, esuriendum sitiendum, aestus frigora perferenda, humi quiescendum uigilandum periclitandum est, ut saluis pignoribus et domo et re familiari et omnibus pacis ac
6.4.16 uictoriae bonis perfrui possis, sin autem praesens otium malueris quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est — praeoccupabit enim aduersarius non resistentem, uastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi uenient, ipse interficiere aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut maius longiusque pariatur —:
6.4.17 sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat, uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda, eo quidem promptius, quod nobis imperator noster deus praemia pro laboribus aeterna constituit.
6.4.18 et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti.
6.4.19 uoluit enim deus, qui hominem ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare et intentis acriter animis ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare, qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat pro cuiusque natura et moribus saeuiens.
6.4.20 aliis enim cupiditatem insatiabilem inmittit, ut opibus suis tamquam conpedibus inligatos a uia ueritatis excutiat, alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos a dei contemplatione detorqueat, alios inmoderatis libidinibus inmergit, ut uoluptati et corpori seruientes ad uirtutem respicere non possint, aliis uero inspirat inuidiam, ut suis ipsi tormentis occupati nihil cogitent aliut nisi eorum quos oderint felicitatem.
6.4.21 alios inflat ambitionibus: ii sunt qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curamque conuertunt, ut fastos signent et annis nomen inponant.
6.4.22 quorundam cupiditas tendit altius, non ut prouincias tempora!! gladio regant, sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani.
6.4.23 quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis eicaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem.
6.4.24 sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsumque auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelestique uirtute. de qua nunc mihi disserendum est.
6.5.1 Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.
6.5.2 quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est.
6.5.3 uirtus, Albine, est pretium persoluere uerum quis in uersamur, quis uiuimus rebus potesse: uirtus est homini scire id quod quaeque habeat res, uirtus, scire homini rectum utile quid sit, honestum, quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum: uirtus, quaerendae finem rei scire modumque, uirtus, diuitiis pretium persoluere posse, uirtus, id dare quod re ipsa debetur honori: hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, contra defensorem hominum morumque bonorum, hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum: commoda praeterea patriai prima putare, deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.
6.5.4 ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus eaque tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem.
6.5.5 uirtutem esse dixit scire quid sit bonum et malum, quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe quod non idem malum. quod et philosophis uidetur et idem Cicero in tertio supra dicti operis ostendit.
6.5.6 uerum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo, uirtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni.
6.5.7 sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi, ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat.
6.5.8 nam fere etiam u qui peccant, etsi non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt, et quotiens aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur.
6.5.9 sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala uincuntur, ut peccent, quia deest illis uirtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi.
6.5.10 ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni malique, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philo-_ sophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur.
6.5.11 ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius:
6.5.12 uirtus est uitium fugere et sapientia prima, sed inepte, quod eam contrario terminauit, ut si diceret: 'bonum est quod malum non est'. cum enim quid sit uirtus nescio, ne uitium quidem quid sit scio. utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intellegi aut non intellegi sit necesse.
6.5.13 uerum nos faciamus quod ille debuit. uirtus est iram cohibere, cupiditatem conpescere, libidinem refrenare: id est enim uitium fugere. nam fere omnia quae fiunt iniuste atque inprobe, ab his oriuntur adfectibus.
6.5.14 si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.
6.5.15 item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena.
6.5.16 item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.
6.5.17 ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.
6.5.18 omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.
6.5.19 itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur.
6.6.1 Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem.
6.6.2 qui autem quid esset summum nescierunt, et in ceteris bonis malisue, quae summa non sunt, erraaerint necesse est: quae non potest uero iudicio examinare qui fontem ipsum non tenet unde illa descendunt.
6.6.3 fons autem honorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona malaque oriuntur.
6.6.4 quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenisque demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum.
6.6.5 num igitur dubium est quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraueriut, qui nec deum nec aduersarium dei scierunt?
6.6.6 itaque finem bonorum ad corpus et ad hanc uitam breuem retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est, non sunt progressi ulterius, sed omnia eorum praecepta et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur.
6.6.7 pertinent enim non ad uitam homini conparandam, sed ad quaerendas uel augendas opes honores gloriam potentiam: quae sunt uniuersa mortalia, tam scilicet quam ille qui ut ea sibi contingerent laborauit. hinc est illud: uirtus, quaerendae finem rei scire modumque.
6.6.8 praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis.
6.6.9 non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet, nec ad ea ipsa transfugiet quae magno et excelso animo calcare ac proterere gestit, neque fas est animam caelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi conparet, ab inmortalibus suis opibus auocari, sed potissimum in iis rebus conparandis uirtutis ratio consistit quas nobis nec homo ullus nec mors ipsa possit auferre.
6.6.10 cum haec ita se habeant, illut quod sequitur uerum est: uirtus, diuitiis pretium persoluere posse. qui uersus idem fere significat quod primi duo. sed ne- . que ipse neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum uel quale uel quod sit. id enim poeta et illi omnes quos secutus est putauerunt recte opibus uti, hoc est frugi esse, non instruere conuiuia sumptuose, non largiri temere, non effundere in res superuacuas aut turpes rem familiarem.
6.6.11 dicet aliquis fortasse: 'quid tu? negasne hanc esse uirtutem?' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus decla-. rabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero.
6.6.12 iam cetera quae sequuntur nullo modo uera sunt. nam inprobis inimicitias indicere, aut bonorum defensionem suscipere potest cum malis esse commune.
6.6.13 quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciuntque multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinamque tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem!
6.6.14 sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eosque ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari.
6.6.15 uerum tamen putemus hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria.
6.6.16 an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt.
6.6.17 plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius honorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est.
6.6.18 non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem honorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse snbiecta.
6.6.19 commoda praeterea patriai prima putare snblata hominum discordia nihil est omnino. quae sunt enim patriae commoda nisi alterius ciuitatis aut gentis incommoda, id est fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere maiora? quae omnia non utique uirtutes, sed uirtutum sunt euersiones.
6.6.20 in primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est.
6.6.21 uerum est enim Ciceronis illut: qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur.
6.6.22 nam quomodo potest iustus esse qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? quae omnia faciunt qui patriae prodesse nituntur. id enim ipsum prodesse quid sit, ignorant qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest: quod solum teneri non potest, quia eripi potest.
6.6.23 haec itaque ut ipsi appellant bona quisquis patriae adquisiuerit, hoc est qui euersis ciuitatibus gentibusque deletis aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit, hic laudibus fertur in caelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus. qui error non modo populi et imperitorum,* sed etiam philosophoram est, qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplina et auctoritas desit.
6.6.24 itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam neque ad ueram uirtutem adcommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam moremque ciuilem, quem non esse iustitiam et res indicat et ipse Cicero testatus est.
6.6.25 sed nos inquit ueri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur: easque ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ab optimis naturae et ueritatis exemplis. — umbra est igitur et imago iustitiae quam illi iustitiam putauerunt.
6.6.26 quid? sapientiam nonne idem confitetur in philosophis esse nullam? aut cum Fabricius inquit aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab hoc iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum. nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus in-
6.6.27 tellegi, nec ii qui sapientes habiti et nominati, Ma.rcus Cato et Gaius Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.
6.6.28 si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est et iis qui iusti habiti sunt adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est, quia quae sit uera uirtus scire non potest nisi iustus ac sapiens. iustus autem ac sapiens nemo est nisi quem deus praeceptis caelestibus erudiuit.
6.7.1 Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.
6.7.2 nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciemque iustitiae.
6.7.3 quomodo enim praecursor eius uiae cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi ueri similia hominibus ostentaret? deus enim, ut immortale illud arcanum eius in operto esset, posuit in uia sua quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut auersi a sapientia et ueritate, quam siue ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent quod uitare ac fugere cupiebant.
6.7.4 itaque illam perditionis ac mortis uiaui multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae uel quod dii multi qui coluntur.
6.7.5 huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite.
6.7.6 illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.
6.7.7 sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.
6.7.8 ibi enim dux ille coniungit omnes ubi opus fuerat bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari, in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat et praecipitat in mortem.
6.7.9 haec autem uia, quae est ueritatis et sapientiae et uirtutis et usae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes, et simplex est, quo paribus animis summaque concordia unum sequamur et colamus deum, et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est, et ardua, quoniam ad bonum quod est summum atque sublime nisi cum summa difficultate ac labore non potest perueniri.
6.8.1 Haec est uia quam philosophi quaerunt, sed ideo non inueniunt, quia in terra potius ubi apparere non potest quaerunt.
6.8.2 errant ergo uelut in mari magno nec quo ferantur intellegunt, quia nec uiam cernunt nec ducem sequuntur ullum.
6.8.3 eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet qua in alto iter nauibus quaeritur: quae nisi aliquod caeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur.
6.8.4 quisquis autem rectum iter uitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed caelum et, ut apertius loquar, non hominem sequi debet, sed deum, non his terrestribus simulacris, sed deo seruire caelesti, non ad corpus referre omnia, sed ad mentem, non huic uitae dare operam, sed aeternae.
6.8.5 itaque si oculos in caelum semper intendas et solem qua oritur observes eumque habeas uitae quasi nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur et illut caeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae uirtutisque portum siue ullo errore perducat.
6.8.6 suscipienda igitur dei lei est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit: cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci.
6.8.7 est quidem uera lei recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut uetat nec inprobos iubendo aut uetando mouet.
6.8.8 huic legi nec obrogari fas est neque derogari aliquid ex hac licet neque tota abrogari potest, nec uero aut per senatum aut per populum solui hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut inter-
6.8.9 pres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae alia Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et inmutabilis continebit unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inuentor disceptator lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas ( poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit.
6.8.10 quis sacramentum dei sciens tam significanter eDarrare legem dei posset quam illam homo longe a ueritatis notitia remotus expressit? ego uero eos qui uera inprudentes loquuntur sic habendos puto, tamquam diuinent spiritu aliquo instincti.
6.8.11 quodsi ut legis sanctae uim rationemque peruidit, ita illut quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret, non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae.
6.8.12 quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium deo.
6.9.1 Huius legis caput primum est ipsum deum nosse, soli obtemperare, solum colere. non potest enim rationem hominis obtinere qui parentem animae suae deum nescit; quod est summum nefas. quae ignoratio facit ut diis aliis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest.
6.9.2 hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges, tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit.
6.9.3 cur enim per omnes populos diuersa et uana iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile?
6.9.4 quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.
6.9.5 uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant.
6.9.6 sed concedamus sane ut id natura uel, ut ait philosophus, sua sponte faciant quod legibus facere coguntur. num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui ipsi aut errare aut iniusti esse potuerunt, sicut illi duodecim tabularum conditores, aut certe publicae utilitati pro condicione temporum seruierunt?
6.9.7 aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.
6.9.8 sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.
6.9.9 omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret.
6.9.10 itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget.
6.9.11 itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio dei necessaria est quasi caput et uirtutes omnes quasi corpus. ita fiet homo perfectus ac uiuus, sed tamen summa omnis in capite est, quod quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest.
6.9.12 et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo.
6.9.13 haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.
6.9.14 cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.
6.9.15 nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.
6.9.16 quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat., in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum.
6.9.17 quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum.
6.9.18 nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae gratia uirtus adpetenda est et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates adferunt et labores.
6.9.19 nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam ? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille.
6.9.20 si enim mortales sunt auimae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpieque uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur.
6.9.21 sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.
6.9.22 si autem uirtus, ut ab ns rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarumque solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset.
6.9.23 aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit ?
6.9.24 ergo in dei agnitione et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur.
6.10.1 Diii quid debeatur deo: dicam nunc quid homini tribuendum sit; quamquam id ipsum quod homini tribueris, deo tribuitur, quia homo dei simulacrum est.
6.10.2 sed tamen primum iustitiae officium est coniungi cum deo, secundum, cum homine. set illut primum religio dicitur, hoc secundum misericordia uel humanitas nominatur. quae uirtus propria est iustorum et cultorum dei, quod ea sola uitae communis continet rationem.
6.10.3 deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit, hominem uero quia nudum fragilemque formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foueat contraque omnia pericula et accipiat et praestet auxilium.
6.10.4 summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui diruperit, nefarius et parricida existimandus est. nam si ab uno homine quem deus finxit omnes orimur, certe consanguinei sumus et ideo maximum scelus putandum est odisse hominem uel nocentem.
6.10.5 propterea deus praecepit inimicitias per nos numquam faciendas, semper esse tollendas, scilicet ut eos qui sint nobis inimici necessitudinis admonitos mitigemus.
6.10.6 item si ab uno deo mspirati omnes et animati sumus, quid aliut quam fratres sumus, et quidem coniunctiores, quod animis, quam qui corporibus ?
6.10.7 itaque non errat Lucretius, cum dicit: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est.
6.10.8 ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra IUS humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum.
6.10.9 id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus, inpertiri uictum non habentibus.
6.10.10 deus enim quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale: itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. non meremur in periculo liberari, si non succurrimus, non meremur auxilium, si negamus.
6.10.11 ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt, quippe qui falsae uirtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt et dum uolunt sanare, uitiauerunt.
6.10.12 et cum idem plerumque fateantur societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae uirtutis suae rigore dissociant. conuincendus ergo etiam hic error illorum est qui nihil cuiquam inpertiendum putant.
6.10.13 urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.
6.10.14 tum eos qui aut laniati effugerant aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decucurrisse, praesidium inplorasse et primo nutibus uoluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse ac singulis quibusque rebus nomina inprimendo paulatim loquendi perfecisse rationem.
6.10.15 cum autem multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutandam, oppida etiam coepisse munire, ut uel quietem noctis tutam sibi facerent uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent.
6.10.16 o ingenia hominibus indigna, quae has ineptias protulerunt, miseros atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandauerint !
6.10.17 qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem uel conueniendi uel inuicem adpetendi uel periculi fugiendi uel mali cauendi uel cubilia sibi et latibula parandi, homines tamen ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent, aut numquam conuenturos inter se fuisse nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent.
6.10.18 haec aliis delira uisa sunt, ut fuerunt, dixeruntque non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset. non magna inter eos disceptatio est, siquidem causae dispares sunt, res eadem est.
6.10.19 potuit igitur utrumque, quia non repugnat, sed tamen utrumque nullo modo uerum est, quia non per omnem terram nati sunt homines e terra tamquam ex draconis alicuius dentibus proseminati, ut poetae ferunt, sed unus homo a deo fictus ab eoque uno terra omnis humano genere conpleta est, eadem scilicet ratione qua rursus post diluuium; quod certe negare non possunt.
6.10.20 nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio nec umquam fuisse homines in terra qui praeter infantiam non loquerentur, intelleget cui ratio non deest.
6.10.21 fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
6.10.22 si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio.
6.10.23 cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint., foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est.
6.10.24 nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat.
6.10.25 huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.
6.10.26 sin uero, ut illi alii disputant, humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet adgnoscere.
6.10.27 quod si fecerunt illi rudes et adhuc fen homines et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis et sermonis rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui adsueti hominibus solitudinem ferre non possunt?
6.11.1 Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici nelimus. id autem ipsum, conseruare humanitatem, quid aliut est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus?
6.11.2 -discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem uerumque illut est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est.
6.11.3 quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subuenire.
6.11.4 quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia conprehensus auxilium sibi armati hominis inploret, utrumne succurrendum putent an minime. non sunt tam inpudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas.
6.11.5 item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent — nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus —, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum.
6.11.6 si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum uitae homini adferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est cur, si homo esuriat sitiat algeat, succurrendum esse non putent? quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa uera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.
6.11.7 illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant.
6.11.8 hinc est illa Plauti detestanda sententia: male meretur qui mendico dat quod edat: nam et illut quod dat perit et illi producit uitam ad miseriam.
6.11.9 at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
6.11.10 et idem paulo post: quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? uidelicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate monetque ut rem familiarem diligenter custodiant malintque arcam quam iustitiam conseruare.
6.11.11 quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?
6.11.12 nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.
6.11.13 non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit. quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis.
6.11.14 ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem faterisque in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?
6.11.15 te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati.
6.11.16 si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres.
6.11.17 quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.
6.11.18 abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.
6.11.19 foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.
6.11.20 uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime canent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit.
6.11.21 nam qui exiguam stipem miseris negant, qui(a) conseruare humanitatem sine damno suo nolunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi conparent aut certe maximis suis damnis nihil consequantur.
6.11.22 quid enim dicendum est de iis qui populari leuitate ducti uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus inpendunt, nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo quod et ipsi perdant et nemo eorum quibus praestatur accipiat?
6.11.23 itaque ut est omnis uoluptas caduca et breuis, oculorum maxime et aurium, aut obliuiscuntur homines et alterius damna pro ingratis habent aut etiam offenduntur, si non est libidini uulgi satisfactum, ut etiam homines stultissimi malum sibi malo conparauerint, aut si adeo placuerant, nihil amplius quam inanem fauorem paucorumque dierum fabulas adsequantur: sic cotidie leuissimorum hominum patrimonia in res superuacuas prodiguntur.
6.11.24 num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera, ii scilicet qui publicis operibus extructis memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte: bona sua in terra sepeliunt, quia nec memoria quicquam mortuis confert nec opera eorum sempiterna sunt, siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt aut fortuito consumuntur incendio aut hostili aliquo impetu diruuntur aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur.
6.11.25 nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.
6.11.26 illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur — aliquid enim praestant hominibus et prosunt — sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.
6.11.27 perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.
6.11.28 unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.
6.12.1 Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non mtent.
6.12.2 tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri bene meruisse qui quod facit non alteri, sed sibi praestat. et tamen res eodem redit, ut quod alteri quisque praestiterit nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a deo.
6.12.3 item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.
6.12.4 nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.
6.12.5 praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.
6.12.6 eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et munit et honorat.
6.12.7 nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.
6.12.8 in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.
6.12.9 at ille m recipiendis lnlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit.
6.12.10 o quam multis argumentis (Ciceronis inconstantia, si ld agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.
6.12.11 idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli.
6.12.12 quomodo ergo defenderet quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? tu mihi per omnes portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos aput ciues eorum potentiam consequare, uelisque te iustum et humanum et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae ?
6.12.13 uerum hoc ille non potius incaute, — quid enim minus in Ciceronem conuemt? — sed ignorantia ueri iuris prudens ac sciens in hos se laqueos induit.
6.12.14 quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare, sed ad umbram imaginemque iustitiae. ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori uec ab eo ueritas exigenda est qui se nescire fateatur.
6.12.15 — captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est, quod idem ipse Tullius adprobauit. atque haec benignitas inquit etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono, haec est grauium hominum atque magnorum.
6.12.16 proprium igitur iustorum opus est alere pauperes ac redimere captiuos, cum aput iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur: iis enim maxime laudis est bene facere quibus nemo sperauit esse facturos.
6.12.17 nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.
6.12.18 qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.
6.12.19 hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.
6.12.20 illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.
6.12.21 non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse Ditantur.
6.12.22 uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt.
6.12.23 deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillosque defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur quominus mortem pro iustitia fideque suscipiat, sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos deo relinquere nec iis umquam praesidium defuturum.
6.12.24 aegros quoque quibus defuerit qui adsistat, curandos fouendosque suscipere summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, hic uiuam hostiam deo adquiret et quod alteri dederit ad tempusipse a deo accipiet in aeternum.
6.12.25 ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur.
6.12.26 in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt.
6.12.27 quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihilque esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent.
6.12.28 uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.
6.12.29 nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur.
6.12.30 non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.
6.12.31 in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustiorque, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum.
6.12.32 dicet aliquis fortasse: 'si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?' quid?
6.12.33 tu tam pusillo animo paupertatem times, quam etiam uestri philosophi laudant nihilque hac tutius, nihil tranquillius esse testantur? hoc quod times sollicitudinum portus est.
6.12.34 an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum.
6.12.35 quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.
6.12.36 si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.
6.12.37 sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.
6.12.38 si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare usam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas.
6.12.39 neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli.
6.12.40 quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.
6.12.41 magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.
6.13.1 Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris.
6.13.2 nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideoque agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum.
6.13.3 ignoscitur itaque iis qui ad peccatum inprudenter incauteque labuntur, ueniam non habet qui sciens peccat. nec tamen si aliquis purificatus fuerit ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata quae deleat.
6.13.4 immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis.
6.13.5 eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.
6.13.6 primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.
6.13.7 qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.
6.13.8 est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.
6.13.9 itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.
6.13.10 quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.
6.13.11 unum est enim sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.
6.13.12 danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.
6.13.13 nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem ?
6.13.14 quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet.
6.14.1 Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia idque diuinis testimoniis et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt.
6.14.2 libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant.
6.14.3 conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere: quod est sane facillimum. quis enim non possit liberalem a prodigo separare, ut illi faciunt, aut parcum a sordido aut quietum ab inerti aut cautum a timido, quod haec quae sunt bona fines suos habent ? quos si excesserint, in uitia labuntur, ita ut constantia nisi pro ueritate suscepta sit, fit inpudentia.
6.14.4 item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas.
6.14.5 itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.
6.14.6 haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.
6.14.7 itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis.
6.14.8 eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum maloramque opinio falsa tollatur.
6.14.9 si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.
6.14.10 mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene fnrios(or)um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationemque naturae.
6.15.1 Haec enim naturalia esse, non uoluntaria, omnium uiuentium ratio demonstrat, quae isdem omnibus quatitur adfectibus.
6.15.2 Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi negant posse, quia nobiscum simul nata sint, et conantur ostendere quam prouidenter et quam necessario deus siue natura — sic enim dicunt — his nos armarit adfectibus: quos tamen, quia uitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine adhibito modo salubriter temperari, ut tantum homini quantum naturae satis est relinquatur.
6.15.3 non insipiens disputatio, si, ut dixi, non ad hanc uitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscidunt rebusque natura insitis castrare hominem quodammodo uolunt. quod tale est, quale si uelint aut metum detrahere ceruis aut uenenum anguibus aut iram feris aut placiditatem pecudibus. nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea uero uniuersa homini simul.
6.15.4 quodsi, ut medici adfirmant, laetitiae adfectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde, facilius est interficere animal ipsum quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare.
6.15.5 sed homines prudentes non intellegunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam uirtutem se tollere, cui soli locum faciunt. nam si uirtus est in medio irae inpetu se ipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt, caret ergo uirtute quisque ira caret.
6.15.6 si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur.
6.15.7 ubi ergo uitia non sunt, ne uirtuti quidem locus est, sicut ne uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. ita fit ut bonum sine malo esse in hac uita non possit.
6.15.8 adfectus igitur quasi ubertas est naturalis animorum. nam sicut in senes ager qui est natura fecundus exuberat, sic animus incultus uitiis sua sponte inualescentibus uelut spinis obducitur. sed cum uerus cultor accesserit, statim cedentibus uitiis fruges uirtutis oriuntur.
6.15.9 deus itaque cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia mgenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere uirtutem sicut terra culturam, posuitque materiam uitiorum in adfectibus, uirtutis in uitiis. quae profecto aut nulla erit aut in usu esse non poterit, si desint ea per quae uis eius aut apparet aut constat.
6.15.10 uideamus nunc, idem illi qui uitia penitus excidunt quid effecerint. quattuor illos adfectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus euulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intellegunt et natura insitos esse et sine iis nihil moneri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum uicemque subponunt. pro cupiditate substituunt uoluntatem, quasi uero non multo sit praestabilius bonum cupere quam [malum] uelle; item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem.
6.15.11 at in illo quarto inmutandi nominis eos ratio deficit. itaque aegritudinem penitus id est maestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest.
6.15.12 quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit aut hostis euerterit aut tyrannus oppresserit? potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem, si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstipuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus.
6.15.13 quare aut omnia tollere debuerunt aut inplenda fuerat curta haec ac debilis disputatio, id est etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam superioribus ita ordinatis hoc consequens erat. ut enim praesentibus laetamur bonis, sic malis angimur ac dolemus.
6.15.14 si ergo laetitiae, quoniam uitiosam putabant, nomen aliut indiderunt, sic aegritudini, quoniam et ipsam uitiosam putant, aliut uocabulum tribui congruebat. unde apparet non illis rem defuisse, sed uerbum: cuius indigentia eum totum adfectum qui est uel maximus, contra quam natura pateretur auferre uoluerunt.
6.15.15 nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus et ostendere aut sermonis ornandi augendaeque copiae gratia multa nomina isdem rebus inposita aut certe non multum inter se illa distare. nam et cupiditas a uoluntate incipit et cautio a metu oritur et laetitia nihil aliut est quam professum gaudium. sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa.
6.15.16 nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent.
6.15.17 eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eandem uiam redeunt.
6.16.1 At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. carendum est enim uitiis etiam mediocribus.
6.16.2 quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;
6.16.3 deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. 'non est' inquiunt 'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.
6.16.4 quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?
6.16.5 quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.
6.16.6 nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.
6.16.7 sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum, quoniam extrinsecus commouentur, nec ipsis potissimum frenos inponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine, sed adsignandi fuerunt certis temporibus et rebus et locis, ne uitia sint quibus uti recte licet.
6.16.8 sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum, sic moueri adfectibus in rectum bonum est, in prauum, malum.
6.16.9 nam libido si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret, sin uero adpetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est.
6.16.10 non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat.
6.16.11 omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.
6.17.1 Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his iis docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto.
6.17.2 metum seu timorem in maximo uitio ponunt summamque inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nuUum.
6.17.3 creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo ? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.
6.17.4 atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.
6.17.5 nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit.
6.17.6 ad quod probandum argumentis opus non est: spectatae sunt enim semper spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt.
6.17.7 nam de mortis generibus horret animus recordari, cum inmanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saeuierit. has tamen exsecrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit.
6.17.8 haec uirtus omnibus populis atque prouinciis et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit, cum patientia crudelitas uinceretur.
6.17.9 atquin hanc uirtutem nihil aliut quam metus dei fecit. itaque, ut dicebam, non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt, sed in ueram uiam dirigendus est auferendique sunt metus, sed ita ut hic solus relinquatur: qui quoniam legitimus ac uerus est, solus efficit ut possint cetera omnia non timeri.
6.17.10 cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt concupiscat, uitium est, uirtus autem, si caelestia. qui enim iustitiam, qui deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam eaque omnia quae deus homini pollicetur consequi cupit, opes istas et honores et potentatus et regna ipsa contemnet.
6.17.11 dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est.
6.17.12 ideoque illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum.
6.17.13 nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam uouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur.
6.17.14 sic currus ille uitae, qui adfectibus uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio. metus igitur et cupiditas si proiciantur in terram, uitia fient, uirtutes autem, si ad diuina referantur.
6.17.15 parsimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus, quia in augendis uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. nos autem summum bonum non referimus ad corpus, sed omne officium solius animae conseruatione metimur.
6.17.16 quodsi, ut supra docui, patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem iustitiamque teneamus, non est uirtus frugi esse: quod nomen specie uirtutis fallit ac decipit.
6.17.17 est enim frugalitas abstinentia quidem uoluptatum, sed eo uitium, quia ex habendi amore descendit, cum sit et uoluptatibus abstinendum et pecuniae minime temperandum. nam parce id est mediocriter uti pecunia quasi quaedam pusillitas animi est aut praetimentis ne sibi desit aut desperantis posse se illam reparare aut contemptum terrestrium non capientis.
6.17.18 sed illi rursus eum qui rei familiari suae non parcat prodigum uocant. nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit qui et bene meritis et cum oportet et quantum satis est largiatur, prodigus uero, qui et non meritis et cum opus non est et sine respectu rei familiaris effundat.
6.17.19 quid ergo? prodigumne dicemus eum qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum ? atquin multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare an miseris propter humanitatem, utrum pecuniam tuam perductores aleatores lenonesque diripiant an illam pietati ac deo praestes, utrumne illam uentri et gulae ingeras an in thesauro iustitiae reponas.
6.17.20 ut ergo uitium est effundere m malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine,
6.17.21 qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillumque reddere.
6.17.22 quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio.
6.17.23 denique qui hanc immobilitatem animi adsernnt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta.
6.17.24 quaedam etiam recte pro uirtutibus habent, sed earum modum non tenent. uirtus est constantia, non ut inferentibus iniuriam resistamus — his enim cedendum est; quod . cur fieri debeat mox docebo —, sed ut iubentibus facere nos contra legem dei contraque iustitiam nullis minis aut suppliciis terreamur, quominus dei iussionem iussioni hominis praeferamus.
6.17.25 item uirtus est mortem contemnere, non ut adpetamus eamque nobis ultro inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt, quod est sceleratum ac nefarium, sed ut coacti deum relinquere ac fidem prodere mortem suscipere malimus libertatemque defendamus aduersus inpotentium stultam uecordemque uiolentiam et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus.
6.17.26 sic ea quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcabimus. haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus uos terror, nulla uis a deo possit auertere.
6.17.27 uera igitur Ciceronis illa sententia est: nemo inquit iustus potest esse qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet;
6.17.28 item Senecae m libus moralis philosophiae dicentis: hic est ille homo honestus, non apice purpuraue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidit, non sic perturbatur tamquam rem nonam uiderit, qui siue toto corpore tormenta patienda sunt siue flamma ore rapienda est siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.
6.17.29 qui autem deum colit, haec patitur nec timet: ergo iustus est. his rebus efficitur ut neque uirtutes neque uirtutum exactissimos limites nosse ant tenere possit omnino quisquis est a religione dei singularis alienus.
6.18.1 Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.
6.18.2 nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.
6.18.3 monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.
6.18.4 cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.
6.18.5 est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.
6.18.6 itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.
6.18.7 pecuniam si quam crediderit, aflD aeeipiat usuram, at et beneficium sit incolume. quod snceurrit necessitati et abstineat se prorsus alieno.
6.18.8 in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere. ut bonum faóat: plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ei alterius necessitate praedetur.
6.18.9 at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur.
6.18.10 munus non accipiat a paupere, ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quod fuerit gratuitum. maledicenti benedicto respondeat, numquam ipse maledicat, ne uerbum malum procedat ex ore hominis qui colit uerbum bonum.
6.18.11 quin etiam caueat diligenter ne quando inimicum saa culpa faciat, et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat et ultionem suam non sibi adsumat, sed iudicio dei reseruet.
6.18.12 innooentiam semper et abique custodiat. quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat, sed ut inlatam sibi non uindicet. sedet enim maximus et aequissimus iadei, speculator : ac testis omnium. hunc homini praeferat, hunc malit de causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest nec defensione cuiusquam nec gratia.
6.18.13 ita nt ut homo iustus contemptui sit omnibus, et quia putabitur se ipsum non posse defendere, habebitur pro segni et inerte. qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur, hunc omnes uerentur, hunc colunt.
6.18.14 bonus uero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt qui nocere quam qui prodesse possit. sed iustum prauitas hominum deprauare non poterit, quominus deo studeat obtemperare malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali numquam.
6.18.15 Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.
6.18.16 o quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem?
6.18.17 nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. non minus enim mali est referre iniuriam quam inferre.
6.18.18 nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod inprobitati opposita inpatientia magnas saepe concitat tempestates?
6.18.19 quodsi patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, inprobitati opposueris, extinguetur protinus, tamquam igni aquam snperfoderis. sin autem prouocatrix illa inprobitas inpatientiam sibi comparem nacta est, tamquam perfusa oleo tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat.
6.18.20 magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.
6.18.21 quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tamque contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam
6.18.22 et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur.
6.18.23 in quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et insipientibus differt, nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent, nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi quia uirtute indigent, frenare non possunt?
6.18.24 sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uincere putauit esse uirtutis nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem et iis adfectibus indulgentem quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque inprobitas prouocarit, uirtutis officium non tenere.
6.18.25 qui emm referre iniuriam nititur, eum ipsum a quo laesus est gestit imitari. ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest.
6.18.26 duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiamque, detraxit. sed quia ipse caninam illam facundiam, sicut Sallustius ab Appio dictum refert, exercuit, uoluit hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus.
6.18.27 quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde oportunius petetur exemplum quam ei ipsius praeceptoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit?
6.18.28 quodsi lacessitus I iniuria patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas inpatientia et leuitas et insania profudisset, numquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset nec rem publicam funditus proscriptio illa delesset.
6.18.29 sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare ac se periculo committere, quoniam et uincere non est in nostra potestate et est anceps omne certamen, sed est sapientis atque optimi uiri non aduersarium uelle tollere, quod fieri sine scelere ac periculo non potest, sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter et iuste potest.
6.18.30 summa lgitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur.
6.18.31 si autem lacessitus iniuna laedentem perseqm coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest.
6.18.32 quae snstentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit.
6.18.33 ergo quoniam naturae repugnare inpossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino, prius tamen quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quod fieri potest maturius, sopiatur. praecipit deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat.
6.18.34 denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. spero te inquit Caesari, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias —.
6.18.35 quodsi hoc ille faciebat, homo non a caelesti tantum, sed a publica quoque ciuilique iustitia remotissimus, quanto magis id nos facere debemus qui immortalitatis uelut candidati sumus?
6.19.1 Stoici cum adfectus ei homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eosque non modo retinent, sed etiam defendunt nihilque in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent.
6.19.2 itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.
6.19.3 quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit?
6.19.4 tres sunt igitur adfectus qui homines in omnia facinora praecipites agant, ira cupiditas libido. propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido uoluptates.
6.19.5 sed his omnibus deus certos limites statuit: quos si transcenderint maioresque esse coeperint, necesse est naturam suam deprauent et in morbos ac uitia uertantur. qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
6.19.6 cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet.
6.19.7 itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire.
6.19.8 hanc autem quam dixi esse rationem cur homini sit irae adfectus datus, ex ipsius dei praeceptis intellegi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur, manus autem nostras supra minores semper habeamus, hoc est ut peccantes eos adsiduis uerberibus corrigamus, ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum et ad uitia nutriantur.
6.19.9 sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira.
6.19.10 contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt.
6.19.11 quicumque igitur illos -adfectus intra fines suos redegerit, quod ignorantes deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic iustus est.
6.20.1 Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter: nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat. quae omnes quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent uel, quod paulo ante dicebam de adfectibus, ad rationem suam reuocari.
6.20.2 ceterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: uident, ut adpetant ea quibus opus est ad uitam tuendam; audiunt inuicem seque dinoscunt, ut possint congregari; quae utilia sunt ad uictum aut ex odore inueniunt aut ex sapore percipiunt, inutilia respuunt ac recusant; edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur.
6.20.3 homini uero sollertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam et in uitium cadentem, quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper tamquam cum domestico hoste pugnaret.
6.20.4 Cicero in Catone maiore stupra uero inquit et adulteria et omne flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi uoluptatis. cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum quam uoluptatem:
6.20.5 nec enim libidine dominante temperantiae locum esse neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. sed e contrario deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coherceret, ne hominem suauitatibus delenitum atque captum dicioni suae subiceret ac sempiterna morte multaret.
6.20.6 uoluptas oculorum uaria est et multiplex: quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum uel natura uel opere delectabiles. hanc philosophi rectissime sustulerunt.
6.20.7 aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius caelum potius quam caelata intueri et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus tamquam floribus adornatum quam picta et ficta et gemmis distincta mirari.
6.20.8 sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt et ad caeli spectaculum excitauerunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt.
6.20.9 itaque iis et delectantur et libenter intersunt: quae quoniam maxima sunt inritamenta uitiorum et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt uobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum.
6.20.10 nam qui hominem quamuis ob merita damnatum in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet quam si homicidii quod fit occulte spectator et particeps fiat.
6.20.11 hos tamen ludos uocant, in quibus humanus sanguis effunditur. adeo longe ab hominibus secessit humanitas, ut cum animas hominum inter- Sciant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus quorum sanguinem uoluptati habent.
6.20.12 quaero nunc an possint pii et iusti homines esse qui constitutos sub ictu mortis ac misericordiam deprecantes non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia nec uulneribus satiati nec cruore contenti. quin etiam percussos iacentesque repeti iubent et cadauera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat.
6.20.13 irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est, et tamquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. alios illis conpares dari poscunt recentiores, ut quam primum oculos suos satient.
6.20.14 hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt.
6.20.15 huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos qui iustitiae uiam tenere nituntur. non enim cum occidere deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet, quod ne per leges quidem publicas licet, sed ea quoque ne fiant monet quae aput homines pro licitis habentur.
6.20.16 ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia, neque uero accusare quemquam crimine capitali, quia nihil distat utrumne ferro an uerbo potius occidas, quoniam occisio ipsa prohibetur.
6.20.17 itaque in hoc dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem deus sacrosanctum animal esse uoluit.
6.20.18 ergo ne lliut quidem concedi aliquis enstimet, ut recens natos liceat oblidere, quae uel maxima. est inpietas: ad uitam enim deus inspirat animas, non ad mortem.
6.20.19 uerum homines, ne quod sit facinus quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam.
6.20.20 expectet uero aliquis ut alieno sanguini parcant qui non parcunt suo? sed hi sine ulla controuersia scelerati et iniusti: quid illi quos falsa pietas cogit exponere?
6.20.21 num possunt innocentes existimari qui uiscera sua in praedam canibus obiciunt et quantum in ipsis est crudelius necant quam si strangulassent?
6.20.22 quis dubitet quin impius sit qui alienae misericordiae locum tribuit? qui, etiamsi contingat ei quod uoluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum uel ad seruitutem uel ad lupanar.
6.20.23 quae autem possint uel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intellegit, quis ignorat? quod uel unius Oedipodis declarat exemplum duplici scelere confusum. tam igitur nefarium est exponere quam necare.
6.20.24 at enim parricidae facultatum angustias conqueruntur nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi uero aut facultates in potestate sint possiden-. tium aut non cottidie deus et ex diuitibus pauperes et ex pauperibus diuites faciat.
6.20.25 quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est ut se ab uxoris congressione contineat quam sceleratis manibus dei opera corrumpat.
6.20.26 ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor, siquidem populo sanguis ille praestatur.
6.20.27 m scaems quoque nescio an sit corruptela uitiosior. nam et comicae fabulae de stupris uirginum loquuntur aut amoribus meretricum, et quo magis sunt eloquentes qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent et facilius inhaerent audientium memoriae uersus numerosi et ornati.
6.20.28 item tragicae historiae subiciunt oculis parricidia et incesta regum malorum et coturuata scelera demonstrant.
6.20.29 histrionum quoque inpudicissimi motus quid aliut nisi libidines et docent et instigant? quorum eneruata corpora et in muliebrem incessum habitumque mollita inpudicas feminas inhonestis gestibus mentiuntur.
6.20.30 quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam, qui docent adulteria, dum fingunt, et simulacris erudiunt ad uera? quid iuuenes aut uirgines faciant, cum haec et fieri sine pudore et spectari libenter ab omnibus cernunt?
6.20.31 admonentur utique quid facere possint et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur, ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat probantque illa, dum rident, et adhaerentibus uitiis corruptiores ad cubicula reuertuntur, nec pueri modo, quos praematuris uitiis imbui non oportet, sed etiam senes, . quos peccare iam non decet.
6.20.32 circensium quoque ludorum ratio quid aliut habet nisi leuitatem uanitatem insaniam? tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur, ut iam plus spectaculi exhibeant qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare et efferri et exsilire coeperint.
6.20.33 uitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent, sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deleniat et a deo atque a bonis operibus auertat.
6.20.34 nam ludorum celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti.
6.20.35 et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae, ludi autem scaenici Libero, circenses uero Neptuno. paulatim tamen et ceteris diis idem honos tribui coepit singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sinnius Capito in libris spectaculorum docet.
6.20.36 si quis igitur spectaculis interest ad quae religionis gratia conuenitur, discessit a dei cultu et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebrauit.
6.21.1 Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur, quae scilicet tam uitiosa est quam oblectatio illa de qua diximus oculorum.
6.21.2 quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum qui scaenicas artes domi habeat? atquin nihil refert utrumne luxuriam solus domi an cum populo exerceas in theatro.
6.21.3 sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent, id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt.
6.21.4 carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt.
6.21.5 adsueti enim dulcibus et politis sine orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit.
6.21.6 num igitur deus et mentis et uocis et linguae artifex diserte loqui non potest? immo uero summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intellegerent quae ipse omnibus loquebatur.
6.21.7 ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse deicere, abiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam uitiant ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis.
6.21.8 nihil aspectu gratum sit nisi quod iuste, quod pie fieri uideas, nihil auditu suaue nisi quod alit animam melioremque te reddit, maximeque hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam dei percipere possemus.
6.21.9 itaque si uoluptas est audire cantus et carmina, dei laudes canere et audire iucundum sit.
6.21.10 haec est uoluptas uera quae comes est et socia uirtutis, haec non est caduca et breuis ut illae quas adpetunt qui corpori ut pecudes seruiunt, sed perpetua et sine ulla intermissione delectans.
6.21.11 cuius terminos si quis excesserit nihilque aliut ex uoluptate petierit nisi ipsam uoluptatem, hic mortem meditatur, quia sicut uita perpetua in uirtute est, ita mors in uoluptate.
6.21.12 qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis, qui terrena praetulerit, caelestia non habebit.
6.22.1 Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit.
6.22.2 fortasse quispiam dixerit 'cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur?' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum.
6.22.3 ergo mlecebrae istae uoluptatum arma sunt illius cuius unum opus est expugnare uirtutem iustitiamque ab hominibus excludere. his blandimentis et suauitatibus titillat animas: scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas.
6.22.4 nam sicut deus hominem ad uitam non nisi per uirtutem ac laborem uocat, ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates, et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona pernentur.
6.22.5 cauenda sunt igitur oblectamenta ista tamquam laquei et plagae, ne suauitudinum mollitie capti sub dicionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos manciparimus.
6.23.1 Venio nunc ad eam quae percipitur ex tactu uoluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. sed ego non de ornamentis ac uestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto, quae maxime coercenda est, quia maxime nocet.
6.23.2 cum excogitasset deus duorum sexuum rationem, adtribuit iis ut se inuicem adpeterent et coniunctione gauderent. itaque ardentissimam cupiditatem cunctarum animantium corporibus admiscuit, ut in hos adfectus auidissime ruerent eaque ratione propagari et multiplicari genera possent.
6.23.3 quae cupiditas et adpetentia in homine uehementior et acrior inuenitur, uel quia hominum multitudinem uoluit esse maiorem uel quoniam uirtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis uoluptatibus et abstinentia sui.
6.23.4 scit ergo aduersarius ille noster quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt, eamque a recto et bono ad prauum et malum transfert.
6.23.5 inlicita enim desideria inmittit, ut aliena contaminent quibus habere propria sine delicto licet. obicit quippe oculis inritabiles formas suggeritque fomenta et uitiis pabulum subministrat;
6.23.6 tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatumque decipiat.
6.23.7 ac ne quis esset qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit et pudorem infelici mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt quam quas pati necesse est.
6.23.8 his obscenitatibus animas ad sanctitatem genitas uelut in caeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam flagitauit. idem etiam mares maribus adplicuit et nefandos coitus contra naturam contraque institutum dei machinatus est. sic imbuit homines et armauit ad nefas omne.
6.23.9 quid emm potest esse sanctum us qui aetatem inbecillam et praesidio indigentem libidini suae depopulandam foedandamque
6.23.10 sunstrauennt t non potest haec res pro magmtuaine scelens enarrari. nihil amplius istos appellare possum quam inpios et parricidas, quibus non sufficit seius a deo datus, nisi etiam suum sexum profane ac petulanter inludant. haec tamen apud illos leuia et quasi honesta sunt.
6.23.11 quid dicam de iis qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent? piget dicere, sed quid iis fore credamus quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit: de istis loquor quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit.
6.23.12 quibus hoc uerbis aut qua indignatione tantum nefas prosequar? uincit officium linguae sceleris magnitudo. cum igitur libido haec edat opera et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus.
6.23.13 quisquis affectus illos frenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illut quod auide expetit consequatur et tamen in peccatum non incidat.
6.23.14 nam quid sibi homines perditi nolunt? nempe honesta opera uoluptas sequitur: si ipsam per se adpetunt, iusta et legitima frui licet.
6.23.15 quodsi aliqua necessitas probebit, tum uero maxime adhibenda uirtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. nec tantum alienis toris quaeque attingere non licet, uerum etiam publicis uulgatisque corporibus abstinendum deus praecipit docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere.
6.23.16 ita qui se caeno inmerserit, caeno sit oblitus necesse est. et corpus quidem cito ablui potest, mens autem contagione inpudici corporis inquinata non potest nisi et longo tempore et multis bonis operibus ab ea. quae inhaeserit conluuione purgari.
6.23.17 oportet ergo sibi quemque proponere duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent.
6.23.18 sicut autem dedit nobis oculos deus non ut spectemus uoluptatemque capiamus, sed ut uideamus propter eos actus qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae subolis accepimus.
6.23.19 huic diuinae legi summa deuotione parendum est. sint omnes qui se discipulos dei profitebuntur ita morati et instituti, ut inperare sibi possint.
6.23.20 nam qui uoluptatibus indulgent, qtii libidini obsecuntur, hi animam suam corpori mancipant ad mortemque condemnant, quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem.
6.23.21 unus quisque igitur quantum potest formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur: nec tantum legibus publicis pareat, sed sit supra omnes leges qui legem dei sequitur.
6.23.22 quibus bonis si adsueuerit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam praua et inhonesta peioribus.
6.23.23 nondum omnia castitatis officia exsecutus sum: quam deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat, ut cum quis habeat uxorem, neque seruam neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio naem seruet.
6.23.24 non emm, sicut lUns publici ratio est, sola mulier adultera est quae habet alium, maritus autem etiamsi plures habeat, a crimine adulterii so-
6.23.25 lutus est, sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit.
6.23.26 nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent.
6.23.27 sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.
6.23.28 nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.
6.23.29 sernanda igitur fides ab utroque alteri est, immo exemplo continentiae docenda uxor ut se caste gerat. iniquum est enim ut id exigas quod praestare ipse non possis. quae iniquitas effecit profecto ut essent adulteria, feminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam caritatem.
6.23.30 denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos — quae inter se natura conexa sunt.
6.23.31 nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare.
6.23.32 cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus, sed adsuescant inuicem mores duorum et iugum paribus animis ferant: nos ipsos in altero cogitemus. nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri quidquid ipse ab altero pati nolis.
6.23.33 haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a deo. sed tamen ne quis diuina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia et occasio fraudis remoueatur, adulterum esse qui a marito dimissam duxerit et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat: dissociari enim corpus et distrahi deus noluit;
6.23.34 praeterea non tantum adulterium esse uitandum, uerum etiam cogitationem, ne quis aspiciat alienam et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si uel imaginem uoluptatis sibi ipsa depinxerit.
6.23.35 mens est enim profecto quae peccat, quae immoderatae libidinis fructum cogitatione conplectitur, in hac crimen est, in hac omne delictum.
6.23.36 nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit.
6.23.37 nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multique sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur.
6.23.38 quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilemque mercedem.
6.23.39 quod continentiae genus quasi fastigium est omnium consummatioque uirtutum. ad quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc seruum dominus, hunc discipulum magister adgnoscet: hic terram triumphabit, hic erit consimilis deo, qui uirtutem dei cepit.
6.23.40 haec quidem difficilia uidentur, sed de eo loquimur cui calcatis omnibus terrenis iter in caelum paratur. nam quia uirtus in dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores, ubi cognoris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.
6.24.1 Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat.
6.24.2 quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane.
6.24.3 nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus paenitere, correctos esse arbitramur et abdicatos abiectosque rursus tamen suscipimus fouemus amplectimur, cur desperemus clementiam ueri
6.24.4 patns paemtendo posse placarit' ergo idem dominus ac parens indulgentissimus remissurum se paenitentibus peccata promittit et obliteraturum omnes iniquitates eius qui iustitiam denuo coeperit operari.
6.24.5 sicut enim nihil prodest male uiuenti ante actae uitae: probitas, quia superueniens nequitia iustitiae opera deleuit, ita nihil officiunt peccata uetera correcto, quia superuemens iustitia labem uitae prioris aboleuit.
6.24.6 quem enim facti sui paenitet, errorem suum pristinum intellegit, ideoque Graeci melius et significantius μετϰ́νοταν dicunt quam nos Latine possumus resipiscentiam dicere. resipiscit enim ac mentem suam quasi ab insania recipit quem errati piget, castigatque se ipsum dementiae et confirmat animum suum ad rectius uiuendum: tum illud ipsum maxime canet, ne rursus in eosdem laqueos induatur.
6.24.7 denique muta quoque animalia cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricauerint, fiunt postmodum cautiora uitantque semper ea omnia in quibus dolos insidiasque senserunt.
6.24.8 sic hominem paenitentia cautum ac diligentem facit ad euitanda peccata in quae semel fraude deciderit.
6.24.9 nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. et idcirco deus inbecillitatem nostram sciens pro sua pietate aperuit homini portum salutis, ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subiecta est, medicina paenitentiae subueniret. ergo quicumque aberrauerit, referat pedem seque quam primum recipiat ac reformet.
6.24.10 sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. degustatis enim male iucundis uoluptatibus uix diuelli ab iis possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. sed eripiant se malae seruituti: condonabitur iis error omnis, si errorem suum uita meliore correxerint. nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit:
6.24.11 scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum.
6.24.12 Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. magnum inquit nescio quid maiusque quam cogitari potest numen est, cui uiuendo operam damus. huic nos adprobemus. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo.
6.24.13 quid uerius dici potuit ab eo qui deum nosset quam dictum est ab homine uerae religionis ignaro? nam et maiestatem dei expressit maiorem esse dicendo quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset, et ipsum ueritatis attigit fontem sentiendo uitam hominum superuacuam non esse, ut Epicurei uolunt, sed deo ab iis operam uiuendo dari, siquidem iuste ac pie uixerint.
6.24.14 potuit esse uerus dei cultor, si quis illi monstrasset, et contempsisset profecto Zenonem et magistrum suum Sotionem, si uerae sapientiae ducem nactus esset.
6.24.15 huic nos inquit adprobemus: caelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo: nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est, quia parietibus oculi hominum submoventur, dei autem diuinitas nec uisceribus submoueri potest, quominus totum hominem perspiciat et norit.
6.24.16 idem m eiusdem operis primo quid agis? inquit quid machinaris? quid abscondis? custos te tuus sequitur. alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium ualitudo: haeret hic quo carere numquam potes.
6.24.17 quid locum abditum legis et arbitros remoues? puta tibi contigisse ut oculos omnium effugias, demens: quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?
6.24.18 non minus mirabiliter de conscientia et deo Tullius. meminerit inquit deum h habere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius.
6.24.19 item cum de iusto ac bono uiro loqueretur, itaque talis uir inquit non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit quod non audeat praedicare.
6.24.20 purgemus igitur conscientiam, quae oculis dei peruia est, et, ut ait idem, semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur, putemusque nos momentis omnibus non in aliquo, ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo qui et iudex et testis idem futurus est, cui rationem uitae reposcenti actus suos infitiari non licebit..
6.24.21 ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit.
6.24.22 ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, inuidiam detrahet, iram mitigabit, ille reddet ueram et perpetuam sanitatem.
6.24.23 adpetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiore periculo uexatur anima quam corpus et quam primum latentibus morbis adhibenda curatio est.
6.24.24 neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualitudine, tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat:
6.24.25 sed eum potius qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino adpetat, nihil concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam, sit humilis misericors beneficus mitis humanus, pax in animo eius perpetua uersetur: ille homo sanus, ille iustus, ille pertectus est.
6.24.26 quisquis igitur his omnibus praeceptis caelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi et uita innocens et actus boni:
6.24.27 quae omnia qui exhibet, totiens sacrificat, quotiens bonum aliquid ac pium fecerit. deus enim non desiderat uictimam. neque muti animalis neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae.
6.24.28 ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur.
6.24.29 itaque m aram dei, quae uere maxima est et quae in corde hominis conlocata inquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia fides innocentia castitas abstinentia. hic est uerissimus ritus, haec illa lex dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia: cui parentem sanctissimae ac certissimae legi iuste ac legitime necesse est uiuere.
6.24.30 cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent.
6.24.31 si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit.
6.25.1 Nunc de sacrificio ipso pauca dicamus. ebur inquit Plato non castum donum deo. quid ergo? picta scilicet et texta pretiosa? immo uero non castum donum deo quidquid corrumpi, quidquid subripi potest.
6.25.2 sed sicut hoc uidit, non oportere uiuenti offerri aliquid quod sit ex mortuo corpore, cur illud non uidit, non debere incorporali corporale munus offerri?
6.25.3 quanto melius et uerius Seneca uultisne uos inquit deum cogitare magnum et placidum et maiestate leni uerendum, amicum et semper in proximo, non immolationibus nec sanguine multo colendum — quae enim ei trucidatione immerentium uoluptas est? —, sed mente pura, bono honestoque proposito? non templa illi congestis in altitudinem saxis eximenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore.
6.25.4 uestes igitur et gemmas et cetera quae habentur in pretio si quis putat deo cara, is plane quid sit deus nescit: cui putat uoluptati esse eas res quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur.
6.25.5 quid ergo castum, quid deo dignum nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? duo sunt quae offerri debeant, donum et sacrificium, donum in perpetuum, sacrificium ad tempus.
6.25.6 uerum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intellegunt, donum est quidquid auro argentoque fabricatur, item quidquid purpura et serico texitur, sacrificiumque uictima et quaecumque in ara cremantur.
6.25.7 sed utroque non utitur deus, quia et ipse incorruptus est et illud totum corruptibile. itaque deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. donum est integritas animi, sacrificium laus et hymnus; si enim deus non uidetur, ergo his rebus coli debet quae non uidentur. nulla igitur alia religio uera est nisi quae uirtute et iustitia constat.
6.25.8 quomodo autem deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate in aeternum deo seruiet.
6.25.9 omnes autem non nisi ad iustitiam nasci cum philosophi ueteres tum etiam Cicero suspicatur. disserens enim de legibus sed omnium inquit quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. id ergo solum deo exhibere atque offerre debemus ad quod capiendum nos ipse generauit.
6.25.10 hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobiscum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse.
6.25.11 item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepiurn quaerentem a filio suo utrum placeret patri eius proferri tus et alios odores ad sacrificium dei, exclamauit: bene, bene ominare, o Asclepi. est enim maxima inpietas tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. haec et his similia huic non conueniunt: omnium enim quaecumque sunt plenus est et omnium minime indigens. nos uero gratias agentes adoremus: huius enim sacrificium sola benedictio est. et recte.
6.25.12 uerbo enim sacrificari oportet deo, siquidem deus uerbum est, ut ipse confessus est. summus igitur colendi dei ritus est ex ore iusti hominis ad deum directa laudatio, quae tamen ipsa ut deo sit accepta, et humilitate et timore et deuotione maxima opus est, ne quis forte integritatis atque innocentiae fiduciam gerens tumoris et adrogantiae crimen incurrat eoque facto gratiam uirtutis amittat.
6.25.13 sed ut sit deo carus omnique macula careat, misericordiam dei semper inploret nihilque aliut precetur nisi peccatis suis uemam, licet nulla sint.
6.25.14 si quid ahut desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus: si quid ei boni euenerit, gratias agat, si quid mali, satisfaciat et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur. et nihilo minus etiam in malis gratias agat et in bonis satisfaciat, ut idem sit semper et stabilis et immutabilis et inconcussus. nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi et in ipso etiam cubili suo.
6.25.15 secum denique habeat deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est dei templum.
6.25.16 quodsi deo, patri ac domino, hac adsiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit, consummata et perfecta iustitia est: quam qui tenuerit, hic, ut ante testati sumus, deo paruit, hic religioni atque officio suo satisfecit.