VI |
7.1.1 Bene habet, iacta sunt fundamenta, ut ait eximius orator. uerum nos non fundamenta solum iecimus quae firma et idonea essent operi perferendo, sed magnis robustisque molibus aedificium totum paene usque ad summa perduximus.
7.1.2 restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata.
7.1.3 nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur?
7.1.4 de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit.
7.1.5 satis et huic parti faciamus cum testimoniis diuinarum litterarum tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit et futura praesentibus et diuina terrenis et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum.
7.1.6 exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.
7.1.7 nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper fu-
7.1.8 turum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia.
7.1.9 ita fit ut natum sit quidquid potest interire. sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait so Plato, et solubile sit necesse est.
7.1.10 unus igitur Epicurus auctore Democrito ueridicus in hac re fuit, qui ait et ortum aliquando et aliquando esse periturum. nec tamen rationem reddere ullam potuit aut quibus de causis tantum hoc opus aut quo tempore resoluatur.
7.1.11 quod quoniam nobis deus reuelauit nec coniecturis id adsequimur sed traditione caelesti, docebimus sedulo, ut tandem studiosis ueritatis appareat non uidisse neque conprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus adflauerit, nullo modo senserint..
7.1.12 interim necessarium puto admonere lecturos quod haec nostra quae tradimus prauae uitiosaeque mentes aut omnino non intellegent — hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes grauant inbecillosque reddunt — aut etiamsi intellegent, dissimulabunt tamen et haec uera esse nolent, quia trahuntur a uitiis et scientes malis suis fauent, quorum suauitate capiuntur, et uirtutis uiam deserunt, cuius acerbitate offenduntur.
7.1.13 nam quia auaritia et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt uenditis aut dilargitis quae amant tenui cultu uitam degere, sine dubio malunt id esse fictum quo desideriis suis renuntiare coguntur.
7.1.14 item qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, in furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos adferre dicunt, quia uulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos uoluptatibus suis prohibent quibus animam suam cum corpore adiudicauerunt.
7.1.15 qui uero ambitione inflati aut amore potentiae inflammati omne studium suum ad honores adquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae quae illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint et referre nolint, si acceperint.
7.1.16 hi sunt homines qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. qui autem sani erunt, id est non ita uitiis inmersi, ut insanabiles sint, et credent his et libenter accedent, et quaecumque dicimus aperta plana simplicia et, quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur.
7.1.17 nemo uirtuti fauet nisi qui sequi potest, sequi autem non facile est omnibus: ii possunt quos paupertas et rerum indigentia exercuit et capaces uirtutis effecit.
7.1.18 nam si uirtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo uirtutem qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt neque ferre possunt adsuetudine ac desiderio bonorum, quae sola nouerunt.
7.1.19 eo fit ut pauperes et humiles deo credant facilius, qui sunt expediti, quam diuites, qui sunt inpedimentis pluribus inplicati. immo uero catenati et conpediti seruiunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus uinculis inretiuit, nec possunt in caelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est.
7.1.20 uirtutis autem uia non capit magna onera gestantes: angustus admodum trames est per quem iustitia hominem deducit in caelum, hunc tenere non potest nisi qui fuerit expeditus ac nudus.
7.1.21 nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est, quoniam late perditio dominatur.
7.1.22 his acerba sunt, his uenena quae deus ad iustitiam praecipit quaeque nos dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. quibus si repugnare audebunt, hostes se necesse est uirtutis iustitiaeque fateantur.
7.1.23 Adgrediar nunc quod superest, ut finis operi possit inponi, id autem superest ut de iudicio dei disseramus: quod tum constituetur, cum dominus noster redierit in terram, ut uni cuique pro merito aut praemium persoluat aut poenam.
7.1.24 itaque ut in quarto libro de primo aduentu eius diximus, sic in hoc secundum referemus aduentum, quem Iudaei quoque et confitentur et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos consolandos reuertatur ad quos conuocandos prius uenerat.
7.1.25 nam qui uiolarunt impie humilem, sentient in potestate uictorem eaque omnia quae legunt et non intellegunt deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati et insuper sancto cruore perfusi ab illo ipso cui nefandas manus intulerunt sint ad aeterna supplicia destinati.
7.1.26 sed erit nobis contra Iudaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris reuincemus.
7.2.1 Nunc ignaros ueritatis instruamus. dispositione summi dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat extinctaque protinus omni malitia et piorum animis ad beatam uitam reuocatis quietum tranquillum pacificum, aureum denique ut poetae uocant saeculum deo ipso regnante florescat.
7.2.2 in primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt.
7.2.3 ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere noluerunt. itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cura adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta.
7.2.4 nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri.
7.2.5 nam si mundum cura omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominisque sapientiam necesse est.
7.2.6 nam quia deus incorruptus atque inmortalis est et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius perinde ut ipse perfecta est nec obstare illi quicquam potest, quia nulli rei deus ipse subiectus est.
7.2.7 homo autem quia subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori, et sicut hominis uitam multae res inpediunt, quominus possit esse perpetua, ita sapientiam quoque eius multis rebus inpediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit.
7.2.8 ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiamque nitatur, quoniam mens hominis cum fragili corpore inligata et in tenebroso domicilio inclusa neque liberius euagari neque clarius perspicere ueritatem potest, cuius notitia diuinae condicionis est. deo enim soli opera sua nota sunt.
7.2.9 homo autem non cogitando aut disputando adsequi eam potest, sed discendo et audiendo ab eo qui scire solus potest et docere.
7.2.10 ideo Marcus Tuiuus sententiam Socratis de natone transferens dicentis uenisse tempus ut ipse migraret e uita, illos autem aput quos causam suam perorabat agere uitam, utrum melius sit, inquit dii immortales sciunt, hominem arbitror scire neminem.
7.2.11 quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate, quia homines erant qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis.
7.3.1 Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes diuidunt, unam quae efficiat, alteram quae se ad faciendum tractabilem praebeat: in illa prima esse uim sentiendi, in hac materiam nec alterum sine altero (quicquam) posse.
7.3.2 quomodo potest idem esse quod tractat et quod tractatur? si quis dicat idem esse figulum quod lutum aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire uideatur?
7.3.3 at isti uno naturae nomine duas res diuersissimas conprehendunt, deum et mundum, artificem et opus, dicuntque alterum sine altero nihil posse, tamquam natura sit deus mundo permixtus. nam interdum sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi et mundus sit corpus dei, quasi uero simul esse coeperint mundus et deus ac non ipse mundum fecerit.
7.3.4 quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et esse sine mundo, si uelit, possit, siquidem deus est diuina et aeterna mens, a corpore soluta et libera. cuius uim maiestatemque quoniam intellegere non poterant, miscuerunt eum mundo id est operi suo.
7.3.5 unde est illud Vergilianum: totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet.
7.3.6 ubi est ergo illud quod idem ipsi aiunt, et factum esse diuina prouidentia et regi? si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo; si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tamquam domum dominus, nauem gubernator, auriga currum, nec tamen mixti sunt iis rebus quas regunt.
7.3.7 nam si haec omnia quae uidemus dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam uidemus membra esse mortalia.
7.3.8 possum enumerare quotiens repentinis quassatae motibus uel hiauerint terrae uel desederint in abruptum, quotiens demersae fluctibus et urbes et insulae abierint in profundum, frugiferos campos paludes inundauerint, flumina et stagna siccauerint, montes etiam uel deciderint abrupti uel planis fuerint adaequati; plurimas regiones et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit.
7.3.9 et hoc parum est si membris suis non parcit deus, nisi etiam homini liceat aliquid in dei corpus: maria extru- . untur, montes exciduntur et ad eruendas opes interiora terrae uiscera effodiuntur. quid quod ne arari quidem sine laceratione diuini corporis potest? ut iam scelerati atque impii simus, qui dei membra uiolemus.
7.3.10 patiturne ergo uexari corpus suum deus et debilem se uel ipse facit uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus qui mundo et omnibus mundi partibus mixtus est, primam terrae superficiem reliquit ac se in ima demersit, ne quid doloris de adsidua laceratione sentiret.
7.3.11 quodsi hoc uanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt diuinum quidem spiritum esse ubique diffusum eoque omnia contineri, non tamen ita, ut deus ipse, qui est incorruptus, grauibus et corruptibilibus elementis misceatur.
7.3.12 illut ergo rectius quod a Platone sumpserunt, a deo factum esse mundum et eiusdem prouidentia gubernari. oportebat igitur et Platonem et eos qui idem senserunt, docere atque explicare quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi, quare hoc aut cuius gratia fecerit.
7.3.13 at idem Stoici 'hominum' inquiunt 'causa mundus effectus est'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait: dicere porro hominum causa uoluisse parare praeclaram mundi naturam deinde intulit desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
7.3.14 merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.
7.3.15 ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo (factum) et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant.
7.3.16 denique Plato ne dei opus inbecillum et ruinosum faceret, in aeternum dixit esse mansurum. si hominum causa factus est et ita factus est, ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est non sunt sempiterni? si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis: neque enim pluris est ipse quam ii quorum gratia factus est.
7.3.17 quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.
7.3.18 qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?
7.3.19 quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.
7.3.20 qui autem dicunt semper fuisse mundum — omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt — sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem.
7.3.21 quid enim potuit in eo ratio moliri quod numquam sumpsit exordium? nam priusquam fiat aliquid aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quicquam potest sine prouisione rationis.
7.3.22 itaque omne opus ratio praecedit: non habet ergo rationem quod factum non est. atquin mundus habet rationem, quia et constat et regitur: ergo factus est; si factus est, et resoluetur.
7.3.23 reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum.
7.3.24 corrupit ergo quod recte uiderat et totam rationem penitus ignorantia rationis euertit redegitque mundum et omnia quae in eo geruntur ad similitudinem cuiusdam uanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistet.
7.3.25 cum uero mundum omnesque partes eius ut uidemus mirabilis ratio gubernet, cum caeli temperatio et aequalis in ipsa uarietate cursus astrorum luminumque caelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum uaria fecunditas, plana camporum, munimenta et aggeres montium, uiriditas ubertasque siluarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, uentorum diuersa et utilis aspiratio ceteraque omnia ratione summa constent, quis tam caecus est ut existimet sine causa esse facta in quibus mira dispositio prouidentissimae rationis elucet?
7.3.26 si ergo sine causa nec est nec fit omnino quicquam, si et prouidentia summi dei ex dispositione rerum et uirtus ex magnitudine et potestas ex gubernatione manifesta est, hebetes ergo et insani qui prouidentiam non esse dixerunt. non inprobarem, si deos idcirco non esse dicerent ut unum dicerent, cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat.
7.4.1 Sed de prouidentia satis in primo libro diximus: quae si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem ceterasque animantes eadem prouidentia creauerit.
7.4.2 uideamus ergo quae ratio fuerit fingendi generis humani, quoniam constat, id quod Stoici aiunt, hominum causa mundum esse fabricatum; quamquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum: unius enim singularis appellatio totum conprehendit humanum genus.
7.4.3 sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a deo esse formatum putantque homines in omnibus terris et agris tamquam fungos esse generatos. at Hermes non ignorauit hominem et a deo et ad dei similitudinem fictum. sed redeo ad propositum.
7.4.4 nihil est, ut opinor, quod sit propter se ipsum factum, sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. quis est enim uel tam ineptus uel tam otiosus, ut adgrediatur aliquid facere frustra ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret?
7.4.5 qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit, sed ut in ea possit habitari; qui nauem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum nauis appareat, sed ut in ea nauigetur;
7.4.6 item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.
7.4.7 mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget.
7.4.8 sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur.
7.4.9 apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur.
7.4.10 rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.
7.4.11 respondendum est hoc loco philosophis maximeque Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fe-' cerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?
7.4.12 ingens ad disputandum locus, sed ut in transcursu breuiter stringendus est. quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est caelo atque terra, tenui et conprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso, ipsa ratio ac necessitas exigebat et bona homini proponi et mala, bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat.
7.4.13 idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura et in adpetendis bonis et in malis declinandis uim suae rationis exerceat. nam ceteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus et armata sunt, homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit.
7.4.14 itaque nudum formauit et inermem, ut eum sapientia et muniret et tegeret: munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. nisi ergo essent mala, quae caueret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria.
7.4.15 sciat ergo Marcus Tullius aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia et natrices uiperasque uitaret salutis suae causa, aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cuius uis omnis in discernendis bonis malisque uersatur.
7.4.16 magna igitur et recta et admirabilis est uis et ratio et potestas hominis, propter quem mundum ipsum et uniuersa quaecumque sunt deus fecit tantumque illi honoris habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat dei opera mirari.
7.4.17 optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi dei disserens in eo libro quem scripsit ad me, atque ideo inquit merito quis arbitretur proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei qui potuerit intellegere ordinationem suam.
7.4.18 nam sol iste est: quis eum uidet ita, ut intellegat quia sol est et quantum gratiae adferat ceteris institutis? hoc caelum est: quis id suspicit? terra haec: quis eam colit? hoc pelagus: quis id nauigat?
7.4.19 hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo <cuncta.> summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur.
7.5.1 Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.
7.5.2 haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset.
7.5.3 sicut ergo mundum non propter se deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur, ita ipsum honunem propter se.
7.5.4 quae utilitas deo in homine, inquit Epicurus ut eum propter se faceret? scilicet ut esset qui opera eius intellegeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari et uoce proloqui posset: quorum omnium summa haec est, ut deum colat.
7.5.5 is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione « perfectione metitur.
7.5.6 quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideaturque hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse?
7.5.7 quid ergo inquit deo cultus hominis confert beato et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret eumque diligeret tamquam filium, cur mortalem fragilemque constituit? cur omnibus malis quem diligebat obiecit, cum oporteret et beatum esse hominem tamquam coniunctum ac proximum deo et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est?
7.5.8 quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus, tamen quoniam: proprie id materia nunc exigit, qua de uita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio dei et opus uoluntasque noscatur.
7.5.9 cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus inmortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat, excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et inbecillis corporibus inligatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque natura uirtutem proponeret, ne immortalitatem delicate adsequerentur ac molliter, sed ad illut aeternae uitae ineloquibile praemium cum summa difficultate ac magnis laboribus peruenirent.
7.5.10 ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit.
7.5.11 itaque lneflabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia : firmauit et terrena constituit.
7.5.12 non est necesse nunc exsequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa exsecuti sumus. lumina igitur posuit in caelo, quorum moderatio et claritas et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est, terrae autem, quam sedem uoluit esse, fecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum et uirentium pro natura et usu cuiusque generis alimoniam ministraret.
7.5.13 tum perfectis omnibus quae ad condicionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparauit, id est spiritum suum terreno corpore induit et inuoluit, ut conpactus ex rebus diuersis ac repugnantibus bonum ac malum caperet.
7.5.14 et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam (e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.
7.5.15 cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.
7.5.16 nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.
7.5.17 illam nascendo accipimus, hanc adsequimur laborando ne immortalitas homini, ut ante diximus, sine ulla difficultate constaret; illa terrena est sicut corpus et ideo finitur, haec uero caelestis sicut anima et ideo terminum non habet; illam primam nescientes accipimus, hanc secundam scientes: uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos deus uitam nobis in uita conparare.
7.5.18 idcirco hanc praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus aut uirtute mereamur. in hac corporali non est summum bonum, quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursus diuina necessitate soluetur: ita quod finem habet, summum bonum non habet.
7.5.19 in illa uero spiritali, quam per nos ipsi adquirimus. summum bonum continetur, quia nec malum potest habere nec finem. cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet.
7.5.20 cetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt, nec capiunt immortalitatem, quae de caelo est, homo autem rectus in caelum spectat, quia proposita est illi immortalitas, nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a deo: nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret. ergo immortalitas non sequella naturae, sed merces praemiumque uirtutis est.
7.5.21 denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.
7.5.22 quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.
7.5.23 ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur.
7.5.24 ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate: , haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae.
7.5.25 quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest.
7.5.26 sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit.
7.5.27 propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua deum honorauerit hoc adficit praemio., ut sit in aeternum beatus sitque aput deum et cum deo semper.
7.6.1 Nunc totam rationem breui circumscriptione signemus. idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut adgnoscamus factorem mundi ac nostri deum: ideo adgnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus dei constat: ideo praemio immortalitatis adficimur, ut similes angelis effecti summo patri ac domino in perpetuum seruiamus et simus aeternum deo regnum.
7.6.2 haec summa rerum est, hoc arcanum dei, hoc mysterium mundi, a quo sunt alieni qui sequentes praesentem uoluptatem terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt et animas ad caelestia genitas suauitatibus mortiferis tamquam luto caenoue demerserunt.
7.6.3 quaeramus nunc uicissim an in cultu deorum ratio ulla subsistat. qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes uictorias honores quaeque alia non nisi ad praesens ualent, si sine causa gignimur, si in hominibus procreandis prouidentia nulla uersatur, si casu nobismet ipsis ac uoluptatis nostrae gratia nascimur, si nihil post mortem sumus, quid potest esse tam superuacuum, tam inane, tam uanum quam humana res et quam mundus ipse, qui cum sit incredibili magnitudine, tum mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis uacet?
7.6.4 cur etenim uentorum spiritus citent nubes? cur emicent fulgura, tonitrua mugiant, imbres cadant? cur fruges terra producat, uarios fetus alat? cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti deo?
7.6.5 quod si est dictu nefas nec putandum est fieri posse ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum quod uideas maxima ratione constare, quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum et in hac persuasione philosophorum qua putant animas interire? profecto nulla.
7.6.6 quid enim habent dicere cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? an ut illis far et merum demus et odorem turis et sanguinem pecudum? quae neque inmortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia, neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt: et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere, cum uellent.
7.6.7 siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum?
7.6.8 uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturiue sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur?
7.6.9 quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.
7.7.1 Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae contmet umuersa et conpingerent et inplerent.
7.7.2 tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.
7.7.3 sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.
7.7.4 quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo.
7.7.5 neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine.
7.7.6 quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.
7.7.7 ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato:
7.7.8 idem prophetae locuntur idemque ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur.
7.7.9 hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos diuinae litterae docent. errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore nullaque ratione.
7.7.10 cur enim formatus sit homo, diuini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum.
7.7.11 ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugauit.
7.7.12 inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est.
7.7.13 esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit et illas inferorum poenas quae ferantur in hac esse uita interpretatus est.
7.7.14 totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
7.8.1 Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.
7.8.2 Platonis argumenta quamuis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et inplendam ueritatem, quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat in unumque collegerat nec summum bonum conprehenderat. nam licet uerum de animae inmortalitate sentiret, tamen non ita de illa tamquam de summo bono disserebat.
7.8.3 nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus.
7.8.4 Plato autem sic argumentatus est: immortale esse quicquid per se ipsum et sentit et semper mouetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semet ipso non potest. quod argumentum etiam mutis animalibus aeter-. mtatem daret, nisi adiectione sapientiae discreuisset.
7.8.5 addidit ergo, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse quin sit inmortalis animus humanus, cuius miranda sollertia inueniendi et celeritas cogitandi et facilitas percipiendi atque discendi et memoria praeteritorum et prouidentia futurorum et artium rerumque innumerabilium scientia, qua ceterae careant animantes, diuina et caelestis appareat,
7.8.6 quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra, siquidem ex concretione terrena nihil habeat admixtum: sed necesse esse in terram resolui quod est in homine ponderosum et dissolubile, quod autem tenue atque suptile, id uero esse indiuiduum ac domicilio corporis uelut carcere liberatum ad caelum et ad naturam suam peruolare.
7.8.7 haec fere Platonis collecta breuiter, quae aput ipsum late copioseque explicantur. in eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradidit primum de aeternitate animarum disputauisse.
7.8.8 qui omnes licet eloquentia excellerent, tamen in hac dumtaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus, adeo ut res ipsa de qua inter se pugnabant in dubium uocaretur.
7.8.9 denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest —.
7.8.10 uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit.
7.9.1 Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.
7.9.2 ante omnia, quoniam deus ab homine uideri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret deum non esse, quia mortalibus oculis non uidetur, inter cetera institutorum suorum miracula fecit etiam multa quorum uis quidem apparet, substantia tamen non uidetur, sicut est uox odor uentus, ut harum rerum argumento et exemplo etiam deum, licet sub oculos non ueniret, de sua tamen ui et effectu et operibus cerneremus.
7.9.3 quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensusque nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur.
7.9.4 similiter deus non aspectu nobis alioue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus.
7.9.5 nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur.
7.9.6 et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.
7.9.7 quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum.
7.9.8 at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi.
7.9.9 quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.
7.9.10 denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.
7.9.11 an aliquis cum ceterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectus in terramque prostratas summi dei prouidentia effecit, ut ex hoc intellegi possit nihil eas rationis habere cum caelo, potest non intellegere solum ex omnibus caeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit et quasi contempta humilitate terrae ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum memorque condicionis suae, qua deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? quam spectationem Trismegistus θεοπτίαν rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est.
7.9.12 cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliut sit quam notitia dei, apparet animam non interire neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia deum, qui sempiternus est, et quaerit et diligit, ipsa cogente natura sentiens uel unde orta sit uel quo reuersura.
7.9.13 praeterea non exiguum inmortalitatis argumentum est quod homo solus caelesti elemento utitur. nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet, igni et aqua, quorum alterum caelo, alterum terrae adscribitur, ceterae animantes quia terrenae mortalesque sunt, terreno et graui utuntur elemento, homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue sublime caeleste.
7.9.14 ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam.
7.9.15 uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem.
7.9.16 si ergo uirtus et prohibet iis bonis hominem quae naturaliter adpetuntur et ad sustinenda mala inpellit quae naturaliter fugiuntur, ergo malum est uirtus et inimica naturae stultumque iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit et fugiendo bona praesentia et adpetendo aeque mala sine spe fructus amplioris.
7.9.17 nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari?
7.9.18 si autem uirtus malum non est facitque honeste, quod uoluptates uitiosas turpesque contemnit., et fortiter, quod nec dolorem nec mortem timet, ut officium seruet, ergo aliquod maius bonum adsequatur necesse est quam sunt illa quae spernit. at uero morte suscepta quod ulterius bonum sperari potest nisi aeternitas?
7.10.1 Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his inmortalitas animae colligatur.
7.10.2 uitia omnia temporalia sunt: ad praesens enim commonentur. irae impetus recepta ultione sedatur, libidinis uoluptas corporis finis est, cupiditatem aut satietas earum rerum quas expetit aut aliorum aftectuum commotiones interimunt, ambitio postquam honores quos uoluit adepta est, consenescit; item cetera uitia consistere ac permanere non possunt, sed ipso fructu quem expetunt finiuntur.
7.10.3 recedunt ergo et redeunt. uirtus autem sine ulla intermissione perpetua est nec discedere ab eo potest qui eam semel cepit. nam si habeat interuallum, si aliquando carere ea possumus, redibunt protinus uitia, quae uirtutem semper inpugnant.
7.10.4 non est igitur conprehensa, si deserit, si aliquando secedit: cum uero sibi domicilium stabile conlocauit, in omni actu uersari eam necesse est nec potest fideliter depellere uitia et fugare, nisi pectus quod insedit perpetua statione munierit.
7.10.5 ipsa ergo uirtutis perpetuitas indicat humanum animum, si uirtutem ceperit, permanere, quia et uirtus perpetua est et solus animus humanus uirtutem capit.
7.10.6 quoniam igitur contraria sunt uitia uirtuti, omnis ratio diuersa et contraria sit necesse est. quia uitia commotiones et perturbationes animi sunt, uirtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est; quia uitia temporalia et breuia sunt, uirtus perpetua et constans et par sibi semper; quia uitiorum fructus id est uoluptates aeque ut ipsa breues temporalesque sunt, uirtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est;
7.10.7 quia uitiorum commodum in praesenti est, uirtutis igitur in futuro. ita fit ut in hac uita uirtutis praemium nullum sit, quia uirtus adhuc ipsa est.
7.10.8 nam sicut uitia cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum secuntur, ita uirtus cum finita est, merces eius insequitur. uirtus autem numquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. ergo praemium uirtutis post mortem est.
7.10.9 denique Cicero in Tusculanis quamuis duhitanter tamen sensit summum homini bonum non nisi post mortem contingere. fidenti animo, inquit si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. mors igitur non * extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit.
7.10.10 qui i autem se, ut ait idem, uitiis ac sceleribus contaminauerit uoluptatique seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam), quam diuinae litterae secundam mortem nominant: quae est et perpetua et grauissimis cruciatibus plena.
7.10.11 nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis, ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est, altera pertinens ad animam, quae scelere adquiritur, uirtute uitatur. ut uita haec temporalis est certosque terminos habet. quia corporis est, sic et mors aeque temporalis est certumque habet finem, quia corpus attingit.
7.11.1 Inpletis igitur temporibus quae deus morti statuit terminabitur ipsa mors. et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur, consequens est ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit.
7.11.2 rursus sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles inmortalitatis suae fructus capit, ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendit.
7.11.3 ergo in ea condicione res posita est, ut qui beati sunt in hac uita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri, quia iam bonis quae maluerunt potiti sunt,
7.11.4 quod iis euenit qui deos adorant ac deum neglegunt, deinde qui iustitiam sequentes in hac uita miseri fuerint et contempti et inopes et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe uexati, quia nec aliter uirtus teneri potest, semper beati sint futuri, ut quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur: quod iis utique contingit qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis caelestem religionem dei secuntur, cuius bona sicut ipse qui tribuit sempiterna sunt. quid?
7.11.5 opera corporis atque animi nonne indicant esse animam mortis expertem? nam corpus quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. nihil enim Tullius ait esse quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur uel iniuria hominum uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate.
7.11.6 at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia.
7.11.7 eodem modo desideria quoque corporis animique decarant alterum esse mortale, alterum sempiternum. corpus enim nihil nisi temporale desiderat id est cibum potum indumentum quietem uoluptatem, et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere nec adsequi potest: animus autem per se multa desiderat quae ad officium fructumue corporis non redundent, eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama uirtutis, ut memoria nominis.
7.11.8 nam cultum dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. unde credibile est non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine animo nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore.
7.11.9 quid quod ea quae uisibilia sunt oculis et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt, ea uero quae neque sub tactum neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus?
7.11.10 corpus autem si ideo mortale est, quia uism pariter et tactui subiacet, ergo et anima idcirco inmortalis est, quia nec tangi potest nec uideri.
7.12.1 Nunc argumenta eorum qui contra disserunt refellamus: quae Lucretius tertio libro executus est. quoniam cum corpore inquit anima nascitur, cum corpore intereat necesse est.
7.12.2 at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisumque fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo.
7.12.3 corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est et uisibile, corrumpitur atque occidit nec uim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum uenit, anima autem quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolui potest.
7.12.4 ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est.
7.12.5 denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit: cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terram, sed quod missum est ex aetheris oris, id rursum caeli fulgentia templa receptant. quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit.
7.12.6 praeterea id ipsum quod colligit, dissolui animam, hoc est simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est et in contrarium conuerti potest. non enim simul interit, sed anima discedente integrum per multos dies manet et plerumque medicatum diutissime durat.
7.12.7 nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima corpusque desereret, sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur et tam celeriter etiam corpus adhuc spiritu in eo manente deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit, immo uero dissoluto corpore anima uanesceret uelut umor fracto uase cusus.
7.12.8 nam si terrenum et tragile corpus post secessum animae non statim diffluit in terramque tabescit, ei qua illi origo est, ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo eius aeterna est.
7.12.9 quoniam crescit inquit mens in pueris et in iuuenibus uiget et in senibus deminuitur, apparet esse mortalem. primum non idem est anima et mens: aliut est enim quo uiuimus, aliut quo cogitamus. nam dormientium mens, non anima sopitur, et in furiosis mens extinguitur, anima manet, et ideo non exanimes, sed dementes appellantur.
7.12.10 mens ergo id est intellegentia uel augetur uel minuitur pro aetate. anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro ad sedem suam reuolet.
7.12.11 deinde, quod anima quamuis a deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est diuinitatis.
7.12.12 audit igitur ac discit omnia et sapientiam discendo et audiendo capit, et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuuenilis aetas uirtute decursa est, et si nimia senectus fregerit membra, non est animae uitium, si uisus euanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis.
7.12.13 at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit?
7.12.14 uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet.
7.12.15 idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam (anima) si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis.
7.12.16 mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit.
7.12.17 anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur.
7.12.18 hoc est ergo cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur et obliuionem sui non anima, sed mens patiatur. quae quoniam certa corporis regione consistit. cum eam partem uis aliqua morbi uitiauerit, mouetur loco et quasi conquassata sede sua emigrat reditura scilicet, cum medella et sanitas domicilium suum reformauerit.
7.12.19 nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit et inbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem, cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se nec ulla iam fragilitatis condicione temptabitur, quia indumentum fragile proiecit.
7.12.20 sicut oculus inquit eunlsus ac separatus a corpore nihil potest uidere, ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis.
7.12.21 talsum hoc et absumle est: anima enim non pars corporis, sed in corpore est. sicut id quod uase continetur, uasis pars non est nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur, ita nec anima pars est corporis, quia corpus uel uas est animae uel receptaculum.
7.12.22 iam illut argumentum multo magis inane est, quod ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet a summis pedibus incipiens: tamquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet, quod fit in iis qui ferro intereunt. quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur.
7.12.23 quae cum materia sanguinis contineatur sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta necesse est membrorum summa quaeque frigescere, quoniam uenae exiliores in extrema corporis porriguntur et extremi ac tenuiores riui deficiente uena fontis arescunt.
7.12.24 nec tamen quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum.
7.12.25 cum autem praesens anima sensum tribuat corpori et uiuere m efficiat, fieri non potest ut non ipsa per se et uiuat et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. nam quod ait:
7.12.26 quodsi inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolui conquereretur, sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis, equidem numquam uidi qui se quereretur in morte dissolui:
7.12.27 sed ille fortasse Epicureum aliquem uiderat etiam dum moritur philosophantem ac de sui dissolutione in extremo spiritu disserentem.
7.12.28 quomodo sciri potest utrum dissolui se sentiat an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? nam dum sentit et loqui potest, nondum dissolutus est, ubi dissolutus est, nec sentire iam nec loqui potest: ita queri de dissolutione aut nondum potest aut iam non potest.
7.12.29 at enim priusquam dissoluatur, intellegit se dissolutuiri. quid quod uidemus plerosque morientium non dissolui conquerentes, ut ait, sed exire se et proficisci et ambulare testantes idque aut gestu significant aut si adhuc possunt, et uoce pronuntiant? unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere.
7.12.30 cetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti migrare animas de corporibus uetustate ac morte confectis et insinuare se nouis ac recens natis et easdem semper renasci modo in homine modo in pecude modo in bestia modo in uolucre et hac ratione inmortales esse, quod saepe uariorum ac dissimilium corporum domicilia commutent.
7.12.31 quae sententia deliri hominis quoniam ridicula et mimo dignior quam scola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat.
7.12.32 praetereunda sunt igitur nobis ea quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt.
7.13.1 Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur.
7.13.2 neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse.
7.13.3 Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἑκατέρων φύσεων, τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς, μίαν ἐποίει φύσιν τὴν τοῦ ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν πὴ μὲν ἀθάνατον, πὴ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ τῆς θείας και ἀθανάτου φύσεως καὶ τῆς θνητῆς καὶ μεταβλητῆς ἵδρυσεν, ἵνα πάντα μὲν ὁρῶν πάντα θαυμάζῃ.
7.13.4 sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum conputet, quamuis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat quam Platoni aut Pythagorae.
7.13.5 maius igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Apollinem Milesium utrumne maneat anima post mortem an dissoluatur, et respondit his uersibus:
7.13.6 Ψυχὴ μὲν μέχρις οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, φθαρτὰ νοοῦσα πάθη θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει· ἡνίκα δ᾽ ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ᾽ εἰς πάμπαν ἀπειρὴς. πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια. quid? carmina Sibyllina nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant ut a deo de uiuis ac mortuis indicetur? quorum exempla paulo post inferemus.
7.13.7 falsa est ergo Democriti et Epicuri et Dicaearchi de animae dissolutione sententia. qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus cieri ab inferis animas et adesse et praebere se humanis oculis uidendas et loqui et futura praedicere, et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur.
7.13.8 sed quia non peruieant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt.
7.13.9 quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici , concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam uocant, ita in corporibus ex conpage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi exsistere: quo nihil dici delirius potest.
7.13.10 uerum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo uiuere se et habere mentem, qua id ipsum cogitauerat, non uidebat.
7.13.11 sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse quicquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis ad ea perspicienda quorum uis ac ratio sentitur potius quam uidetur.
7.14.1 Quoniam de immortalitate animae diximus, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, uel quod artes inuenerant uel quod usum I quarundam frugum docuerant uel quod utilia uitae hominum , prodiderant uel quod inmanes bestias interemerant.
7.14.2 quae, merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur.
7.14.3 nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem' peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur.
7.14.4 Plato et multi alii philosophorum cum ignorarent originem rerum supremumque illut tempus quo mundus esset effectus, multa milia saeculorum fluxisse dixerunt, ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus, secuti fortasse Chaldaeos, qui, ut Cicero tradit in libro de diuinatione primo, quadringenta septuaginta milia annorum monumentis conprehensa se habere delirant: in quo se quia posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.
7.14.5 nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi, finemque cognouimus: de quo nunc in fine operis disseremus, quoniam de principio in secundo libro explicauimus.
7.14.6 sciant igitur philosophi qui ab exordio mundi saeculorum milia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum. quo numero expleto consummationem fieri necesse est et humanarum rerum statum in melius reformari: cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat.
7.14.7 Mundum deus et hoc rerum naturae admirabile opus, sicut arcanis sacrae scripturae continetur, sex dierum spatio consummauit diemque septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit.
7.14.8 hic est autem dies sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. nam et dies septem sunt quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum et septem stellae quae non occidunt et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus et inaequabiles motus rerum ac temporum uarietates efficere creduntur.
7.14.9 ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera perfecta sunt, per saecula sex id est annorum sex milia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta, qui dicit: ante oculos tuos, domine, mille anni tamquam dies unus.
7.14.10 et sicut deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laborauit, ita et religio eius et ueritas in his sex milibus annorum laboret necesse est, malitia praeualente atque dominante.
7.14.11 et rursus quoniam perfectis operibus requieuit die septimo eumque benedixit, necesse est ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra et regnet per annos mille iustitia sitque tranquillitas et requies a laboribus quos mundus iam diu perfert.
7.14.12 uerum quatenus id eueniat, ordine suo explicabo. saepe diximus minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse, ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.
7.14.13 eodem modo etiam figuratio terreni hominis caelestis populi praeferebat in posterum fictionem. nam sicut perfectis omnibus quae in usum hominis molitus est deus ipsum hominem sexto die ultimum fecit eumque induxit in hunc mundum tamquam in domum iam diligenter instructam, ita nunc sexto die magno uerus homo uerbo dei fingitur, id est sanctus populus doctrina et praeceptis dei ad iustitiam figuratur.
7.14.14 et sicut tunc mortalis atque inperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret, ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur, ut uiuificatus a deo in hoc eodem mundo per annos mille dominetur.
7.14.15 quomodo autem consummatio futura sit et qualis exitus humanis rebus inpendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet.
7.14.16 sed et saecularium prophetarum congruentes cum caelestibus uoces finem rerum et occasum post breue tempus adnuntiant describentes quasi fatigati et dilabentis mundi ultimam senectutem.
7.14.17 quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam.
7.15.1 Est in arcanis sanctarum litterarum transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione.
7.15.2 cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem creuissent et graui atque intolerando seruitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum deus insanabili plaga et populum suum liberauit traductum medio mari, cum discissis fluctibus et in utramque partem dimotis per siccum populus graderetur.
7.15.3 conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi coeunte in statum suum pelago cum omnibus copiis interceptus est.
7.15.4 quod facinus tam clarum tamque mirabile quamuis ad praesens uirtutem dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam deus idem in extrema temporum consummatione facturus est: liberabit enim plebem suam de graui seruitute mundi.
7.15.5 sed quoniam tunc una plebs dei et aput unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est, nunc autem quia populus dei ex omnibus linguis congregatus aput omnes gentes commoratur et ab his dominantibus premitur, necesse est uniuersas nationes id est orbem totum caelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor dei populus liberetur.
7.15.6 et sicut tunc signa facta sunt quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intellegatur.
7.15.7 propinquante igitur huius saeculi termino humanarum rerum statum commutari necesse est et in deterius nequitia inualesceute prolabi, ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum creuit, in illius tamen insanabilis mali conparatione felicia et prope aurea possint indicari.
7.15.8 ita enim iustitia rarescet, ita inpietas et auaritia et cupiditas et libido crebrescet, ut si qui forte tum fuerint boni, praedae sint sceleratis ac diuexentur undique ab iniustis, soli autem mali opulenti sint, boni uero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. confundetur omne ius et leges interibunt.
7.15.9 nihil quisquam tunc habebit nisi aut quaesitum aut defensum manu, audacia et uis omnia possidebunt. non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non ueritas erit atque ita neque securitas neque regimen neque requies a malis ulla.
7.15.10 omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella, omnes gentes in armis erunt et se inuicem obpugnabunt: ciuitates inter se finitimae proeliabuntur et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas et sanguine uelut flumine operietur.
7.15.11 tum peragrabit gladius orbem metens omnia et tamquam messem cuncta prosternens. cuius uastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis — horret animus dicere, sed dicam, quia futurum est — tolletur e terra et inperium in Asiam reuertetur ac rursus oriens dominabitur atque occidens seruiet.
7.15.12 nec mirum cuiquam debet uideri, si regnum tanta mole fundatum ac tamdiu per tot et tales uiros auctum, tantis denique opibus confirmatum aliquando tamen conruet. nihil est enim humanis uiribus laboratum quod non humanis aeque uiribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium.
7.15.13 sic et alia prius regna cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. nam et Aegyptios et Persas et Graecos et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum: quibus omnibus destructis ad Romanos quoque rerum summa peruenit. qui quanto ceteris omnibus regnis magnitudine antistant, tanto maiore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam quae sunt ceteris altiora.
7.15.14 non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutisque formata; at uero Tarquinio regnante cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adulescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere.
7.15.15 sublata enim Carthagine, quae tam diu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit, donec regibus cunctis et nationibus imperio subiugatis cum iam bellorum materia deficeret, uiribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit.
7.15.16 haec fuit prima eius senectus, cum bellis laeerata ciuilibus atque intestino malo pressa rursus ad regimen singularis imperii reccidit quasi ad alteram infantiam reuoluta. amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tamquam sustentare se ipsa non ualeret, nisi adminiculo regentium niteretur.
7.15.17 quodsi haec ita sunt, quid restat nisi ut sequatur interitus senectutem? et id futurum breui contiones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intellegat.
7.15.18 Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam locuntur et quidem iudicio dei, quod nomen eius habuerit inuisum et inimica iustitiae alumnum ueritatis populum trucidarit.
7.15.19 Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione uaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit: sublatuiri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est quam illa Troiana gens conderetur.
7.16.1 Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbitretur, ostendam. in primis multiplicabitur regnum et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. tum discordiae ciuiles in perpetuum serentur nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae non ad regendum, sed ad consumendum partiantur.
7.16.2 hi exercitibus III mensum auctis et agrorum cuius destitutis. quod est principium euersionis et cladis. disperdent omnia et comminuent et uorabunt.
7.16.3 tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis qui tunc Asiam obtinebunt, adsumetur in societatem a ceteris ac princeps omnium constituetur.
7.16.4 hic insustentabili dominatione uexabit orbem, diuina et humana miscebit, infanda dictu et exsecrabilia molietur, noua consilia in pectore suo uolutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet et suas sanciat, contaminabit diripiet spoliabit occidet: denique inmutato nomine atque imperii sede translata confusio ac perturbatio humani generis consequetur.
7.16.5 tum uero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit uita iucunda. eruentur funditus ciuitates atque interibunt non modo ferro atque igni, uerum etiam terrae motibus adsiduis et eluuie aquarum et morbis frequentibus et fame crebra.
7.16.6 aer enim uitiabitur et corruptus ac pestilens fiet modo inportunis imbribus modo inutili siccitate, nunc frigoribus nunc aestibus nimiis, nec terra homini dabit fructum: non seges quicquam, non arbor, non uitis feret, sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient.
7.16.7 fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat, et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur.
7.16.8 propter haec deficient et m terra quadrupedes et m aere uolucres et in mari pisces. prodigia quoque in caelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum et solis tenebrae et color lunae et cadentium siderum lapsus.
7.16.9 nec tamen haec usitato modo fient, sed existent subito ignota et inuisa oculis astra. sol in perpetuum fuscabitur, ut uix inter noctem diemque discernat, luna iam non tribus deficiet horis, sed perpetuo sanguine offusa meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum aut siderum cursus aut rationem temporum agnoscere: fiet enim uel aestas in hieme uel hiemps in aestate.
7.16.10 tunc annus breuiabitur et mensis minuetur et dies in angustum coartabitur, stellae uero creberrimae cadent, ut caelum omne caecum sine ullis luminibus appareat.
7.16.11 montes quoque altissimi decident et planis aequabuntur, mare innauigabile constituetur. ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e caelo tuba: quod hoc modo Sibylla denuntiat: σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει. itaque trepidabunt omnes et ad luctuosum illum sonitum contremescent.
7.16.12 tum uero per iram dei aduersus homines qui iustitiam non adgnouerint, saeuiet ferrum ignis fames morbus, et super omnia metus semper inpendens. tunc orabunt deum et non exaudiet, optabitur mors et non ueniet. ne nox quidem requiem timori dabit nec ad oculos somnus accedet, sed animas hominum sollicitudo ac uigilia macerabit, plorabunt et gement et dentibus strident, gratulabuntur mortuis et uiuos plangent.
7.16.13 his et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra et erit deformatus orbis atque desertus: quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: ἔσται ϰόσμος ἄϰοσμος ἀπολλμένων άνθρώπων.
7.16.14 ita enim conficietur humanum genus, ut uix decima pars hominum relinquatur, et unde mille processerant, uix prodient centum. de cultoribus etiam dei duae partes interibunt et tertia quae fuerit probata remanebit.
7.17.1 Sed planius quomodo id eueniat exponam. imminente iam temporum conclusione propheta magnus mittetur a deo, qui conuertat homines ad dei agnitionem, et accipiet potestatem mirabilia faciendi.
7.17.2 ubicumque homines non audierint eum, claudet caelum et abstinebit imbres, aquam conuertet in sanguinem et cruciabit illos siti ac fame, et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius atque conburet illum. his prodigiis ac uirtutibus conuertet multos ad dei cultum. peractisque operibus ipsius alter rex orietur e Syria malo spiritu genitus, euersor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat.
7.17.3 hic pugnabit aduersus prophetam dei et uincet et interficiet eum et insepultum iacere patietur, sed post diem tertium reuiuiscet atque inspectantibus et mirantibus cunctis rapietur in caelum.
7.17.4 rex uero ille taeterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta, et se ipsum constituet ac uocabit deum, se coli iubebit ut dei filium. et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus uisis inretiat homines, ut adorent eum.
7.17.5 iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo.
7.17.6 tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi.
7.17.7 quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.
7.17.8 idem iustos homines obuoluet libris prophetarum atque ita cremabit. et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus.
7.17.9 id erit tempus quo iustitia proicietur et innocentia odio erit, quo mali bonos hostiliter praedabuntur. non lex aut ordo aut militiae disciplina seruabitur, non canos quisquam reuerebitur, non officium pietatis adgnoscet, non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. ita quasi uno com- mumque latrocinio terra uniuersa uastaoltur.
7.17.10 cum naec iacta erunt, tum iusti et sectatores ueritatis segregabunt se a malis et fugient in solitudines. quo audito inpius inflammatus ira ueniet cum exercitu magno et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo iusti morabuntur, ut eos conprehendat.
7.17.11 illi uero ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad deum uoce magna et auxilium caeleste inplorabunt, et exaudiet eos deus et mittet regem magnum de caelo, qui eos eripiat ac liberet omnesque inpios ferro ignique disperdat.
7.18.1 Haec ita tutura esse cum prophetae omnes ex dei ie spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt.
7.18.2 Hystaspes enim, quem supenus nommaUl, descripta miquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet.
7.18.3 sed et illut non sine daemonum fraude subtractum, missuiri a patre tunc filium dei, qui deletis omnibus malis pios liberet. quod Hermes tamen non dissimulauit. in eo enim libro qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus subiecit haec:
7.18.4 ἐπὰν δὴ ταῦτα γένηται, ὦ Ἀσκλήπιε. τότε ὁ κύριος καὶ πατὴρ καὶ θεὸς καὶ τοῦ πρώτου καὶ ἑνὸς θεοῦ δημιουργὸς ἐπιβλέψας τοῖς γενομένοις καὶ τὴν ἑαυτοῦ βούλησιν τοῦτ' ἔστιν τὸ ἀγαθὸν ἀντερείσας τῆ ἀταξίᾳ καὶ ἀνακαλεσάμενος τὴν πλάνην καὶ τὴν κακίαν ἐκκαθαρας πὴ μὲν ὕδατι πολλῷ κατακλύσας, πὴ δὲ πυρὶ ὀξυτάτῳ διακαύσας, ἑνίοτε δὲ πολέμοις καὶ λοιμοῖς ἐκπαίσας, ἤγαγεν ἐπὶ τὸ ἀρχαῖον καὶ ἀποκατέστησεν τὸν ἑαυτοῦ κόσμον.
7.18.5 Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt quam ut dei filius a summo patre mittatur, qui et iustos liberet de manibus inpiorum et iniustos cum tyrannis saeuientibus deleat.
7.18.6 e quibus una sic tradit: ἥξει καὶ μακάρων ἐθέλων πόλιν ἐξαλαπάξαι. καί κέν τις θεόθεν βασιλεὺς πεμφθεὶς ἐπὶ τοῦτον πάντας ὀλεῖ βασιλεῖς μεγάλους καὶ φῶτας ἀρίστους; εἰθ᾽ οὕτως κρίσις ἔσται ὑπ᾽ ἀφθίτου ἀνθρώποισιν. item alia:
7.18.7 καὶ τότ᾽ ἀπ᾽ ἠελίου θεὸς πέμψει βασιλῆα, ὃς πᾶσαν γαῖαν παύσει πολέμοιο κακοῖο. et rursus alia:
7.18.8 ὃς ῥά κε πραὺς ἰδοὺ ἤξει, ἴνα τὸ ζυγὸν ἡμῶν δοῦλον δυσβάστακτον ἐπ᾽ αὐχένι κείμενον ἄρῃ, καὶ θεσμοὺς ἀθέους λύσει, δεσμούς τε βιαίους.
7.19.1 Oppresso igitur orbe terrae cura ad destrueudam inmensarum uirium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus iucubabit, diuino auxilio tanta illa calamitas indigebit.
7.19.2 commotus igitur deus et periculo ancipiti et miseranda conploratione iustorum mittet protinus liberatorem. tum aperietur caelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis dei tamquam fulgur appareat; quod Sibylla his uersibus elocuta est: ὁππόταν ἔλθῃ, πῦρ ἔσται ψολόεν τι μέσσῃ ἐνὶ νυκτὶ μελαίνῃ.
7.19.3 haec est nox quae a nobis propter aduentum regis ac dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex ratio est, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est.
7.19.4 hic est enim liberator et iudex et ultor et rex et deus, quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit.
7.19.5 cadet repente gladius e caelo, ut sciant iusti ducem sanctae militiae descensurum, et descendet comitantibus angelis in medium terrae et ante-, cedet eum flamma inextinguibilis et uirtus angelorum tradet in manus iustorum multitudinem illam quae montem circumsederit et concidetur ab hora tertia usque in uesperum et Suet sanguis more torrentis: deletisque omnibus copiis iupius solus effugiet et peribit ab eo uirtus sua.
7.19.6 hic est autem qui appellatur Antichristus, sed se ipse Christum mentietur et contra uerum dimicabit et uictus effugiet et bellum saepe renouabn et saepe uincetur, donec quarto proelio confectis omnibus impiis debellatus et captus tandem scelerum suorum luat poenas.
7.19.7 sed et ceteri pnncipes ac tyranni, qui contriuerunt orbem, simul cum eo uincti adducentur ad regem, et increpabit eos et coarguet et exprobrabit iis facinora ipsorum et damnabit eos ac mentis cruciatibus tradet.
7.19.8 sic extincta malitia et mpietate conpressa requiescet orbis, qui per tot saecula subiectus' errori ac sceleri nefandam pertulit seruitutem.
7.19.9 non colentur ulterius dii manu facti, sed a templis ac puluinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur et cum donis suis mirabilibus ardebunt: quod etiam Sibylla cum prophetis congruens futurum esse praedixit: ῥίψωσιν δ' εἴδωλα βρότοι καὶ πλοῦτον ἄπαντα. Erythraea quoque idem spopondit: ἔργα δὲ χειροποιητὰ θεῶν κατακαυθήσονται.
7.20.1 Post haec aperientur inferi et surgent mortui, de quibus iudicium magnum idem ipse rex ac deus faciet cui summus pater et iudicandi et regnandi dabit maximam potestatem. de quo iudicio et regno aput Erythraeam Sibyllam sic inuenitur:
7.20.2 ὁππότε δὴ καὶ τοῦτο λάβῃ τέλος αἴσιμον ἦμαρ, εἰς δὲ βροτοὺς ἥξει κρίσις ἀθανάτοιο θεοῖο, ἥξει ἑπ᾽ ἀνθρώπους μεγάλη κρίσις ἡδὲ καὶ ἀρχή.
7.20.3 deinde aput aliam: ταρτάρεον δὲ χάος δείξει τότε γαῖα χανοῦσα ἥξουσιν δὲ ἐπὶ βῆμα θεοῦ βασιλῆος ἄπαντες.
7.20.4 et alio loco apud eamdem: οὐρανὸν εἱλίξω, γαίης κευθμῶνας ἀνοίξω, και τότ᾽ ἀναστήσω νεκροὺς μοῖραν ἀναλύσας καὶ θανάτου κέντρον. καὶ ὕστερον εἰς κρίσιν ἄξω, κρίνων εὐσεβέων καὶ δυσσεβέων βίον ἀνδρῶν.
7.20.5 nec tamen uniuersi tunc a deo iudicabuntur, sed ii tantum qui sunt in dei religione uersati. nam qui deum non adgnouerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam indicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus non resurrecturos esse inpios in iudicium.
7.20.6 iudicabuntur ergo qui deum scierunt et facinora eorum id est mala opera cum bonis conlata ponderabuntur, ut si plura et graui(or)a fuerint bona iustaque, dentur ad uitam beatam, si autem mala superauerint, condemnentur ad poenam.
7.20.7 hic fortasse dixerit quispiam: 'si est inmortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem atque ita etiam mortem: si morti non est obnoxia, ne dolori quidem: patibilis igitur non est.' huic quaestioni siue argumento a Stoicis ita occurritur:
7.20.8 animas quidem hominum permanere nec interuentu mortis in nihilum resolui, sed eorum qui iusti fuerint puras et inpatibiles et beatas ad sedem caelestem, unde illis origo sit, remeare uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus,
7.20.9 impias uero, quoniam se malis cupiditatibus inquinauerint, mediam quandam gerere inter immortalem mortalemque naturam et habere aliquid inbecillitatis ex contagione carnis, cuius desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quendam fucum trahant labemque terrenam: quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, eius naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex deo sint, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta sensum doloris adtribuit.
7.20.10 quam sententiam poeta sic explicauit: quin et supremo cum lumine uita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt.
7.20.11 haec propemodum uera sunt. anima enim cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, par leuibus uentis uolucrique simillima somno, quia spiritus est et ipsa tenuitate inconprehensibilis, sed nobis, qui sumus corporales, deo autem, cui subiacet posse omnia, conprehensibilis.
7.21.1 Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur.
7.21.2 quid ergo mirum, si cum sint inmortales animae, tamen patibiles sint deo? nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est.
7.21.3 sed tamen docent uos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur.
7.21.4 at ille diuinus per se ipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis nec admixtum habet fumum, sed est purus ac liquidus et in aquae modum fluidus: non enim ui aliqua sursum uersus urguetur sicut noster, quem labes, terreni corporis quo tenetur et fumus intermixtus exsilire cogit et ad caelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare.
7.21.5 idem igitur diuinus ignis una eademque ui ac potentia et cremabit inpios et recreabit et quantum e corporibus absumet, tantum reponet ac sibi ipse aeternum pabulum sumministrabit: quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt. ita sine ullo reuirescentium corporum detrimento aduret tantum ac sensu doloris adficiet.
7.21.6 sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat.
7.21.7 tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen.
7.21.8 tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati.
7.22.1 Figmenta haec esse poetarum quidam putant ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse: nec mirum est ita illis uideri.
7.22.2 aliter enim quam res habet traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici et oratores et cetera genera scriptorum, tamen quia mysterium diuini sacramenti nesciebant et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore peruenerat, eam uero temere ac leniter auditam in modum commenticiae fabulae prodiderunt.
7.22.3 et tamen idem testati sunt non auctorem se certum, sed opinionem sequi, ut Maro qui ait: sit mihi fas audita loqui.
7.22.4 quamuis igitur ueritatis arcana in parte corruperint, tamen ipsa res eo uerior inuenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est.
7.22.5 errori tamen eorum subest ratio non nulla. nam cum prophetae adsiduis contionibus praedicarent iudicaturum esse de mortuis filium dei et haec adnuntiatio non lateret, quoniam rectorem caeli deum non alium putabant esse quam Iouem, iudicare aput inferos Iouis filium tradiderunt, sed tamen non Apollinem aut Liberum aut Mercurium, qui caelestes putantur, sed eum, qui et mortalis fuerit et iustus, uel Minoem uel Aeacum uel Rhadamanthum.
7.22.6 corruperunt igitur poetica licentia quod acceperant, uel opinio ueritatem per diuersa ora sermonesque uarios dissipatam mutauit.
7.22.7 nam quod peractis ad inferos mille annis rursus ad uitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos, Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno, scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant rursus et incipiant in corpora uelle reuerti,
7.22.8 haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti non post mille annos mortis suae, sed ut restituti rursus in uitam mille annis cum deo regnent. deus enim ueniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato rediuiuas iustorum animas corporibus innouatis ad sempiternam beatitudinem suscitet.
7.22.9 itaque praeter aquam obliuionis uera sunt cetera; quam idcirco finxerunt, ne quis illis opponeret: 'cur ergo non meminerint se aliquando uixisse aut qui fuerint aut quae gesserint?' sed nihilominus tamen ueri simile non putatur et res tota uelut licenter ac fabulose ficta respuitur.
7.22.10 nobis autem de resurrectione adfirmantibus et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras illut opponitur: 'tot iam saecula transierunt: quis umquam unus ab inferis resur-
7.22.11 rexit, ut exemplo eius fieri posse credamus?' at enim resurrectio fieri non potest dominante adhuc iniustitia. hoc enim saeculo necantur homines ui ferro insidiis uenenis et adficinntur iniuriis egestate carceribus tormentis proscriptionibus.
7.22.12 eo accedit quod iustitia inuisa est, quod omnes, qui deum sequi uolunt, non tantum odio habentur, sed uexantur omnibus contumeliis et excruciantur multiplici genere poenarum et ad inpios cultus manu factorum deorum non ratione aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.
7.22.13 num lgitur oportet ad haec eadem resurgere aut reuerti homines ad uitam, in qua tuti esse non possunt? cum ergo iusti tam uiles habeantur, tam facile tollantur, quid putemus futurum fuisse, si & quis ab inferis rediens uitam postliminio recepisset?
7.22.14 auferretur profecto ab oculis hominum, ne uiso eo uel audito deos uniuersi relinquerent et ad unius se dei cultum religionemque conuerterent.
7.22.15 ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum, quoniam eos qui resurrexerint nec mori iam ulterius nec uiolari ullo modo fas est, ut beatam possint agere uitam quorum mors resignata est.
7.22.16 poetae uero cum scirent hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne malorum ac laborum memores animae reuerti ad superos recusarent.
7.22.17 unde Vergilius: o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas iterumque ad tarda reuerti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?
7.22.18 ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque ] renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi.
7.22.19 unde etiam Plato de anima disserens ex hoc ait posse cognosci animas esse inmortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sint ingenia et ad percipiendum facilia, quod ea quae discant ita celeriter rapiant, ut non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit.
7.23.1 Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent et a deo corporibus induentur et prioris uitae factorumque omnium memores erunt et in bonis caelestibus conlocati ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum praesenti deo gratias agent, quod malum omne deleuerit, quod eos ad regnum uitamque perpetuam suscitarit.
7.23.2 qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte quam poetae. nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit, sed inepte, quod ex hominibus in pecudes et ex pecudibus in homines et se ipsum ex Euphorbo esse reparatum.
7.23.3 meiius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum: qui in libris quos de prouidentia scripsit cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος δῆλον, ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι πάλιν περιόδῳ τινὶ χρόνου εἰς τοῦτο ἐν ᾧ νῦν ἐσμεν ἀποκαταστῆναι σχῆμα.
7.23.4 sed nos ab humanis ad diuina redeamus. Sibylla dicit haec: δύσπιστον γὰρ ἅπαν μερόπων γένος. ἀλλ᾽ ὅταν ἠδὴ κόσμου καὶ θνητῶν ἔλθῃ κρίσις, ἣν θεὸς αὐτὸς ποιήσει κρίνων ἀσεβεῖς θ᾽ ἅμα εὐσεβέας τε, καὶ τότε δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ζόφον ἐν πυρὶ πέμψει. ὅσσοι δ᾽ εὐσεβέουσι, πάλιν ζήσουσ᾽ ἐπὶ γαίης, πνεῦμα θεοῦ δόντος τιμὴν ἅμα καὶ βίον αὐτοῖς.
7.23.5 quodsi non modo prophetae, sed etiam uates et poetae et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt, nemo quaerat a nobis quemadmodum fieri possit. nec enim diuinorum operum reddi potest ratio: sed si a principio deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit, credamus ab eodem restitui ueterem posse qui nouum fecit.
7.24.1 Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente: , πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται, αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅταν ἐλθῃ βήματι κρῖναι ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα.
7.24.2 uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudiciumque maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit. mille annos inter homines uersabitnr eosque iustissimo imperio reget. quod alia Sibylla uaticinans furensque proclamat: κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει.
7.24.3 tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur, sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt et erit suboles eorum sancta et deo cara: qui autem ab inferis suscitabuntur, hi praeerunt umentibus uelut iudices.
7.24.4 gentes uero non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in uictoriam dei, ut triumphentur a iustis ac subiugentur perpetuae seruituti.
7.24.5 sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur et erit in custodia mille annis caelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit. ne quod malum aduersus populum dei moliatur.
7.24.6 post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra peractoque iudicio ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor deus cum iustis dominantibus commoretur. quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit: καὶ πόλιν, ἥν ἐπόθησε θεὸς, ταύτην ἐποίησεν λαμπροτέραν ἄστρων ἠδ' ἡλίου ἠδὲ σελήνης.
7.24.7 tunc auferentur a mundo tenebrae illae quibus obfundetur atque occaecabitur caelum, et luna claritudinem solis accipiet nec minuetur ulterius, sol autem septies tanto quam nunc est clarior fiet. terra uero aperiet fecunditatem suam et uberrimas fruges sua sponte generabit, rupes montium melle sudabunt, per riuos uina decurrent et flumina lacte inundabunt: mundus denique ipse gaudebit et omnis rerum natura laetabitur erepta et liberata dominio mali et impietatis et sceleris et erroris.
7.24.8 non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda, sed quieta et placida erunt omnia. leones et uituli ad praesepe simul stabunt, lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt, infans cum serpentibus ludet.
7.24.9 denique tum fient illa quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. quorum error hinc ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant quasi iam peracta. uisiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari.
7.24.10 quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, conpleta esse iam ueteribus saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri conplerique non poterant homine regnante.
7.24.11 cum uero deletis religionibus impiis et scelere compresso subiecta erit deo terra, cedet et ipse mari uector nec nautica pinus mutabit merces, omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. tunc et molli paulatim flauescet campus arista incultisque rubens pendebit sentibus uua et durae quercus sudabunt roscida mella. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti- murice, iam croceo mutabit uellera luto, sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera nec magnos metuent armenta leones. quae poeta secundum Cymaeae Sibyllae carmina prolocutus est.
7.24.12 Erythraea uero sic ait: οἱ δὲ λύκοι τε καὶ ἄρνες ἐν οὔρεσιν ἄμμιγ' ἔδονται χόρτον παρδάλιες τ᾽ ἐρίφοις ἄμα βοσκήσονται· ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσιν σαρκοβόρος τε λέων φάγεται ἄχυρον παρὰ φάτνῃ, σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἄμ' ἀσπίσι κοιμήσονται.
7.24.13 et alio loco de ubertate rerum: καὶ τότε δὴ χάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει. καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισιν οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ λευκοῦ τε γάλακτος καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἁπάντων. et alia eodem modo:
7.24.14 εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ᾽ οἴσει, νᾶμα μελισταγέης ἀπὸ πέτρης ἠδ᾽ ἀπὸ πηγῆς καὶ γάλα τ᾽ ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις.
7.24.15 uiuent itaque homines tranquillissimam et copiosissimam uitam et regnabunt cum deo pariter, reges gentium uenient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent regem magnum, cuius nomen erit praeclarum ac uenerabile uniuersis nationibus quae sub caelo erunt et regibus qui dominabuntur in terra.
7.25.1 Haec sunt quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus esse non duxi, quoniam esset infinitum nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet tam multis uno spiritu similia dicentibus simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem, praeterea ut ea ipsa quae dicerem non nostris, . sed alienis potissimum litteris confirmarem doceremque non ' modo aput nos, uerum etiam aput eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri, quam recusent adgnoscere.
7.25.2 si quis autem diligentius haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat et plura quam nos in his libris conplexi suinus admirabilia reperiet.
7.25.3 Fortasse quispiam nunc requirat quando ista quae diximus sint futura. iam superius ostendi conpletis annorum sex milibus mutationem istam fieri oportere et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.
7.25.4 de signis quae praedicta sunt a prophetis licet noscere: praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum et expectanda sit nobis in dies singulos et timenda.
7.25.5 quando tamen conpleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ex litteris sanctis et ex uariis historiis quantus sit numerus annorum ab exordio mundi. qui licet uarient et aliquantum numeri eorum summa dissentiant, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum.
7.25.6 etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum breui fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istius uidetur esse metuendum.
7.25.7 at uero cum caput illut orbis occiderit et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis orbique terrarum?
7.25.8 illa est ciuitas quae adhuc sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est deus caeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putamus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen illut effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est.
7.25.9 nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt.
7.26.1 Diximus paulo ante in principio regni sancti fore ut a deo princeps daemonum uinciatur. sed idem, cum mille anni regni hoc est septem milia coeperint terminari, soluetur denuo et custodia emissus exibit atque omnes gentes quae tunc erunt sub dicione iustorum concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati. et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum et obsidebit et circumdabit ciuitatem.
7.26.2 tum ueniet nouissima ira dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum. ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae et subsident ualles in abruptum et muri omnium ciuitatum concident. et statuet deus solem triduo ne occidat et inflammabit eum, et descendet aestus nimius et adustio magna super perduelles et impios populos et imbres sulphuris et grandines lapidum et guttae ignis, et liquescent spiritus eorum in calore et corpora conterentur in grandine et ipsi se inuicem gladio ferient: et replebuntur montes cadaueribus et campi operientur ossibus.
7.26.3 populus autem dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur, donec ira dei aduersus gentes et extremum indicium terminetur.
7.26.4 tunc exibunt iusti de latebus suis et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. sed et genus omne impiorum radicitus interibit nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius praeter solam gentem dei. tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae nec excidetur de montibus lignum, sed arma gentium comburentur, et iam non erit bellum, sed pax ac requies sempiterna.
7.26.5 cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum.
7.26.6 eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. hi sunt qui manu facta coluerunt, qui dominum mundi ac parentem uel nescierunt uel abnegauerunt.
7.26.7 sed et dominus illorum cum ministris suis conprehendetur ad poenamque damnabitur, cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus in conspectu angelorum atque iustorum perpetuo igni cremabitur in aeternum.
7.26.8 haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam Christiani sequimur, haec nostra sapientia, quam isti qui uel fragilia colunt uel inanem philosophiam tuentur, tamquam stultitiam uanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque adserere non solemus, deo iubente ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque inludendi gratia inclementer deum ac religionem eius inpugnant, pertinaci contentione certemus.
7.26.9 abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.
7.26.10 uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt.
7.27.1 Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deJeDlunt.
7.27.2 quanta felicitas aestimanda : est subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum iudicem parentemque indulgentissimum, qui pro laboribus requiem, pro morte uitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac breuibus bonis aeterna et caelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae quas perpetimur in hoc mundo facientes opera iustitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt
7.27.3 proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa: molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes, sed his multo atrociora, carcer catenae tormenta patienda, sustinendi dolores, mors denique ipsa et suscipienda est et ferenda, cum liqueat conscientiae nostrae nec fragilem istam uoluptatem sine poena nec uirtutem sine diuino praemio fore.
7.27.4 uniuersos igitur oportet operam dare, ut uel se quam pnmum ad rectam uiam dirigant uel susceptis operatisque uirtutibus et huius uitae laboribus patienter exactis consolatorem deum habere mereantur.
7.27.5 pater enim noster ac dominus, qui condidit firmauitque caelum, qui solem cum ceteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram uallauit montibus, mari circumdedit amnibusque distinxit et quidquid est in hoc opere mundi conflauit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum ducem misit qui nobis iustitiae uiam panderet.
7.27.6 hunc sequamur omnes, hunc audiamus, huic deuotissime pareamus, quoniam solus, ut ait Lucretius, ueridicis hominum purgauit pectora dictis et finem statuit cuppedinis atque timoris exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, quid foret, atque uiam monstrauit, limite paruo qua possemus ad id recto contendere cursu.
7.27.7 nec monstrauit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter uirtutis horreret. deseratur si fieri potest uia perditionis et fraudis, in qua mors uoluptatis inlecebris adoperta celatur.
7.27.8 et quanto quisque annis in senectutem uergentibus adpropinquare cernit illum diem quo sit ei ex hac uita demigrandum, cogitet quam purus abscedat, quam innocens ad iudicem ueniat, non ut faciunt quidam caecis mentibus nixi, qui iam deficientibus corporis uiribus in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius et ardentius hauriendis libidinibus intendant.
7.27.9 qua ex uoragine liberet se quisque, dum licet, dum facultas adest, seque ad deum tota mente conuertat, ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi deus de singulorum factis et cogitationibus iudicabit. quaecumque hic expetuntur, non tantum neglegat, sed et fugiat potioremque animam suam iudicet quam bona' ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est:
7.27.10 migrant enim cotidie et multo uelocius exeunt quam intrauerant et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. nihil nobiscum ferre possumus nisi uitam bene atque innocenter actam.
7.27.11 ille ad deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui adstabunt continentia misericordia patientia caritas fides. haec est hereditas nostra quae nec eripi cuiquam nec transferri ad alterum potest.
7.27.12 ecquis est qui haec bona parare et adquirere sibi uelit? ueniant qui esuriunt, ut caelesti cibo saturati sempiternam famem ponant, ueniant qui sitiunt, ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant.
7.27.13 hoc cibatu atque potu dei et caeci uidebunt et surdi audient et muti loquentur et clodi ambulabunt et stulti sapient et aegroti ualebunt et mortui reuiuescent.
7.27.14 quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus et uerax ad uitam lucemque perpetuam suscitabit.
7.27.15 nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: inmortalem ista non faciunt. nam quicumque rationem hominis abiecerit ac praesentia secutus in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini et imperatoris et patris sui punietur.
7.27.16 intendamus ergo iustitiae, quae nos inseparabilis comes ad deum sola perducet, et dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam deo militemus, stationes uigiliasque celebremus, congrediamur cum hoste quem uouimus fortiter, ut uictores ac deuicto aduersario triumphantes praemium uirtutis quod ipse promisit a domino consequamur.