Jump to content

Easy Latin Plays/Mater Gracchorum

E Wikisource
Mater Gracchorum
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 Preface Gemini 
MATER GRACCHORUM
DRAMATIS PERSONAE
Cornelia.
Gaius Gracchus.
Blossius.
Marcus Octavius.
Tib. Gracchi filius.
Famulae.
Cives.
Tribuni.
Senatores.

Scaena I. apud Corneliam.
Cornēlia; G. Gracchus; famulae.  Tib. Gracchus.

Gai. māter mea, cūr cessat Tibērius? quid agit? solitārius iam semper ego in Campō me exerceō, vel in silvīs ferās captō solitārius.

Cor. frāter tuus, mī fīlī, prō patriā nostrā cōgitat et labōrat. nūm vīs patris vestrī fīlium, Africānī nepōtem, esse dēgenerem? num ille vēnātiōnibus studēbit, dum miseriīs premuntur cīvēs Rōmānī?

[clāmōrēs audiuntur]

populus (extra). euge, euge! salvē Gracche! ecce Tibērius, tribūnus plēbis!

Gai. cūr māter …?

Cor. exaudī! quid audiō? quid clāmant?

[intrat Tibērius]

Ti. salvē, māter! salvēte!

Cor. mī fīlī, quid audiēbam? quid clāmābat populus?

Ti. māter mea, populus Rōmānus me tribūnum plēbis creāvit.

Cor. tu ergo, mī fīlī; servābis Rōmam. senātum comprimēs, cīvēs fovēbis.

Ti. nuper in Italiam reveniēbam. iter faciēns per Viam Appiam multum dolēbam. ubīque servōs vidēbam, miserōs hominēs et turpēs, gregēs custōdientēs, ubi agricolae Rōmānī ōlim habitābant et suōs quisque agrōs colēbat. nunc, eheu, omnēs agrōs dīvitēs habent; cīvēs Rōmānī in urbe in paupertāte ac vitiīs versantur, optimātium clientēs.

Cor. hoc ergō tibi erit opus, mī fīlī.

Ti. lēgem feram iustissimam. agrōs pauperibus reddam; iterum suum quisque fundum colet.

Cor. [Gaium alloquēns] hūc, puer! audīsne? ego et tū testēs sumus. Tibērius populō Rōmānō agrōs Italōs restituet, et pristinōs Rōmānōrum mōrēs.

Scaena II. In Forō.
Ti. Gracchus; M. Octāvius; cēteri tribūnī; cīvēs.

cīvēs [inter sē colloquentēs] tacēte! veniunt tribūnī plēbis. audīte Gracchum!

Ti. cīvēs Rōmānī, suffrāgia ferētis. ego agrōs Italōs cupiō inter cīvēs omnēs, ut anteā, distribuī—prīvārī eōs quī plus habent agrī quam quīngenta iūgera. M. Octāvius vetat; tribūnus plēbis plebem prōdit. [Octāvium alloquēns] Marce Octāvī, rursus tē admoneō. dēsine etiam nunc populī voluntātem impedīre. [Octāvius tacet.]

cīvēs Rōmānī, suffrāgia ferte! cēnseō Octāviō magistrātum abrogandum. quid sentītis? placetne?

cīvēs. placet.

Ti. Marce Octāvī, magistrātus tibi est abrogātus. abī! expellite eum!

Oct. mox tū poenās dabis, quī lēgēs Rōmānās, tribūnum sacrōsanctum, ita violās.

Scaena III. In Forō. vesperī.
cīvēs. Ti. Gracchus; fīlius praetextatus.

civ. I. quid tū sentīs? num Gracchus …

civ. II. hoc equidem sentiō. Gracchus … sed ecce! inde venit ipse.

[intrat Ti. Gracchus cum fīlio]

Ti. cīvēs! amīcī! mihi sī crās erit ultimus diēs, excipite hunc, fīlium meum cārissimum. hodiē vōbīs hunc trādō; erās animam meam fortasse prō vōbīs dēpōnam.

cīvēs. vīvēs, Gracche—vīvēs et superābis. iterum eris tribūnus.

euge, euge! salvē, Gracche!
[exeunt.]
Scaena IV. In Capitōliō.
cīvēs; rusticus. senātōrēs;  tribūnī; Ti. Gracchus;

rust. salvēte, amīcī! nuper rure in urbem advēnī. dīcite mihi! quid hīc agitur?

civ. I. comitia habentur; tribūnī plēbis creantur.

rust. quī petunt? cui favet populus?

civ. I. Tibērius Gracchus petit iterum esse tribūnus.

rust. quid? nōnne lēgēs id vetant?

civ. I. vetant sāne lēgēs, sed populus favet Gracchō.

civ. II. nuper ille agrōs Italōs cīvibus pauperibus reddidit.

rust. bene ēgit. iure illī populus favet.

civ. III. immō lēgēs violat petēns iterum tribūnus esse. mihi displicet.

civ. II. crescit clāmor!

rust. quid agitur?

[intrant senātōrēs tribūnī Gracchus contendentēs. Gracchus cadit.]

Scaena V. apud Cornēliam.
Cornēlia; famulae. Blossius; cīvēs.

Cor. cūr cessat Tibērius? summō hodiē amōre eum exspectō.

fam. exaudī, domina! venit.

Cor. num ille venit? cūr nōn cum clāmōribus populī venit?

[intrant Blossius et civēs]

Bl. salvē, Cornēlia!

Cor. salvē, amīce! quid mihi nuntiās?

Bl. tristia, eheu! nuntiōtrīstissima.

Cor. quid? haud trīstissima, amīce, potes nuntiāre, nisī turpem scilicet fīlius meus sē praebuit.

Bl. Cornēlia, Tibērius mortuus est.

Cor. a … prō patriā vērō mortuus est. ō amīcī, abīte! fīlium meum hūc adducite! … multās hōrās eum exspectō, iam tandem eum accipiam.

[intrant civēs cum Tibērii corpore]
Cor. salvē, mī fīlī! nunquam anteā tantā laetitiā quantā hodiē tē accēpī. maximē hodiē tē amō atque laudō. ō, mē! ter quaterque nunc beāta sumpater meus Hannibalem superāvit: vir meus in Hispāniā glōriam sibi comparāvit; fīliōrum, quōs illī peperī, ūnus hīc iacetprō patriā mortuus est; vīvit alterprō patriā vīvet et labōrābit! [cīvibus] vōbīs, amīcī, grātiās reddō, quod haec tam laeta mihi nuntiāvistis, hoc tam eārum corpus ad mē adduxistis. [fāmulis] venīte, puellae! excēdēmus. Deīs Immortālibus grātiās reddēmus. festināte! mulierem beātissimam ad templa deōrum adducite—Scipiōnis fīliam, Gracchī uxōrem. mātrem Graechōrum!

 Preface Gemini